Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

91쪽

8o DE RESTITUT. IN INTEGRUM

vocari : factam vero magistratus auctoritate ob vel modicam rescindi. Igitur concludamus, in emtione, & venditione , si minor restitui petat, quod rem comparaverit , vel distraxerit , quam non oportebat , restitutionem ei praestandam esse : sin ideo , quod se captum in pretio alleget, non esse praestandam, nisi ex gravi circumscriptione ; cuius desinitio ad arbitrium spectat iudicis . Illud quoque hic non omittendum , ubi minor restitutionem desiderat , quod se in pretio circumscriptum dicat , licere adversario damni reparatione, scilicet oblatione ejus, quod pluris vendidit, vel minoris emit, re stitutionem devitare, ut rectissime docet Bar-tolus ad L. u. C. de reseind. Dend. Cuius rei argumentum non modo ex L L. a. peti potest : sed etiam ex eo , quod omnis in integrum restitutio ad iniuriam in contractu illatam corrigendam comparata sit ; quare , si is, qui convenitur , iniuriam emendare maluerit , restitutionem cessare necesse est ,

arg. L. O eleganter 7. g. 9. D. de Al. ma I. Praeterea m Venditione minor restituitur , si novus emtor maius pretium offerat : sed quum

92쪽

LIBER I. CAPuT VI. 8 quum ea species ad restitutionem pertineat, quae ob omissa lucra tribuitur , de ea commodius capite sequenti dicemus. Quae autem de emtione & venditione diximus , ea paene omnia de locatione & conductione, permutatione , M si qui sunt similes contractus, dici debent. Si abersus solutionem ad tit. 33. lib. 2. Cod.

Emtioni & venditioni solutio proxima est :nam si minor solvat, numos alienat, ic liberationem consequitur: si minori solvatur,is nomen alienat , bc numos accipit. Et quidem ubi minor solvit, restitutioni nullus est lo-Cus : nam vel, quod debet, solvit, atque id ei damno non est ; vel quod non debet, Scei praesto est indebiti condictio, quae omnibus accommodatur, qui, quod non debebant, solverunt L. I. D. de eondicit. indes. nisi uno casu , si, quod natura debebat, iuris errore solvit , veluti mutuam pecuniam , quam fi liusfamilias acceperat , vel solida legata , quum Falcidia uti potuisset : tunc enim PO-

terit restitui L. a. c. I asier. solui: L. illud 25. D. de min.

93쪽

pupillo sine tutoris auctoritate, aut minori, qui curatorem habebat , sine eius consensu solutum sit , debitor minime liberatur , nisi pupillus , minorve locupletior factus sit L. pupillo I 5. D. de Alue. sin tutore , vel curatore auctore solutio facta sit, debitor quidem liberatur , sed si pecunia minori pereat , is

poterit restitutionem impetrare ; adhuc si tutor , quod tutelae ratione debebat , curatori solverit L. I. C. si aberi solui. TripleX tamen huius regulae exceptio est, una si usurae , Vel reditus annui , qui biennii metas , N centum solidorum summam non excedunt, tutore auctore , vel puratoris consensu soluta sint L. Diaeimus 25. O L. consitationem 7. C. de admin. rex Altera si magistratus decreto solutio facta sit d. L. 25. quod adeo Verum est , ut adhuc, si decreto magistratus minori sine curatore solutum sit , restitutio cesset ; modo debitor eum minorem esse allegaverit , nec ideo minus ei sine curatore compulsus sit solvere; nisi forte quasi adve sus iniuriam appellandum quis ei putet L. ala Praetor T. f. 3. D. de min. Tertia exceptio est, si heres ex fideicommisso hereditatem minori cum consensu curatoris restituat: quoniam

