Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

νso DE RESTITUT. IN INTEGRUMςonstitutio, quae legitur in L. i. C. s a Dergdὸlii'. in haec verba : In eriminibus quide'

aetatis suffragio minores non juvantur : etenim malorum mores tormitas animi non exeusat :si tamen delictum non ex animo , sed extra νenit , noxia non committitur , etiam si meliae causia pecuniae damnum irrogetur; O ideo minoribus in hac eauissa resilutionis auxilium

eompetit. In qua generalis regula proponitur minoribus in delictis aetatis suffragium misnime prodesse , modo delictum ex animo , hoc est ex malo animo, & consulto admissum : ubi vero nullus malus animus , nullum pravum consilium , eis subveniri , adhuc si pecuniaria paena ipsis immineat ; quod superioribus exemplis facile potest declarari. Atque hoc esse puto delictum , quod imperatores aiunt eXtra Venire , hoc est: extra, 1eu ultra malum animum , ti pravum consilium ;quam lectionem 'mnes codices tuentur . C iacius tamen in paratiti. C. si adueris delici . legit, s tamen delictum non ex animo , sed ex eontractu Venit, sequutus Basilica, in qui

eqdem plane sensu : nam delictum ex co

142쪽

LIBERI. CAPUT VIII. 1 attractu accipit pro delicto , quod non pravo animo committitur , sed re ipsa , seu ipso facto, quod legibus prohi bitum est. Id ipsum

iisdem sere verbis apud nos cautum reperitur a Frederico II. in Cons. minorum jura , de resilui. min. Eis autem delinquentibus , idelictum proeedat est animo , nis quatenus miseratio aetatis judicem moverit , minime subve

nimus .

Caeterum quamvis minor adversus atrociora delicta , seu quae dolo admittuntur , non restituatur ; tamen interdum mitiori poena puniendus est , si quidem aetatis infirmitas excusationem mereatur . Id tamen perpetuum non est , sed pro factorum adjunctis iudicis religioni permittitur . Atque hoc est, quod Tryphoninus in d. L. s7. f. I. scribit , nis quatenus miseratio AEtatis ad . ediocrem poenam judipem perduxerit , 9 Fredericus ILin die . Constri minorum jura , nis quatenuS miseratio aetatis Ddlaem moverit ; quod ad omnem dubitationem submovendam desinitum fuit Pragm. I. δε min.

143쪽

CAPUT IR

De his , adversus qssos minor s Iu integrum rosiluuntur .

DIximus de iis, qui possunt in integrum

restitui, & de negotiis , ob quae restiatuuntur i jam de iis agendum , adve sus quos restitutio postulatur . Et quoniam

praetor generatim ediXit , quod eum minore, quam viginti quinque annis natu gesum e sdicetur , utὶ quaeque res erit , animadvertam L. I. g. I. D. de minor. generatim dicendum est , quieunque cum minore contraXerunt, vel qualibet ratione cum eo negotium habent, adversus eos in integrum restitutionem esse dandam : ejusque regulae ViX unam reperire licet exceptionem iure novo introductam,

de qua mox . Sed operae pretium erit de quibusdam personis nominatim dicere , ut omnis res planius exponatur . Et quidem initio scriptorςs communiter docent, minores posse *dversus omnes , qRibuscum n*gotium. gesserunt, restit9i , ux etiam adversus filio familias, & mulieres restituantur ; quod ita Lujacius ad L. verum II. D. da min. eXpliacat s

144쪽

L 1 η κ R I. CAPυT IX. 133 eat , ut minores queant adversus S. C. Μacedonianum , aut Velleianum restitutionem

impetrare : DOnellus vero XXI. comm. I 2.

ut adversus exceptionem S. C. Μacedoniani, aut Velleiani restituantur . Nimium suaviter lquas quisquam possit adversus legem restitui, aut quasi restitutio adversus actionem, veIexceptionem , quae ex negotio nascitur, non adversus ipsum negotium gestum esset praestanda .

