Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

771쪽

men ει gratiam sanctitatis . Protegam eum, ait n

quonιam cognovit nomen meum . Non novit Nomen ejus, qui illud assumit in vanum , qui dicit ei, Domine Domine. non facit quae dicit ipse. Non

novit Nomen ejus, qui eum nec honorat ut Patrem, nec ut Dominum timet. Non novit Nomen ejus, qui ad vanitates insanias salsas convertitur. Beaissus vir cujus es uomen Domini spes ejus, o non respexit in vanitates insaniasfalsas Hoc Nomen Cognoverat, qui licebat: Non enim es aliud nomendatum hominibus, in qu oporteat salvos feri. Nos quoque si novimus Nomen sanctum quod invoc tum est super nos, desiderandum utique nobis , ut semper sanctificetur in nobis . atque ita orandum Iuxta doctrinam utique Salvatoris Pater nocte quies in caelis, sanctificetur nomen tuum. Sanctificetur sane nomen tuum o) per quod utcunque interim in nobis es Domine, per fidem in cordibus habitans, quoniam nomen tuum jam invocatum est super nos.

At longe aliter pyde dissimili prorsus affectione Nomen istud sanctificatur in caelis, ubi tam inenarrahi.li jucunditate clamatur Sanctus Sanctu, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Denique audi O quid s quatur in Psalmo: Clamabis ad me se et exaudiam eum. Hic fructus notitiae nominis clamor orati nisapor fructus clamoris , exauditio Salvatoris PQuomodo enim aut non invocans exaudies poterat, aut nomen Domini nesciens invocares Gratias ei qui manifestavit hominibus nomen Patris, fructumialutis in ejus invocatione constituens , sicut scriptum

772쪽

ptum est: Quicunque invocaverit nomo Domini,set,

vus erit. Hoc plane est testamentum pacis. rhhoc pietatis isdus, hoc pactum misericordiaeis miserationis. eraυit in me,liberabo eum. Nomen meum Cognovit . protegam eum. Invocavit me,= ego examdiam eum. Niri enim haec aut similia diceret, quis non dissideret quis gloriabitur castum se habere cor Nunc autem apud te propitiatio est , de propter hanc legem tuam sustinui te Domine Dulcis lex, quae meritum exauditionis in clamore constituit postulationis . clamabit, inquit ad me, exaudiam eum. Ita ergo sursum cor mi. sursiim clamor, sursum desideria, sursum conversatio, sursum intentio, omnis expectatio tua desursum sit. Clama in caelum ut exaudiaris,in qui in caelis est Pater mittat tibi auxilium de Sancto, k de Sion tueatur te. Mi tat interim auxilium de tribulatione, eripiat a tribulatione , glorificet in resurrectione magna sunt haec, sed tu magne Domine promisisti. Ex tua promissione speramus, inde audemus dicere: Si coris elamamus pio, ceri debes ex promissis

Adveniat regnum tuum oramus utique t ut adveniat regnnm Domini , quo videlicet nobis plena sit de regni potestate securitas, ubi nimittim nobis in nobis d. felix securitas d. secura felicitas se erit,in eum qui supra nos est tota iam spiritus vehe mentia rapiemur. Quoniam aute v qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo r nihil dubium est,

773쪽

Pars II. Cap. VII. a I

tu perfecte adhaerentes ei beati Spiritus cum eo p riter in eo penetrent universa. Prosectb G caelestis illius curia lapides viviis rationabiles divinis intersunt consiliis, ct Trinitatis mysteria norunt, audiuntque verba ineffabilia quae non licet homini loqui. Beati qui habitant in domo tua Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Ad hanc domum y pervenire desideras, sic concupiscat defietat anima tua in atria Domini, licut Propheta clamat: Unam petii Domino, hanc requiram, ut inbalitem in domo Domini omnibus diebus ita mea. Denique et idem Propheta in alio Psalmo ait: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum id est, dum adhuc dies mali sunt, in terra aliena sumus, quae data est in manus impii, in qua non est regnum pacis, nec Deus pacis regnat in ea. Nam si regnat, quid est quod orantes dicimus: Advenia regnum tuum. Proinde a fens dico: Quousque od ramus de non gustamus, prospicientes patriam de non apprehendentes, suspirantes h de longe salutantes O veritas exulum patria, exilii finis video te sed intrare non sinor carne retentus, sed nec dignus admitti, peccatis sordens En b ipsa ejus recordatio ad lachrymas provocat me plane juxta af sectionem dc vocem dicentium Super mi a ab Ionis ita e sedimus O sevimus, dum recordaremur tui Sion. Quidni cymoveat mihi crebras lachrymas d. gemitus quotidianos Christi absentias Domine ante te omne desiderium meum , ct gemitus meus a te non est absconditus Laboravi in gemi--- in xv

774쪽

tu meo, tu scis. Non selum autem mihi, seda omnibus qui diligunt adventum ejus, gemitus isti comperti sunt. Exigit enim fletum a nobis dydeia, rium sutum beatitudinis. Ea sunt mihi laebryma mea pane die ac nocte ait Propheta dam dicitur mihi quotidie ubi es Deus tuus p Parum ei placet huius vita novitas, si necdum sutura satis gaudia concupiscis, si non quotidie satis postulas ea cum lachrymis: minus tibi nota sunt, si non renuit comsolari anima tua donec veniant. Filioli e) concupiscamus in atria Domini crebr suspiremus illuc Patria nostra ipsa est, odoremus saltem, longe salutemus eam. Hoc est utiq; s quod quotidie petimus

in oratione, cum dicimus Deo Adveniat regno suum. Resnum hoc necdum ex toto pervenit ad nos. Quotidie tamen paulatim adventat, sensimque in dies magis ac magis dilatat terminos suos, id his dumtaxat quorum per Dei adjutorium interiothomo renovatur de die in diem. Inquantum enim regnum gratiae dilatur, in tantum peccati potestas minuitur. Inquantum ver minus est adhuc pro Pter corpus mortis quod aggravat animam, ob necessitatem terrenae inhabitationis utique deprimentis sensum multa cogitantem necesse habent etiam qui persectiores esse in hac mortalitate videntur. confiteriis dicere: In multis ossendimus Omneno si dixerimus quia peccatum non habemus isos

ipse seducimus, O veritas in nobis non es Quapropter orant di ipsi sine intermissione dicentes Adveniat regnum tuum. Quod non erit vel in ipsa

775쪽

Pars II. Cap. VII. 43

Consummatum , quousque peccatum non solum non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit ot iis

Db, nec esse possit in immortali corpore S. I V. Hat Oiantas itia sicut in eam in terra. Exinde quod ad nos spectat, gyoptamus regni potesatem propter securitatem de voluntatis Dei in nobis persectionem propter iucunditatem. Certissime autem habituri sumus,l cum Deo miserante obtinebimus quod oramus: Fiat voluntas tua scutis caelo in terra. Hoc namque complebitur, quando id quod nunc cunme passim rationali creaturae commune videtur . liberum scilicet a necessitate Arbitrium erit etiam in Electis hominibus, uti jam in sane is est Angelis in cautum e peccato, tu

tum a miseriar probantibus tandem triplicis libertatis saetici experientia, quae sit bona voluptas De acheneplacensis persecta Qu' quia necdum est, sola interiis plena integraque manet in hominibus libertas Arbitrii . Nam libertas Consilii ex parte tantum, Ehoc in paucis spiritualibus qui carnem

crucifixerunt cum vitiis concupiscentiis quatenus jam non regnet peccatum in eorum morrali Coris Pore. Porrbut non regnet libertas facit Consilii. Ut tamen non desit ex integro captivitas est liberi Hrbitrii. Cum autem venerit quod persectum est. tunc evacuabitur quod ex parte est hoc est, cum

Plena fuerit libertas Consilii, nulla jam erit captivitas Arbitrii. Et quoniam fi J Scriptura loquitur,

a Deum

776쪽

Deum omnia fecisse propter. semetipsum, erit prosectb ut factura sese quandoque consermetin concordet Auctori oportet proinde in eundem nos assi Elum quandoque transire, ut quomodo Deus om-

pia esse volvit propter semetipsum, sic nos quoque nec nosipsos nec aliud aliquid suisse vel esse velimus, nisi aeque propter ipsum, ob tam videlicet ipsius

Voluntatem , non nostram voluptatem . Delectibit sane non tam nostra vel sopita necessitas, vel sortita licitas, quam qui,d ejus in nobis de nobis

voluntas impleta videbitur: quod h quotidie postulamus in oratione cum dicimus: Fiat votantas tua ficus in caelo se in terra i amor sanctu sis castus id dulcis S suavis affectioi iuri defaecata intentio voluntatis, eb certe delacatioris purior, qud in ea de proprio ni jam admixtum relinquitur e , sua- viorct dulcior, qui totum divinum est quod senti tu . Sic assici, deificari est. Quomodo stilla quae modica multo in iusia vino, deficere a se tota vid tu dum, saporem vini induit, de colorem ct quomod serrum ignitum i candens , ignis simillimum fit, pristina propriaque orma exutum: quomodo Solis luce perfusus aer in eandem trans formatur luminis claritatem , adeo ut non tam illuminatus quam ipsum lumen esse videatur Sic omnem tunc in sanctis humanam affectionem quodam ineffabili odo necesse erit a semetipsa liquescere, atque in Dei penitus transfundi voluntatem . Voluntas Dominil, quae prius Angelos creavit iaciens eosdem , postmodum in eis facta beavit. Sicut enim Verbum quod erat in principio, carnem se' - sci-

777쪽

Pars II. Cap. VII. s

scipiens vere dicitur factum caro sic voluntas illa aeterna in Angelo facta est cum Angelicam omnino in se absorbuit voluntatem. Quidni dicatur se in Angelo cum Angelica sicla est Haec enim summa illius faelicitatis est, hic voluptatis canestis tortens, qud Divina voluntas ipse facta est etiam Angelorum ut quemadmodum placet Deo universitas

administrationis hujus, sicis ipsi Angeli in cunctis

gaudeant, in omnibus delectentur. Hoc igitur oramus , ut haec voluntas sicut in caelesibus facta est Creaturis, fiat etiam in terrenis ut sicut Angelus sicct homo adhaerens Deo, unus cum eo spiritus sit.

Et quidem ubique regnat, lyubique imperat, ubi

que majestas ejus, sed gratia sorte non ita . Non inquam, ubique sicut potestas, sic voluntas ejus honais beneplacens perfecta. Alioquin quid est

quod dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelio in serra. Fit enim voluntas ejus de omnibus, fit per omnes, non in omnibus tamen . In electis Spiritibus fit voluntas Dei, quando in eis essicitur cum ipse una voluntas. Haec sane adhaesio spiritualis unum spiritum faciens, sicut multitudinis quoque credentium Corun urn&anima una legitur extitisse . Inde

est m) quod non simpliciter petimus ut fiat

voluntas Domini quam in omnibus per omnia fieri certiis me constat voluntati enim ejus quis resistit 8 sed ut fiat sicut in caelo in terra. Quam nimirum ad)editionem duabus quoque praecedentibus petitionibus nihilominus reor aptandam , ut Patrem nostrum qui in caelis est exoremus , quatenus io men ejus sanctificetur, k regnum ejus adveniat, et volun-

778쪽

voluntas fiat. Haec omnia sicut in caelo, sicis in

terra ,

s. V. Panem rum quotidiarium da nobis hodie. Quia snynecdum illa persectione gaudentes, non sine magno labore Divinae possumus obtemperare voluntati, ide,opus est cibo ne deficiamus opus est, inquam, ne quotidiano Panis nJ est meditatio sancta, de qua criptum est cogitatio sancta conservabit te. Et quae alio in loco scripturae nominari videtur panis vitae ct intellectus. Est utique o hintellectia r tum spiritnalium . invisibilium verus animaria

vis confirmans cor nostrum, de ad omne opusimnum roborans in omni exercitatione spirituali orat pro hujusmodi p) Propheta Et holocaurium euum, inquiens, pingue fiat. Sic k in laudibus Aaron legitur, quoniam Sacrificium ejus quotidianus ignis absumpsit . In quibus omnibus nihil aliud intelligendum videtur,nisi ut bona opera servore devotionis,ct dulcedine spiritualis gratia condiantur.Unde d. in oratione Dominica hujusmodi gratiam sub quotidiani panis nomine postulamus. Merith sane, ne sorte cadat super nos terribilis illa maledictio pro pheticae imprecationis fio sicut faenum tectorum quodpriusquam evellatur exaruit. Timent proinde q) qui noverint spiritualem cibum me quando sor a fraudentur eo Cibo siquidem sorti egent, pimanum miserunt ad sortia Uivant de paleis AEgypti, qui deserviunt in operibus luti clateris e nobis

779쪽

Pars II. Cap. VII. 47

his sertior cibus est necessarius , quoniam nobis grandis restat via, ut ambulemus in sortitudine cibi illius. Ipse est panis Angelorum, panis vivus, panis quotidianus utrarumque ovium pastor r) Dei scilicet Sapientia Christus, unum idemque pabulum

Veritatis aliter in terris, aliter in caelestibus gregiabus suis administrat . Nam nos quidem mortales homines interim in loco peregrinationis nostrae, in

sudore vultus nostri comedere panem nostrum ne cesse habemus,soris illum in ahoreis aerumna mendicantes, idest vel a doctis viris, vela Sacris literis, vel certe per ea quae iacta sunt, invisibilia Dei intellecta conspicientes Angeli autem in omni plenitudine etsi non a semetipsis, tamen in semetipsis tanta facilitate, quanta di felicitate accipiunt, unde x beate vivunt . Cibus est verbum Dei s) quo pascuntur omnes Sancti, tam homines quam Angeli. unde scriptum est: Non inset pane sevit homo, sed in omni verbo quodproceda de ore Dei. In hoc ver-ho laboremus, ratres, tyin quo vivere S a dere possimus in aeternum . peremur non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam . Camnalis autem homo u qui non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, sed stultitia ei videntur, gemat deci

geat dicens: Aruit cor meum . quia oblitus sum comederepanem meum. Neque enim x pateretur hunc desectum, si jugiter exercitata esset ratio in inquisi tione veritatis, voluntas in desiderio charitatis,caro

in operatione virtutis. Idcirco alienu mendicat . yJ

780쪽

qubd oblitus sit comedere panem suum : propterea terrenis inhiat, qu bd minime caelestia meditetur. Porro Et quid aeque confirmatin corroborat cor humanum, quid ita in omni necessitato consertatis de sustentat, ut Divinae voluntatis executio, velut inquendam animae ventrem , conscientiam scilicet ingesta Sic, E sermonem Divinae exhortationis,' promissionum ejus consolationem, Forantium lachrymas panes cordis esse solus ille ignorat, culus jam aruit cor, pro eo qui, suum ipsius panem comedere sit oblitus. Propter hoc sane ad aliquando finis veniti universae carnis, quia spiritus recesserat vita . Denique ait Dominus: Non permanebit Di tritus meus in homine in aeternum, quia caro es Carnis nomine hoc loco vitium designari intellige, non naturam . Nec enim spiritum natura expungit, sed

vitium.

s. VI. Ea dimitte nobi debita,nfra, ficu, nos dimi timus debitoribus nostris Poc plane est testamentum pacis, ibi hoc pietatis faedus, hoc pactum misericordiar, miserationis Sarpnas quippe Elabe rantes a voluntate Dei, Helinquentes, hoc est derelina uentes eam, necessarib pro indulgentia supplica mus , dicentes: Dimitte nobis debita, ra, laus nos dimittimus debitoribus nostris. Prosectb Plquamlibet firmi, quamlibet sortes in fide, quamlibet parati, quamlibet panibus abundantes, ipso quidem largiente, cui quotidie orantes dicimus, M

SEARCH

MENU NAVIGATION