Medulla theologica ex sacris scripturis, conciliorum, pontificumque decretis, & SS. patrum, ac doctorum placitis expressa, ... Auctore Ludovico Abelly episcopo ruthenensi ... Pars prima secunda Pars secunda complectens ea, quae ad Sacramenta, & mores

발행: 1735년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

inittit . Respondetur cum distincti Hiie. Si enim per modkallia lae.

ea intendat conquirere notabilem aliquam quantitatem,peteat mortifere per illλm pravam intentionem, S etiam per quodvis exterius furtum , licet modicum, quod ex illa intentione acit: si vero absque pali intentione , sed ex occasione solum res aliquas modicas iuversis furetur, licet unaquaque vice In particulari non' peccet nisi venialiter ob materiae levitatem , ubi tamen res illae si

ut sui ctae constituunt quantitatem notabilern ad peccatum momtale suffcientem, tunc, si hoc advertat, res ire illas injuste acceptas .elit retinere, aut aliquam aliam, quae quantitatem illam peccati mortalis compleat, denuo surripere, peccabit mortaliter, ut ex xonMuni Doctorum consentu docet Lessitis supradu b. 8. Qui etia am teste observat, moraliter loquendo , majorem quantitatem ad peccatum moxxale requiri, quando quis valde dissitis temporum

intervallis aliquid eidem subtrahit, quam si brevi tempore, aut si

mul accipiat: item maiorem adhuc quantitatem requiri, quando nuis a diversis modicas res furatur, quam si ab uno easdem res su-retur, eo quod minus illi singuli laedantur , quam si aliquis solus totum illud damnum sustineret,

paragraphis praecedentibus satis constat, quam varii sint, CD multiplices modi,quibus in hoc praeceptum Divinu peccatur. Ac in primis peccant contra illud, qui rem alienam iurantur, aut iniuste detinent, vel furari, aut detinere injuste volunt, qui debita tonsolvunt, aut solvere nImis diu differunt, cum posssint, praesertim si creditor dilationem illam moleste feriat, aut ex illa incom-: nodum, aut damnum aliquod patiatur, qui ctim violentia rem alienam rapiunt, qui metu injuste incusso, aut dolo aliquo alterum adigunt, iit contractui oneroso, atque damnosis iubscribat Qui remi aliquam suam, vel sibi debitam apud alterum furtim surripiunt,' q uando illam commode alia ratione repetere pomini, ortisertim ii inde sequatur scandalum aliquod, aut dananum alte, eius, cui licet innocenti surtunt illud fortasse Imputabitur Qui promissionem alteri serio factam, & ab co acceptatam in re notabili exequi nolum ; qui cum sint alterius haeredes, aut test mcnti executores, illius debita, aut legata solvere non curant. Qui damnum liquod alteri deliberate inserunt, uel alterius

damno coopoantur aliquo ex novem modis, quoS moriae iuvandae causa Doctores duobus his uersibus complexi stini: consilium, consensus , palpo , recum ,

Pavticipans , mutus , non obseans , non manifestans .

3.3isione filios, servos, aut alias personas sibi iubditas ad sureum

432쪽

Belandum, aut damnum alteri inserendum compellendo, aut iuristum factum, aut damnum illatum ratum habendo. 2. Consilio,ali ristiadendo, vel promissioniblis, aut precibus illum promovendo. 3. Consensu, injustae alicui actioni consensum praebendo. 4. Pa Mione , seu adulatione, ac ementitis laudibus alterum ad aliquid conistra jussitiam faciendum inducendo . s. Recuro, Ofierendo, vel praeis bendo refugium iis, qui damnum injushim alteri intulerunt, eorum instrumenta occultando , aut furta receptando, & sic peccatum Il- .lorum fovendo. 6. Participatione, sive in actione furis, rapinae, &c. sive in praeda, & lucro inde obveniente. 7. seu omissiotae correctionis , aut inhibitionis ad furtum, aut damnum alterius impediendum necessariae, si sit superior, vel recti, & aequi consilii, si consultor, vel debitae vigilantiae, & custodiae, .si cullos existatis 3. Aon obstando damno, quod injuste insertur, & minime faciendo , . quo damnum impedire possit, praesertim si ad id ex ossicio teneatur . 9. Non manifestando malefactorem, cum ad id tenetur ex of cio , sive ut damnum impediatur, antequam fiat, sive ut resarciatur, postquam factum est . 3. Peccant etiam contra hoe praeceptum, qui rem aliquam emunt, quam sciunt, vel dubitant esse furtivam, ut sibi retineant , secus

vero, ut eam vero domino rellituant.

Qui res inventas, cum possint, vero domino non restituunt, vel di- Iigentiam requisitam ad illum dignoscendum adhibere non curant . Qui in emendo , aut vendendo dolo, vel fraude utuntur, qui rem aliquam notabilirer pluris vendunt, aut minoris emunt, quam v leat, qui rem desectuosam pro integra vendunt, nec illius defectum occultum emptori patefaciunt, qui in pondere, numero, aut mensura fraudem aliquam committunt, qui monopolium aliquod injuste faciunt, quando scilicet plures mercatores simul conspirant, ut merces omnes alicujus generis coemant, easque postea ultra justum pretium pro arbitratu suo vendant.

Qui servis, aut mercenariis stipendium debitum, aut mercedem detinent, aut absque ulla ratione sollitionem notabiliter disserunt , quod quidem peccatum adhuc gravius est , si ex illa dilatione damnum, aut incommodum aliquod notabile illis obveniat. Peccant etiam,qui ad lucrum in ludis,vel sponsionibus faciendum fraude, vel dolo utuntur, qui res alienas ludo, & aleis exponunt, veI proprias, sed alendae familiae necessarias, qui alium minis, conviciis , fraude aliqua, &c. ad ludum pertrahunt, qui aleis, de similibus ludis. I ure Civili prohibitis immo ὀicam pecuniae quantitatem exponunt.

Denique contra hoc septimum praeceptum peccant illi, qui ex mutuo usuras exigunt. Quae , quoniam variis artibus ut plurimum i

suntur, dc Pallantur, idcirco paulo fusius de illis agendum est.

433쪽

316 DE VII. DE CAL. PRAECEPTO

quibus modis usurae peccatam committatur. v. CVpponimus usurae nomen iuxta communem, dc usitatam Go gnificationem sumi vel pro Iucro usurario, quod ex mutuo provenit, vel pro actioiae . qua lucrum injuste acquiritur, seu pro contractu in quo mutulina datur cum pacto e*presib, vel tacito , aut saltem cum voluntate accipῖendi a mutuatario ait tra sortem priscipalem aliquid pretio aestimabile, tanquam debitum ratione ipsius mutui. Unde S. Aug. dixit in Psal. 36. Denerari orie mutuam peeuniam suam dare ei, a quo aliquid plus, qua Ledis expectes accipere . Ex quo intelligitur, usuram trip Iiciter committi posse, scyicet vel λla voluntate, & intentione, vel pacto explicesto, vel implicito; unde consurgit usura mentalis, usura sormalis, & usura palliata. a. Est autem certum , quaininque usuras, & quovis modo fiant , esse illicitas, ac prohibitas. Id constat in primis ex scriptura , PLa ubI postquam Propheta Regius dixit, habitabit inta beνnactilo tuo respondet, stur peetiniam fiam non dedit ad usuram . Ezech. G. ubi Propheta declarans, quis vere justus dici possit, inter alias conditiones nane apponit, Si ad usuram non commodaverit, rei amplius non Meet evit.S. Luc. 6. ubi Christus expressis verbis edixit , uium date, nihil inde sperantes. Quae Christi Domini verba contianent non modo consilium , ut scilicet mutuum detur ex mera estaritate , & nihil inde ne gratuitiim quidem speretur; sed etiam praee situm prohibitivum, ne quid ratione mutui exigatur tanquam ex tuis sitia debitum . Quo sensu verba illa intellexit Urbanus III. e. Consuluit , extra de usuris, ubi, postquam quaestionem hanc sibi factam proposuit, An ille in iudicis animariam quas usurarius debeat iudiea-vi,qui no alias mutuo traditurus,eo proposito muttia pecuniam credit , ut licet omni conventione cessante , plus tamen forte recipiat, See. item an negotiator poena cosimiti debeat codemnari, qui merces suas Ioge m

jori pretio distrahit, y adso turionefacionda prolixioris teporis σι latio νονοgettir,quamsi ei in eontinent pretiis persolvatur, respondet: V vum quia quid in h s casibui tenendu sit, ex Evagelio Lucae manifeste eο-gnoscιtur, in quo dicitur, Date mutuum . nihil inde sperantes, huiusmodi homines pro intentione lucri,quam habent Cum omnis usta superabundantia prohibeatur in lege indieandi sunt male agere. Id constat praeterea ex capite, in omnibus, ibidem, in quo prohibitum est, ne usurarii manifesti ad Communionem altaris admittam tur, ii eve Christianam, si in hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam . Et Clem. un. de usuris, in Concilio Viennensi decernitur, vel ut Haereticum esse puniendum illum , qui pertinaciter uis

firmare prasumpserit, eo cicere usuras non ege peccauim.

434쪽

Id etiam hae ratione probat L Doct.2.a.q.98.a. i. quia illἰcitum estiae injustum, ut pro ea dein re duplex pretium exigatur, vel ut uondatur id quod non est vendentis; atqui is,qui usuras exigit, duplex ejusdem rei pretium exigit, aut vendit id , quod non est situm . Vel enim usuras accipla pro pecunia, quam mutuo dedit, vel pro usu illius p cuniae si primum, duplex pretium ejusdem rei accipit, nempe suis mam sorti principali aequalem & praeterea usurae scenus;si se cundum,

vendit re non sua .Cu enim per mutuiun trasseratur domini u rei mutuatae in mutuatariu,consequenter trius est illius,non vero mutuatis.

Ex dictis concludes, peccatum usurae committi, quotiescunque haec duo simul concurrunt, verum scilicet mutuum ,&pactum , vel pr

positum , seu intentio recipiendi aliquid pretio aestimabile, ultra

sortem principalem, tanquam ratione mutui debitum . Ex qua regula dignosci possunt varii, & multiplices casus , in quibus aliqua do usurae peccatum incurritur, aliquando vero minime incurritur.3. Atque inprimis sequitur ex illa regula, usurae peccatum in cen-sbus minime reperiri, cum in illis non si verum mutuum, sed potius species quaedam venditionis, ut explicat Lessius lib. 2. c. 22. v hi etiam docet, & pluribus probat, non tantum census reales, sed

etiam personales qui hodie sunt in usu esse licitos, nee si modo nullus subsit sucus ) usuram ullo pacto redolere. In illis siquidem

venditur, & emitur, non usus pecuniae, sed ius exigendi quota nis certam pecuniae quantitatem, cujus pretium iustum vel ex Principis lege, vel ex naturali aequitate dijudicandum est. Sequitur 1. Hi Cambiis, si bona fide, & seclusa omni simulatione sant, nullam ineste usuram. In reali enim, & legitimo Cambio non

reperitur mutuum verum,sed permutatio pecuniae pro pecunia, sive fiat localiter, seu,ut vulgo dicitur, per literas, quando v. g. datur pecunia Parisiis, ut tantundem Romae reddatur, live sat simplex mutatio numismatum diversae rationis, & speciei, ut aureorum cum arge teis, patriorum cum externis. In iis enim permutationibus, sive ratione translationis,& assecurationIs pecuniae, ut in eam biis localibus,

sive ratione officii Capsoris Regia, aut publica auctoritate costituti, ut in cabiis simplicibus,sive ob alias quasda rationabiles causas, quae in cambiis occurrunt de quibus suis Lessus agite. 23. dub. a. o lucrualiquod moderatum licite accipi potest, quod cum non accipiatur ratione mutui,ad usuram minime pertinere dignoscitur.Si vero in illis propter solam dilationem solutionis aliquid exigeretur, cabiu illud

essecuturarium . Tunc autem celatur in eambio lucrum ob sola dilationem accipi , quando pecunia solvitur cum augmento in eode loco,in quo accepta fuit,ob fictam illius in alium locum translatione . q. Sequitur 3. neque etiam in ipso mutuo committi usuram, si non ratione mutui, sed aliqua alia de causa luerum aliquod ultra sortem

accipiatur. Duae autςm Musui odi causae a Doctoribus praecipue asi

435쪽

gnantur.Prima est ratione damni emergetis,ut docet S. Tli. supra are. I.ad a. SI enim mutuans damnum aliquod, aut incommodum pretio aestimabile in rebus suis patiatur ratione mutui, potest licite damni illius c6pensatione aliqua a mutuatario accipere . Secunda est ratio ne lucri cessantis .Quamvis enim quidam Doctores id negent, Ioa

nes Maior tamen , Mediiis Caietaniis. Lessiius, S plures alii, quos citar,& sequitur Laymannus i. g.de iust.tract. .c. I 6. supr.id licitum ens e docent,dummodo,ut monet Navarrus c. I. n. a II. & commetario de usuris i Eam 43.omnis dolus,& fraus, aut usurae palliatio absit.Observat aut e recte Lessius,ut haec pactio licita sit, requiri, ut mutuatio sit vere causa lucri cessantis, v. g. si quis mutuet alteri pecuniam ,

quam habet proxime .es inatam negotiationi, aut emptioni rei frugiferae: Item ut compensatio lucri illius eessantis non rad aequalit,tem , sed ex aequo, & bono secundum viri prudentis , & pii iudicium fiat, deducta aestimatione laborum, & expensarum , & etiam periculi, quod lucri illius faciendi causa subeiindum fuisset. s. Addunt aliqui tertiam cautam, ob quam: in mutuo ultra sortem aliquid accipi possit, scilicet ratione periculi, cui pecunia mutuata interdum exponitur, ut si quis mutuum det homini decoctori, aut dubiae sidet, uel a quo non nisi dissiculter, & cum multis fortasse ex- Pensis pecunia mutuo data recipi poterit. docentque, periculum iulud, ac expensarum . 8c dissicultatum metum. esse quid pretio aestia masile. Ita Sylvest. Medina, Corduba, &alii, quos citat, & s quitur Lessiussu p. dub. II. quorum sententia licet probabilis videatur, contraria tamen, quae lucrum huiusmodi illicitum esse asserit,

quamque Navarrus c. 23. nu. 8 I. amplectitur . asseritque, esse communem Theologorum, &Canonistarum, probabilior videtur ,& in Praxi tutior , ea praesertim ratione , quod quamvis prior illa sente tia pluribus rationibus, quas affert Lessius, niti videatur, in praxi tamen quod maxime attendere debent Consessarii)sit periculosa , Musuris facilem aditum praebeat. Quis enim in quacunque mutui dandi occasione non deprehendat varias timendi causas ne pecunia mutuata periclitetur, neve in illius recuperatione dissicultates aliquae subeundae sint, aut expensae faciendae, sicque possit semper obtende re quasdana rationes lucri ultra sortem principalem accipiendi Ex ea de regula infertur,contraria ratione plurimos contractus esse usti rarios,qiii prima specie tales esse minime videtur, quales sui illi , in quibus ratione mutui ex itur a mutuatario ultra sorte principalem, non quidem pecunia, sed aliquid aliud pretio aestiitiabile, quod-cuque talidem illud sit: verbi gratia,si quis mutuo det pecunias alteri,ut domum ejus viliori pretio conducat,ut ab illo naudus aqquod , vel obsequium a lingua , vel a manu accipiat, ut satisfactione aliqua ex jultiria, ratione injuriae debitam,ipsi remittat, Sc. Ista enim, dc

similia sunt pretio aestimabilia, proindeque ratione mutui accipi,aus

. . intem

436쪽

Intendἰ sine labe usurae non possunt. Qitare diligenter , & attente perpendendum est,quoties in mutuo conditio aliqua onerosa mutuatario imponitur, an sit pretio aestimabilis, & an ratione mutui apponatur; quia in ejusmodi appositione usiira deprehenditur. XIII.

Solvuntur quaedam dubia eirca Uur e materiam frequentius occurrentia. 33. 'DRInium est, an liceat dare mutuum ea conditIone, ut similis A tuatarius termino cons ituto non reddat mutuum, In poenant .

dilationis aliquid ultra sortem principalem sis luat Respondetur iuxta sententiam Sylveilri, Medinae , Navarri, & aliorum apud Lessium diib. 1 f. id lieitum esse , dummoὸo tamen nulla fraus, aut intentio insuraria subsit; alias, si mutuans lucrum illud principaliter intendar,& terminum aliquem brevem mutuatario praescribat, eo solum fine , ut causam aliquam lucri ex mutuo captandi praetexere possit, usuram haud dubie committit. Quod etiam de illo dicendum videtur , qui principaliter intendens ex mutuo lucrum , nullam quidem poena conventionalem apponit, sed cum mutuatario convenit, ut termino 'aliquo brevissimo , quem illi ad solvendum praescribit , elapso , eum eoram Iudice pro mutui solutione citet ut sic a die primae citationis ad solvendum interesse, ut vocant, sententia Iudicis pro pe cunia mutuata obligetur.In hoc enim casu , & aliis similibus compt- titur usura mentalis, cu ipsius mutuantis intentio primo , & principaliter in lucrum ex mutuo sola mutui ratione percipiendu seratur. x. Secundum est utrum liceat creditori pignus aliquod frugiferum accipere in assecurationem debitorum , & ex illo, donec debita solvantur, fiuctus percipere, e. g. fundum alique frugiferum, puta hortum , pratum, &c. ex quo fructus aliquos annuatim colligat , donec mutuatarius ei debitum rellituat. Respondetur, posse quidem ejusi' modi pignus percipere, sed teneri fructus collectos in sortena priDcipalem sibi debitam computare, ut docet Nauar.& alii apud Lessisi diib. I9. Ratio est, quia ejusmodi fructus nullo alio, quam mutui,' titulo sibi retInere potest , atqui, ut iam dictum est, sola mutui r itone lucrum nullum, niij lique proinde fructus licite accipi possiant. Excipitur communiter unus casus, qui habetur capite Salubriter , de usuris,ubi Innoc.III.decernit generiιm ad fructus possessionum,qu e

sibi a IOeero funt pro numerata dote pig 'ri obligatae, n sortem compu . xandos non sie obΓrandum t quod aeqtiimne a Pontifice constitutum est, et lori ratione mutui, quo socer erga generum obligatur , sed rat Ione damni emergentis propter onera ni atrimonii suifinenda quihus gener titulo promissae dotis,& tamen nondu solutae obstringitur.

Addis etiam Narar.c. 3 7. n a 37.s seu datariuo debeat aliquid domis

. no

437쪽

no directo,eique in pignus tradat seudum, item si Emphyleuta latalla atione oppignoret ilom;uo directo re Emphyleutica. quod in utroq; illo casu dominus directiis seudi, vel rei Emphyleuticae potest illius fructus sibi retinere, nec illos in sortem principalem compuvare te netur, idque non ratione mutui, sed ne res apud dominum directum existens fructificet alteri, quod rationi consentaneu mininae videtur.3. Tertium est, utrum licitum sit inire societatem cum altero , ex conditione, ut salvo capitali, lucrum aliquod certum quotannis aecia piatur. Ut huic dissicultati, quae hactenus dissicillima etiam doctissimis Τheologis visa esst, lucem aliquam afferamus , supponimus , hunc societatis modum tribus communiter eontractibus perfici. Primus contractus est, quo quis praesentes habens pecunias, soci tatem init cum viro Industrio, puta cum mercatore easque illi credit ad lucrum ex illius In negotiando industria, Iaboreque suo comparan dum, ea conditione, ut sicut cum illo lucri obvenientis particeps es- .se intendit, se etiam damni partem sustineat, si quod in Illa nego-'tῖatione serendum sit. Secundus contractus eu, quo cum mercatore

illo paciscitur, aliquam lucri sibi obventuri partem illi cedendo, ut assecuret si hi summam illam prIncipalem illi collatam, ita ut q.

cunque eventu salva sibi, & integra remaneat. Tertius densque in quo ad suspiciones tollendas, & evitandas molestias reddendarum

rationum , cum eodem rursus convenit, ut certum aIiquod lucrum

annuum sibi assecuret, minus tamen illo , quod ei verisimiliter ex ejusmodi negotiatione obvenire posset. . Cum igitur hi tres contractus seorsim licite seri posie via deantur, quaeritur , an etiam coniunctim cum uno , eodemque licite possint Iniri. Multi graves, & magnI tu, minis Theologi id lIcite fieri posse ac serunt, quorum antesignanus suit olim Ioannes Major almae Facultatis parisiensis Doctor celeberrimus In 4. Sent. dist. is . q. 9. cui post ea subscripserunt Gabr. Sylvest. Angei. Nauar. Couar.Tolet. & plures alii, quos cit. & sequitur Lessius c. 26. dlib. s. & nuperrime Ludovicus Baillius Propoenitentiarius Parisiensis in trip Iici examine titillo de examine poenitent. q. ro.& Raymundus Bona id in curiasu Theologiae Moralis auctoritate Illustrissimi Archiepiscopi Tot

sani recenter edito rom. I. tract. I 6. lect.

E. contra Caistanus, Solus, & plures alii non mImis eluditi The Iogi tres illos contractus conjunctim factos omnino repudiantu& plane usurarios esse contendunt. Quamvis in quaestione adeo ancipiti, atque perplexa nobis praesaret flere potius, quam eloqui ; ne tamen lectorem dubium , R incertum relinquamus, tria hic breviter dicimus s. Primum est, posse salva Dein utranque partem super hac quaesione disputari, quod satis costat ex eo, quod tot, dc ta magni nom, nia

438쪽

riis Theologi , tam veteres, quam recentiores , quaestionis cIrca prae atos contractu a propositae partem alii negativam, alii affirmativam

amplectuntur, & propugnant, quod procul dubio minime facerent, si salva fide faeere non liceret. Neque enim Bulla Xysti U. quae iii

eipis Detestabilis avaritiae, tres illos contractus condemnat, prout

supra explicati sunt , ut suis ostendit Lessus supr. Unde etiam, ut idem Auctor observat, post Bullam illam publicatam Toletus, Scalii Doctores Romae tres illos contractus licitos esse publice docuerunt, & scriptis ediderunt , quod haud dubie non fecissent, si id prohibitum fuisset. Atque, dum nihil adhuc super aliqua quaestione definitum expresse ab Ecclesia suerit, nullus temerario, aut Praecipiti telo condemnandus est. Unde merito Joannes Gerson lib. de

, ita spirit. an. lection. 4. Theologos omnes admonet: facιlessint asserere, actiones aliquas, aut omissiones esse peccara mortalia, praefertim sub me bo universali, O dum praedicandum eris ad populum . Ad- dieqtie se a litterato quodam, & experto vim did Icisse : Pernisi amesse in omni arte, vel doctrina assertionem audacem, oe extremam, maxime ubi observatio communis obnititur, obviatque,ct nκhquam quemlibet oblivisci debere,qnam inceria sit sesentia nostra, ita ut saepe idem

homo brevi momento temporis nune in hane, nunc in Oppositam δε- νatur sententiam. Et subjungit , sieri quandoque ut per tales αρ feritones publicas nimἰs duras, ct stristas, praesertim δn non cesexIsimis , nequaquam ernantur homines a thio peccatorum , sed imillud eo profundius , quo desperarius , immeetantur 6.Seeundum est, praefatum contractum societatis ex trIbus aliis P. pra explicatis conflatum, quamvis speculative loquendo videatur imniti rationibus aliquibus probabilibus, in pravi tamen doctis quibus- dani,& piis viris merito videri suspectum. Primo, propter periculum pravae, & usurariae intentionis, quae illi ut plurimum subesse potest . Quotus enim quisque es hodie inter homines, qui in eiusmodi negotiatione hoc primum , & solum sincere coram Deo intendat , scilicet societatem inire eum mercatore, & cum illo de lucro, 'ac damno periclitari, posteaque perspecto ejusdem mercatoris animo, illi po- tius, quam sibi gratum aliquid praestare cupiens, de capitalis sui, ac uicti certi assecuratione, abstrahendo semper ab omni usurario afl 'ctu, cum illo paciscatur λ quis non videat, quam lubrica sint ista &quam dubius, & incertus in eiusmodi angit si iis iustitiae limes, a quo si vel mininuim deflectas in horrendum uturarum,sraudum dc cuiuisis injustitiae barathrum delabaris p Deindἴquis non peripiciat, eji G. modi societatis contractum omnibus aliis contractibus ustirariis aditum non modo patefacere, sed etiam praemunire Quamvis enim

non jam mercatori, aut industrio viro , sed pauperi, & egestate la- . boranti pecunia mutuo detur ; nullus est, qui si ex illo mutuo lu--crum, id est usuram, accipere velit, obtendere non possit causam

439쪽

131 DE VII. DE CAL. PRAEC E PT o.

Iucri cessantis, ac dieere, se ad contractum dictae societatIs eum alici mercatore ineundum semper paratu na esse. Tettium denique est, quod, quamvis ob rationes allatas longe t tius sit ab his, &sin ilibus lucris, S negotiationibus, quae usuram utcunque redolent, abstinere; si tamen aliquis bona fide, & virorum aliquorum piorum. R doctorum consilio suIttis , praefatos contractus, aut alios similes ineat, non ideo praecipiti iudicio damnandus, aut a tribunali Poenitentiae. arcendus est, sed aliquando consulti sibmum erit, si aliud ei suaderi non postis, illum in bona fide relinquere, ac dummodo dispositiones aliae necessariae non desint , illi beneficium absolutionis impertiri, praesertim in iis casibus, in qu9bus fine scandalo, aut salutis periculo denegarI non potest.

quo res alterius, quae juste retineri non potest, eidem resim tuitur, vel damnum injuste illatum compensatur. Manc autem ad salutem esse necessariam, constat ex S. Doct. & commvni Theol gorum omnium consensia . quibus sustragatur S. Aug. Epist. 14. ad Macedonium, ubi sic loquitur: Si res aliena, propteν quam peccatum est , reddi ροβι, ct non reddatur, poenitentia non agitur, sed

simulatών r si autem veraciter agitur , non remittitnν peccatum , ni

si r stituatur ablatum, si cur dictum est restitui palpit. .

x. Est autem testituiso ita necessaria, ut non miao non possit ab- lvi, qui alienum injuste retinet, nec illud vult restituere, sed et-I m ut recte docet, & probat Lemus lib. s. dub. s. continuo Mctu peccet toto eo tempore, quo non festituit, si id possit, non quiadem addendo novum peccatum , sed Idem iniustitiae peccatum eo tinuaicio, quod ea ratione singulis momentis crescit, tum ratione diuturnioris durationis tum etiam ratione majoris nocumenti, quod per illam injiillam rei alienae detentionem diutius continuatam ejus domino Infert. Unde Consessarius non modo non debet absolvere illum, qui restituere non vult, cum tenetur, & potest, sed etiam illum, qui testituere neglexit , quando commoae potuit j nisi prius actu restituat, aut ita serio id promittat, ut Confessarius verbis illius fidem morito adhibete possit : alias cum in statu peccati remaneat, in eapax est absolutionis. Ex variis autem, & multis , quae circa restitutionis materiam disputari a Theologis solent, nos praecipua, & scitu maxime n

cessaria selegimus . maiorisque facilitatis gratia , propofitis at quos quaestiunculis, explicabimus.

440쪽

DE VII. DE CAL. PRAECEPTO. 383

quisnam restituere teneatur.

i. AD restitui Ionem faciendam obligatur prImo is, qui in iii ' rL ste rem alienam accepit, vel qui iniuste alteri damnumantulit, idque non modo cum per se, sed etiam cum per alios, sive directe , sive in directe id praestitit: quod S. Th. q. 62. art. 6.& χ: docet posse fieri novem modis supra ρ. Ir. citatis. Circa quos recte observat Ualentia disp. s.q. 6.de restit.pun. I. duci requiri ad restitutionis obligationem inducendam . I. ut estectu ipso res aliena sverIt injuste ablata, aut damnum injuste illatum.1.ut quis causam iniustae illius ablationis, aut damnificationis vere dederit, sive directe jussione, consilio, consensu, adulatione, recursu, participatione alium ad id ita inducendo, ut re ipsa propter hujusinodi jussi nem, consilium,&c. res aliena fuerit Injiiste ablata, aut damnum illatum:sive in directe, non obstando, ac impediendo. quando scilicet ad id ex ossicio , & justitia tenebatur, ut docet S. Th. sup. a. p. ad i od si plures simul concurrant ad unam, & eandem injustam a ctionem , ut ad spoliandam , vel incendendam domum, tunc quilia het illorum tenetur in soliduni ad totius damni compensationem ,

quia ut ex Caiet. & aliis adnotat Valentia o quilibet tunc est causa

totius damni, quamvis non solus. Qui enim una cum alio aliquid feficit, vere illud emcere censetur . Quod si unus illorum damnum illatum resarcIret, non ampIIus obligarentur alii ad ressitutionem erga illum , qui damnum passus

est, sed unusqtiisque teneretur refundere pro rata sua parte ei, qui totum damnum compensavit, ut docet S. Thom. supra ad x. a. Obligatur 1. ad restitutionem is, qui rem injuste acceptam apud se habet . sive bona fide, sive mala illam habeat. E. g. si quis msuum furto ablatum emat disere, sciens ejus di equum esse furtia um , dicitur mala fide possidere; si autem nesciat esse furtivum, lnec ejus venditorem esse furem, tune bona fide possidere dicitur . . 'Et utrovis modo possideat, renetur semper rem alienam vero domuno restituere, cum hae tamen differentia, quod malae fidei possesset , quomodocunque pereat res illa , quam mala fide possidet, tetieatur non solum eam vero domino restituere, sed etiam omne damnum, quod ex mora restitutionis seu uitur, compensare; at vero possessorhonae fidei teneatur tantum ad restitutionem rei, si adhuc illam habeat, quando alterius esse deprehendit, non vero, si stante bona

fide res illa periit, aut in eius potestate esse desit, & ad ea solummodo restituenda, in quibus factus est ditior, idest ad ea, quae habet ultra id, quod habiturus filisset, si rem Illam non habuisset is

Quod fi postquam deprehendit rem, quam bona fide possidet, esse

SEARCH

MENU NAVIGATION