Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

641쪽

ro Philas biae Christianae

tripartita est, quadripartita corporis Corpus siquide Constat ex quatuor elementis: Anima vero in triplicivi subsistit Est enim rationalis, concupiscibilis,irascibilis. Diionale, cujus sanitas est cognitio veritaris, corrumpit superbia Corrupta autem sallitur duobus modis, in cognitione sui. cognitione Dei. Concupiscentiam corrumpit vanagloria, ira invidia. Corruptio corporis dicitur abominatio, ct fit quatuor modis secundum quatuor elementa, ex quibus constat. Quatuor enim sunt quae corpus corrum. punt, curiositas, loquacitas, crudelitas, voluptas.

Sunt autem quatuor partes corporis, in quibus singulis maxime vigentsingula elementa. Nam in oculis est quis in lingua quae vocem format, Aer in manibus quarum proprie tactus est, Terra in membris genitalibus Aqua . Ea quatuor partes corrumpit illa

quadripartita pestis', oculos scilicet curiositas, linguam loquacitas, manus crudelitas, genitalia voluptas. Sic fiunt homines corrupti ct abominabiles: corrupti in Anima , abominabiles in corpore coria rupti coram Deo, aborrhinabiles coram hominibus. s. ΤΙ. Porreb H cadente homine, quem constituerat D minus dominum domus suae, principem possessionis suae, tota simul haereditas corrupta est. Inde distemperatus afr, terra in operibus Adar maledicta,

omnia subdita vanitati. Inde obscurantur sqJ stellarii ignes Solem loquor iunam Stellas

642쪽

dicitur , cum damnatur hominum successio: de omnis creatura, juxta Apostolum parturit cingemiscit. Duo enim nobis rhin haeditatem reliquerat ille vetustus Adam, qui fugit a facie Dei, laborem videlicet de dolorem laborem in actiones, dolorem in paΩsione. Non hoc ipse audierat in paradiso, quem a ceperat ut operaretur, de custodiret illum operaretur

delectabiliter , custodiret fideliter, sibiis posteris

suis. Sed socircumscriptus astutia serpentis, &d ceptus suco vanitatis, specie videlicet creatum vim

bilis , sentem Veritatis deservit, assectum pulchritudini rerum inclinavit . dam quippe t in paradiso positus, perdidit circumspectionem Dei. Mirum uoqubd nobilis creatura in regione similitudinis creata, quia ad imaginem d. similitudinem Dei facta cum in honore esset non intellexit, lae similitudine ad dissimilitudinem descendit Magna prorsus dissimitudo de paradiso ad insernum, de Angelo ad umentum, de Deo ad diabolum. Execranda conversio gloriam in miseriam, vitam in pugnam perpetua Captivitate convertere Maledicta deseensio, deduvitiis ad paupertatem, de libertate ad servitutem de requie ad laborem descendere. Miseri nos, de miserabiliter nati quibus datum est nasci in maerore vivere in labore, in dolore mori: de peccatore peccatores, de debitore debitores, de corrupto corrupti, de subacto subacti, geniti d. generantes sumus gens peccatrix, populus gravis iniquitate, semen pessimum, filii scelerati , addentes praevaricationem Ecce quasi non simus sic sumus coram Deo, quasi ni-

643쪽

hilum Vinane reputati putantes nos aliquid ego cum nihil sumus . Vulnerati sumus ingredientes

mundum, conversando in mundo, exeundo de murudo: a planta pedis usq; ad verticem non est sanitas in nobis Νoverat haec ille sublimis Propheta, qui statu humanae miseria deplorans, in haec verba proru pit Grave jugu super filios Adar a die exitus de ven ire matris eorum usque in diem sepulturae, in matrem omnium. Grave, inquam jugum super filios Adam: non autem a principio super Adam sed nunc iam super filios eius . Quid nonarave miseris, uui bus h vivere labor esti Quibus ct ipse quoque seniu litatis usus invenitur oneri, adeo ut nequeat susti,neri, nisi alterna requie foveamur Caeterum 1 quomodo natus sibi videtur homo, si labores fugitatili dolore. Aut quomodb scit se esse hominem , qui ad id paratus non est ad quod natus Homo inquit

Jobo natus ad laborem. Nam ad laborem natum 1e dubitet, qui non natus est in dolores. Sed dolorem parturientis clamor laborem, prolis fletus indicat vagitus . Quoniam tu laborem d. dolorem consideras, ait Propheta David. Labor in actionibus, dolor in passionibus est . Proinde qui se noverat hominem, ad utrumque paratus supplici consessione

dicebat Paratum cor meum Deus, paratum cor meun v. Et geminam hanc praeparationem evidentius exprimens, de Hism quidem Paratus sum ait Sinon sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Opassione verb: Ego, inquit, in flagella paratus sum, 'dolor meus in conspectu meo semper. Nemo sane ΓηJ in hac misera vita geminam hanc vexatione se eva

644쪽

Pars Cap. IX. m

dere glorietur . Nemo quippe ex omnibus filiis Adae sine labore hic vivit, nemo sine dolore. Est qui decliariat alui uos, sed incidit proculdubio in graviores. In labore inquit David ,hominu non sunt,4 cum hominibus non flagellabuntur. Non tamen continubsine labore sunt, aut minime flagellantur. Deniquo

propterea Cinquito tenuit eos superhia Gravis equidem labor . Operti sunt iniquitate ct impietate sua gravibus plane flagellis . Siquidem non est gaudere impiis, dicit Dominus. Quod epim nec

laboris anxietatem, nec flagelli sentiunt laesionem, ipsa jam insensibilitas vehementiam indicat pas. sionis. Sudat pauper in opere foris, sed numquid minus anxie dives intus in ipsa sua cogitatione labo. ratiraperit iste os suum in oscitatione, aperit ille in eructatione: ct interdum ille gravius fastidio, quam iste inedia cruciatur. Postrem Uvelint nolint, non modb homines, sed etiam daemones es faciunt αpatiuntur quod providentia summa disposuit Misera tamen sal extrema plana dementiae commut tio, hut num declinare laborem , de paratum di holo stridorem eligere sempiternum. Λnimadver lite siquidem Yvidete, non hominibus, sed diab lo langelis ejus ignem illum esse paratum . Ille enim hostis ct lupus nos autem populus ejus, voves pastuae ejus. Illi securisin malleus , nobis flagellum virga debetur . Illius iniquitas inventa ad odium, seum habeat carcerem, ubi nulla redemptio, unde nemini liceat respirare Mihi saneis labore tolerabilior carcer, hiempore breuior assignatur tubicum iratus suerit Dominus misericordia recor.

detur

645쪽

detur, redemptionem suo mittens populo copiosam. Minim isitur expedit ut in sapientia huius seculi, Auctoris saeculi non uereamur frustrari iudicium is c ludere uelle sententiam , declinando videlicet laborem hominum ch sudorem, ac si nullo modo nos coiittnme uideatur quod Adari dicham est aut non in eo sententiam laboris exceperimus, in quo sine

exceptione paccauimus omnes aut non communis

culpo nihilominus esse debeat pam communis: Neque byetiam ad hoc nos de paradiso voluptatis animadversio diuina ejecisse videtur, ut alterum sibili Sparadisum adinventio humana pareret.Homo ad laborem natus, si laborem ressistit, non facit ad quod natus est, ad quod venit in mundum Lahor iste, Fratres c exili Spaupertatis nostrae nos admonet, pr

tota die, in ieiunjjs multis, in vigiliis abundantius, in laboribus in aerumnisλNumquid ad haec creati sumus Absit, nam licet homo natus sit ad laborem, sed minime ad laborem creatus est, nativitas est in culpa, ideo tarna, omnes enim oportet nos gemere Cum Propheta: In iniquitatibus conceptus sum, ct in pu catis concepit me mater mea. liena ab utrisque prima creatio, quia sicut nec culpam, it nec poenam Deus serit. Quod de ea quae major est omnium mo te videlicet aperte Scriptura testatur Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et in alio loco Deus mortem non fecit. Itaque sicut laboran tibus nec oculus propterea clauditur, nec auris abstianet ab auditu sic imbis multb. melius labrarante corpore, me quoque ipsa suo indenta sit operi, ut

Vacet

646쪽

vacet.Causam laboris cogitet in labore,ut non ipse ei poena quam patitur, culpam pro qua patitur repraesentet. Et dum videt vulnerum ligaturam, ipsa sub pannis vulnera meditetur. Huiusmodi siquidem cogitatione humiliamur sub potenti manu Dei. h duuci quadampietate mens plena, miserabilem se exhibet in oculis ejus. Hinc quippe scriptura nos ad in net Miserere, inquit , animae tuae placens Deo. Nec dubium quin ea quae Deo placet miseria, sicile possit ejus misericordiam obtinere. Et ne dixerimus. unde miserandum sit animabus nostris Nisi insipienter distimulaverimus, multa in ejus miseratione digna poterunt inveniri. Si ipsam an mam d) prout in se est, ct ex se, juxta veritatem intueor, nihil de ea verius sentire possum, quam ad nihilum esse redactam. Quid modb necesse est singulas ejus miserias numerare , quam sit onerata peccatis obfusa tenebris, irretita illecebris, pr riens concupiscentiis obnoxia passionibus, impleta illusionibus, prona semper ad malum, in vitium omne proclivis, postremh totius confusioni, ignominiae impleta λ

g. III. Sphin tribusis geminali tibi , rit Scriptura. Revera e Eva spina fuit, quae virum suum ad mortem pupugit,in posteritati suae peccati aculeum

infixi . De manu quippe ipsius f duplicis mali

semen terra nostra suscepit concepit, ct peperit nobis spinas ct tribulas, iniquitatis in anima, calami tatis

Dissilia πιν

647쪽

tatis in corpore ac per hoc mortem utrobique . ἱ-

des hanc tunicam pelliceam, quae nos circumdedit Tunica Evae parentis nostrae haec est, quam ad nos

olim misera illa transmisit. x superstivit carnem filiorum suorum, sicut diploide confusione sua. o infelix haereditas 3 dira numanae carnis infirmitas lusquequb pauemur te λ Multum dorsa nostra incurvasti quia gravis es valde, ct diu te susti nutrius. Multum minuisti no ab Angeli equo jumentis in-Pleutibus coaequasti. Homo enim g cum in hon re esset, non intellexit comparatus est ju mentis insipientibus, ct similis factus est illis. Non est indiagnum, imbfestiuum recolere quanta sublimitate homo conditus suerit. Sed operae pretium est cons

quenter attendere ovam graviter corrui minus

pensando 'ubsecie, vel quia esset ex Deo Primus namque parens noster Paradisi accola constit

tus est dominus terrae stabilitumst, cmesupernae J rusalem designatus est, tomesticu Dei factus est: cu injus amore, agnitione ditatus est . consors Angelorum, state & cohaeres coelestium virtutum, nihil

Prorsus indigentiae , nihil sentiens molestiae et cui erant in promptu quae postulabat non dico necessitas, sed etiam pia voluntas , cum nihil esset in anima quod ostenderet , nihil in carne quod puderet Hic honor de haec erat dignitas hominis . prosperari in florere in praemissis. Et haec ex Deo. Sed positus in honore ch) quid ex se foret non intellexit, limus Videlicet, Dulvis, solium aridum, stipula sicca, lu- fragilis testa, pellis morticina intumuit, α

648쪽

plane desipuit, honoris fastigio delectatus. Et conistinub ina expertus est illud, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis e prudenter advertit, veraciter protulit dicens : Qui se putat aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit . Vae misero, qu bd non fuit, qui jam tunc diceret ei Quid superbis

terra Ecinii Repertina igitur conversione seipsum invenit homo , propter infirmitatem jacentem in sabulo stabulum utique mundusist . Et propto p corinam sin illitudinem indipens erat,no . Porib i auendepellimum germen ejus, cui maledictum est terrae nostrae: Cum inquit Dominus colueris eam, spinas de tribulos germinabit tibi . Donec ergo in carne est anima, inter spinas prosecla versetur, necesse est ut patiatur inquietudines tentationum tribulationumque aculeos . Conversus sum Oait David in aerumna mea, dum configitur spina Bene confixus, qui conversus exinde est. Bene pungeris si compungeris multi enim cum sentiunt pe-mna , corrigunt culp/m . Et talis dicere potest; Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Spina culpa est,spina poena est.Spina hypescatorum recordatio est. Siquidem id ad se humiliandum

nihil anima invenire vivacius se accomodatius, test, quam si se in veritate invenerit, tantum non

dissimulet, non sit in spiritu ejus dolus, statuat se

ante aciem suam, nec se a se avertere abducatur. γonne se ita intuens clara luce veritatis inveniet

in regione dissimilitudinis i Et suspirans misera quam jam latere non poterit, qud fuere misera sit,

649쪽

nonne cum Propheta clamabit ad Dominum In veritate tua humiliasti med Nam quomodo non vere humiliabitur in hac vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam peccatis, mole hun rtalis corporis aggravatam, terrenis intricatam curis, carnainlium desiderariorum faece insectam, caecam, curvam,

infirmam, implicatam multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille difficultatibus anxiam, mille suspicionibus obnoxiam, mille necessitatibus aerumnosam, proclivem ad vitia, invalidam ad virtute, unde huic jam e

tollentia oculorum, unde levare caput' Nonne magis convertetur in aerumna sua, dum configitur spuna Convertetur inquam ad lachrymas, convertetur ad planctus es gemitus, convertetur ad Dominum,ct in humilitate clamabitanna animam meam,

quia peccavi tibi . Porr conversa ad Dominum recipiet conseiationem, quia Pater est misericordiarum .d. Deus totius consolationis. Fratres mei restsi non accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ego enim dico quoniam omnia. Sed adhuc multi, inquies,in graviter inquietant, multa evidentius adversantur. Et miror quomodo omnia data memores, quibus sere nulla famulantur ad votum.

Servire nobis videntur aliqua, sed cum Iaboreis stro, nec nisi prius servierimus eis. Jumenta ipsa nisi suerint a nobis nutrita, nisi domita, nisi fuerint pabulo sustentata, non adjuvant. Terra ipsi quae debuerat nobis esse germanior, non sim sudore vultus nostri panem nobis ministrat, imbri cum colueria

'mus

650쪽

mus eam, spinas ct tribulos germinat nobis. Et ca tera omnia denique si diligenter consideremus , servitium a nobis magis exigunt, quam exhibent, bis ut ea interim sileam quae sunt parata nocere, ut est ignis ad exurendum, aqua ad submergendum serae ad lacerandum . Et haec quidem ita se habent, sed tamen non mentitur Apostolus, manifestius asseverans scire se, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundiam propositum vocati sunt sancti Verumtamen solerter attende, ubd non ad libitum famulari, sed cooperari dicit ab bonum. Neque enim ad voluntatem seseviunt, sed ad utilitatem: non ad voluptatem, sed ad salutem non ad votum, sed ad commodum nostrum Usque adeo siquidem in hunc modum omnia nobis cooperantur in bonum, ut in ter haec omnia etiam ea qua nihil sunt, numerentur, molestia scilicet carnis, morbus.' ipsa mors, etiam ieccatum: quae qui dem constat naturas non esse, sed naturae corrupti

nes Anima siquidem ob corrupta in culpam decit

ut corpus quoque corrumperetur in poenam . Pecca tum denique est morbus enimae, si corruptio naen tis.

De sententia mortis, qua Dominus Deus declirat morituros esse primos parente, noseros , quo

O de paradiso expulit

Et dixit Dominus Deus Adae: In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de quam di sum-

SEARCH

MENU NAVIGATION