Medulla theologica ex sacris scripturis, conciliorum, pontificumque decretis, & SS. patrum, ac doctorum placitis expressa, ... Auctore Ludovico Abelly episcopo ruthenensi ... Pars prima secunda Pars secunda complectens ea, quae ad Sacramenta, & mores

발행: 1735년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

Quod autem lex nova usque ad finem saeculi perseveratura sit, fi

ina Fide tenendum esse , docet S. Thom. qu. IO7. art 4. Quaeres I. an lex vetus tota desierit. Bella inust. 4. de iustificatione c. 6. existimat, desiisse tantum quoad caeremonialia, & iudicialia praecepta, non vero quoad moralia . Suareae vero l.ς. de legi b. e. i. & plures alii Iheologi, quos idem citat, totam desisse asserunt . etiam quoad praecepta moralia, ita ut obligatio ad illa servanda penitus cessaverit , in quantum illa lege veteri praecipi hantur, licet alioquin ad eadem illa praecepta servanda tam lege valuiae, quam lege Evangelica teneamur. Qtiae posterior sententia ideo videtur probabilior , quod magis consonet testimoniis iupra citatis, quibus universim lex vetus desiisse dicitur. 4. QuaereS 2. quCna tempore lex vetus cessaverit,& obligare ad sui observationem desici it Respondctur, juxta communem Theolog

runt sententiam cessavisse, & obligare desiisse in morte Christi D

mini. Ita Hugo a S.Victore l. 2. de Sacramentis, parte6. c. 4. S. Bonaventura in A. dist.3. qui. dc S. Thom. qu Iog. art. 3. ad art.4. ad . ubi distinguit tria tempora : Unum quidem ante Christi Pasonem, in qtio legatra neqMeerant mον tua, neque mors fera, aliud autem possiepus Evagelii divulgati in qno legalia sunt mortua, ct mortifera,ter inrisi a tem est tempus madiAm scilicet a Passione Christi usque ad diutit .

sationem Evangelii,in quo legialia quidem fuernnt mortua, quia neque vim aliqua habebant, neqno aliqMis ea observare tenebatur, non tamen

fuemunt mortifera . Quibusqii idem verbis S. Doctor mentem suam aperit super gravi controversia, quae olim inter SS. Hieronymum ,&Augustinum exorta est, ut constat ex variis illorum Epistolis ultro citroque datis,quae habentur Inter Augustinianas ab g. ad io. S.Hi ronymus siqui)em dicebat, ab instanti mortis christi Domῖnt vete rem legem non modo mortuam, sed di mortiferam esse coepisse, neq; solum illius servandae obligationem cessavisse, sed neque servari abs que peccato potuisse. Et quoniam satis constibat, Apostolos multis annis post Christi Passionem legalia quaedam observasse, dicebar, id ab illis simili 'refactum, quo facilius Ilidaeos legis luae zelatores ad Christi Iidem allicerent. E contra vero S. Augustin. cui communiis ter Theologi subscribunt, alterebat, Apostolos nulla simulatione iiise usos , sed licite. & honeste caeremonias quasdam veteris legis , post Christi Domini mortem, usurpaste Licet enim lex illa tiine

esset mortua, nondum tamen erat mortifera, & quamvis ad sui obrservationem amplius non obligaret, observatores tamen suos nutilius peccati reos effciebat. Quod ibidem dicit suavi Dei providemtia fulse dispositiam, ut tum Iudaei legis suae caeremoniis mirifice avidicti facilius ad Christi fidem converterentur, tum etiam ne lex illa vetus tauquam mala, &superstitiosa, & reprobata per Christum fuisse videretur, & ut aliquo cum honore sepeliretur.

