Medulla theologica ex sacris scripturis, conciliorum, pontificumque decretis, & SS. patrum, ac doctorum placitis expressa, ... Auctore Ludovico Abelly episcopo ruthenensi ... Pars prima secunda Pars secunda complectens ea, quae ad Sacramenta, & mores

발행: 1735년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

DE POENITEN T. I A. I g

Quartum est, quamvis ex supra relato Cocilii decreto approbat Isrequiratur ad audiendas consessiones saecularium, etiam Sacerdotii, nihilominus in plerisq;Galliae locis solere Sacerdotes,etiam minime approbatos, aliorum Sacerdotum consessiones excipere; quod qtiide valide, ac licite ab ipsis fieri docet, & probat Isambertus supra, no vi Picujus cousiletudinis,cui expresse derogat Concilium, sed ex tacito consensu Episcoporum,qui cum probe noverint, Sacerdotes invicem sibi hoe Sacramentum, nulla obtenta approbatione, ministrare, nec tamen id prohibeant, censetitur tacite illos quoad hoc approbare . uintum est,quemcunque Saceirdotem, quamvis nec approbatussi,nec ullam obtineat jurisdictionem, imo etiamsi excommunicatus, suspensus,d radatus, aut haereticus sit, posse tamen quemlibet poenitentem a quibusvis peccatis,& censuris in articulo mortis absolvere ;quod expresse declaravit Conc. Trid.sess. I .cap. 7. Per articulum verro mortis etiam illius probabile periculum communiter Theoloriante j ligunt,quale est eorum,qui proelium, aut periculosam navigati nem proxime sunt inituri,ut videre est apud SuareΣ tom. disp. 6ς. sect.3.&tom q. disp. 26. sect. . & s. disp. io. ct. 3. & patet ex c. Eos de sent. excom. Haec est autem in tali casu differentia observanda, quod Sacerdos ille tunc a quibusvis peccatis etiam reservatis directe absolvat, a ceniuris vero non nisi sub ea conditione, ut elapso mortis periculo, poenitens se coram Superiore sistat, id, quod sibi ab illo injungetur, praestaturus , ut citato cap. declaratur. Potest etiam Sacerdos non approbatus a peccEis mortalibus alias consessis,& remissis, & a quibusvis venialibus quelibet sacramental, tei absol verridum modo tamen no sit excommmicatus .aut alio impedimento canonico notorie obstrictus, ut docent Vivaldus, Pesantius, Suareet, Henrique Z, Reginaldus, & alii apud Bona cinam dis. s. q.7. de Sacram. Poenit. pun. I. sive Id possit ex vi ordinationis suae, sive ex consuetudine,vel tacita Ecclesiae concessione, sive ex eo, quod Poenitens quoad ea peccata se ei subjicit, quae clavibus Ecclesiae non tenetur subjicere; quae apud citatos auctores fusus explicantur . Addimus e Toleto t. q. c. I a. posse quoque Episcopum, vel Cura tum , etiam in aliena Dioeceu , vel Parochia,suos subditos confitentes audire, &absolvere; tamen siue scandalo, aut aliorum osten

i. Ertu est,& In Conc. Τrid.sessi .e 7 expresse definitu: Ponti ues Maximos,pro suprema potestate sibi in universa Eccusia tradiata , causas aliquas criminum graviores Iba pecusari judicis resarvare

182쪽

rione tamen, non in aest monem, liceat , ρνο illis in subditos tradita supra reliquos Sacerdotes inferiorer auctoritate praesertim quoad illa, quibus exe-munieationis cenora annexa es . Hane autem delictorum Hservationem consonum est Divinae auctoritati, non tantum in extereapolitia, sed etiam coram Deo vis habare . Ex qua Concilii definitione sequitiir, Sacerdotes inferiores etiam approbatos nec licite,nec valia. de posse a casibus ollis reservatis sine speciali facultate absolvere. praeterquam in articulo mortis, ut praecedenti sectione dictum est. Quaeres, qu nam casus Summo Pontifici, quinam item Episcopis sint reservati.R espondettir primo nec venialia peccata, nec mortalia rure interna , sed sola peccara mortalia extvrno opere consummata reservari solere. ut docent Major , Medina, Henriqueae, Suaree, &plures alii apud Lamannum tract. 6. de Sacram. Poeniten. cap. I 2. Respondetur a. non convenire Inter Doctores , quinam casus Episcopis ex jure sint reservmi. Quidam enim existimant, nullos casustas esse iure reservatos alia quodcunque peccatum enorme publicum scandalosum,ob quod olim publica poenitentia imposita iuisset, ceu-sent Episcopis reservatum esse, ut adulterium notorium , homicia,

dium, Se. alii aliter sentiunt. Tutissimum in re dubia est, ut quia, libet Confestarius attendat consuetudinem ,&statuta Synodalia, &Episcopalia, ac reservationes specialas Dioecesia illius, in qua vem satur, & administrandae Poenirent Iae incumbit , iisque In praxi se

consormet, ut recte monet Laymannus supra . 1. Quod vero spectat ad summum Pontificem, Navarrus c. 27. nu. ν26i.Marra disp.r' de Penit.sM.a. Tolet. l.3. c. I . & communiter alii docent, nullum ab illo peccatum reservari consuevisse, nisi ratione excommunicationis, seu censurae adjunctae, ita ut ii Papa, eiusve M .

nitentiarius a censura illa absolvat, quilibet Cosessarius postea possiea peccato illo in conscientii foro absolvere. Imo, ut observat Henrisquet, & alii apud eundem La yman. supra, si quis committat peccatu aliquod Papae reservatum, sed ex ignorantia invincibili nesciat, ce suram tali peccato esse annexam, sicut ignorantia illa juris eum ab excommunicatione incurrenda excusat, ut infra suo loco dicetur, sic etiam facit, ut eius peccat minime reservatum censeatur. Quod si rursus quaeras , quinam sint casus illi ob annexam cens ram summo Pontifici reservati, respondetur, plurimos, & varios esse, qui in toto jure Canonico passis legi possunt, & a Toleto fuse explieantur lib. I. cap. I 8. & sequentibus. In Rituali Par, isiens adnotantur praesertim sequentes , qui, ut ibidem dicitur , i frequentius in his Regionibus possunt accidere. i lx .Exumo Templorum, nec non & domorum profanarum procur ta, dum ineendiarius eli publice denunciatus quod etiam de effi

183쪽

i ff. simoicla realis in Ordinibus, & Beneficiis, Meonfidentiali, dummodo si publica.3. Occisio, seu niutilatio membrorum, & quaecunque atrocior percusso Religiosi vel . Clerici in sacris constituti. 4. Percussio Episcopi, isti alterius Praelati. I s. Delatio armorum ad partes Infidelium. 6. Falsificatio Bullarum , seu Litterarum Summi Ρont sicIs . 7..Invasio , depraedatio , occupatis , aut devastatio terrarum

Romanae Ecclesiae. - a

8. Violatio interdicti ab eadem sancta Sede Impositi. 3 Quibus additur crimen haeresis, a quo tamen in plerisque Galliarum, & aliarum Provinciarum locis sblent Episcopi , sive ex consuetii dine immemorabili ι sive ex tacita , vel expressa licet tia Summi Pontificis absolvere. e3. Observat autem La ymann. tr. p. 2. de ex comm. c. 6. reserva

tionem illam a Summis Pontificibus factam non adeo strictam esse quin ob plures causas relaxetur, & ad Episcopalem iurisdictionein devolvatur, quae cauta injure Canonico exprimuntur, ut videre eit in cap. De caetero, &cap. de sen .excomm . Prima causa est aetatis infirmitas, si nimirum impuberes in casum aliquem Papae reservatum incidant, ii etiam post pubertatem ab Episcopo obsolvi possunt, ut habetur c. IV eris, de sentent. excommvn. Secunda est sexus infirmitas. Mulieres enim in excommunicatis-neni Papalem lapsae ab Episcopo absolvi possunt ,. ut habetur c. --

Iterer, .&cap. quamvis, eodem titulo.

