Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

secundum illud: I titia st judicium praeparatios dis tuae. Pax cum Rege venit, ut Propheta fideliAin veniretur qui dixerat: Pax erit in terra nostra eiu veneris. Sedo tune Justitia &Pax osculatae sunt, quae non modice videbantur hactentis dissidere Prior enim si quaerat ex lege iustitia, non osculum sed aculeum habebat, Inagis .urgens timore, quam provocans, dilectione . Sed nec habuit illa reconciliationem, sicut habet nunc quae ex fide nascitur justitia. Alioquin quid erat quod nec Abraham, nec Moyses, nec caeteridusti temporis illius, in obitu suo pacem illam beatitudinis .aeterrin apprehendere..

aut regnum pacis poterant introire, nisi quod adhuc Iustitia ct Pax sese fuerant osculatae Missus est a

coluber tortuosus a diabolo, ut venenum per aures

mulieris in ipsius mentem transsunderet se transfunderet in totius posteritatis orionem. Mi sis est interim Gabriel a Deo, ut Uerbum Patris per aurem Viminis in ventrem mentem ipsius er ctaret, ut eadem via intraret Eantidotum qua, neniam intraverat Scitis Fratres byqui, in primo homine peccavimus omnes, in ipse etiam cecidimus omnes . Cecidimus sane in carcerem luto pariter 2

lapidibus plenum. Cecidimus innuam e hsupes acervum lapidum, in luto: unde non solum inqui nati, sed etiam vulnerat ει graviter quassati sumu'Exinde dijacebamus captivi,ino uinati,quassati,din nec veniret desideratus quinos redimeret, ablueret sadjuvaret. Ego autem audiensi e qad transit mre

682쪽

earcerem Filius magni Regis, caepi altius gemere, d. mirabilius exclamare dicens mili Dei, miserere mei. At ille sicut benignissimus: Quisnam est inquit ille fletus titulatus quem audi, Eldicunt ei L pse est Adam proditor ille, quem Pater vester tradi secie in carcerem, donec cogitet quibus illum suppliciis Rciat interire . Quid ageret cujus natura bonitas cui proprium est misereri semper ei parcere Poetb s J ludebam ego foris in platea, ct in secreto Regalis cubredii super me serebatur iudicium mortis. Audivit hoc nigenitus ejus,exiit positodiademate, sacco vestitus, aspersus cinere apud nudus pedes, flens eiulans, quin morte damnatus essee servulus ejus Descendit gyin carcerem, venit ut educeret vinctium de domo carceris. Deinde DJue inde nos emiceret, infixus est ipse quoque in limo profundi. Ita Domine, obsecro Od complaceat tibi

utervas me, quoniam ego infirmus sum, quoniam de terra mea sertim sublatus sum , d. hic innocens 'in lacum missus sum. Non penitus quidem innocens, sed quantum ad eum qui me seduxit, innocens Hiquatenus. Mendacium mihi persuasum est D mine veniat Veritas, ut possit salsitas deprehendi, cognoscam Veritatem. Veritas liberabit me fitamen deprehens alsitati penitus renunciavero, hcognita adhaesero Veritati . filioquin non humana erit tentatio, nec humanum peccatum , sed obstinatio diabolica Nam perseverare in malo, diaboliacum est: digni sunt perite cum illo, quicunque in similitudinem ejus permanent in peccato.

683쪽

. CAPUT II. De exordio crucis, quam Chrsus in Nativitat/sua ob infantiles neccessitates perlusit.

Parvulus natus est nobis, id sitius datus est nobis istiactus est principatus super humeru ejus E a. 9.

I. senditur ciri in Aramarum satim ριrtulisse

crucem in utero Virginis, ibi susinendo taedia ηιμ. vem mensium, se operando salutem notam a. E cireum viii Natiυiratis ejus desumuntur varia documenta Crucis , quam infans Iesus natus

hyeme, nocte, infabulo, inpraesepio jaeens sustinuit. g. Proponitur nobis onsideratio lachrymaram ejusdem infanti Jesu vagientis in praesepio nec non pannom, quibus ligatus eratpro salute nostra

Audiant faJ de intelligant omnes Christiani,

frequenter eorum mentibus inculcetur martyrium innocentis Iesu. Unde de Esaias de nativitate ejusdem Jesu Christi loquens Puer inquit, natus es nobis, filius datus es nobis. cujus imperiumsuperbumerum ejus Crucem, quam imperii nomine significavit, nativitati statim adjungendo quia profecit, a nativitatis exordio passio crucis si mul: exorta est. Non modicum enim pertinet a Commend tionem rubicunda passionis, qubd Salu

tora Tract. 5-mbo . a p.

684쪽

Pars II. Cap. II. Is I

tor noster in alieno loco, in medio noctis, in stabulo diverserit, ex Matre paupercula natus est, licet ibi Sanguis ejus effusus non fuerit, quod tamen parvo temporis intervallo, idest, septem dierum spatio secutum est Passiohem denique, non ξllum diem unum appellamus, quo mortuus suit, sed totam vitam ejus . Tota enim vita Christi crux seit, oh martyrium. Intantum enim fri dilexit nos dilector nostfr, ut charitatis ardore cogente ruborem passionis incideret, traderetque in mortem animam suam, mortem autem crucis non breviter transeuntis, sed a principio ortus sui usque in finem mortis durissimae perdurantis . Crux enim optimi Iesu Christi non tantum fuit unius diei, sed tota vita ejus crux fuit martyrium . Omnia ergo quaecunque passus est Dominus in die Carnis suae, ad ruborem utique passionis pertinent , quamvis effusionibus crebris sacratissimi Sanguinis ipsius specialiter non fuerit rubricata. o quanta DdJ charitas inquanta Commendatio charitatis Vix natus est Caeli gloria, Caeli divitiae, Caeli deliciae dulcis Jesus: hi ea Centi ortu crucis ignominia, crucis dolor, crucis Paupertas copulatur. Profecti Divere martyrii genus paupertas voluntaria est . Ille Ps in quo omnes thesauri sapietiae ih scientia Dei sunt absconditi, Rex

regu ira, dives in omnes selus nullius egens, sic pauper, ut ipso teste, de vulpibus terrae, in volucri bus caeli pauperior inveniatur, cum dicit Vulpe . foveas habent , O volucres Caeli nidos .flius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet . Pauper

685쪽

in nativitate natus enim pastum habet lac virgi. neum, tegmen pannos viles Pauperior in vita inam si tegumentum habuit , saepius tamen in victualibus desecit. Intuere, o homo lab tempus tuae redemptionis, recordares respice quomodo redemptus sis . Ille per quem iacia sunt omnia, sine quo factum est nihil , Summi Patris unigenitus , eidem Patri consubstantialis' coaeternus, par Majestate, a qualis gloria, idem in essentia, ipsius Virtus ih Sapientia, hic talisin tantus cum in forma Dei e sit , exinanivit semetipsum, sermam servi accipiens, de sinu Patris in vallem 'osrae plorationis descen dit, in utero puellae se contraxit, qui erat in prim icipio apud Deum,sacham est Uerbum abbreviatum Et vide quam abbreviatum, quam immensum squam breve factum. Intra puellae viscera se clausit, ibi sanguineis circumdatus involumentis , taedia novem mensium sustinuit. Ibi liher inanivit se formam servi accipiens, qui insorma Dei Patris

aequalis erat sed exinanivit malestate es potentia, non boni ates misericordia. Ecce, ait, novafacis

omnia. i, Quis hoc ait 'Agnus utique qui sedebat

in throno . Agnus plane totus suavis, totus delectabilis, denique totus unctus. Hanc enim interpreta tionem habet nomen ejus, quod est Christus. Vere

vidimus gloriam ejus h)gloriam quasi unigenitia

Patre: quia totum paternum est 'ubdde corde Patris Christus attulit nobis A planta pedis usque adverticem non erat in nobis sanitas erravimus ab utero, in utero Eamnati antequam nati,quia de pec

686쪽

cato de in peccato concepti . Christus ergo ibi prismum medicinam apposuit, ubi primus vulneri patebat locus ot substantialiter utero Virginis illapsus. de Spiritu Sancto conceptus est, ut conceptionem nostram mundaret, quam spiritus malus etsi non se- Cerat, tamen insecerat: ut non esset etiam in utero vita ipsius ociosa,dum novem mensibus pursat vulnus antiquum, scrutans it dicitur ,usque ad imum putredinem virulentam , ut sanitas sempiterna tu cederet. Et nunc jam operabatur salutem nostram in medio terrae , in utero videlicet Virginis Mariae.

iis enim lypotest secere mundum de immundo Conceptum semine, nisi qui solus sine omni illicita immunda conceptus est voluptates In Ipsa radice de origine mea insedius desiniquinatus sum, immunda est conceptio mea sed est a quo tollatur ista confusio.

Ipse eam tollit, in quem solum ipse non cadit. Et jam quidem mypeccatum in propria persona vicit,

quando humana naturam sine ulla contagione suscepit. Grandis enim peccato iacta est violentia, hie- vera expugnatum esse cognoscitur, quando natura squam se totam Insecisseis occupasse gloriabatur, ab eo penitus aliena in Christo inventa est. Materestin) sine corruptione Virginitatis,Filius sine omni labe peccati. Non cadit in Matrem Evae maledicti, non cadit in prolem generalis illa conditio, de qua dictum est per Prophetam: Nem mundus a sordet, nec infans emur,siniin die vitasve terram. Ecce Infans sine serde, lus inter homines Verax, im ct veritas ipse . Ecce Agnus sine macula, Agnus

687쪽

Dei, qui tollit peccata Mundi Quis enim peccare melius tolleret, quam is in quem peccatum non cadit ast sine dubio lavare me potest, quem constat inquinatum non esse.

3. LDeinde o in lucem editus insantiliter vagit, an

nis sordentibus more miseriae nostrae implicitus est, ct fascia constrictus, in praesepio ad assatus brutorum an malium reclinatus, ct in stetenti stabulo juxta a tris pauperiem deponitur. Quae docet literi, quae loquitur lingua, quae motistrant exempla, quempi'am nascentium in humano genere tali inopiae pressuri, laborasse Domnium nutritor humano lacte nu pannis , ne tura homo sorderes e peccatis. In nostra vita pymulta, quantum in vo his est, videmur agere casu, multa necessitate sea Christus Dei Virtus, Dei Sapientia neptri potuit Macere. uuae enim Dei virtutem necessitas cogeret , aut quid ageret Dei Sapientia casu omnia

proinde quaecunque Iocutus est, quaecunque opera tus est, quaecunque passus est, nedubites esse voluntaria, plena Sacramentoruni , plena Salutis . Unde

dinem parvuli vagitus de lachrymas Mea latithaec pro me faciunt, mihi apponuntur, miri pro ponuntur imitanda meme natus est, nocte natus est Christus. Numquid credimus casu factum esse,

688쪽

pars II cap. II. N

iat in tanta aFris inclementia, de in tenebris nasceretur, cujus est hyems db testas dies A nox Non eligunt pa vult caeteri quando nascantur, quippe quibus adhuc vix incipientibus vivere nullus subest rationis usus nulla eligendi libertas, facultas nulla deliberandi Christus etsi homo erat, erat tamen in principio apud Deum, Deus erat ejusdem cujus nunc est sapientiatis potentiae, ut pote Dei Virtus ct Dei Sapientia Nasicituras itaque Dei Filius, in cuius arbitrio erat quodcunque vellet eligere tempus, elegit quod molestius est, praesertim parvulo . h pauperis Matris filio, quae vix pannos habebat ad involvendum , praesepe ad Teclinandum clam verb