342쪽

L8. I A I. DEC A L. PRAECEPTO.

s.c,o vem praecise tempore non solumi mortua,sed mortifera esse coeperit lex vetus, non satis exploratum habetur. Illud certum est , iam a multis saeculis morti seram , & illicitam esse veteris legis obse .vationem,cum prsisti SS. Hieronymus, & Augustinus citatis Epist lis, sed praesertim M.& I9. Id multo ante tempora sua fuisse doceant.1mo vero S. Ignatius Apostolorum Discipulus Ep. 8. Si quis , inquit, csi Iudaiseelibrat Pascha,aus S mbola festivitatis eorum recipit, a siceps est eoru,qui Dominum occiderunt,o ostolos e us.Unde eoti,gitur, probabile esse ἐά , quod Suareae asserit t. s. deleg. e. 18. vivemtibus adhuc Apostolorum Prinei pibus, Mosaicae legis observationem mortiferam esse coepisse, cum una quidem ex parte lex Evam gelica orbi pene universo , ae nominatim Iudaeis omnibus diversas orbis regiones incolen ribus tune innotuisset, ex altera vero pluriamum referret, hoc Christianae Religionis, & Fidei dogma, quo lex vetus mortifera creditur, ab iitiem traὸi , & confirmari.

CAPUT IV.

De legis Divinae, seu Deealeti traeceptis. i. NI omine Decal Hi signiscatur lex Divina disitiva deem prina, cepta complectens, quorum tria priora Deu spectant, septevero posteriora respiciunt proximum. Cuius quidem Decalogi ant quam explicatione aggrediamur,duo hie nobis observanda sunt. Prismum est,omnia praecepta moralia ut docet s.Thom. I.2.qu. I art. a. contineri in Decalogo, aut ut principia in suis conclusionibus, qua ratione in eo continentur prima Fidei principia, prima Item princia Isa legis naturae ut Deum esse unum,ct 8roximum esse diligendum, itae ud, seuod tibi fieri non vis allexi ne feceris, aut ut conclusiones exprimis principiis clare , & proxime promanantes, ut sunt omnia λ malia praecepta in Decalogo contenta , aut ut conclusiones secundarias ex primis illis conclusionibus deductas, ut sunt omnia, quae ex

ipsis Decalogi praeeeptis deducuntur, vel quae ad illa reseruntur. De quibus infra erit agendum in cuiusque praecepti explicatione. Quare merito diei potest, ipsum Decalogum esse omnium legum epit

men absolutissimam , ut loquitui S. August. q. I o. super Exod. sun mamque omnium, quae, quantum ad mores spectat, euilibet Chrisiano agenda sunt, In illo esse expressam, ut declarat Concilium Coloniense in Enchiridio Christianae institutionis, ita ut, si ejuspi cepta probe intelligantur , lassicientissima sint ad actus niminos sive exteriores , sive interiores recte ordinandos. 1.Secundu est,praecepta illa Decalogi suisse a Christo DomIno ta- quam L islatore non solum innovata; & promulgata,quod ex variis Evangelii locis constat, ac praesertim Sancti Matth. 7. & N. S.Mar.iocti s. c.i8.sed etiam explicata,imo di ampliata, prout legis Evange'

343쪽

um maior persectio requirebat . Quod passim in Evangeliis via deri potest, sed praesertim in eo sermone, quem cora Discipulis in

monte habuit S. Matth s. 6. & 7. in T. in qtio quidem, ut docet S. Aug. l. I. de sermone Domini in monte , in initio , & l. h. e. o. &post illum S. Th. q. lo8. a. 3. ea omnia complexus est, quae perfectam vitae Christianae formam, quoad actus tam exteri res, quam interiores requiri possunt ri quod fusius explieat Gregorius de Valentia disp. 7. de leg. qu. 8. Punct. 2. In hoc igitur eapite propositum nobis est de singulis ipsius Decal gi praeceptis agere, prout a Christo Domino in Evangeliis explicata,& ampliata sunt, secundum communem ,& magis receptam SS. P trum , & aliorum probatissimorum Auctorum doctrinam, in omnὼbus tamen servata ea brevitate, quam compendii ratio exigit. Quod ut facilius exequamur, duo praesertim circa unumquodque praec utum investigabimus, primo , quid illo praecipiatur, aut prohi-heatur, secundo, quot modis in illud peccetur . Et ideo una quanque sectionem in plures paragraphos subdividemus.

