Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

611쪽

Ad m portionem quidum aliquam videtur te. nuisse justitiae , in eo qubd mulier quidem compaΩΩ, est sed si esuriisset justitiam, curasset sine dubio

reddere quod debebat, non modb uxori, sed multb magi Creatori. Debebat nim uxori compassio nem utiquein disciplinam tanquam inferiori. put enim mulieris Vir. Debebat autem Deo obeiadientiam atque subjectionem . Tertis Adam sudamisit iudiciam , cum post peccatum correptus, οὐ lique per mulierem retorsit propriam culpam in Auctorem, dicens: Mulier quam dedsi mihi sociam . Hi mihi de ligno , ct comedi Uerba mali-litiae in sunt haec, o Ad m, quibus magis augeas quam deleas culp m; sum occasionem veniae quam 4 te Deus interrogando elicere tentavit,sed non,ptuit. De ideo sydportamur omnerimpressum nobis cauterium conspirationis antiquae Evae utique vivente in carne nostra, cuju per haereclitariam concupiscentiam serpens nostrum sua securini sedula satagit

solicitudine vendicare consensum . Propterea ut diaei,huic diei maledixere Sancti, brevem optantes cito verti in tenebras, ubd sit contentionis ςontradictionis dies, dum non cosset in excaro concupiscere adversus spiritum Aegis mentis membrorum contrari lex rebellione infatigabili assidue contradicat itaque dies expiraris iactus est . Extunc enim Edeinceps Dis est homo qui viveto non debit mortem PDicat pro ira quis, ego non minia pro misericordia putem, ne electos scilicet, propter quos omnia fiunt, diu defatiget molesta contradictio,

612쪽

qua captivi ducuntur Hipsi in lege peccati, quae est

in membris ipserum morrent nimirum aegerrim que serunt turpem captivitatem, tristem contem

tionem.

s. III. In primo denique mandato sed quod parentibus nostris datum est, si diligenter consideres , Eva patiens, adam benevolus suisse videntur. Quia tamen uterque cecidit, liquet quia stabili non erat

ille vel illa gradu Vidit mulier lignum Oait Scruptura bisust asse pulchrum visu θ' ad vescendum

suaυe. Nonne tibi videtur Vix continere manum Sic ibia serpente interrogata est. Vide si non manifeste sonant verba ejus molestum ei suisse mandatum . Ex omni . inquit, ligno Paradisi comedi mus, de ligno autem scientia boni ct mali, dixIt, his,ne comedamus . Non dicit, sic est voluntas Crearitoris: quare sic ipse novit nobis ussicit obedire. quia vita nostra in voluntate ejus . Itaque facile seducta est mulieris promissioni credere, de acquiescere persuasioni. Vir autem non seductus est, sed subverissus mulieris amore . optaret enim semper seruare mandatum quod sibi utile noverat, si non mulier ei altu suaderet. Nec aliquam in servendo mandato visus est pati dissicultatem, sed quae hona voluntas erat, non habuit sertitudinem, quia non habuit servorem . Fortis quippe est ut mors, non patientia

aut spes, sed dilectio. Non timor aut ratio, sed spiritus sortitudinis est . Dicit patientiaci Sic oportet fieri; quia timore urgetur. Dicit voluntas bona e Sic

613쪽

Sie expedit, ct sic agendum est, quia pei attrahitur

ratione Charitas ver quae inflammatur a spiritu, neque sic oportet dicit, neque sic expedit sed sic, lo inquit, sic cupio, sic desiderio vehementer videtis quanta sublimitas, quanta securitas, quantaque suavitas charitatis Felix anima,quae ad hunc charitatis pervenit statum . Beati a qui esuriunt x sitiunt justitiam,quoniam ipsi saturabuntur. Hoc verbum adversus Adam procedere credo, qui portionem quidem aliquam videtur tenuisse justitiae, in eo ubdmulieri quidem compassus est sed si esurisset justitiam , curasset sine dubio reddere quod debebat, non modb uxori, sed multd magis Creatori . Sed quid putamus, Fratres, quam plurimi usque hodie factum illud graviter dijudicant, ct tamen insipienter imitantus Indignantur adversus Adam, ubd obedierit voci uxori suae plus quam Dei ipsi quotidie

Evam suam carnem videlicet audiunt plus quam Deum. Fratres , si mod presentem videremus Λdam in eo articulo positum, ascendentibus cogit tionibus in cor ejus crearctari inter precem uxoris

praeceptum Creatoris, non ne clamaremus adversus illum dicentes: Cave tibi miser, vide ne seceris Seducta est mulier, non acquiescas ei Dut quid ergo quoties apprehendit nos tentatio similis, non persuademus similiter nobis ipsis Duo loca , sunt. animae rationalis inserior quem regit, Iuperior in quo requiescit. Inferior quem regit, est corpus . S perior in quo quiescit, est Deus. De utroque potest recte intelligi quod scriptum est Si ascenderi super spiritus potesatem habentis . eum suum ne dimiseeis

614쪽

diis vel inferiorem scilicet regendo, vel Superiorem quiescendo . Sed hoc quod prius dixi , conveniexudibus adhuc imperfectis, quibus loquitur Apostolus Humanum dico propter infirmitatem carnisvsrae Sicat enim exhibuisis membra fra servire immunditiae , iniquitati ab iniquitatem, ita nunc emhibete membra ves; aservire usui in sanct carionem. Habet quippe anima tria facere incorpore, vivificare, senstificare, de regere. Sed sive auseratur vita, sive sensus perturbetur, de neutro condemnatur. Sin verbientatori victa succubuit, hoc illi ad peccatum reputatur. Dicitur ei ergo ne ascendente super eam spiritu, locum suum deserat, hoc est, ne jngruente tentatione membra sua arma iniquitatis

peccato exhibeat. Notandum autem c quod dicituri Si ascenderis super te spiritus potesatem habentis. Nihil quippe adversus nos malignus spiritus potest

nisi missus aut permissus. Undeciam ejus sit voluntas semper mala,nunquam potestas est nisi justa Nam voluntas quidem mala ex seipso sibi inest, potestatem ver non aliunde quam a Deo habet. Quam tamen potestatem semper moderatur Dominus, ne scilicet ex nequitia voluntatis plus puniat, quam eorum exigunt merita qui puniuntur. Et har de in riori loco dicta sunt. Caeterum de superiori hoc intelligitur, ne quietem mentis quam in Deo habet, tentante diabolo deserat, sed undecunque ille tentaveritaipsa mens in Deo fixa constanter in tranquillitate permaneat. Haec posterior sententia convenit persectis, qui cum Elia dicere possunt Vioit Dominus Deus Isradi in cujus est pectu sis. Et illud de Joan

615쪽

ne Apostolo: Quia scut ille es , O nos sumus in hoe mundo. Haec inquam sententia convenit persectis, qui jam in sua conversatione quodammodo imitan-

aeternitatis .

D mali fuerassis Adae Evae moducatione pomi da ligno metitst. Cumqu cognovissent se esse nudos , consuerunt soli ficus, ct secerunt sibi perizomata Gen. q.

I. Adam se a parentes nostri erant quiaeminis duri quatuor Virtutibus sed eisdem postquampe earunt despoliati sunt. a. Agitur de triplici lapsu primorumparentum no orum, secundiam tria plicempotentiam Anima. : uenditur Animamn ram triplici vaniιatisubjectam , debere sperare se liberandam ab hac vanitalepos hanc iram miseram a

est homo: in imagine arbitrii libertatem, virtutes habens in similitudine. Videre mihi videor b quatuor virtutibus amictiam esse primum hominem ab ipso suae Creationis exordio, scilicet Miseria eordia, Veritate Justitia iacetis ut Propheta Esaias meminit, vestimento salutis indutum Est enim in his quatuor illa salutis integritas nec sine

616쪽

Pars I. Cap. VII. 83

sine his omnibus potest constare salus, praesertim cum nec possint esse virtutes, si abinvicem separe tur . cceperat ergo homo Misericordiam, custodem scilicet atque pedissequam, ut ipsi praeveniret, ipsa S sequeretur eum, ipsaque protegeret de Coninservaret ubiq;. Vides qualem nultitium contulit par vulo suo Deus, qualem dedit pedissequam homini

recens orto, Sed erat illi necessarius etiam Eruditor tanquam ingenua Vrationabili creaturae , ut non sicut jumentum aliquod custodiretur, sed tanquam paruulus educaretur. Cui sane magisterio nemo poterat aptior inveniri, quam Veritas ipsa, quae eum in agnitionem summa perduceret aliquando Veritatis. Interim verbi tapiens inveniretur ut malum faceret, essetque peccatum ei tanquam scientib num a minime facienti, Justitiam quoque qua regeretur accepit. Λdhuc autem hiarem qua seu retur, delectaretur , addit manus benignissima Creatoris . Pacem utique duplicem, ut nec intus pugnae, nec foris timores id est, nec caro concupisceret adversus spiritum, nec esset ei creatura ulla

sermidini. Nam d. bestiis omnibus libere imposuit nomina, ct serpens ipse . qui violentia non praesum insit, fraude minis eum aggressus est. Quid huic deesrat, quem milericordia custodiebat, docebat veritas, regebat justitia, pax fovebat Sed heu, homo iste ad multam perniciem de insipientiam sibi , des cendit de Hierusalem in Hierico. Si quidem incidit in latrones, a quibus si ante omnia legitur despoli tus mi non despoliatus, qui Domino veniente nu

dum se esse conquerituro Sed quia ob spoliatum

Ibidem num ga

617쪽

virtutibus quatuor hominem diximus , quonam

modo singulis sit spoliatus, congruum est ut dic mus Perdidit homo Jusitiam, cum Eva serpentis, Adam mulieris voci obedivit potius quam Divinae. Erat tamen residuum. aliquid quod apprehendere sent, idque Dominus suo illo scrotinio innuebat,d abiecerunt etiam illud , conversi in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis . Prior enim justitiae portio est non peccare, secunda per poenitentiam damnare peccatum . Perdidit diruissericordiam, cum sic exarsit Eva in concupiscentia sua, ut nec sibi, nec viro, nec filiis parceret nascituris, simul omnes terribili maledicto es necessitati mortis addicens Adam quoque indignationi Divinae mulierem pro qua peccaverat, objecit quasi post tergum ejus volens declinare sagittam . Vidit enim mulier lignum quδd esset pulchrum visu, hadves.cendum suave, i a serpente audierat tanquam deos se futuros Funiculus triplex dissicile rumpiatur, curiositatis, voluptatis, hianitatis. Haec sola mundus habet, concupisicentim carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae mi abstracta ct illecta misericordiam omnem crudelis mater abjecit. Sic Adam, qui mulieri male misertus est

ut cum ea peccaret, benὲ noluit miseri ut poenam sustineret pro ea. Privata est etiam mulier meritate, prim quidem male detorquens' uod audierat,isisse te morieris , ct dicens, Neforti moriamur: demum serpenti credens penitus abneganti ch dicenti: N quaquam moriemini . Privatus est is Adam meriatate, ubi eam confiteri erubuit, soli . hoc est excusationum operimenta praetendens . Siquidem ipsa

618쪽

Pars I. Cap. VII. s

veritas dicit: Qui erubuerit me coram hominibus,

erubescam O ego eum coram Patre meo. Pacem quoque protinus amiserunt; quia non est pax impiis.

dicit Dominus. Nonne enim contrariam legem in venerant iu membris suis, quos de nouo pudereia

perat nuditatis Timui ego inquit Adamo ebriubdnudus essem. Non sic miser, non sic paul ante timebas, non quaerebas solia, licet corpore nudus sicut

Beata illa d sempiterna Trinitas, Pater de Filius rapiritus Sanctus, unus Deus, scilicet summa Potentia, summa Sapientia , summa Benigniatas creavit quandam trinitatem ad imaginem hsimilitudinem suam , Animam videlicet Rationalem quae in eo praesert vestigium quoddam illius summa Trinitatis, qubd ex memoria, Ratione, kvoluntate consistit. Creavit autem eam hoc modo, ut manens in illo, participatione ejus esset beata caversa ab illo , quocunque se conserret, uremaneret miser . Sed haec trinitas creata elegit potius permotum propriae voluntatis cadere, quam ex gratia Conditoris per arbitrium proprium stare Cecidit e go per suggestionem, delectationem, consensum, ab illa summa Vpulchra Trinitate, scilicet Potentia , Sapientia, Puritate, in quandam contrariam Vis dam trinitatem, stilicet infirmitatem, caecitatem , immunditiam. mortii enim facta est impotens hct infirma Mati imprudensis tenebrosa 'lantas impura Poria, Memoria, quae simplicis Divinitatis F poten-

619쪽

potentiam stans cogitabat , ab illa cadens de velut supra saxa corruens, in tres partes constacta dissiliit, scilicet in cogitatioties affectuosas, onerosas, ociosas. actuosas voco illas, in quibus ipsa memoria assicitur, ut in curis rerum necessariarum,edendi,bi hendi, Caeterorumque similium Onerosas,in exterioribus adiaministrationibus d occubationibus duris.Ociqllis,quihus nec assicitur,nec oneraturi tamen ab aeternorum contemplatione per illa distenditur, ut si cogitet, verbi gratia, equum turrentem , aut avem VoIantem. Rationis quoque triplex casus est. Siquidem ejus erat discernere inter bonum h malum, verum ct falsum,commodum ct incommodum. In quihus discernendis tanta mod caligine caecatur, ut saepe in contrarium ducat judicium, recipiens malum pro bono falsum pro vero, noxium pro com modo, ct e converse. Nunqaam veri, in his falleretur, si nunquam lumine a quo creata est, privaretur.

Sed quia Dipsa inde cecidit, proculdubio nihil aliudiorum tenebras suae ciecitatis invenit. Unde factum est ut instrumentum perderet scilicet illud trivium sapientiae AEthicam , Logicam , Physicam quas nos possumus aliis vocare nominibns, moralem , inspectivam ct naturalem scientiam . Siquidem per Ethicam eligitur bonum, reprobatur maIum per Logicam cognoscitur verum sisum: per Physicam Cognoscitur commodum ct incommodu, idest, quid in usum assumendum sit, quidue respuendum . D arique olunsatis ruina similiter tripartita est. inae enim summae benignitati Spuritati inhaerere, eadem diligere debuit, per propriam iniquitatem a su-

620쪽

Pars L Cop. VII. ν

ὲ supernis in haec infima lapsa, per concupiscentiam carnisin concupiscentiam oculorum x ambitionem Taeculi terrena dilexit. Quid hoc infelicius casu potest testimari, ubi pereunte memoria, ratione, Voluntate, tota Animae substantia perimitura Verumtamen O quae utilitas in omni labore isto Nempe haec D cuimus omnes nimam licet oneratam vitiis, peccatis irretitana, captam illecebris, exilio captivam , Corpore carceratam, luto haerentem, infixam limo amam membris, confixam curis, distentam negotiis, contractam timoribus, assiictam doloribus, erroribus vagam, solicitudinibus anxiam , suspici nibus inquietam, iv postrem,advenam in terra inimicorum juxta Prophetae vocem,coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt liacet, inquam, sic damnatam, sic desperatam, docuimus tamen hanc in sese posse advertere non-modb unde respirare in spem veniae, in spem mise-irkrordiae queat sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo inire dus societatis non trepidet, suave amoris jugum cum Rege ducere A gelorum non vereatur. Quid enim non tute audeat apud eum, cuius se insignem cernit imagine, illustrem similitudine novit Quid, inquam, vereatur de Majestate, cui de origine fiducia datura Tantum est ut Curet naturae ingenuitatem vitae honestate sese

Vare, imb coeleste decus quod sibi originaliter inest, dignis quibusdam studeat morum affectiuumque. venustare ct decorare coloribus ut quid enim h dormitet industria crande prosectb in nobis donum

naturae ipsa est quae si minus suas exequatur partes F non

SEARCH

MENU NAVIGATION