Sane vulgo pro communi opinione allegant L. verum II. g. vle. O L. I apud ra. D. de min. In priore ita Ulpianus de filios milias : Plane s minor annis eum silio milias majore contraxerit, O Iulianus libro quarto Digesorum , O Mareellus libro seeundo Digestorum , scribit pose in integrum restitui , ut magis aetatis ratio , quam senatusconsul ihabeatur. Sed haec Ulpiani verba non ita accipienda sunt, quasi minor adversus senatusco fultum , aut adversus senatusconsulti exceptionem esset restituendus : sed adversus LPsum negotium , hoc est ipsam mutui dationem : etenim si minor , qui mutuam pecuniam filiosamilias dederat , adversus eum verti condictione ex mutuo ageret; et meri

145쪽

Is 4 DR RESTITUT. IN INTEGRUM to obiiceretur S. C. Μacedoniani exceptio o uamobrem ut magis aetatis ratio , quam δε-

natusconsulti , habeatur , Ulpianus ex Iuliani,& Marcelli sententia ei auctor est , ut petat in integrum restitui. adversus ipsum contractum , quod non expediebat filiosamilias pecuniam mutuam dare , eoque contractu C

plus sit . Quod a nemine hactenus nostrorum interpretum animadversum novi. De muliere vero in L L. si apud 12. ita scribit Caius : Si apud minorem mulier pro alio interreserit, non es eἱ actio in mulierem Zanda, sed perinde, atque caeteri, per exceptionem submoveri debet . sellieet , quia communi jure ire priorem debitorem ei actio resisti tur : haec si solvendosit prior debitor alioqui mulier no rutetur senatusconsulti auxilio. Igitur, si mulier

apud minorem pro alio intercesserit , si qui dem prior debitor solvendo sit , minori jure

communi actio resiluitur ,. hoc est non iure peculiari ob aetatem : sed iure communi omnibus creditoribus etiam maioribus iussam caussam actionis restitutio tribuitur a Sin is solvendo non sit , mulier non utetur festusconsulti auxilio , hoc est cessat sen tusconsultum . Idque novum non est , nam ple

146쪽

LIAE R I. Casu T IX. Ias plerisque in casibus S. C. Velleiano non est locus , veluti si pro libertate , si pro dote mulier se obligaverit ue vel pretium intercessionis acceperit , aliisque quos legere licet in Glossa ad L. 1. D. de S. C. Voltu. Quare nil mirum si etiam hoc in casu cesset ;quum apud minorem intercesserit . Et profecto ridiculum es et dicere in ea specie minorem esse restituenduin : nam vel fingimus S. C. cessare , inutilis est in integrum restitutio ι vel fingimus S. C. tenere ι & nullus restitutioni locus esse potest, quum nulla adversus legem prodita si in integrum restitutio . At enim ea lex desumta est ex libro quarto Cati ad edictum provinciale quo in loco de te stitutionibus in integrum tractat . Aio id ideo factum , quod Caius in ea specie proposuerit in integrum restitutionem ; quae minori jure coimmuni competit non adversus mulierem , sed adversus pri

rem debitorem , qui solvendo est , ut paulo

ante dictum ιDe minore alia quaestio est , num minor adversus minorem queat restitutionem impetrare . De ea ita Ulpianus in L L. Derum 6. Item quaeritur si minor adversus minoremi

147쪽

ro 6 DE REsTITUT. IN INTEGRUM restitui desideret , an sis audiendus . Et Pomponius feribit simpliciter non resiluendum . Puto autem inspiciendu/n a praetore quis captus

sit ; proin . si ambo capti sunt , verbi gratia minor minori peeuniam dedit, O ille perdidit ;melior es eaussa fecundum Pomponium ejus , qui accepit, O dilapidarie, vel perdidit. ENqdo loco intelligimus minorem , si captus sit , adversus minorem restitui ; veluti , si minor cum minore rem communem divisit,ti circumscriptus est , merito restitutionem Petit L. i. C. si major fact. rari habueri quod si ambo capti proponantur restitutionem cessare; veluti si minor minori pecuniam dedit,ti hic perdidit : cuius rei ratio est , quod, s is, qui dedit restitui petat, quod non eX-pediebat dare ; is, qui accepit , vicissim rectitutionem postulabit , quod non expedi hat accipere . Ad haec minor restitutus a minore consequi amplius non potest , quam quo is litis contestatae tempore locupletior factus invenitur L. si minor sq. pr. D. is

148쪽

Linua I. CAPuT IX. rapseu cum fisco contraxit, captus est ; c ius rei cognitio olim ad rationalem , seu

procuratorem Caesaris una cum provinciae

praeside audito fisci patrono pertinuit d. L. 2. C. At adver. e. seu adversus rem pro fisco iudicatam restitutionem postulet, quam dare ejusdem procuratoris Caesaris , qui sententiam dixerat, vel principis fuit L. i. c. ubi O apud

quem eogn. in integr. res. agit sit ; quo in loco ea Antonini verba, princeps enim solus

contra sententiam procuratorum suorum resitu

re solet, ita accipio , ut excludant reliquos magistratus , quibus Caesaris procurator minime suberat; non eum ipsum procuratorem, qui sententiam dixerat ν maxime quum id Α. Severo rescriptum sit , qui adversus se tentiam procuratoris Caesaris a praeside provinciae restitutionem petierat . Apud nos seu ob rem cum fisco gestam , seu ob rem profisco iudicatam restitutio postuletur , tribunal Regiae Camarae Summariae adeundum est, quod de controversiis inter fiscum Sc privatos ius dicit 'gm. 6 I. de .c. proc. Caesar. Una duntaxat excepta caussa est , si ob publicas pensitationes minoris pignora distra eta sint; quo casu minor neque adversus em-

149쪽

torem , neque adversus fiscum restituitur T. A. Cori si propter publ. pen in vend. fuerit

Quod si quis a fisco rem minoris emisset aliave ratione adquisivisset , ex constitutione D. Μarci quinquennii praescriptione defendebatur : sed minori adversus praescriptionem restitutio dabatur L. f. C. si adver. c. HO die vero is, qui a fisco emit , aliave ratione adquirit , statim fit securus , domino Vero licet intra quadriennium ex Zenonis constitutione adversus fiscum experiri L. vlto Cod. de quadris praeser. Quod si dominus minor sit, puto ei quadriennii praescriptionem non obesse ex constitutione Iustiniani in L. ule. C. in

quib. causZ in integr. res. neces . non es. Qui , O adversus quos in integrum restitui non possunt ad tit. 42. lib. 2. Cod.

De parentibus , & patronis dubitatum fuit, , mim adversus eos restitutio esset praestanda . uidam distinctionem faciebant parentes ipsi honesti essent, ali turpes personae alii m gna , an parva esset minoris laesio : quidam denique minor dolum ejusmodi personarum , an suam facilitatem questus resututionem postularet ; eaque opinio magis recepta fue

150쪽

LIBER I. Caruet Ια irat, ut patet ex Ulpiano in L. 3. g. 5. OL.5. D. min. 8c Caio in patri a T. f. ulcis D. eod. Verum Iustinianus his distinctionis bus reiectis generatim iussit adversus pare

tes vel patronos nullam dari in integrum restitutionem : Saneimus , inquiens , nullo modo neque adversus parentes utrius ν sexus , neque adversus Patronum , vel patronant dari resitu-

isonem , nam personarum reυerentia omnem eis

exeludit resitationem , L. MIe. c. qui O aberis quos iii integr. res. non pos . Quare existumaverim hac Iustiniani constitutione correctam esse L L. s. g. 5. O L. 5. D. de minis ut neque filiae , quae patri ex intervallo sibi dotem stipulanti consensit; neque servo , cuire mora facta est , & captus est ; restitutio praestetur . Et Caii responsum in L L. et

tile. his verbis . Adversus eos quoque resi- tutio praefanda es, quorum de dolo agere non Permittitur ; nis quaedam personae Deeiali Iσ-ge exceptae Ine: a Triboniano interpolatum , eamque laciniam , nis quaedam personae De ciali lege exceptae int , qua omnem VerbOxum sensum corrupit , eiusdem manu adsu-

tam , ut iurisconsulti responsium Iustinianeae Iegi adaptaret. Hano

SEARCH

MENU NAVIGATION