Explieatur primum Decalogi praeceptum ,

Eto sum Dominus Deus tuus; &e. Non habebis Deos alienos coram me. I. v voc primum Decalogi praeceptu duplex est, ut observat C LUt techismus Rom. parte . cap. 2. Ex una enim parte aliquid tibet,ex altera vero aliquid prohibet. Estque illius sensus, ut ibid

abetur: Me veνum Deum coler, Diis aLenis cultum non adhibebis o

Ex quo patet, illud partim ethffirmativum esse, partim negativum. Baest autem ratio praeceptorum affrmativorum, ut obligent quidem semper, sed non pro semper, ut loquuntur Nieologi r negativa vero utroque modo obligant: id est, ut explicat S. Th. a. a. qu. 3. art. q. quamvis praecepta affrmativa semper habeant vim obligandi, non obligant tamen ad continue exercendos actus illos, qui per ea imperantur, sed pro loco, & tempore, & secundum alias circunstantias debitas, secundum quas oportet actum humanum limitari, ut sit actus virtutis: at vero praecepta negativa quovis loco, & tempore obligant . Quamvis autem hoc primum Decalogi praeceptum, quaremus affrmativum, praesertim spectet Religionis actus, quibus cultus Deo debitus exhibetur, ad illud tamen virtutum Theologicarum α. Hus reduci debent, ut dicitur in Cat. Romano . Quo sensu S. Aug. in Enchir. e. 3. dixit, Fide , ac Charitate Deum esse eoisndum . Unde sequitur, ad rectam primi huius praecepti intelligentiam requiri, ut explicemus, quid circa Fidem, Spem, &Charitatem ,

quid item circa Religionem in illo praecipiatur, aut prohibeatur.

344쪽

sua eisea Fidem primo meatim praecepto praeeipiatur . aut prohibeatur.

O quae ad illos exercendos unicuique incumbit,egimus in pri ri hujus operis parte. tract. I. e. r. ubi diximus, adultos quosicut ite ad credendas omnes , & singulas Christianae Rel gionis veritates Fide implicita obligati, Fide .vero explicita teneri credere , unum esse Deum in essent in , trinum in personis , Filium DeI incarnatum esse, aliaque M3steria in Symbolo contenta, neci non & ea, quae perisnent ad rationem Sacramentorum, quae ab ipsis suscipiuntur, aut suscipi debent, ac reliqua denique omnia, quae secundum exigentiam status , aut conditionis cujusque ad salutem aeternam consequendam sunt necessaria.

Sed difficultas est, quandonam affirmativum istud Fide I prate

pium obliget, seu quonam tempore teneatur quis ad actum aliquem Fidei exercendum. Respondetur ex probabiliori, & in praxi tenenis da Theologorum sententia , tribus praesertim casibus tener; unun-

quenque ad actum Fidei eliciendum . Primus est,cum aliqua Fidei mrsteria prImo sumeIenter ad creden.

dum proponuntur. Ita Azorius, Malderus, Turrianus, Sanchez,& alii quos citat, & sequitur Bona c. to. 2. disp. 2.q. 2. pun. a. Secundum quam doctrinam pueri, ubi primum rationis usum adepti sunt, eum

ipsis Fidei mysteria sufficienter proponuntur, ad illa actu credenda obligantur , praesertim si ad id se obligatos esse ex dictamine eon. scientiae praesentiant. Quod simili ratione de Ins delibus dici debet .

a. Secundus casus est,quoties quis ad actum aliquem virtutis exercendum obligatur. qui sine Fide exerceri nequἰt, ut cum quis tene. tur de peccato poenitere , & conteri, Sacramentum aliquod suscipe. reine. Ita Doctores proxime citari. Recte tamen monet La ymann.