Tertia denique causa est quodvis legitimum Impessimentum S dem Apostolicam adeundi: qua ratione excusantur pauperes, senes, ψaletudinarii, item ii qui sui iuris non sunt, aut qui ob curam adiaministrandi familiam, gerendi ossicium Dubliciim, vel ob periculum vitae, infamiae , scandali, aut ob aliam similε causam Impediuntur, ne Romam ad absolutionem recipiendam proficisci possint, ut toto illo titulo variis capitibus explicatur. Unde Laymann. conci dit, quod iuxta regulam communiter receptam, Casus Pasta superveniente impedimento adeundi Papam, sit Episcopalis .

. SECTIO XVIII.

Quis possis a easibus reservatis absolvere. CErtum est y. omnem superiorem In foro conscientiae posse absolvere a casibus illis, qui ab Inferiore reservari stini. Ratio est, quia tota potestas.Inferioris continetur eminenter in Superiore , ratione subordinationis potestatis inferioris ad stipe Iorem. Diximus Superiorem inforo eo cientiae, ad distinctionem allorum, qui tantummodo sunt Superimes in foro exteriori, . quales sunt v.gPars II. Κ AN '

184쪽

respectu Episcoporum suae Provinciae. Iis enim, eum non sint Superiores Episcoporum in foro conscientIae, a casibus, quos ipsi Episcopi sibi reservant, eorum subditos non possunt absolvere. Anter tamen loquendum est de Romano Pontifice. Cum mnim sit Summus EeeIesiae Pastor, & ipsius Christi DomIni in unive

so orbe vicarius, habeatque su premam potestatem in foro tam

Interno, quam externo respectu quorumcumque pidelium , ae et-tIam ipsorum Episcoporum ut infra suo loco dicetur hine sequLtur, illum posse quoscunque Fideles a casibus uuibuscunque, dia

quocunque reservatis valide in utroque soro absolvere. Certum est a. nullum Sacerdotem inser Iorem posse absolvere a

casibus ab Ordinario suo reservatis, nisi ab Ipso Ordinario, vel ab eius superiore in soro conscientiae potestatem acceperit. Ratio . est , quia per eiusmodi reservationem Superior ordinarius censetur veluti revocare potestatem, & iurisdictionem inferioribus Sacerdo.

tibus collatam respectu casuum illorum reservatorum; Fuit autem fmρεν in Eccissa persuasum cui habetur in Cone.Trid.seis. I .e. . seriolanum esse Synodus hac confirmat, nullius momenti absoluti mem tuam esse debere, quam Sacerdos in eum profers, in quem odidinariam, aut sub legatam non habet iurisdictionem. Certu est 3. omnes, &quoscunque sacerdotes etiam excommunticatos, suspensos, interaictos, imo & degradatos, posse valide,& licia te omnes , & quoscumque fideles a quibuscumq; non modo casibus reservatis, sed etiam censuris tam a iure, quam ab homine latis, in articulo mortis absolvere. Ratio est, quia voluit Ecclesia, in eo censare omnem reservationem, ut declaravit Conc. Trid. sese. I s. cap. . his verbis r Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa Oeeasione aliquis pereat,in eadem Ecclesia Dei custoditum sempertum ut nulla sit resese satio in arriculo mortis , atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibuslibet ea sibus, & censuris absolvere possunt. Cum haec tria certa sint, quaeres an praeter artIculum mortis possit aliquando Inferior a casibus reservatis absolvere,essi nullam a sup riore ad id potestate acceperit.Resp6detur,plures esse causas in jure expressas,quibus a casibus,& censuris summo Potifici reservatis pos , sint Episcopi absolvere,de quibus in Sect. praee.dictii est,ut sunt aetatis infirmitas,cap.de caetero,& cap.ea noscitur , de sent. excom. sexus imbecillitas,e lieres,eod.ist.gravis aliqua necessitas, e. quamvis se . tit. & aliae similes causae, quae fusius expositae reperiuntur apud Dyman. tr.de censur. P 2. c.9. n. Unde Theologi communiter comcludunt a pari, Sacerdote s etia inferiores oecurrente aliqua gravI,re urgente necessitate, quae iuncta sit cum morali aIliqua impotentia adeundi Episcopu, vel eius Poenitentiariu, posse a casibus Episcopo r servatis absolvere poenitentsi, maxime imposito onere adeudi postea

ipsum Episcopum,quando fieri poterit,di parendi ejus mandatis. Ex

185쪽

ν. D urgeat necessitas suscipiendi aliquod s cramentuiti sita Mi trimonium, vel iunctissimum Elicharistiae S icramentum , a quo quila sine gravi suspicione, aut tcandalo se retrahere non pollit, & alius de longe distet Episcopus . nec nisi cum sumina dissicultate, aursor te cum gravi periculo, adiri possit. Ita Ricard. Nauar. Sotus, harchus, Suareae, si alii apud eundem Laymann. lup.

scianam conditiones requisantur in Confessario, ut debitν ministerio suo fungatur l. ias, quae praecedentibus Sectionibus die a stini, eonstat, Ea tres praecipuas conditiones in Sacramenti hujus Ministro re. quiri, ad hoc ut valide illud administrare possit, nimirum ut sit Sa

terdos, ut sit ab Episcopo approbatus, utque jurisdictionem ordi nariam, vel delegatam nulla reseryatione, censura, aut quavis Ita ratione impeditam in soro interiori habeat. Ut autem non m do valide, sed etiam: licite, ac debitet suo fungatur officio, tres adhue conditiones ipsi necessariae sunt, probitas scilicet, doctrina ,

S prudentia. De duabus primis hac Sectione breviter aliquid di

emus, tertiam vero in proxime sequenti explicabimus. Atque in primis,quod spectat ad probitatem, certu est, sancta non nisi sancte esse tractanda,nec Sacrameta in statii peccati mortalis ad ministrari posse, quin novum mortale peccatum incurratur, ut supraeap. I.a nobis dictum est Sc habetur cap. vlud. dist.9s .est e. per Isaiam, I.q.i. Proinde Cofessario ad Poenitentiae tribunal accedenti attende-

dum est,nu alicujus lethalis noxae sibi sit conscius, & , si sorte ita esse deprehendat, vel maculam illa numili Confessione,vel, si commode

non possit,urgeatqtie aliqua necessitas saltem vera. & persecta coiristione debet eluere, imo, quanavis nihil sibi coqscius sit, non ideo ra,

mense iustificatum credat , sed cotultissimu illi semper erit huie Divitiae fuctioni aliquε cordis c6rriti, & humiliati affectu praemittere , nec nisi suppliciter invocato Numine,in illo sacro Tribunali sedere . . et .Quod spectat ad doctrina, cum in hoc Saeramento Confessarius Iudicis. ac Medici personam sustineat, certum ei , ut duplici illo os fieto debite perfungatur, scientiam aliquam in eo requiri,proindeqISacerdotem ill si graviter peccare , qui huic ministerio siue susscienti

doctrina te ingerit,quantum yis alias fuerit ab Episcopo approbatus, ut ex communi Theologorum contensu docet SilareZ dis. 8.sect. a. Ut igitur Confessarius tuo muneri debite satisfacere possit, debet probe tenere saltem ea, quae sequuntur, nimirum quae sit materia necessaria, aut sufficiens , & quae forma hujus Sacramenti, quae illius partes essentiales,& integrantes, qualis contritio requiratur in pin

186쪽

eis aes u cofessione servandae, quae peecata saltem ex genere suo sine mortalia, aut venialia, quae circunstantiae peccati speciem mutent, aut notabiliter aggravent, quae peccata secum asserant aliquam restia tuendi obligationem, alit e ensuram aliquam annexam habeant, quae

quidem omnia, & alia similia tam ex ante dictis, quam ex postea diacendis in hac posteriori hujus Operis parte, cuivis perspecta esse polo terunt 3 kem quae peccata Summo Pontifici, aut Episcopo sint reservata , quae quivis discere poterit ex Rituali Romano, sive cujusque Dioeeesis proprio . In casibus vero difficilioribus cirea ceniuras , Obligationem restitutionis &c. debet saltem scire dubitare, ut a

solutionem disierat . quoadusque ἡoctiores consuluerit. Monet a tem recte Bonacina disp. s. q. T. de poen. p. q. specialem notitiam Ir-xegularitatum, & aliarum obligationum, quae Clericos, & Ben liciatos spectant, requiri in eo Consessario, qui ipsorum Cleric rum, & Beneficiatorum confessionibus excipiendis incumbit. 3. Quaeret aliquis, an Consesamus teneatur,audito quolibet pecca-κo, apud se determinare , an sit veniale,vel moriale. Respondetur , risi teneri, sed satis esse, ut intelligat, peccatu esse commissum, quod ex genere suo est mortale,vel veniale, quavis in particulari dijudic re no possit certo, an sit mortale, vel veniale. Ita Suareae, Navarrus , Et alii apud Bonae. supra . Quando tamen Confessarius dubitat, an poenitens peceaverit mortaliter, debet illu de peccato In laturu cavendo monere,& ad id firmiter proponendu inducere, aptaq; rem

dia ipsi suggerere; quia in ejusmodi dubiis tutior pars est eligenda.

sit prudentia in Confossario regusta.

r. Ertiim est , Ipsa met experientIa teste, ConsessarIum prae caeteris virtutibus prudentia praesertim indigere aὸ omnes ministerii sui partes debite, ac fructuose obeundas, ita ut quantavis doctrina, & pietate praeditus sit, si tamen haec virtus in eo deside retur, in gravissimos, bd perniciosissimos defectus aliquando ineiadere 'possit: quod libro integro super hac materia edito fuse demonstravit Valerius Reginaldus.

. Haec aute prudei. ia primum requirhur In interrogando poenitem te,quoties Consessarius videt,eu ex ignorantia, aut oblivione, aut i cosideratione, aut pudore, aut alia quavis de causa aliquid culpabilia ter omittere,quod ad integritatem Cofessionis requiritur . Quamvis enim per se loquendo Consessarii officium no sit interrogare , sed a dire comitentem, quando tamen poenitens in confessione deficit, i netur ipsum iuvare,ne,si absolutione conferat indisposito, simul cum ipso sacrilegii reatum incurrat. Ita Navarr. cap. s.nu. a. & Reginal--ιis cap. a. Unde etiam c. sivi vult confiteri, de poenit.dist.6.dicitur, ,e quod

187쪽

an ignoret, mel voecundia velit occultavi. th. Interrogatio vero illa debet esse prudens, ita ut a poenitente exisquirat ea. quae habita ratione status,conditionis, aetatis, &e. probabiis liter conjicit eu commisisse, eaque ratione se in illis interrogationi bus gerat ut neque vano aliquo respectri, aut tina ore aliquid necessata rium omittat, neq; etiam inquirendo poenitente doceat ea peccata , quae nescit, & quae nescire illi maxime expedit, quod in itiniorum coofessionibus praesertim debet attendere: super qua re observar1 poterit monitum Cani in relect. de poen. par. . ubi sic loquitur: malo ego, Confessarios importunos esse, o intolεrabile negotius acessere paenitentibus,quemadmodum ne eos quidem probo, qui imprudenter inteννuando paenitentibus scandalum injiciunt, adeoqiae eos peccare docent a uua in ve eonfidenter etiam rostrabo summaristar eonfessionum in terr gationibus plenas, quae non fotam idiomate vulgari eduntur, &ci L

gi potest Regina t. toro c. lib. mp. cit. de prudentia Confessarii. Requiritur etiam Confessarii prudentia in juvatam poenitente, ad hoc ut veram & sutaleutem de peccatis commissis contritio nem concipiat, firmumque propositim de iisdem in suturum evitan dis, & in expendendo illo poenitentis proposito, an ex vera cor dis conversioue procedat. Item in erudiendo poenitente , quem mysteriorum Fidei, de a liarum rerum. ad salutem necestariarum ignarum esse deprehendat , eoque in eliciendis Fidei actibus iuvando . - Eadem prudentia Confessarii similiter requiritur in tranquillando poenitentis animo,si forte scrupulis agitatum esse perspiciat, eoque peddem. & confidentiam in Deum erigendo , si timore nimio, aut ali qua desperationis tentatione depressum este cognoscat, vel e contra. Necessaria est quoque eadem prudentia in remediis, consiliisque aptis, & convenientibus ipsi poenitenti suggerendis ut peccata devia tare, vitamque nomine Christiano dignam ducere queat, nec non insalutaribus poenitentiis, & satisfactionibus pro qualitate delictorum Injungendis, etiam restitutionibus tum honoris, & famae, tum bonorum alienorum, si casus aliquis id exigat, praecipiendis . Item in expendendis dispositionibus ipsius poenitentis, latim aciabsolutionem recipiendam lassicientes sint , num etiam expedias diebus aliquot absolutionem, an omnino denegare . a.Circa has aure dispositiones expendendas, no levis alsquado cliso scultas occurrit,quomodo se gerere debeat C6 isarius erga eos,qui saepius in eadem peccata relabuntur. Atq; in primis certum eis, dene gandam esse absolutione iis, qui statum peecati mortalis relinquero nolunt; quales sunt, qui nolunt inimicis reeonciliari, rem tuere.alieonum, cu possint, &c. Similiter etiam iis, qui nolunt occasiones pro

nimas pessandi relloquere, cum postat,& debeant. Talassiquidsm

188쪽

non censentur veram contritionem de peccatis commIssis, aut verum propositum de iisdem in futurum non committendis habere is Quod vero spectat ad eos, qui ex mera fragilitatem eade peccata saepe relabuntur, certum est etiam praecise loquendo, absolutione i lis dari posse toties, quoties in ipsa peccata relabuntur, dummodo cuvera de illis contritione. & firmo non amplius peccandi proposito ad poenitentiam accedant. Declaratur enim in Conc. Trid. sess. I . cap. a..Poenitem es per Sacerdotum sententiam non femel , sed toties quoties ad Poenitentiae Tribunal con gerint pos=e ab admi s peeeaeis liberasti. Unde S. Hieronyni, Ep. Q. ad Rusticum: Non soLm , inquit , si

pites,sidseptuagiessepties delinquentis convertatur ad Paenitentiam, peceataeor donant ιιr . Et NaVarrubin Manuali c. 3.loquens de personis illis, quae sunt in proxima peccandi occasione, quam tamen ob aliquam caulam rationabilem relinquere non possunt, quam quidem catistam , utrum talis re vera sit, serio expendere debet Conses.

iarius, dicit. personas illas posse, s reciderint, absolvi non tantum semel,bis. vel septies , sed etia septuagies septies, dumodo vera in illis contritionem, & firmum non amplius peccandi propositum Confessarius deprehen at, quia . ut ibidem observat, frequens peccati recidiva non est semper argumentum necessarium , quo. judicarἔpossit, poenitentiam , seu eontritionem non esse veram , sed et tantummodo sgnum maximae fragilitatis, & inconstantiae, neque ad reciplandam absolutionem requiritur, ut poenitens non amplius infiiturum peccet, sed ut amplius peccare nolit. . Quamvis aute haec ita se habeant, nihilominus debet Confessiarius prudenter attendere,non tantum quid ab solii te loquendo possit, sed podius quid ipsi poenitemisit.magis conveniens, & aptum. Multa enim licent, quae aliquando no expediunt. Debet igitur coram Deo arteiate considerare,num frequens usus Confessionis talibus personis utiliter suaderi possit, ut eartim fragilitati consulatur, & voluntatis infirmitas, ac aegritaido crebra hujus Sacramenti susceptione, quasi remedio saepius iterato, sanetur; nume contra frequens consessionis usus illis nocivus sit, v. g. si inde sumant occasionem peccandi liberius , si potius ex consuetudine, quam ex Vero contritionis motivo , .ut emendationis proposito ad Poenitentiae tribunal accedant. Proratione enim dispositionum illarum Poenitentes ipsbs utiliter interiadum poterit privare benescio absolutionis, vel illud in aliquot dies diserre &interim pia,& religiosa quaedam opera, & poenitentiae e meitia ipsis injungere. Quae omnia potius ex interiori Spiritus sania os illustratione diuturna in adminii ratione, huius Sacramenti experientia, quam ex certis regulis, aut praeceptis dignosci possunt. Denique haec prudentia Consessarii praesertim requiritur in sigil- Io, seu secreto consessionis inviolabiliter servando; de quos Oione sequemi abetur . . . a P .

Huic

189쪽

Ηu Ie prudentiae iungere merito possumus charitatem, seu mised.

eordiam, quae in Colassario maxime desideratur, ut Quoslibet poenia tentes ad se venientes affectu pIane paterno excipiat, illoru ignoran. tiam, tarditatem, durItiem, pervicaciam, & alias similes imperfectio nes non patienter modo, sed etia amanter sustineat, nulli Iabori pariacat, nullam molestiam refigiat, ut illorum spirituale bonum quoνis modo procuret, ac novum semper Zelum Divinae gloriar, saluti' animarum in corde suo concIpiat, & foveat, diemque illum fortun tum arbitretur, in quo peccatoris alicujus conversiolai, ac sanctificationi,Divina aspirante Gratia, cooperatus fuerit, memor illius summae charitatis, qua Christus optimus Pastor peccatores, & peceatrices quaesivit, vocavit, allexit, & ad se venientes misericordiae si excepit, fovit, amplexus est, hancque Divinam vocem ineffabilis prorsus benignitatis suae testem in sacris Evangeliis reliquit , S.Matth.cap Ii. ad me omnes, laboraris, o onerati estis, creto reficiam vos . Discite a me, quia miris sum, o humolis corde

ae si, obligatio sigilli, seu secreti in Confessione servandi. r. UIe um l. huius sigilli, seu secret obligatIonem esse strita,

. ciissimam, adeo ut nunquam liceat Consessario peccatum H quod in Confessione auditum etiam post mortem ipsius poenitentis ullo modo revelare: quod ita certum est, ut S. Doctor in dist. at . quaest 3. art. I. quaest. I. ad 1. sententiam contrariam erro eam appelleti & cap. Sacerdos dist.6. de Poenit.& etiam cap.Omnis uirius que, de Poenit.& remisi. depositionis poena, & detrusionis in a

ctum Monasterium decernatur in hujus sigilli violatorem. me autem. tam stricta sigilli servandi obligatio, ut fuse probae

I lambertus disp.23.a. I.oritur tum ex iure naturali,quo tenemur subsecreto nobis commissa celare, tum ex virtute iustitiae, quae vetae proximi famam laedere, tum ex virtute religionis, quae rei rentiam Sacramento Poenitentiae debitam servarejubet, tum maxime ex ipso iure Dirino positivo, quia, ut recte argumentatur Gammach. e. ia.

de Poenit. eo ipso quo Christus Dominus poenitentem obligavit ad integram omnium peccatorum morum Confessionem Sacerdoti fa ciendam , censetur etiam ipsum Sacerdotem obligasse ad secretum inviolabiliter servandum, alias Consessio maxime odiosa fieret.nullaque ex ea oriretur pax, & conscientiae serenitas, qui tamen sine; - praecipui poenitentiae fructus, ut a Concit. Trid.dictum est sess.1 .e., - potiu inquietudo mentis in ipso poenitente, ac timor eontin ii Ine Consessarius ad declaranda peccata, quae per ejus con onem novit, ratione aliqua inducatur.Imo si Confessarius licite possiet sεω

vita aliqua tibi coustuare elare , non teneretur poeniteas ea ips in

190쪽

tsi . D E POENI TANTIA .

eonfessione declarare, cum ex Instirutione Christi Domini, ut supra dictum est, non nisi ad confessionem secretam obligetur, quae tameni secrera iro foret, si Sacerdoti peccata per eam cognita exulgare Iic yet. Unde paret,iantcm abesse, ut haec obligatio sigilli tu quocunque casu servandi bono publico obstet . quin potius maxime ad Illud conferat. Supponamus euῖm, perditum aliquem hominem molirἱ

proditionem. aiat simile quidpiam lacinus In Reipublicie perniciε, sit credat, Confessari si tener I, vel posse licite peccatum illud situm revelare nunqua hoc illi In Confessone declarabit, neque enim ad Id. obligabitur Si sic in perversa voluntate perseverabit ; ubi e contra,fide Confessionis sgillo inviolabiliter servando securus existeret , pondus conscientiae suae in ejus sinum Iibentius exoneraret. piissique. Illius monitis, ac consiliis ab impio illo facinore deterreri posset. - 2. Dicendum z. hanc sigilli servandI obligationem sequi ex qua-vIs Consessione Sacramentali, licet absolutio sive ex desectu pol natis in Confessario, aut dispositionis In poenitente, sive ex alia

quacunqile causa non conferatur, dummodo poenitens eo animo sa-ciat Confessionem illam, ut peccata sua Ecclesiae clavibus subjiciat. Ita S. Τhomas in A. dist a I.quaest. 3.art. i. cui subscribunt S. Bonavem tura, Ricardus, Gabriel, Sotus,& alii,quos refert, & sequitur Ganis machaeus supra. . Si vero Consessio non fiat animo subiiciendi pec cata clavibus Ecclesiae, sed v. g. alliciendi Confessarium ad aliquod veccatum. aut et illudendi, ex tali Consessione nulla oritur sigilli servandi obligatio, ut docent Adrianus, Alensis, Vivat d. Sylvest... Ed alii apud eundem Ganam achaeum. ini tamen recte monet, SMcerdotem in eo casu non debere leviter, & sine gravi causa , ea qme. ver ejusmodi Confessionem vovit, declarare , ne inde scandalum oriatur , sed adhibito prudentis alicujus viri consilio id facere quod magis expedire videbitur. Est autem observandum, in citato de creto Cone. Laterat . dicI,

Gnfestarium omnino cavere debeΥe,ne veγινο, aut signo, aut alio quovismoao prodat peceatorem . Quae Verba diligenter a quolibet Conses, rio perpendenda si int, non modo ne ex verbis suis licet generatim. .lictis, aut quibuscunque signis, vel nutibus, sed etiam ne ex poenitentia aliqua, &satisfactione pro peccatis occultis minus considerare imposita, alii conjicere possint, poenitentem hoc, vel illud peccatum spectatim, aut generatim grave aliquod delictum perpetrasse Imo tanta luite Confessionis sigillo debetur reverentia, ut ne cum ipso quidem paeli itente extra Consessionem loqui liceat de peccatis . aut negotiita ejus per solam Confessionem cognitis, nisi ipsemet poenitens de iis consessarium interroget. Quod si Confessarius aliquid. in Confessione omisit, quod poenitenti indicare debebat, ver. gr. restitutioneni aliquam faetendam , Id supplere debet, non ex abrupso,

sed prudenter, ac erivatim, & petita prius ab ipso poenitante venia .,

SEARCH

MENU NAVIGATION