Medulla theologica ex sacris scripturis, conciliorum, pontificumque decretis, & SS. patrum, ac doctorum placitis expressa, ... Auctore Ludovico Abelly episcopo ruthenensi ... Pars prima secunda Pars secunda complectens ea, quae ad Sacramenta, & mores

발행: 1735년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

aM DE VII. DE CAL. PRAECEPTO.

to temporis spatio legibus definito continuatam . Hic autem aequN.rendi dominii modus Civili Iure introductus est, Ne diu, EP fere

semper, ut habetur lepe i. de usurp. & usucap. quarumdam rerum d minia incerta essent. Et locum habet, non solum in foro exteriori, sed etiam in soro conscientiae, ita ut possit quis licite rei alicuius dominili titulo praescriptionis acquirere, ut pluribus probat Lessus lib.χ. c. s. dub. II. dummodo tamen praeseriptio illat itima sit, habeatque reqiiisitas a iure conditiones. Quae quatuor communiter a Doctoribus numerantur. Prima est possessio. Nam secundum reis

gulam iuris s. in Sine possessisne praescriptio non procedit. Secunda est bona fides, siquidem, ut ibidem habetur , Reg. 2. Pulor malae fidei ullo tempore non praescribit . Tertia est titulus probabiliter praesumptus , puta donationis, emptionis, successionis,&c. ut constat ex digest. l. i. tit. 4. & seq. Quamvis interdum bona fides etiam sine titulo ad praescriptionem sufficiat, quando scilicet nulla praesumptio

in contrarium habetur , nec jus commune contradicit . Quarta .denique est continuatio possessionis tempore legibus desinito. a. Quaeres, quantum temporis requiratur ad legitima praescripti nem. Respondetur ex communi Doctorum sententia apud Lessium is p. c.6. dub. 2.3. . &seq. ad praescriptionem, seu usucapionem rerumobilium quaruncunq; cum titulo probabiliter praesumpto, requiri possessionem per triennium bona fide continuatam, sine titulo vero , per triginta annorum spatium. E. g. aliquis bona fide tibi rem alimnam dono dedit, quam suam putabat, tuque bona fide illam acceptavisti, tunc triennii possessione tibi acquiritur res illa ratione tituli donationis: quod si nullo titulo , bona tamen fide , illam post

deas, tua non fit, nisi triginta annorum continuata possessione . Ad praescriptionem autem rerum immobilium cum titulo requiis ritur spatium decem annorum inter praesentes, id est eos, qui in e dem territorio habitant, quamvis non in eadem urbe, & viginti annorum inter absentes, triginta vero annorum , si nullus adsit

titulus, ut supra de mobIlibus rebus dictum est. Excipiuntur tamen bona immobilia Ecclesiae, Monasterii, Hospitalis, & aliorum piorum locorum, ad quorum praescriptionem requiruntur anni quadraginta. Quod si bona illa sint Ecclesiae Romanae , non nisi annorum centum spatio praescribi possunt . Bona vero pupillorum, sive mobilia , sue immobilia , quandiu tu illa

aetate sunt, nullo temporis lapsu praescribuntur , sicut nec res E clesiae, quae alienari prohibitae sunt, aut usibus tantum sacris sunt destinatae. Est autem observandum, non easdem ubIque leges circa tempus, & modum praescriptionis esse receptas, ac proinde cujusque Regni, aut loci speciales leges, & legitimas consuetudines esses per hac re consulendas.