tract. I. de Fide cap. Io. in hoc casu praeceptum Fidei per se,& directe non obligare, sed solum in directe, & per accidens. Unde fit, utv. g. si quis Sacramentum aliquod suscipere Omittat, quando ad illud suseipiendum obligatur, iudiciat, si in consessione declaret, se ejusmodi Saeramenti receptionem omisisse; nec opus sit, ut Fb dei actualis omissionem exprimat, cum hujus omissio non sit peccatum distinctum ab omissione illius. Ad hunc casum reducitur, quantdo quis videt, se tentationem aliquam superare aliter non posse, nisi actum Fidei aliquem eliciendo . Τunc enim illum elicere tenetur, ut iusius explicat, & probat vilentia tom..disp. I. qu. 2. pun. . . Tertius denique casus est, et itando quis iuridice, di publica auctoritate de Fide interrogatur . Tunc enim ad Fidem tum interius elA

345쪽

DE I. DE CAL PRAECEPTO. 18

tiendam, tum exterius profitendam obligatur , licet ex tali proses: sone mors illi immineat . Imo qui ab aliquo privato de Fide interro garetur, illam non modo non negare, sed etiam exterius profiteri teneretur, si ex illius pro sessionis omissione Divinus honor laedω rur notabiliter, vel grave aliquod scandalum In proximum redum daret. Ita auctores citati post S. Doctorem a. a. q.3. art.2.3. Ex dictis facile colligi potest, quid circa Fidem hoc prImo

Decalogi praecepto prohibeatur , scilicet peccatum quodcunque Fidei oppositum, quod generaliter ab eodem s. Doctore vocatur Infidelitas, supta qu. Io. a. I. quae quidem , ut idem docet, duplex est, alia negativa, qualis est in illis,.qui tithil unquam de Fide audire potuerunt, quam dicit non esse peccatum , sed potius poenam peccati ex primi parentis peccato provenientem , additque illos, qui eo solum modo Insdeles sunt, propter eius modi Infidelitatem non damnari , quamvis damnentur propteτalia peccata. quae sine pide remittI non possunt. Alia est Insdelitas ipsi Fidei, ut loquitur S. Doctor art. s. secvn' dum contrarietatem opposta, qtiae a quibusdam privativa vocatur,

qualis est in illis, qui vetitatibus Fidei suffetenter propositis asse i tiri nolunt. Et haec ab eodem S. Doctore in tres species dividitur, Paganssimum scilicet, Iudaismum, &Haeresim, quibus qua stione 3 a. addit Apostasiam . Aut enim quis renititur Fidei nondum susceptae, & talis Infidelitas est Paranorum , 'aut renititur. Fidei susceptae in figura, 8e sic est Infidelitas Iudaeorum, vel Fb ' dei susceptae in manifestatione verstatis , & sc ei Infidelitas A postatarum quidem , si pides suscepta in totum abiiciatur , Haereticorum vero, si tantum ex parte .

4. Est autem observandum id, quod fusius in prima parte expincatum est, scilicet ad rationem Haeresis duo requiri, ut docet S. Titi q. I i. a. s. ad 3. Primum est, ut sit error contra aliquam Fidei veritatem a Deo revelatam, & ab Ecclesia propositam. . S cundum, ut ejuimodi error cum pertinacia, & contumacia iunctus sit . Unde si qui sententiam suam , ut Ioquitur S. Augustin. Ep. 162. & refertur cap. Dixit Apostolus 24. qu. 3. quamvis finfans, atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt , quis runt autem cauta sollicitudine veritatem , corrigi parati , cum inis venerint, nequaquam sunt inter Haereticos deputandi . .

Ad Haeresim quoque pertinet peccatum ilIorum , qui de artiaculo aliquo dei; Derate dubitant. Ut enim dicitur cap. l. de Ha reticis, dubius in Fide insidetis est . Item si quis exponat se periculo errandi in Fide, ut si ex curiositate, aut alia prava intentione libros Haereticorum legat , eorum conciones audiat, cum, illis de Fide temere disputet, aut frequenti, & periculosa ill

rum conversatione utatur.