94쪽

L I B E R I. C A PU T H. 8s id iussi testatoris facit, nec in eo ullum minoris damnum vertitur L. Pen. Cod. ad S. C. Trebell. M adversus transactionem, vel divisonem ad tit. 32. lib. 2. GLInter contractus onerosos , in quibus rei, quae alienatur, par compensatio exigitur, transactio quoque referri debet : nam transactione dubia actio aliquo dato, vel retento pensatur . In ea si minor captus sit, merito restituitur L. I. O a. c. si asieri transact. sed non nisi ex gravi damno , quum quia in transactione non aliter , quam in emtiones, naturaliter licet contrahentibus se circumve nire : tum etiam quia dubium Iitis varie ab hominibus aestimatur : denique quoniam ipso rum minorum interest, ne lites cum suo i Commodo renoventur . Atque id in caussa fuisse reor, cur valerianus & Gallienus minori restitutionem denegandam rescripserint adversus transactionem de mutuo fideicommisso: quod in ea grande ipsius 'damnum minime

Versetur L. II. C. de transact. Quodnam vero grave damnum sit, iudicis erit pro sua prudentia definire. F a Cae-

95쪽

Caeterum , quum minori adversus transactionem restitutio praestatur , 8c adversario ejus pristina actio restituenda est , adhuc acceptilatione peremta d. L. I. O 2. Cod. s adυer. transact. Simili modo, si adversus divisionem minor restituatur, actio communi dividundo ex integro adversario est permittenda , ut

queat partem suam petere d. L. I. Si adversus donationem ad tit. A . lib. a. Cod.

Venio ad contractus gratuitos : ti quidem de donatione facilis praeceptio est : nam si minor sine iusta caussa , vel ex iusta caussa donaverit , & circumscriptus sit , restituetur L. a. c. si adver. donat. Idque in donatione quoque propter nuptias procedit, puta si modum excesserit L. I. Cod. eod. Si adversus dotem ad tit. 34. lib. 2. GLDe dote quoque idem paene dicendum et nam adversus dotem nulla in integrum restitutio est , quod in ea nulla sit mulieris circumscriptio . Quod si in modo dotis ci sumscripta proponatur , puta quod totum patrimonium , vel supra vires patrimonii do- si dederit , restitutio ei erit praestanda L. Mn. c. si advers. At. At quare mulier, quae t tum

96쪽

L1κκR I. CAsuet VI. 85rum patrimonium doti marito dedit, circum scripta dicitur , ut queat restitui , quum videatur iure usa communi ' Saepe enim mulieres omnia .sua bona viris doti dant L. q. c. de jur. dot. Aio non , quaecunque totum patrimonium doti dederit , esse circumscriptam : sed quae id fecit, ubi non expediebat: non enim semper expedit mulieri omnia sua bona viro doti dare . Id olim accurate Oportebat eXpendere , quoniam in dotis constitutione non mediocre mulieris damnum Vertebatur , quod dos adventitia uxore in matrimonio mortua mariti lucro cedebat, UIpianus VI. fragm. 5. Idcirco saepe mulieres , earumque heredes adversus dotem restitutio nem petebant, si in modo dotis fuissent circumscriptae . Atque ita interpretor es L. un. C. si adueri dori in qua Alexander imperator mulieris heredi , quae circumscripta Omnia bona doti marito dederat, intra legitima tempora restitutionem permittit, ne scilicet mariti lucro cederent ; quod a nemine

nostrorum interpretum animadversum memini . Quare quum hodie dotis dominium penes uxorem, eiusque heredes maneat , L.un. F. 6. C. de rei uxor. act. non facile puto mu

97쪽

lierem restituendam , quae in modo dotis se

captam alleget . Atque hic notandus vulgaris nostrorum interpretum error , qui putant mulieribus adhuc maioribus vigintiquinque annis, quae tintum patrimonium , vel ultra patrimonii vires dotem marito constituerunt, etiam sine in

integrum restitutione iure Romano subventiri . Hunc errorem Alexandri rescriptum in Z L. unie. qui mulieris heredi intra legitimum tempus restitutionem indulsit, satis refellit . Ii laudant L. jure suecursum g. u. D. de juri rit. At ea lex non de muliere in modo dotis circumscripta loquitur : sed de coniugum alterutro , qui in pretio rerum dotalium captus sit, cui aequum est succurri non restitutione in integrum , sed iudicio dotis. En Pomponii verba in L f. a. Si in

dote danda eireumυentus sit alteruter , etiam majori annis vigintiquinque sueeurrendum es et quia bono , O aequo non conUeniat, aut lucrari aliquem eum damno alterius , aut damnum sentire per alterius lucrum quo in loco, quum

non uni mulieri , sed & marito succarrendum Iurisconsultus doceat , aperte ostendit, se non de modo dotis , sed de pretio rerum

98쪽

dotalium loqui . Sed interpretes tanta consensione superiorem opinionem amplexi sunt, ut Fredericus II. ius Romanum restituturus illam pro iure certo acceperit, probaVeritque in Cons. Obscuritatem, de in integr. res. mulier. in qua , quum cavisset mulieribus in contractibus non esse succurrendum, ita subdit: Nisi forte per eireumventionem , aut Perfragilitatem sexus immoderatam dotem ultra Patrimonium , aut ultra vires patrimonii sui promissis. , vel eonstituise probentur . Quamobrem aio in nostro regno in hoc casu non

quidem iure Romano , sed municipali exd. Cons. Ob aritatem , mulieribus maioribus quinque & viginti annis posse succurri, Asil, eius ad Z Cons. Illud quoque non omittendum, non modo mulierem , si in modo dotis capta sit , restitui : sed etiam si in pactionibus , puta si ea pacta inierit , quibus deteriorem caussam

dotis fecerit , quaeque nunquam maioreS VI gintiquinque annis feminae inire solent L. minor 48. f. ult. D. de min. Si adversus venditionem pignorum ad tit. 29. lib. u. Cod.

Videamus modo de restitutione, quae mi-

99쪽

88 DE REsTITUT. IN INTEGRUM

nori tribuitur , qui non suo, sed alieno facto , quod habebat , amisit , cuiusmodi est pignorum distractio a creditoribus facta , se tentia a iudice dicta , bc usucapio adversus eum impleta . Et de distractione pignorum

tot diveris sunt scriptorum opiniones , ut qui eas tantum narrare vellet , Operam a uteretur : 1ed mihi ita breviter videtur praecipiendum , aut de pignoribus in caussam iudicati captis , atque a creditoribus auctoritate magistratus distractis agitur : aut de

pignoribus venditis ab ipsis creditoribus , quibus minor ipse , vel is , cui minor successit , dederat . Et si quidem pignora in caussam iudicati capta , bc distracta sint , restitutio minori datur , si ex ea venditione

grande damnum sentiat. De ea re ita Diocletianus , bc Μaximianus in L. I. C. si advers. vend. pign. Etiam adversus υenditionem Pignorum , quae a creditoribus sunt, minoribus subveniri , I tamen magno detrimento Gelantur ) jampridem placuit. Si igitur pignori eaptis praediis , ac difractis enorme damnum ex hujusmodi venditione paspos vos ofenderitis, praesertim quum hodie minores vos esse ad irmetis , auxilium restitu tonis vobis impertietur .

100쪽

LIηER I. CAPuT VI. 89 Atque huius rei ratio est , quod prietor generatim minoribus auxilium pollicitus sit, quodcunque cum eis gestum sit, seu quodcunque gestum , quod minori possit esse detrimento . Ideo vero in hac caussa grave damnum exigitur, ne facile magistratus auctoritas convellatur.

Minor vero restituitur, seu pignora vilius, quam par erat , distracta fuere , quod dissicilius accidit ob sollemnitates in venditione pignorum adhiberi solitas : seu ea distrahi

non oportebat , quod ea minorem amittere non expediebat . Ideoque ubi in caussam iudicati capta pignora distracta sunt , ut minor adversus pignorum venditionem restituatur , necesse non est adversus sententiam quoque restitui : immo si adversus sententiam fuerit restitutus , non continuo erit adversus pignorum venditionem restituendus . Nam finge minorem merito sententia iudicis ad solutionem condemnatum , pignorR , quae non expediebat, capta, bc distracta esse, aut Vilius, quam par fuit , vendita ; minor non adversus rem iudicatam , sed adversus pignorum venditionem erit restituendus , a Q. d. L. I. Contra finge minorem iniuria con

SEARCH

MENU NAVIGATION