422쪽

DE VII. DE CAL: PRAECEPTO. 36

ne contractibus in genere.

v. Tomine cotractus intelligitur conventio aliqua Inter duos δε- 1 u cta, ex qua in utroque, vel saltem in alterutro illorum obli-- gatio aliqua nascitur. Sunt autem alii contractus,qui vocantur nomi-inati,alii in nominati dicuntur . Contractus nominati sunt illi, qui speciali nomine inter sedistinguuntur, ut emptio, venditio, locatio, &c. Contractus vero innominati sunt illi, quibus nullum speciale nomen assignatum est.Dividunturq; a Iurisperitis in quatuor species, quae his verbis exprim utur. Do ut des,do ut facias facio iti des facio tu facias . His praenotatis, dicendum I. contractum omnem sponte, ac libere factum, quamvis in eo non serventur juris formalitates, obligare tamen in foro conscientiae, ita ut alterutro contrahentium invito, re

scindi non possit,nisi jure aliquo positivo Irritus sit, aut irritari possit. Ita Gomesius,Covarruvias, S alii,quos citat, & sequitur Lessius su p. dub. Ratio est,quia jure naturae tenetur quisque servare, quod Pro misit, altero acceptante, ut ex infra dicendis plenius constabit. a. Dicendum 2. contractum illum, in quo contingit error circa subsantiam rei, iure naturae irritum, & invalidum esse. Ita S. Antore S rtus, Caiet. & alii apud eundem Lessium supra dub. s. quia, ut dic, tur leg.9. C. de juris,& lacti ignorantia, Errantis nullus est consensus, sine consensu autem nullus est contractus .E g. si quis gemmam vendat existimans esse crystalli fragmentum, emptor re comperta tene .hitur ad restitutionem gemmae, aut ad tu illim eius pretium vendit xi persolvendum. Secus vero si error solummodo sit circa qualitatem rei, ut si cognoscens esse gemmam, sed valorem ejus ignorans, vili pretio earn vendiderit. Tunc enitati validus quidem erit contractus , sed tenebitur emptor, postquam id resciverit, supplere id, quod . iusto gemmae pretio defuit, ut docent supra citati Auctores. Dicendum S. contractum illum, cui alterutrius contrahentium d his causam dedit, non esse omnino jure naturae irritum , sed tamen pro arbitrio ejus , qu I deceptus est, si contractus solubilis sit, irritari posse. Ita AEgidius Koninch,&alii apud Laym. l.3. de just. tr. . c. . S Lessus supra . Quod non sit irritus, patet ex eo,quod, si is, qui deceptus est, velit contractum subsistere, deceptor resilire non potest , Ne inertim ex dolo suo reportet, ut habetur c. I .de eo, qui duxit in matrimonium : quod vero irritari possit, pro arbitrio iIlius, qui deceptus est, constat etiam ex eo, quod qui dolo inducit alterum ad contrahendum, injuriam ei facit, ac proinde tenetur eum restituere in integrum, & reddere omnia insecta, si deceptus velit. a. Dicendum 4. contractus omnes ex aliquo gravi metu Iniuste in-

citiuo celebratos non esse quidem jure naturae irritos,sed irritari posese

423쪽

D, & revocari in foro conscientiae pro arbitrio ejus qui metum iniuste passus est.Ita Sotus, Palud. Ricard. & alii apud Les. sup. dub.6. Id

patet tum ex eo, quod, ut habetur α I. ae his,quae vi,metusque caiisa fiunt, vi ,o metu siunt, debet in ivritum revoeari, tum etia, quia, ut dicit S.Τh.2.2.q. 89 a. 7. ad 3. vim intulit,hoc meretur,ut ei promissio non servetur: Eadem etiam ratio. quae supra de dolo allata est, potest de metu Iniuste illato intelligi.Qui enim metum iniuste incussit, iniuriam alteri intulit 3 unde renetur illum in priorem statum restituere, & alter jus habet exigendi hane restitutionem . Per metum vero gravem intelligimus illum , qui est de malo aliquo , quod viro

constanti formidabile est , eumque merito commovere potest, qualis. est metus mortis, exilii, carceris, infamiae, ammionis bonorum, Sc. Ad metum quoque gravem pertinere, dicit Lessius supra, metum reverentialem , quo filius timet gravem ostensionem patris, subditiis Principis, uxor mariti, &c. Ubi recte observat, metum etiam gravem dici posse illum , qui respective solum talis est, ut si fit de aliquo

malo, quod quamvis viro constanti non sit formidabile, foeminae tamen , vel puero, vel seni formidandum merito videtur.