346쪽

De virtute Spei , ct de peeeati, illi Oppositis . I. Pes e virtus supernaturalis Theologica, qua homo Fideli, inci praesenti quidem saeculo bona salutaria, in ipsam

rerernam salutem a Deo cum fiducia expectat, per Chritti m it . Dicitur i. Virtus supernaturalis , quia sicut nullus 3n laeum credere, sic nec in illum sperare potest, ut oportes, nisi a dextra auxilio aliquo supernaturali. Unde S. Bern. Ps. N. Imistae verba: Ouoniam iis es Domine spes mea, a nullo ore pro ferri posse , - eui intus persuasum sit a vieitu Sancto . Dicitur 2. Theologiea , quia Deum immediate respicit pro obsecio primario, & praecipuo . Non enim, ut ait S. Th. 2. 1. q. α quid minus sperandum est ab ipso Deo , quam sit ipsemet Deus. Dicitur 3.ρeν illam expectari a Deo non modo salutem aeternam,quae sn ipsius Dei fmitione eonsistit sed etia omnia alia quaecunque bona Ialutaria, id est ad salutem consequendam necessaria , aut utilia , sive corporalia, sive spiritualia sint . Qiiod constat ex iis , Claratus Dominus nos a Deo postulare , & proinde sperare docuit in Oratione Dominica. Ea siquidem ut loquitur S. August. cap. II . En ch.) ad spem periisent, quae In Oratione Dominica continentum .' Dicitur 4. bona illa expectari, ct fperari ab homine Udeιν , quia iuxta communem S. Thomae, & allorum Theologorum Arinam, Fides Spem necessario antecedit , cum non niti per visdem innotescat id, quod Spes a Deo expectare debet Dicitur s. bona illa expectaries msiducia.Spes enim omnipotentia,& fidelitate Dei promittentis Innititur. Unde Apostolus Hebr. 6. V Cat spem O choram animae firma- , ae tutam. Quamvis autem hducia illa, quatenus est in Deum, certissima esse debeat, uia tamen ex parte nostrae cooperationis multi desectus accidere possunt, quihus promissionum Divinarum essectus impediatur , ideo monet Apostolus ad Philip . L. in eum metu, O tremονe salutem nostisam Unoremur. Qui enim sperat, ut dicit S. Aug. serm. is . ad Iratres in eremo er non timet , netbsens est; qui autem timet, o non spe rar, depressus est , ct descendit n profundum quin ιapis. Dicitur denique , prectristi merita. inamvis enim ex parte quinque nostra ad asIecutionem vitae aeternae merIta requirantur, quia tamen sine Disina Gratia, quae per Christi merita nobis conferru nihil possumus, & In iis, quae possumus, S uolumus , res sunt partes Gratiae Divinae, quam voluntatis humanae, ira μ sit, ut Christianus in seipso vel confidat , veι glorsetur, Trid. sessio. cap. I6. Onon im Domino , erius tanta est erga θο- τηε bonitas, ut eorum velit esse merita s quae sanι γ us dona,

347쪽

Ex hae definitione Spei sic explicata intelligi potest, quodnam si objectum illius virtutis, sive materiale, sive formale. Objectum

enim materiale Spei continet ea omnia bona, qtiae nobis a Deo stitit promissa, qui est summum, &praecipuum bonum nobis promissum. Objectum vero formale ejusdem Spei est summa Dei erga nos bonitas, ae in promissis adimplendis fidelitas.

