Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

591쪽

De calliditate Serpentis, qua decepi Evam, ut comederet de ligno vetito. Sed Vsermn erat callidior cunctis animantibus terrae quae secerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem Cur praecepit vobis Deus ut non co-- mederitis de omni ligno paradisio Cui respondit mulier: Ne sorte moriamur. Dixit autem Serpens ad mulierem: Nequaquam mortem riemini. Scit enim Deus qubd in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestris Feritis sicut dii, scientes bonum, malum. Gen. g. I. Per serpentem callidum intelligitur Angelusi is superbus, quip-endebat sibiponere Sedem in caelo ad Aquilonem. a. Per Aquilonem intelliguntur reprobi homines: per Sedem autem intelligiatur potestas Diaboli in illos. . Lucifer invidens homini aequast-tatem glor mollius es habere eum bisubjectum, δε- eium dedignans o suam ei ut comenero de tu

vita. S. I.

AB initi, ad creaverat Angelos Deus, in quibus beati illiusTempli plenitudo constaret,de quo Esaias inquit: t ea quae sub ipso erant, replebant Templum. Sed non in omnibus beneplacitum

est Deo, qui ct in ipsis ut scriptum est Ἀnses

592쪽

suis reperit pravitatem Fuit quippe in eis qui diesret: Ponam sedem meam ad Aquilonem: pos tum qui sibi crederet, habuit. Miser ipse, qui une Deo esse fluit quam sub eo miseriis illi, qui vitideles furetineo cucurerunt. Exierunt infelices, vacuus relictus est locus, quem accipiet alter Propter hoc enim ho Deus creavit homines ab initio, qui supplerent locum illum, hiuinas Hierusalem re staurarent Sed tu signaculu similitudinis c non in

paradiso, sed in deliciis paraditi Dei positus es.Quid

amplius quaerere debest Plenus ergo sapietia,&persectus decore,altiora te ne quaesieris,i sortiora te ne scra

talias Reris8Sta in te,ne cadas a te,siabulas in magnis in mirabilibus super te . Sed quid interim ex o liquo intendis ad Aquilonem Jam te video, iam te perspicio nescio quae supra te curiosius alta rimantem . Ponam, inquis, sedem meam ad Aquilonem. Caeteris astantibus Caelicolis, dum tu solus sedere a sectas fratrum concordiam,totius caelestis patriae pacem, ipsius quantum in te est, quietem Trinitatis infestas. Qub te tua, miser, curiositas ducit, ut praesumptione singulari non dubites Civibus scandalum, injuriam facere Regi Millia millium ministrant ei, k decies centena millia assistunt ei ubi nemo sedere perhibetur, nisi solus is qui sedet supee Cherubin, cui a caeteris ministratur: tu nescio quae prae caeteris perspiciendo differentius , curiosius inquirendo, irreverentius peruadendo sedem tibi cotilocas in caelo, ut sis similis Altissimo Quo fine ina fiducia metiri insipiens vires, pensa finem excogita modum. Sciente hoc Altissimo praesumis,

an D. n. s. c traei de grad. Θωπil. cap. mai.

593쪽

an nesciente Volente, an non volente Sed quomodo malum quodcunque machinaris, aut velle aut ignorare potest, usus optima voluntas, cujus persecta scientia est Numquid autem Escire ct nolle non dubitas , sed non posse resistere putat At verbnisi te conditum esse dubitaveris, dubitare te non crediderim de omnipotentia , siue de omnimoda scientia ac bonitate Conditoris, qui te de nihilo p tuit, talem civit, tantum condere voluit. Quomodo ergo Deum consentire aestimas, quod fieri nolit ac refellere possit; An sorte in te video compleri, imb a te intiari, ouod post te per te a tui similibus

in terris frequentatum solet vulgariter dicit Priv tus dominus temerarios nutrit An oculus tuus nequam est, quia ille honus De cuius bonitate dum fiduciam nefariam sumis, factus es ct contra scientiam impudens, ct contra potentiam audax Hoc

est enim 3 impie οὐ hoc est quod cogitas

haec est iniquitas, quam meditaris in cubili tuo, dicis Putas Creator opus suum destruat ricio quidem quia non latet Deum qualiscumque cogitatio mea, Deus enim est. Nec placet ei talis cogitatio mea, quia bonus est . Sed nec si velit effugiam manus ejus, quia potens est. Numquid tamen mihi timendum' Si enim cum bonus sit, non potest illi pla-Cere malum meu tri, quanto minus suum Meum quippe dixerim contra ejus voluntatem aliquid velle suum autem, si vindicet sese. Tam ergo quodcunque scelus non valet velle ulcisci, quam nec Vult nec valet sua bonitate privari. Falliste miser, saltis te, non Deum. Te inquam saltis, ct menti

594쪽

Pars L. Cap. V. I

tur iniquitas sibi non Deo . Dolose quidem agis,sed in conspectu eius. Te ergo fallis,non Deum. Et quia de magno ejus bono in te, tu magnum in

eum excogitas malum, meritb iniquitas tua invenis

merebatur Quae major iniquitas, quam cum de pqtentia Dei non dubites quin te scilicet destruere possit qui condere potuit confisus tamen demutita ejus dulcedine, qua speras eum nolle vindicare eum possit, mala pro bonis, odium pro dilectione retribuas mares, inquam e iniquitas, non ira m mentanea, sed odio digna est sempiterno, qua tuo Dulcissimo &Ἀltissimo Domino, licet invito, d sideras tamen ac speras aequari, quatentis semper videat quod doleat dum te socium habeat cum nolit,

nec deiiciat cum possit, quin potius eligat ipse dolere, quam te patiatur perire. ossit quidem deiicere si vellit, sed praedulcedine ut aestimas velle nori possit . Gerte si talis est qualam putas, tant,nequius agis, si non amas, Et si ille patitur aliquid fieri contra se potius, quam ipse aliquid saciat contra te. quanta malitia est ut vel tu non parcas illi, qui sibi non parcit parcendo tibi Absit tamen ab ejus peris secllione, ut quia dulcis est, justus non sit quasi sim ut dulcis ct justus esse non possit risum melior sit ausa dulcedo quam remissa, imb virtus non sit dulcedo sine justitia. Quia igitur gratuitae Dei bonitati, qua gratis iactus es, ingratus eristis, justitiam verti quam expertus non es, non metuis, ideoque audacter conlinitus culpam, de qua falso tibi promi,

595쪽

6 Philosophiae Christianae

tis impunitatem jam ecce ustum senties, quem bonum nosti, cadens in foveam quam paras Auctori: ut dum scilicet talem in eum paenam machinaris, qua tamen valeat carere si velit, sed ut putas non valet velle, Mide,nec carere ea utique bonitate, qua neminem expertus es illum punisse talem iussus Deus justissime in te retorqueat pamam , qui nec valet nec debet pati suam impune bonitatem offendi: sic utique temperans in vindicta sententiam , ut si velis resipiscere, non neget veniam, secundum tamen duritiam tuam d cor impaenitens, non possit velle ideo nec paena carere.

6. ILsedis jam audi calumniam Caelum inquit

Dominus mihi sedes est,terra autem scabellum pedumeorum . Non dixit oriens, aut occidens,aut una aliqua Caeli plaga, sed totum Caelum mihi sedes est. Non potes ergo in parte sedere Caeli, cum ille totum elegerit sibi. In terra non potes, quia scabellum p dum ejus est. Terra etenim locus solidus est, ubi sedet Ecclesia, sundata supra firmam petram. Quid iacies E caelo pulsus, in terra remanere non O tes. Elige ergo tibi in aere locum non ad sedendum sed ad volandum tu qui tentasti concutere statum aeternitatis, paenam sentias propriae fluctuationis. Te ergo fluctuante inter caelum, terram, sedet Dominus super solium excelsum, elevatum, α plena est omnis terra Marestatate ejus: ut nusquam

aliis quidem alis suae contemplationis de throno ad

596쪽

Pars I. Cop. V.

stabellum, de scabello ad thron um volantia, aliis caput Domini pedesque velantia ad hoc ibi posita puto, ut sicut homini peccanti paradisi per Cherubim

prohibetur ingressus, ita hier Seraphim tuae Curiositati modus imponatur, quatenus nec Caeli jam magis impudenter arcana rimeris, nec Ecclesiae mysteria cognoscas in terris sed solis contentus sis cordibus superborum , qui nec in terra dignantur esse sicuti caeteri. hominum, nec sicut Λngeli volant ad Caelum . . Licet ver k caput in caelo , de pedes in terra te abscondantur, quiddam tamen tibi medium videndum ad invidendum duntaxat permittitur, dum suspensus inaεre descendentes quidem pertae, Mastendentes Angelos intueris sed quid vel audiant in caelis, vel nuncient terris, penitus nescis.

Lucifer g qui mane oriebaris, imb non jam lucifer, staminiser, aut etiam mortiser, rectus cursus tuus erat ab oriente ad Mes idiem, S tu praepostero ordine tendis ad Aquilonem λ Quantb magis ad alta festinas, tant celerius ad occasum declinas. Velim tamen curiosius, o curiose, intentionem tuae curiositatis inquirere. Ponam, inquit, sedem meam ad Aquilonem . Nec Aquilonem hunc corporam

Iem , nec sedem hanc cum sis spiritus intelligo

materialem Puto autem per Aquilonem . reprostatem in illos. Quo utique in praeseientia Dei. quantb ei vicinior, tant,caeteris perspicacior praevidens, nullo quidem sepientiae radio coruscantes, nuIIospiritus amore serventes, velut vacuum repereris locum, affectasti super illos dominium, quos o

597쪽

dam tuae astutiae claritate perfunderes, tuae malitiae

testibus inflammares ut quomodo Altissimus sua sapientia ac bonitate omnibus filiis obedientiae praetera, ita&tu super omnes filios superbiae rex constitutus , tua eos astuta malitia ac malitiosa astutia regeres per quod Altissimo fimilis esses. Sed muror cum in praesentia Dei tuum praevideris principatum, cur non in eadem praevidisti d praecipitium Nam si praevidisti , quae insania sui ut cum tanta miseria cuperesti incipari, ut malles misere praeesse,

quam feliciter subessea An non expediebat participem esse plagarum illarum luminosarum , qu mprincipem tenebrarum harum Sed credibilius est,qubd non praevidisti,aut propter illam causam quam superius dixi, quia Dei bonitatem attendens dixisti in corde tuo: Non requiret propter quod, impie Deum irritasti . Aut quia viso principatu statim in

oculo superbiae trabes excrevit, qua interposita cassum videre non potuisti . Denique ii Iedebo, inquit, in monte testamerti, similis ero Altissimo. Itane modb creatus Patri spirituum consedebis aetcerte necdum tibi dixit Sede a dextris meis . Si nescis 3 impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione Patris aequalitas collata est consessus.

Tu rapinam cogitans esse aequalis Deo,Filio gloriam invides, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Proinde Lucifer ille ci) qui mane oriebatur, pro eo ubdAltissimi similitudinem usurpare tentavit, ct raptisnam arbitratus est esse se aequalem Deo quod utique Filii est praecipitatus illic corruit, quoniam Zelavit pro Filio Pater,in opere qixisse videtur Mihi

Dissiti so, Corale

598쪽

Pars I. Cap. V. s

vindictam ct ego retribuam. Continu videbis satanam tanquam fulgur cadentem de caelo. Quid tu igitur superbis terra cinis Si superbientibus Angelis Deus non pepercit,quant magis tibi putredo de vermis Nihil ille secit, nihil operatus est, tantum cogitavit superbiam, in momento, in ictu oculi, irreparabiliter praecipitatus est quia juxta Evangelistam, in veritate non stetit. Hoc a tem est superbiath hoc initium peccati, cum m ior es in tuis oculis quam apud Deum, quam in Veritate. Et ideo qui primus peccavit hoc grande peccatum diabolum loquor de ipso dictum est, quia in veritate non stetit, sed mendax est ab initio: quoniam qubd in sua sui cogitatione , non fuit in veritate . Quid si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque putaret quam veritas haberet 'Excusaret eum sua proculdubio ignorantia, istinnime reputaretur superbusci nec tam inveniretur iniquitas ejus ad odium, quam humilitas fortassis ad oratiam . Porrbit superbus ille Lucifer lucem

praeserens, non ignem habens, alteri tantum innixus alie casum facere potuit, non Volatum. Exuleavit enim lucidus esse , non servidus, non incensus,

quod Seraphim sonat. Non ergo stetit, quia contempsit sed nec volare potuit, quia praesumpsit. Sustulit eum natura vivacitas, sed in suam plane Perniciem, quippe quem desectus gratiae mox dejecit . .

s. III.

599쪽

S. III. quae tam velociter ipsum quoque syderibus cunctis

clarius micantem aeterna caligine obtenebravit Luciferam: qnae non modb Angelum, sed Angelorum primum in diabolum commutavit unde, prointinus invidens homini, quam conceperat in semetipso. in eo peperit iniquitatem, suadens ut lignum

vetitum gustans fieret sicut Deus, sciens bonum&malum. Putasne Lucifer ille n qui mane oriebatur, sed praepropere elevabatur, antequam verteretsionem, ut per seipsum jam tunc indignabundus mussitaret dicens intra se quodammodb ut quid perditio haec imoc ego non assero dicere spiritum, ted nec contradicere dico. Nescio enim Potuit a tem contingere vi tamen incredibile non putetur plenum sapientia Vpersectum decore, homines praescire potuisse futuros etiam S profecturos inparem gloriam. Sed si pra scivit, in Dei Verbo ab que dubio vidit, k in livore suo invidit: se molitus est habere subjectos socios dedignatus. Infirmiores sunt, inquit, inserioresque natura, non d sumpta ascensio sessioque significans magisterium λAscendam, inquit, super montem exceluim, d. s debo in lateribus Aquilonis: quo Λltissimi quandam proinde similitudinem obtineret , si quemadmo-

600쪽

Pars I. Cap. V. 6

Angelicam creaturam, itain ipse altus sederet, regeretque genus humanum biit. Iniquitatem meditus est in cubili suo, mentiatur iniquitas sibi. Nos alium non cognoscimus judicem uim Auctorem Non diabolus, sed Dominus Judicabit orbem terrae: ipse Deus noster in saeculum risculi, ipse reget nos in saecula. Ergo ob in Caelo concepit dolorem , dein Parapis peperit iniquitatem, Flem malitiae, matrem mortis Saerumnarum omniumqu prima parens superbia . Nam etsi invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, initium tamen omnis peccati superbia. Verum quid illi prosuit Nihil ominus in nobis es Domine, ct nomen tuum i vocatum est super nos Et dicit populas acquisiti nis, dicit Ecclesia redemptorum oleum essesum nomen tuum. Non est sane quod vobis p vel pro vobisti meam a viribus satana ct ministrorum ejus, tam noverim illius sertitudinem per Redemptoris vulnera irraductam ct deductam ad nihilum. Λ versuti istam ei astutiis illius formido mihi est pro

vobis, in quibus partim subtilitate naturae, partim experientia temporum sub tot annorum millibus eruditus, fragilitatem humanae naturae quaquaverinsum se verterit non ignorat. Sic ille insatiabilis o micida primi parentibus nostris non ursos , non leones, non sortia terra animalia delegavit, sed surtuosum ct callidum serpentem, qui per flauola

volumina nunc caput cauda, nunc caudam capite tegere consuevit. Missus esto coluber turtuosus a diabolo, ut Venenum per aures mulieris in ipsius mentem transfunderet,in sic refunderet in totius po-

Dissilia πιν

SEARCH

MENU NAVIGATION