s. VII. De promisongus, donationibus , ct testamentis. I. D Romissionis nomine Inteli imus hic non promissionem Il-t Iam, quae fit sub aliquo onere, vel conditione, quaeque litse extendi potest ad omnes fere stipulationes , & contractus , in quibus ut plurimum promissio aliqua reciproca Intervenit, sed promissionem simplicem , & gratuitam, qua ex mera liberalitate, aut gratitudine aliquiὸ alteri promittitur : de qua

Dicendum I. promissionem, antequam aec tetur, nullam parere obligationem naturalem,aut cIvilem: quod & similiter ὸe donatione intelligendum est. Unde sequitur, quod utraque ante acceptationem Iossit licite revocari. Ita Solus i. de just. q. .ar. I. SuareE to.2.der ig.l.8.c. 2. Lestius i. v. e. i8. dub. 6. & alii communiter. Ratio est, quia

omnis promissio, R donatio suapte natura respectiva est , cujus proin inde obligatio ex alterius partis consensu dependet. Excipiunt tamen Doctores aliqui promissiones fatias Ecclesis, ΗΟ-spitali, Monasterio, aliisque locis piis, existimantque, etiam ante

acceptationem, promissiones, & donationes ejusmod i obligare. A. lii vero Theologi hanc exceptionem non admittunt, asseruntque, universim promissionem non acceptatam minime obligare: quam sententiam probabilem , & in praxi tutam existimat Laym. sup . tr. i. cap. I. & pro illa Sorum , aliosque Doctores citat. a. Dicendum 2. promissionem serio, & deliberate factam , Sc ex

424쪽

sdelitatis, ubi acceptata fuerit, obligare etiam sub peccato mortaIL' s res promissa sit alicujus momenti. Ita Navarriis, Solus, & plures a lli, quos citat, & sequitiir Lessius su p. dub. 8. Ratio est, quia omnis promissio dat ius ad rem promissam, quod etiam adhaeredes promisissarii transit, & si fiat in forma stipulationis , datur etiam actio In foro exteriori , & promitar cogi potest sententia Iudicis ad promissi nem implendam; unde sequitur, illam inducere strictam aliquam obligationem , quae proinde sub peccato obliget. Qtiod si quis utatur verbis quidem promissismis, non tamen animo serio promittendi, sed solummodo ad significandum solum propositum , vel ad firmius asseverandum, ut ei credatur, tunc, ut recte observat idem Lessius, non censetur obligatus sub peccato mortali ad implendum id , quod sic promisit, nisi torte ex ficta illa promissione notabile aliquod damnum alterius sequatur ; & hoc sensu dicit, intelligendas esse promissiones plurimorum, qui solent multa se promittere facturos , cum tamen non intendant serio se ad id obligare , aut aliis sus exigendi tribuere, sed duntaxat firmiter id asseverare.

Qtiaeres, quanti valoris, aut momenti esse debeat res promissa, ut promissionis violatio censeatur esse peccatum mortale . Navarrus c. 18. n. 6. existimat, sufficere valorem rei promissae talem esse , qui in Drto ad peccatum mortale sufficeret: probabilius tamen Lopeae l. 2. de contract. c. ult. &.LessiuS supra docent, in promissione ad mat riam peccati mortalis constituendam longe maiorem valorem ,

quam in furto requiri, qui ramen valor dissicile determinari potest, sed viri prudentis judicio exaeqtio, &bono diiudicari debet. Cem te communi hominum aestimatione major Injuria fieri censetur, si quis aureum unicum sursiat, quam si quatuor , vel quinque aureos ex liberali promimone debitos non solvat. 3. Dicendum 3. promisionem alteri factam , & ab eo acceptatam detinere obligare, si res promissa fiat inutilis, aut illicita, aut impossibilis: Item si status rerum, aut permnarum ita mutetur, ut secundum judicium viri prudentis promitar non videatur illum eventum voluisse comprehendere, quod ex conditione rei promissae, aut ipsius promissionis, vel etiam promissarii, aliisque circunstantiis diiudicandum est. Ita Caietanus, & alii, quos citat, & sequitur Lessius supr. dub.io. Ratio est, quia promissio non censetur habere vim, pisi ex voluntate, & intentione, quam promittens explicite, & implicite habuit, dum promisit; ex quo sequitur, quod ulla a hanc intenti nem expressam, vel prudenter interpretatam non possit obligari. 4. Dicendum 4: donationem illam, quae dicitur inter vivos, id est: cum quis ex mera liberalitate sic donat, ut etiam se vivo velit rem donatam esse alterius, factam ab eo, qui donare potest, id est qui dominium, & administrationem habet rei, quam donat, cum facultate illam alienandi, posse etiam post donatarii acceptationem re

425쪽

3M DE VII. DE CAL PRAECEPΤΟ.

vocat I, ob qlialdam caiisas legibus expressas, quarum praecipuaesti ingratitudo ipsius donararii, ut si donatarius iniurias atroces in do-'nantem effuderit, si violenter illum percusserit, si ex certa malitia notabile damnum bonis eius intulerit, aut si ad gravem inopiam redactum non aluerit. Ita sylvester, Gomesus.& alii, quos citat,&ω-quitur Lessius cit.sup. dub. i . ubi tamen observat, ὸonatarium ante . I udicis sententiam non teneri ad restitutionem , quia est poena, quae 'prae requirit donatoris querelam , & ingratitudiniis Probationem . . s. Dicendum s. donationem, quae fit causa mc sis , id est cum quisita donat, ut rem non velit abiblute, 6c irrevocabiliter esse alterius, nisi post suam mortem, qualiter in testamentis, & codicillis fieri solet, posse ad arbitrium donantis revocari. Ita communiter Doctores. Unde Apostolus Heb.9. dicit , quod Ubi testamentum est,

mors necesse est intercedat testatoris , alioquin noniam valet, dum viavit, qui testatus est . & Iurisperiti communiter dicunt, Ambulat viam esse tesantis voluntatem usque ad supremum vitae ex um. Est tamen dissicultas inter Theologos, utrum testamentum sit validum in foro conscientiar, si desint ei solemnitates legibus requisitae . Ominsis aliorum sententiis, probabilis, & in praxi tuta videtur esse illa, quam propugnant Adrianus , Angelus Tabiena , Sylvester , Ioannes Medina , Lopez, Ralii, quos citat, &sequitur Lessius sup r. c. I Q. diib. 3. quae asserit, ejusmodi restamentum in foro. conscientiae validum esie, & licite retineri posse id, quod ex tali testamento bab tur, sive titulo .haereditat s , si νe legati. Ratio est, quia, ut dicitur paragrapho , Per traditionem , Institution. de rerum divisione:

Nihil est tam eonveniens naturali aequitati, quam voIuntatem Domini volentis rem am in alium tνansferri, ratam haberi. Praeterea testamentorum sol nitates a legibus eo solum fine introductae sunt, nequido talis in testamentit incurrat , ut dicitur l. quaestionem 23. C. de fidei commissis: quare dummodo certo constet de ultima testantis voluntate, potest quis rem sibi eius testamento relictam tuta conscientia retinere.

De emptione, O venditione. I. sunt praecIpuae' conditiones in qualibet emptIone,& vedbG tione observandae, ut docet Sah 2.2. q. r. a. i. & seq. Prima est, ut haus omnίs, & dolus absit, tam ex parte venditoris, quam Cmptoris. Ex quo sequitur, contra justitiam esse, si quis vendat rem habentem vitium aliquod , seu desectum in quantitate,aut qualitate, eodem pretio, quo venderetur, si ejusmodi defectu, & vitio careret; proindeqtie peccare,qui mensuras adhibent illegitimas,aut pondera

dolosa, juxta illud Prov. D. Statera dolosa abominatis est apud Domi-

426쪽

mi , Item qui mixtione aliqua res effciunt deteriores, ut eaupones aquam vino mii centes, frumentarii, qui triticio miscent alia semina deteriora. sicut illi Amos 8 dicebant: isquilias stimentι vendamias. Unde idem S. Doctor scap. art. 3. aserit, rei, quae venditur , vitia ectilia, quae ab emptore deprehendi non possunt, quaeque illius va-Iorem notabiliter diminuunt, aut illam emptori inutilem, vel ita commodam reddunt. esse manifestanda . Quod etiam docuit S.

Ambros. lib. 3. de offc. cap. lo. In contractibus , inquit, vit:a ea-νtim, quae vaeneunt, prodi jubentur , ac nisi intimaveris vend tor , quamvis in jur emptoris transierint, doli actione tenetur. 'Quae autem de venditore, haec etiam de emptore intelligi debent, omnem scilicet fraude ab emptione phes debere,proindeque contra justitiam esse rem aliquam pretiosam pro vili, puta gemmam pro 'fragmento vitri, emere ab alio, qui eius valorem ignoretr secus, in aliqua regione res parvi aestimarentur, quae tamen alibi ceti sen- 'tur pretiosissimae, puta margaritae, gemmae, aut alia id genus, quae ut

plurimum in Indiis, & aliis dissitis regionibus pro cultellis, tintinnabulis, & allis similibus crepundiis licite permutantur. a. Secunda conditio ad justitia emptionis, & venditionis ex mente

S. Doct. necessaria est ut res neque carius vendatur, neque vilius e.

mattir,quam illius pretium exigat. Pro cuius intelligentia observandum est, duplex esse iustum pretium alicujus rei. Primum est, quod a potestate publica laxatum est.& vocatur a Doctoribus pretium legitimim, quas lege definitum, & illud augere in vendendo, aut minuere in emendo non licet. Secundum est illud, quod communi lio. minu aestimatione determinatur,quando a publica potestate minime Taxatum est, & pretium vulgare, seu commune dicitur, habetque quandam latitudinem. Cum enim ex plurimorum aestimatione pendeat, qui non eodem modo de rerum valore judicant, hine fit, quod aliqui, v. g. decem nummos valere arbitrentur, quod alii undecim , 'alii vero tantum novem aestimant. Unde a Doctoribus hoe vulgare, ω eommune pretium triplex esse dicitur, infimum scilicet, medium,&summum , quod etiam rigorosum nominatur. Quamvis autem 'in exteriori soro actio minime detur ei, quiem elido carius, vel

vendendo vilius non est deceptus ultra gimidium justi pretii ; in

o tamen conscientiae omnis venditio, in qua justi pretii latitudo exceditur, ει omnis emptio, in qua justi pretii quantitas non atti gitur, 'njusta est, & Divinae legi contraria. Ita S. Th. a. I. ad I. 3chaec est etiam expressa doctrinas. Aug. lib. I 3. de Trinit. c. 3.3. Sunt tamen duae causae, ob quas licitum est rem pluris aliqua do vendere, quam per se valeat. Prima est ratione ossicii mercandi. . Mercatori siquidem merces suas paulo pluris vendere licitum est, quam ab aliis venὸerentur, qui non ex ossicio, sed ex occasione alia

. quid vendunt. Ita Ioannes Mediua, G etanus, & alii apud Lessium

427쪽

supr. e. I. dub. 4. Ratio est, quia pretio aliquo aestimabile censetur quod mercator curas, & cogitationes suas, ac omne tempus suum In mercibus illis conquirendis, conservandis, & distrahendis ac sidite Impendit. Secunda est ratione damni emergentis, aut lucricesiantis , quando quis in solam emptoris gratiam rem aliquam vendit, qtia sibi est plurimum utilis, commoda, R etiam . necessaria. Quo in casu, ut dicit S. Doct. supra art. I. pretitim erit , rex non stam νeoiciatur ad rem, quae venditur , sed etiam ad damnum, quod venditer ex venditione incuνrit εῶ ct sie Leite Poterit aligni dvenni pluris, quam valeat fecumdum se, quod quidem est iudicio viri prudentis aestimandum. Si vero res, quae venditur, esset maxime commoda emptori , nec venditor ex illius distractione damnum ullum , aut incommodam pateretur; tunc, ut recte monet S. Doct. supra, non deberet eam supervendere, quia utilitas , quae atieri aseo crescit, non es ex vendente , sed ex eonditione ementis; nullus tantem debet alteri vendere id, quod non es suum .

. Sunt etiam duae causae, ob quas interdum potest quis Iicite rem minori pretio emere, quam alias valeret. Prima est, si emptori parum utilis sit,illamque solummodo emat in gratiam venditoris; quia tunc pretium, & valor illius secundum communem hominum aestimationem vilescere censetur, ut docet Lessius supra. In quo tamen cavendum est,ne a pauperibus, aliisque, quos adigit egestas ad propriam supellectilem v. gr. distrahendam , aliquid vilius, quam parsit, emendo, iustitia, vel charitas violetur. Secunda causa oritur ex ratione, & modo vendendi, ut In auctionibus publicis, in quihus. sicut. aliquando rerum commune pretium ex emptorum comtra licitatione augetur, sic etiam interdum ex desectu emptorum minuitur, ut observat Navarrus c. 23. num. 8s. Quaeres, quid de quibusdam rebus censendum sit, quae nullum certum pretium habent, ut sunt quaedam gemmae , picturae vel res, Sc. an scilicet tanti eas vendere liceat , quanti vendi pol runt. Respondet Lessius sup. cap.ri. dub. g. quamvis Sotus ,&quiridam alii Theologi ita fieri posse arbitrentur, longe tamen pro b hilius esse , & tutius in conscientia , res eiusmodi non posse lic te vendi pro arbitrio. venditoris, sed juxta aestimationem intellis gensum, aut etiam ipsius venditoris, spectatis bona fide circum-ilantiis omnibus ad ipsius rei valorem facientibus. g. IX. De mutuo , commodato, deposito, ct loeato.

I. TTOrum quatuor contractuum . qu Isreauentiores sunt.

XL quos caeteri aliquo pacto re)uci possunt, notitiam hic alia quam generalem pr9ponemus, ut faQlius dignosci possit , quibus ius mis,

428쪽

ea sibus hoc septinuim Decalogi praeceptum occasione illorum vis letur, & etiam qua ratione sub illorum obtentu usurae interdinis palliatae com nutiantur, de quibus pollea . . iper mutulina intelligitnr traditio rei alicuius numers, pondere, vel mensura constantis . facta AE animo , ut sit accipientis, cum ob ligatione tamen . ut suillis in species ac bonitate restituatur per commodatum vero, rei alicujus quoad solum usum statuit eoncessio , cum obligatione eandem numero restituendi. i- Per depositum , rei alicujus ad solam custodiam traditio, cuna ob ligatione eandem integram resistuendi . , Per locatum denique, seu locationem significatur re alIcujus ad

usumfructum , certa pretii conventione facta, coincestio . Disterunt autem Inter se si contractiis, primo In eo,quod mutinini fiat tantum de rebus mobilibtis reliqui tres contractus de rebus etiaimmobili pus fieri possint ut late ex diversis legibus declarat Lessius.

r. Diflerunt a. in eo, quod per mutuum transferatur rei mutuo

datae dominium . mssiciatque, ut similis in specie restituatur, per

alios vero tres contractus non transferatur rei dominium, sed eadem numero debeat restitui ι ut docet idem Lessius, iisdem

ieebus probat lib. a. c. 2o.&seq. Disserunt in eo , ,quod mutuatarius rena mutuo datam pro libωfoeonsumere possit, commodatarius, & locatarius ea tantummo ado uti, vel fructus illius percipere, depositarius vero nec illa uti , nec ex ea fructus ullos suos facere licite possit, ut expliciu , & pro

: 3. Differunt in eo, quod, si res mutuo data,& tradita pereati s li mutuatario pereat, cum in dominium ejus transierit, quoad as os veto contractus, in quibus dominium non transfertur , si res aliena apud depositarium,vel commodatarium, vel locatarium casu sortitiato, & sine ulla eorum culpa pereat, domino suo pereat, nec illis inaeumbat ulla faciendae testitutionis obligatio. nisi aliter expresse conaventum sit, vel aliqua alia ratio specialis ad id obliget, ut ex coma inuni legum usu,& Theologorum consensu tradit idem Lestius.Quod si res illa ex aliqua culpa pereat, commodatarius quidem, ob cujus solius utilitatem res gratuito commodata est, illam tenebitur resti luere,si vel levissima ejus culpa perierit,ut habetur c.un. de conam dato; locatarius vero, qui rem alterius condukit pretio, non nisi ex levi,depositarius autem, qui rem alienam gratuito custodit, non nisi e2 culpa lata; quia scilicet locatum cedit in commodum locatarii si ιmul. & domini. depositum vero solius domini utilitatem fel picit . Disserunt denique in eo, quod ratione mutui praecile, ut mutuam est, nihil a mutuatario vitta rem mutuatam, aut illius valorem ex itere licitum sit, in contractu vero locationis id licite, eg juste ferihossit, ut ex ante dictis intellisitur, & plenius ex dicendis constabit. A a a X.

429쪽

septimo Decalogi praecepto prohibeatur. x. π Ioe septimo praecepto prohibetur, non solum quaevis Iniusta I A rei alienae acceptio, & detentio, qitae furti nomine designatur, sed etiam ut explicat S. Aug. q. r. in Exod. quaevis alia injutaret alienae contrectatio, aut damn rillatio, & consequenter dei

erata quaevis voluntas alteriuS rem Iniuste usurpandi, vel detinendi . aut damnum illi inserendi. Ut enim docet S. Th. I. 2. q. 72. a. peccata voluntatis, & operis ejusdem sunt speeiei, cum hae tamen differentia, quod peccata operiS contra hoc septimum praeceptum ad diestitutionem obligent, non vero peccata solius voluntatis. Est autem observandum , solam illam rei alienae invito domino usurpationem, ac detentionem, quae iniusta est, hoc praecepto proh ἐ- herI, quia, ut ex eommuni Theologorum doctrina observat Toletus s. 7. cap. 34. variis ex easibus ablatio rei alienae invito domino fieri votest absque ullo iustitiae detrimento, v. g. cum fit ex legitima Superioris au ctoritate . qui ex causa justa, & rationabili, bona unius in alterum transfert; qua ratione Israelitae non peccaverunt, cum Deo iubente spoliaverunt AEgyptios: item cum se in utilitatem do-mInt, ut cum a furioso ensis subripitur, ne ullum pereutiat, dum-imodo tamen valor, & pretium ejus in utilitatem domini convert tur. Qua ratione dicit idem Auctor non committi furtum ab uxore, quae pecunias clam aufert a marito suo , ne quod saepissimo scit ab illo fieri ludis, & eomessatibnibus eas profundat, dummodo tamen in usum familiae pecunias illas convertati nec etiam peccare illum, qui vinum alterius diffundit, ne inebrietur, nee uui chartas rumpit, & lacerat, ne alii ludendo blasphemias proferant, aut alia ratione peccent.

x. Docet etiam idem Toletus, non eommittI furtu ab eo,qui clam, aliquid aceipit, quod sibi alias debetur, quando scilicet certo scit,il. iud sibi deberi, nec potest coram Iudice debiti solutionem exigere, quia debitor est potens,aut debitum probare non potest, aut inde sita hi aliquod malum timet. Si enim via juridica debiti solutionem obtuatere posset,pecearet occulte rapiendo,quamvis ad restitutionem mianime teneretur. Monet tamen cavendum esse, ne ex illa secreta a

Iatione, quamvis iusta, scandalum aliquod , aut damnum alterius smcuatur, puta ne alii In suspieionem furti veniant, neve is, aequo

aeterit, rursuε idem debitum solvat, ae denique ut nihil aliud acci. piat, praeterquam quod ipsi debetur. Verbi gratia si pactum decerta mercede Inter domInum, & famulum intercessit, & famulus libere in illud eonsensit, non potest famulus ultra illam quidqua sibi sum

430쪽

DE vII. DE CAL. PRAECEPTO.

MI inter eos non convenerat. Tunc enim teneretur dominus sos' vere ultra pastum, &eo denegante, famulus, quod sibi tuae deis heretur, posset accipere. Sunt autem: duae species Iniustae ablationis rei alienae, se IIeri suristum, cum aliquid secreto ab alio iniuste aufertur, & rapina , cum palam, & violente aufertur. Qua ratione clit docet S. Th. 2.2. q. a. q. & 9. rapinae peccatum non solum specie disserta furto , sed & illo gravius est, quia praeter iniustam rei alienae ablationem, vIolentiae illatae iniuria etiam in eo reperitur, quae circunstantia ideo in Consessione declaranda est..3.Cum vero quaevis rei alienae ablatio,& detentἰo Iniusta sit ex g nere suo mortale peccatum,ut docet S.Th. su p. a. s. nisi rei furto a latae parvitas excutet; dissicultas est inter Theologos,quaenam quanismitas, seu quisnam 'alor rei ablatae lassiciat ad peccatum mortale immateria surti constituendum. Variae sunt Doctorum super haeresententiae. Nauar. c. II. n. . dimidium regalem quI aetate illius quinque solidis, aut circiter aestimabatur ) existimat sussieere ad

peccatum mortale in materia furti, letus l. . c. 6. unum regalem aut duos etiam,respectu ditissi Sotu5 l. q. 3. a. 3. ad 3. umim,ve

duos aureos. In re maxime discili probabilissime loquἱ videntve illi, qui hanc serti quantitatem viri prudentis, & pii arbitrio esse deis finiendam existimant, Idque non solum ex valore, aut quantitare relablatae, sed etiam spectatis circunstantiis tum personae, cui ablata est, tum damni, quod injuste illatum est, tum etiam pravae dispositionis illius, qui rem alienam abstulit. Ex quo fit, ut peccatum mor tale committatur interdum rem modici valoris auferendo, si per Mna, cui surripitur, inops sit: Ut si quis viduae Evangelieae Chritu Do mini ore laudatae duo illa minuta, quae in gazophylacium misit. abs tulisset, totum illius victum ut idem Dominus loquitur Marci ia. surripuisset. Item si quis rem modicam furetur, unde damnum alFquod notabile sequatur, ut si a sartore acum, a sutore subulam, a scri bacalamum surripiat, qui ejusmodi instrumenta ad praestanda ope. ra sua plurimorum dierum spatio reperire non possent I item siquis modicum quid surto acciperet, sed animo, & voluntate plura surripiendi: haud dubie in his, & similibus casibus mo)icus valor,&exigua quantitas ad peccatum mortale surti constituendum susce. re posset. Praeterea vix est ullus conscientiae utcunque timoratae, qui si dimidiam, vel etiam tertiam partem aurei a quocunque furetur, se peccatum mortale committere non arbitretur. Unde videtur magis expedire, ut prudens Confestatius in hac furti materia, siva pro resistutione injungenda, sive pro poenitente suo ab hoc re cato infami deterrendo, rigidiorem potius, quam laxiorem se tentiam amplectatur, ut sapienter monet Lessius, c. Ia. dub. s.

4. lares i.quid cessendum si de eo,qui plura modica lana con,

SEARCH

MENU NAVIGATION