Qiiaeres, an licitum sit Spem in homine, aut alia creatura colloca- re. Respondetur cum S. Doct.2.2. qu.iτ.ar. .quanquana in Deo solo, ut principali causa totius boni, spes collocanda sit, licitum tamen quoque esse sperare, ae confidere in homine, aut alia creatura, tam .

quam causa secunda, & instrumentali, per quam secundum Divinae Providentiae ordinem adjuvari possumus ad consequendum aliquod bonum, quod ad ultimum, &summum Bonum ordinetur.3. His breviter explicatis, videndum est , quid circa virtutem Speihoe primo Decalogi madato praecipiatur, aut prohibeatur.Ac In primis certum est, extare Divinum praeceptum de Spe In Deum conci. pienda,ui docet S.Th. q a 2.art. . quod quidem praeceptum, in qua tum negativum est,& desperationem prohibet,obligat semper, ut ex ante dictis constat, in quantum vero affirmativum, tribus praesertim in casibus secundum probabiliorem Theologorum sententiam obji-gare censendum est . Primus est, quando primum homini adulto sus scienter Innotescit, se a Deo creatum esse ad vitam aeternam conis sequendam, seque teneri vitam illam aeternam, & media necessaria ad illam consequendam a Deo sperare. Secundus est, quando

ad aliquid saciendum obligatur, quod aqvm Spei velut dispositi

nem necessariam praerequirit, ex. gr. quando tenetur de peccatis poenitere, ad illorum siquidem remissionem Divinae misericordiae. Spem requiri, docet Conc. Trid. sess. 6. c. 6. Tertius est, quando gravis aliqua tentatio desperationis urVt . quam aliter homo superare non potest, nis actum Spei eliciendo. Recte autem monet Isambertus tr. de Spe, dis. 6. art. s. ad satisfaciendum ejusmodi praecepto non esse semper necessarium,ut formaliter eliciatur actus ipsius Spei, sed satis esse, ut virtualiter,quatenus scilicet censetur includi virtualiter in alicujus alterius virtutis actu,

v. g.. perfectae contritionis, qui tunc sormaliter eliceretur .

mo praecepto prohibetur,Τseologi docent, duobus praesertim modis contra Spem peccari pota, praesumptione scilicet, dc desperatione. Rursus praesumptio dupliciter committi potest, ut docet S. Th. q. a I. art. I. Primo, cum quis praesumit, se Divinam Gratiam, aut floriam aeternam ex seipso, &naturae suae viribus aὸipssci posse: Secundo, cum praesumit, se ex sola Divina misericordia conseelseturum remissionem peccatorum sine ulla poenitentia, aut aeternam beatitudinem sine operibus meritorii. .

348쪽

DE I. DACA D. PRAECEPTO.

Desperatio vero committitur, cum quis deliberate ge miseri eo ἡia Divina diffidit. nee peccatorum remissionem , aut beatitudisnem aeternam , mediaque ad illam necessaria amplius a Deo expectat ideoqtie omnem conatum ex parte sua requisitum intermit tit, Recte autem observat Toletus l. . c. 7. desperationem aliqua ἡoesie cum haeresi coniunctam , si quis v gr. e istimaret, ac pertia meiter sibi perlii aderet, Deum aut nolle, aut non posse peccata a se eommisa remittere. ejusque misericordiam talem non esse, quae tot, S tam gra ia peccata toties iterata condonare velit, aut.

possit: quod in Consessione specialius declarandum foret.

De Oratione.

nis, de qua inferius agendum erit, qta tamen etiam ad virtutem Spei reducitur, Sc arctissimam cum ea connexionem hahere videtur. Idcirco hic breviter adnotabimus ea, quae clica Orationem a Theologis observari solent . .

Acin primis nomine Orationis inteIligitur elevatio, sive ut loquitur s. Damascenus lib. 3. de Fide orthod. e. 14. astem mentis in Deum, tum ad laudes ipsi, gratiasque deserendas, tum ad possuIationes eidem offerendas sive pro se, sive pro aliis. Eo sensu accepta oratio diu ditur i. in particularem, quae fit ab unoquoque pro se, vel pro aliis, & generalem , seu communem, quast sit ab Ecclesae Ministro nomine totius Fidelis Populi, de qua . nadius lib. de Ecclesiasti dogmatibus cap. 3o. sic loquitur: Cum sanctarum p tibii m praefMles demandata sibι deligatione funguntων

altid Dι vinam etintimiam, hAmani generis causam agunt , ct tota seetim Ecclesiaeοngemiscente. postulant, cis precantur .

Dividitur a. Oratio in mentalem, quae solo interiorI mentIs a. Eiu fit,& vocalem, quae interiorem illum actum voce, ac verbis exprimit. Utriusque fit mentio in scripturis r Mentalis quidem Ps. 26. Tibi dixis cor metimr Uocalis vero Psalm. I i. mee mea ad Πα- mini m clamavi. Et de utraque loquens Isidorus lib. 3. de sum. bono c. 7. Bonum est , inquit, corde orare , bonum est etiam ct fonσvoeis Detim spiritualibus hymnis glorificare. Cum vero plurima sint , quae a Theologis eirca oratIonem obse vari solent; nos ea solummodo hic attingemus, quae magis necessaria visa sum, & maioris facilitatis gratia per diversas quaestiunculas, responsionesque illis annexas explieabimus. 2. Quaeritur ergo in primis , an Oratio necessaria se ad sal rem necessitate praecepti, seu an homines teneantur orare Deum

ex procepto aliquo Divino.

349쪽

Respondetur affirmative. Et colligitur aperte ex Script . 'P. site, π accipieri ν, 'Maerite. ct invenietιs , Pul Ne, o Veνiet μν vs

18. Oportet semper orare. Et appolites. Chrysostomus lib. i. de orat do Devior Duemadmodum , inquῖε, corρus hoc nostrum, si non adfixunima , profecto mortuum est, ac faeritum: se a uisa , ns seipsam

incitet ad orandum , mortua est, ac misera , raviter olens . Sanactus etiam Augustinus in Psallan ii 8. enarrat. Iy. Ille , cui donatu inquit a Deo charitas Des, o propter Deum charisas proximi ρνsecto instanter Orare debet , quo sibi augearur hoc donum .. Id etiam probati potest hac r.itione: Nemo potest mandata Dbi vina servare, & in illa obiervantia perseverare , ac tentationes ii . uentes superare , nec proinde latu em consequi, sine specialibus,& continuis Divinae Gratiar auxiliis; qu imvis autem prima Gratia, uae homini datur, omnia ejus, Sc qualiacunque merita, &proin, e orationes antecedat, certum est tamen, unum ex mediis divinitus institutis ad Gratiae illius continuationem, &incrementum impetrandum esse Orationem, ut ex citatis scri 'turae testimoniis constat; unde sequitur , ipsam Orationem ex praecepto Divino es se necessariam ad salutem consequendam .

3. Qiaeritur 2. quo tempore quis orare teneatur.

Relp6detur ii de praecepto Ecclesiastico quaestio proposita Intellia fatur, cerra tempora singulis partibus ossicii Divini esse ex instituto Ecclesiae assignata, de quibus astetur infra in Appe dice De pati, Cleaekali: si vero de praecepto Divino quaestio sit, c u illud orandi praeceaptum sit assirmativum,obligare quidem semper,i ed non pro leuaper, ut loquuntur Theologi,ac proinde determinatione temporis in quo

praeceptum illud Divinii ita obliget, ut orationis omissio sit peccatum, ex variis occurrenciis tentationum periculoru,& necessitatum,

ae prudenti aestimatione dignoscendam esse. U. g. si tentatio aliqua gravis urgeat, si occasio periculosa peccandi immineat, si dissicultas gravissima in observatione alicujus praecepti occurrat; tuc haud duabie censent Theologi ,hominem ad Deum per orationem. debere r currere,& ejus austilium suppliciter postillare . Addit etiam Navaria rus apud Lestium l. h. c.3=. de Oratione dub.3. illum quoque teneri ad orandum, qui advertit, se alterius exitium impedire non posse, nisi per orationem. observat autem recte idem Lemus, praeter illos,& alios similes catus obligari etia ununquenque ad Orationem Deo offerendam, ita ut per diuturnum aliquod tempus, puta per unu mensem,ab omni prorsus Oratione cessare sine peccato non psit, quia exercitii adeo salubris , & necessarii omulio non nisi cum maxima , Si valde culpabili salutis incuria contingere censetur . Quaeritur . quis possit, & debeat orare ἀ4. Respondetur,omnem hominent, quanditi est in stitu viae, posse,

350쪽

N debere orare. Nam omnis homo vel justus est, vel peceator: si Inis est. oratione indiget ad perseverandum, & postulare debet , ne inducatur in tentationem;si peccator est,magis adhuc oratione opus habet. Unde omnibus hanc petitionem faciendam proposuit Chris. hus, Dimitte nobis debita nostra. Hoc enim & peceatores pro remis sione peccatorum mortaliu, & ipsi etiam jiisti pro remissione veni,

lium debent postulare. Recte autem observat D.Th. 2.2. q.83.art.19. non modo jussos, sed & ipsos etiam peccatores, cum orant, sperare debere se a Deo exaudiendos, si nimirum orent, ae petant, non

In quantum peccatores, sed eum pio, & reeto affectu, idque adiumetis iis conditionibus, quas idem S. Doctor explicat art. Is . in resp. ad a. nimirum si pro se postulent, quae ad salutem sunt conducibia1ia. si cum fide spe, ae vero desiderio poenitendi, & placendi Deo, s denique perseveranter postulent. Et tune tui doeet S. Aug. tr. Iox. in Ioan.) exaudiuntur, & indubitanter accipiunt, quoa petunt, sed quando debent accipere. Quaedam enim non negantur,

sed, ut congruo dentur tempore, differuntur.

Qnaeritur 4. ad quem debeat dirigi Oratio, seu quis orandus sit.

s. Respondetur, duo certa esse. Primum est, Deum,tanquam summum auctorem, & causam principalem omnium donorum, bon rum naturae,gratiae, & gloriae, quae per Orationem postulari,& obtuneri possunt orari debere. Secundum est, SS. etiam in coelo beatos mxari, & invocari posse, ut pro nobis apud ipsum Deum intercedant retat explicatum , & probatum est In Τract. de Incarn. c. g. Sect. a.

Certu est quoque ab aliis etiam hominibus adhue in praesenti vita degentibus posse peti opem, sive auxiliu intercessionis apud Deum . Hoc enim ipse Deus praecepit olim amicis sancti Patriarchae Iob, &5. Paulus passim in Epist. se Fidelium Orationibus commendat. Sed difficultas est, an Oratio etia dirigi possit ad animas in Purga..torio detentas. Respondetur:quamvis Ioannes Medina qu.f. de Or tione, & alii quidam Theologi existiment, animas in Purgatorio ex, sentes orare non modo generatim pro Fidelibus, sed etia speciatimetro iis, qui peculiariter ipsis in hac vita chari fuerunt; D. Th.tamen cit. q. 83. art. I. id negat,quoniam inquit lie et sint nobis supreIores

quamlum ad impeccabitisatem,sint tamen inferiores quanta ad Poenas

euas patiuntur, O secundum hoe non sunt in statu orandi pνο alii Odmi magis oretur pro eis. Quod si secundum mentem illius S. Doctoris ron sunt in statu orandi pro nobis,ergo non iunt in statu,in quo de-heant orari a nobis. Imo licet animae illae pro nobis orarent, frustra

tamen a nobis invocarentur, eum non sint in eo statu,in quo nostras Orationes possint cognoscere,sicut Sancti in coelo,quorum status ex omni parte beatus requirit,ut cognoscant orationes ad se directas,

cum hoc maxime ad gloriam illorum accidentalem conferre possit. Quaeritur s. pro quibus fit orandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION