Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

151쪽

Hane Iustiniani constitutionem , etsi indDstinste scripta sit , tamen rectissime Donelius XXI. eomm. I a. tunc duntaxat obtinere docet, quum minor adversus parentes , vel

patronos restitui desiderat , bc de eorum facto queritur ; quod non modo subiecta ratio

indicat , nam pessonarum reυerentia Omuem

ela exeludit resilutionem , sed etiam verba initio legis , dubitabatur an liberi parentes suos , O liberti patronos in querimoniam δε- dueera pessent , quas non rite in eos Dersatos . Quare si minor adversus miraneum restitutionem postulet , adhuc ex facto parentis audiendus erit . Ut ecce pater ex consensa filii rem eiusdem donavit; iure filius adve sus eum , cui donatum , restitui desiderabit L. 2. C. s advers. donat. . Idem dicendum censeo, si pater consensu filii eius rem vendiderit , quoniam filius non adversus patrem, sed adversus emtorem restituitur . Nec me movet , quod Donellus, qui contrarium se tit, loe. eit. obiicit , quod re evicta pater conUeniatur et quoniam non a filio , sed ab emtore convenitur , q uod paternae reverentiae minime repugnat . Μultoque magis , si pater emancipati filii tutor rem alienavit , put.

filio

152쪽

I. E E R I. CAPUT IN. a 4 filio restitutionem non esse denegandam. Et contra si minor adversus parentem restitui postulet, minime vero de eius facto, queratur , iure restitutionem obtinebit. Fimge filiosamilias minori hereditatem , vel Ie-eatum fuisse relictum , eaque a filio repudiata patri fuisse quaesita ; poterit is adve sus patrem restitui , ut hereditatem , legatumve recipiat , quod haud de facto patris queritur, sed de suo , nempe inconsulta lucri omissione L. ti le. 6. In autem I. C. de bonis

quae lib. Eadςm ratione si pro patre dicta sit adversus silium sententia; poterit is iure re-Bitutionem postulare , quod non Qppugnaee factum patris , sed iudicis , nempe sententiam

T. a. C, si advers. rem jud. Neque obstat, quod Donellus contrarium sentiens Ioc. eit.

obiicit , nempe eum, qui adversus rem iudicatam restitutionem, desiderat , etsi de facto iudicis queratur , nempe de sententia ; tamen uia de facto patris queri , qui iudicio agendo sententiam pro se consequutus est , quo niam id nequaquam reverentiae , quae patri debetur, incit , quod pater probabili ratio .nc motus potuerit iudicio contendere.

Huius resulae una prodita est exceptio

153쪽

a42 DE RESTITUT. IN INTEGRUM Moisil. I 55. cap. I. nempe si mater , quae fi-aiorum tutelam susceperat , M secundas ap-Petierat nuptias , acceptilatione a filiis prioris matrimonii liberata sit, nam adversus huiusmodi acceptilationem non prohibentur filii Testitutionem petere , ea subiecta ratione:

Sanete etenim nutra potentia , ut omnia reve-νentia , quae debetur a liberis , item honor , atque obsequium parentibus conservetur dum tamen nihil ab ibis in illorum Atrimentum fiat. Quod non ita accipiendum est, quasi liberis liceat parentes offendere , aut honorem , atque obsequium denegare , ubi parentes quid in eorum detrimentum fecerint ; sed ut re- Verentia , atque obsequium parentibus debitum non usque eo procedat , ut iis liceat secure quid in damnum liberorum moliri . Quae generalis ratio illud suadere videtur, ut tibi evidens filiorum captio appareat , non denegemus ipsis adversus parentes praetorium auxilium ; veluti si silius minor patri dotes

maternas accepto tulerit, putaverim adversus patrem esse restituendum .

Ad haec quamvis Iustiniani constitutio ind. L. vlt. C. qui O asier. quos in integri res. non posi. generalis esse videatur ; tamen ad

154쪽

LI A ER I. C A PUT IX. Iga solam restitutionem , quae ob aetatem postulatur , pertinere puto ; quod unus animad- 'vertit Iacobus Cui acius ad L. non debet Q. D. de doti mat. Eiusque rei argumentum si mo , quum ex titulo , qui O abere. quos Oe. qui inter eos collocatus est, in quibus de restitutionibus ob aetatem tractatur: tum etiam

ex verbis initio legis, quae indicant in ea de restitutione ob aetatem agi: Tune autem sunt verba initio legis ) tantummodo dandam es

resilutionem Putaverunt , quum minor ex Daimplicitate se deceptum diceret . Quod si ex alia. caussa restitutio petatur , veluti ob ab-1entiam , puta quod filii reipublicae caussa a

1entis pater rem usuceperit , puto restituti nem ei non esse denegandam , nisi ea caussauerit, quae patri debitae reverentiae sit obfutura, qualis est actio de dolo, vel quod metus caussa ; quibus casibus in factum verbis

temperata actione erit agendum L. non debest II. in M. D. do dolo malo . Sed de hac redibro 1ecundo dicemus. CA-

155쪽

η44 DE RESTITUT. IN INTEGRUM

CAPUT X.

Quibus ex eausu minoribus in integrum resitatio deneSatur .

nquam ex iis , quae hactenus dicta . sunt , satis intelligi potest interdum

minoribus variis ex caussis restitutionem denegari ; tamen abs re non erit hoc capite omnes caussas enumerare , quum iis restit ilo minime praestatur, easque ad certa genera referre . Caussae ergo, cur minores aetatis suffragio minime iuvantur, vel eae pers mna ipsorum minorum , vel ex persona ad Versariorum , vel denique ex genere negotii proficiscuntur . Et quidem ex persona minorum triplex caussa esse potest , cur restitutione excludam ur, impetrata aetatis venia, dolus, ti Volumias ipsorum minorum , qui restitutioni renunci runt . Qui veniam aetatis impetrarunt, quum pro maioribus habeantur, nequeunt praeterea praetorio auxilio iuvari , de qua re o pite tertio dictum . Ob dolum minoribus restitutio minime tribuitur in delictis , atque in contractibus, sive in re contrabenda, sive ita

156쪽

LIBER I. CAPUT X. 145 in re contracta , sive in ipsa restitutionis impetratione dolum adhibuerint , ut capite qui to , 8c octavo expositum est . Sua denique ipsorum voluntate restitutionis expertes sunt, si ei renunciaverint , de qua re plenius hoc loco dicendum . Et profecto ea renunciatio vel a minore , vel a maiore vigintiquinque

annis facta est . Et si quidem is, qui adhuc

intra quintum lc vigesimum annum erat , auxilio in integrum restitutionis renunciavit; non ideo minus poterit aetatis praesidio iuvari r etenim quantacunque sit eius renunciati nis vis , quum ea a minore profecta sit, i re poterit minor restitutione postulata eam rescindere . Sed si eiusmodi renunciatio iureiurando fuerit confirmata iure novo minori obstat , quominus queat restitutionem impetrare L. I. O auth. Dcramenta puberum C. si

Ad L. I. O auth. Iaeramenta puberum c. I ariersus venditionem

Ea res , ut pro merito exponatur , altius, atque ex naturae lege omnis iuris, atque aequitatis fonte est repetenda ; ideoque examinare oportet, quam Vim conventionibus , con-Κ tram

157쪽

146 DE RESTITUT. IN INTEGRUM

tractibusque minorum iure naturali iusiurandum addat. Et quidem principio aio iusiurandum eam vim contractibus , conventionibusque addere , ut periurii quoque reus sit, . qui adversus ea secerit: etenim quum iusi randum sit adfirmatio religiosa Deo teste ,

bc vindice ; si quid iurato promissum , videtur Sc homini, bc Deo promissum . Hinc fit, ut si conventio valeat , qui promissis min, me steterit , bc homini, dc Deo sit iniurius , bc justitiam , bt religionem violet : sin co

ventio irrita sit, quum nihil censeatur promissum , vitio verti nequit et , qui conventionem implere recusat , quum neque iustitiam, neque teligionem offendat, Deinde, quum jure naturali, ut capite primo dictum , nulla sit inter minores , Sc m iores differentia , modo , qui promittunt, Vel contrahunt intelligant, quod agunt, quales plerumque sunt puberes ; consequens est, ut, quemadmodum impuberum conuentiones pletarumque irritae sunt ; ita bc 1acramenta , ut ne peccare intelligantur, si contra fecerint: Fc pari ratione , uti puberum conventiones ipromissionesque , si nihil aliud Opediat, ratae sunt , c natu, lege valent ; ita ab his

158쪽

LIBER I. CAPUT X. 147 praestita sacramenta : quae si negligant , dc violatae iustitiae , bc religionis rei erunt . Denique quoniam, ubi in civitate vivitur , iure civili vivendum est ; idque ipsa naturae lex praecipit : hinc sequitur , ut quaecunque iuris auxilia civili lege contrahentibus tributa sunt ; iis etiam contra iuratos contractus, promissionesque honeste utantur; potissimum , quod , qui in civitate contrahit , secundum civitatis leges contrahere intelliga tur ; nisi sciens prudens iuris auxilio , quod pro se introductum est , renunciaverit : nam ea in specie , quaecunque eius renunciationis ratio in iudicio habeatur , certe iure natura

li peccat , qui fidem datam fefellerit : bc si . fidem iurejurando adstrinxerit, periurii quoque

reus erit . Idcirco quemadmodum minores,

qui in civitate contraxerunt , ic capti sunt, minime delinquunt, si restitutionem petant; ita si adversus iuratas conventiones restitutionem desiderent . Quod si prudentes scientes prcetorio auxilio renunciaverint , eo sine

delicto , Rc si iurata fuit renunciatio , sine per

iurio uti nequeunt ; nisi vel dolus, vel merus , vel error in caussa renunciationis fue-xint secundum eas regulas , quas secundo

159쪽

huius tractationis libro trademus . Ita quidem iure naturae : sed iure Roma .no olim quaecunque fuisset vel iurata minoris renunciatio , in iudicio minime spectabatur; quare praetor minori postulanti restitutionem dabat , adhuc si iuratus ei renunciasset . Et

merito , nam perrato minor neque errans sneque dolo deceptus huic iuris auxilio renunciat , ut. malo multetur ; nisi eum adeo bardum singamus , ut non intelligat , quod agit , Verum primus Alexander imperator nimia religione occupatus iuratas minorum renunciationςs eis impedimento esse voluit, quo minus possent in integrum restitutionem peterς : ita enim in L. i. c. I advers. υend. Florentio hiiliti rescripst : Si minor annis viginti q*inque emtori praedii eavisi utillam dae aetero te a Ie controversiam facturum : idque otiam jurejurando eorporaliter praesito se mare

confrmasti; neque pςUdiae, ne que pejurii maauciorem tibi futurum sperare debuisi . Quae constitutio non de quolibet contractu iurei rando confirmato agit, sed de renunciatione auxilio in integrum restitutionis ςorporali sacramento confirmata . Species legis ea est: Flqrentius miles praedium dςcreto ma

160쪽

gistratus vendiderat , nam minorum pretedia sine magistratus decreto vendi non possunt L. I. f. I. D. de reb. eor. qui sub tae. fune r tum se in venditione captum allegans restis tui postulabat: huic postulationi postea renu clavit cavens nullam praeterea controversiam facturum , idque etiam corporali iureiura do firmavit , hoc est sacra , vel aras tenens iuravit , quod veteribus corporale sacramentum dicebatur et denique mutata voluntate imperatorem adiit , ut in integrum restitutionem , Sc iurisjurandi gratiam impetraret. Id imperatori fortasse merito displicuit , quod manifesta videretur Florentii improbitas , qui

venditionem vellet revocare caussa cognita νmagistratus dacreto celebratam : eamque, quum controversia orta esset , nova conVentione stabilitam , & corporali sacramento, cum ius maxima erat apud ethnicos vis , confirmatam , ut verisimile nullo modo videretur Florentium in ea captum fuisse . Tum Fredericus I. Alexandrum imitatus idem fere iussit in Consile. de paea tenenda Isb. 2. Dud. cap. 53. Unde desumta est auth. iacramenta puberum C. eod. his verbis : Sacra menta puberum esponte facta super eoutractibus

SEARCH

MENU NAVIGATION