o etiam nocte volvit nasci ubi sunt qui tam in pudenter ostentare gestimes semetipsos λ Christus elegit quod salubrius judicat, vos eligitis quod reprobat ille. Quis prudentior e duobus' cujus judicium justiusρ cujus sententia sanior Denique tacet Christus, non se extollit, . non magnificat, non praedicat desecce an nunciat eum Λngelus, laudat multἱtudo caelestis exercitus . Et tu ero qui Christum sequeris, inventum abseon de thesaurum , amat nesciri claudet te os alienum , sileat tuum. Adhuc

autem in sabulo nascitur Christus, ct in praesepio reclinatus. Et nonne ipse est qui dicit a Meus es orbis terris, plenitudo stius Quid ergo stabulum elegit Z Plane ut reprobet gloriam mundi, damnet ste- Culi vanitatem. Invenimus enim syquoniam ille.

Ciam esset dives, propter nos pauper factus est . Descendit ab inenarrabilibus Caeli divitiis veniens in mundum nec istas qualescunque divitias habere

689쪽

volvit sed in tanta paupertate venit, ut natus con

tinui, poneretur in praesepio , quia ei non erat locus in diversorio . Qui bene considerat haec , quand' quaeret divitias mundi Est vere magna abusio, hmagnanimis, ut dives esse velit vermiculus vilis, propter quem Deus maiestatis, de Dominus Sabaoth volvit pauper fieri caelum Din terram et impisi, inquit Deus Verbum. Nunc caro factum est , in angusto locatum praesepio est. Ibi Ο agnoscitullongitudo brevis, latitudo angusti, at lauto subdita, profunditas plana. Ibi agnoscitur huc non lucens, panis esuriens. Videas ct attendas Potentiam regi, Sapientiam instrui , Virtutem sustentari. In om

prehensibilis erat xyde inaccessibilis, invisibilis

inexcogitabilis omninbet nunc verb)comprehendi volvit , videri volvit, cophari volvit . Quonam- modo, inquis DNimirum lacens in praesepio. Ne dum loquitur lingua y Q quaecunque cie eo sunt clamant, praedicant, ungelizant. Clamat stabulum et curandos homini, qui in latrones inciderat, praeparari . Clamat praesepe , eidem homini qui iumentis comparatus suerat, pabulum ministrari Panis utique Angelorum a seimas est fimum posi-

tam omnis caro fanum . Siquis manducaυerit ex hocpane, reet in aeternnm ait Verbum hoc . Et

quem panem dicat, aperit cum subjungit, e panis

quem et dabes, caro mea es pro mundi vita. Pro

690쪽

pterea' ut inveniamini non spiritum habere huius mundi, sed spiritum qui ex Deo est, di sciatis quae a Deo data sunt vobisci nolite, obsecro, fieri sicut equus ih malus, sed sicut pium umentum quod ait: Ut iumentumfactus sum apud te. O QOsemper recum . Talia enim jumenta cognoscunt possessbrem suum in praesepe Domini sui, in quo positum est eis piissimulaenum, ipse qui panis est Angelorum. Ipse enim est panis vivus,de quo vivere debuit homo: Ied quia homo jumentum factus est, x panis factus est

Mnum, ut vel sic vivat de eo. Habet utique homo c) in resectione animarum sanctarum Bethleem domum panis, in qua primum is qui de caelo descenderat, pariente Virsine panis vivus apparuit. Mo

stratur ibidem piis iumentis pciesepium desin prae sepio faenum de prato Virginali, quo vel sic cognoscat hos possessorem suum, Fasinus praesepe Domiani sui . Porrb homo quia suum in quo factus est'

norem non intelligendo, comparatus est jumentis

insipientibus d. similis factus est illis: Verbum pDnis Angelorum factum est pabulum umentorum , ut habeat carnis faenum quod ruminet, qui Uerbi pane vesci penitus dissuevit, quousque per ominem Deum priori redditus dignitati, de ex pecore rursus Conversus in hominem, cum Paulo dicere possit: Et si Ggnovimus brinum secundum carnem, sed nunciam non umvimus. Agnosce, ὁ bos dyposses,sorem tuum, Q tu asine praesepe Domini, ut Pr phetae Dei fideles iuveniantur . Cognoste pecus, quem non cognovisti homo Adora in stabulo, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION