Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

781쪽

Pars II. Cap. VII. 49

nem nostrum quotidianum da nobis hodie necessu tamen habemus addere consequenter: Dimitte nobis debita nostra. lioquin si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipse seducimus, ,eritas in nobis non est. Ipsa sola liberat sed sola sativat, sela lavat. Quod si confiteamur peccata nostra, non deerunt veris Judaeis purificationis hydriae:quo niam fidelis est Deus , qui dimittat nobis peccata, emundet nos ab omni iniquitate. Denique fJquoniam in multis offendimus omnes, impossibile est in hoc loco S tempore scandalorum , pacem inter nos conservari, neque enim adhuc venerunt Angeli qui de regno Dei tollant omnia scandala, sed nec sumus in illa beata Civitate, cujus fines pacem

posuit Deus nisi ctis qui in aliquo sorte offendit

Pro Ximum, animosam elationem, qui offensus est , nihilominus caveat execrabilem obstinationem. Studeamus itaque, Fratres mei, ct humiles ad satisfaciendum his qui aliquid habent adversum nos , had remittendum his qui offendunt nos, faciles inveniri quia non solum mutuae inter nos pacis conservatio constat in his duobus, sed ne ipsa quoque Dia in asine his propitiatio poterit obtineri: ubd nec munus ab eo recipiat, qui non prius erit ut fratri re- Concilietur, ct dimissum etiam ab eo delistam structius exigat, qui conservo suo debitum non remittit.

Sunt quidem aliqui pysic donantes injuriam , ut

non ulciscantur, sepius tamen improperent. Sunt alii qui sileant licet, manet tamen alta mente re POsta, ct rancorem tenent in animo: quorum utique

782쪽

neutra plena indulgentia est. Haec est autem hJre. missio iniuriarum , secivium quod orantes ditamus: Dimitte nobis nosis debita nostra,ficut, udimittimus debitoribus oriris Longe fa J ab his omnibus benisnissima est Divinitatis natura liberaliter agit, agnoscit plenarie, ita ut propter fid clam peccatorum sed paenitentiarum ubi abundavit delictum soleat ει gratia superabundare rite

enim ex toto indulget, in tam liberaliter omnem donat Inruriam , ut iam non damnet ulciscendo, nec confundat improperandi, nec minus diligat imputando

VII. Et ne nos in eas inuentationem. Ne sorte hyin eadem peccata recidamus post acceptam veniam peccatorum, orandus nobis est idem ipse Deus, ne nos inducat in sentationem. Si enim si essemus in domo illa non manufacta, aeterna in caelis, ubi nullus inimicus intrat, nullus exit amicus, nihil esset timendum. Nunc ver , tribus malignissimis hvalidissimis ventis expositi sumus, carni, diabolo, ct mundo qui conscientiam illuminatam moliuntur extinguere , insumantes in cordibus nostris des-deria mala, motus illicitos ct ita te repente turbantes , ut vix praenoscere valeas, unde venias, aut ub

tretis in tentationem, quoniam undique circumdati est vita hominis super terram. Sed qui sumus nos

783쪽

n) aut quae sertitudo nostra, ut tam multis tentatio nibus resistere valeamus. Hoc erat certe quod quaμrebat Deus, hoc erat ad quod nos perducere satagebat ut videntes desecium nostrum , de qubd non est nobis auxilium aliud, ad ejus misericordiam tota humilitate curramus. Propterea rogo Vos, Fratres out semper ad manum habeatis tutillimum orationis refugium . Nam ob cum Dominus ita praecipiat trigilate Orate, ne intretis in tentationem. liquetqubd absque duplici hoc exercitio fidelium non po

pter collectionem , sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. Denique p) quia spirituum diversa sunt genera , necessaria est nobis e rum discretio, praesertim cum ab Apostolo Joanne didicerimus, non omni spiritui esse credendum Videri enim potest minus eruditis, ct qui parum exercitatos habent sensus , omnem cogitationem non alterius quam ipsius humani spiritus esse sermonem: quod non ita esse certa fidei veritas probat, ct divinarum testimonia scripturarum . Audiam. inquit Propheta Davido non quid ego loquar, sed quid loquaru in m Dominus Deus. Et alius Pro pheta: Angelus, inquit, qui Aquebatur in me. Et in Psalmo didicimus fieri immisiones etiam per Angelos malos unde, timet Apostolus, ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, slain discipulorum, quibus loquitur, corda decipiantur, ab eo utique cujus ipse Paulus astutias non ignorat Esse tamen

784쪽

Diritum carnis non bonu manifeste idem Apostolus indicat, ubi in os spiritu carnissuae quosdam esse testatur. Et esse etiam spiritum hujus mundi deesarat, tibi gloriatur in Domino pro se pariter, pro cliseia pulis suis, non qubd eum acceperin dspiritum qiri a Deo es, ut sciamus inquit quae a Deo donata sunt nobis. Sunt autem q) hi duo satellites maligni illius principis tenebrarum ut dominetur spiritus nequitiae spiritui carnis, spiritu hujus mundi. Quisquis ergo ex his tribus spiritibus spiti tui nostro loquatur,

ne credamus et . quoniam sanguinem sitiunt, non quidem corporum, sed quod gravius est animanam. Et quoniam spiritualis omnium natura est . sermonibus eorum cognoscemus eos: quis spiritus sit qui loquatur, ipsa suggestio declarabit . Semper enim spiritus carnis mollia, spiritus mundi vana spiritus malitia semper amara loquitur . Quoties ergo importune illas let carnalis cogitatio mentem pulsat, verbi gratia cum de potu , de cibo desbidino, caeterisque famili bus ad carnis curam pertinentibus cogitantes, humano quodam inardescimus desiderio, certum sit nobis spiritum carnis esse qui loquitur: ct tanquam adversarium repellamus eum, dicentes: Vade retro satana, quonia non sapis ea

qua Delisus sed magis sapientia tua inimica est

Deo. Cum autem non de illecebris carnis, sed de ambitione saeculi, de jactantia 4rrogantia, atterisque similibus cogitatio vana versatur in cordibus nostris, spiritus mundi est qui loquitur, longe perniciosior hostis , ct majori sollicitudine repellendus. Interdum ver satellitibus istis terga vertentibus

785쪽

princeps ipse tenebrarum habens iram magnam tanquam leo rugiens insurgit aduersus nos cum videlicet non ad voluptatem carnis aut saeculi vanit tem sed ad iram, ad impatientiam, ad invidiam, ad amaritudinem animi provocamur importune

ingerendo siquid minus amicabiliter minusue discrete factum videtur aut dictum si qua denique aut in signo, aut in opere quolibet data videtur indignationis occasio, materia sulpicionis. Huic ergo cogitationi non aliter quam ipsi diabolo resistendum est: nec aliter ab ea quam ab ipsa perditione cavendum. Verum Cronias ita vigilet diligens observatorin tionum internarum suarum, siue in se, siueis ex se sectarum, ut liquid, ad quaeque illicita sensu cordis sui discernat morbum mentis, v morsum serpentis

Ego nulli hoc mortalium possibile puto, nisi qui illuminatus a Spiritu Sancto speciale accepit donum, quod Apostolus inter caeter charismata quae enumerat, nominat discretionem pirituum. Quantumlibet enim qui secundum Salamonem omnia custodia servet cor suum, dromnia qua intra se m ventur, vigilantissima intentione observet, et amsi diuturnum sorte in his habuerit exercitium , iustequens experimentum, non poterit tamen ad purum

in se dignoscere discernereve abinvicem malum Innatum, ct malum seminatum. Nam delicta quis intelligit λ Nec multum refert nostra scire unde inest nobis malum , dummod inesse sciamus vigilandum potius Horandum undecunque sit , ne

Consentiamus. Deniq; orat Propheta contra utrumque malum,dicens: Ab occultis meis munda me Do-

786쪽

mina, O ab alienispar servituo. Et ego non o sum tradere vobis quod non accepi. Non autem a cepi isteor unde assignem certam notionem inter partum cordi seminarium hostis . Quippe utrumque malum, utrumque a malo utrumque in corde, sed non trumque de corde. Hoc totum cerritum mihi in me, mi incertum quid cordi, quid hosti tribuam Itaque sysi tot tentationibus plena est vita nostra, ut non immerit tota ipsa tentatio debeat appellari pervigili circumspectione opus est, oratione, ne inducamur in eam tonde est .lud in oratione Dominica Einemn in eas in temtationem.

Sed libera nos amasi Malum voluptas corporis o bonum ver aflictio est. Siquidem lane eis Oit,& illam reprobavit puer sapiens, Verbum insans. Vera u animae vita Deus est: de inter haec quoque separat malum, sed malum animae, quod non est aliud quam peccatum. Hoc utique malim est Munde dicitur melina a malo, se De bonum. Hoc malum quod sua quidem anima animam primam

privat, quod seperat inter te de Deum ut eo dionante, tanquam corpus sine anima, se sit anima sine Deo plane mortua in semetipsa, instar unius eorum, quos tanquam sine Deo in hoc taculo hune Λpostolus memorabat. Quia igitur yymandatum accepimus, ut declinantes a males, faciamus quoabonum est, vide quemadmodum Spiritus sanctus iautroque adiuvat infirmiratem nostram. Nam divi ri siones

787쪽

Pars II. Cap. VII. Iss

siones gratiatum:sunt, idem autem Spiritus . Pr pterea ad declinandum a malo tria operatur in no bis , compunctionem, supplicationei remissi nem . Initium enim revertendi ad Deum , paenitentia est, quam sine dubio Spiritus Operatur non nOster, sed Dei: idquein certa ratio docet confirmat auctoritas. Quis enim cum ad ignem venerit

algens, AEuerit calefactus , dubitabit ei ab igne, nisi calorem, quem habere non poterat sine illo Sic ergo qui prius in iniquitate erat frigidus, si postmodum servore quodam paenitentiae accendatur, alium si hi Spiritum, qui suum arguit h diiudicat, non dubitet advenisse. Habes hoc in Evangelio , ubi cum loqueretur Christus de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum Ille , inquit, argueι mundum deprecato. Sed a quid prodest paenitere de culpa, ct non supplicare pro venia' Necesse ut etiam hoc Spiritus operetur, dulcedine quadam spei replens animum, per quam fictucialiter postules nuhil haesitans . Visne ostendam tibi etiam hoc opus esse Spiritus Sancti Z Utique dum abest ille, tale alia quid in tuo spiritu non invenies. Denique ipse est, in quo elamamas Abba Pater. Ipse qui sula prosanssis, gemitibus inenarrabilibus. Et haec quidem in corde nostro. Quid autem in corde Patri, sicuti nobis interpellat pro nobis, ita in Patre delicta donat cum ipto Patre. Advocatus noster ad Patrem in cordibus nostris, Dominus noster in corde Patris. Itaque quod postulamus, idem ipse donat, qui donat ut postulemus ih sicut nos erigit pia quadam fiducia, ita Deum inclinat ad nos magis pia miseri

788쪽

Pars II. Cap. VIII an

nis, sed virtutem dedit Dominus Rex virtutum, ut sub me esset appetitus meus, ct ei quam sentiebam concupiscentiae minime consentirem. Sed ἰ quibusdam tam longe me fecit miseratio tua Domine, ut penitus abominerea, ne nulla quidem eorum me tentatio molestaret. Qui habitas cyin adjutorio

Altissimi ait Propheta dicet Domino: Susceptor

meus es tu, is refugiam meum: Deus meus sperabo in eum. Dicet in grwtiarum actione Confitemini

Domino misericordiae ejus super duplici adjutorio

ejus omnis enim qui adhuc in adjutorio habitat, non in regno, ct frequenter opus habet sugere, x interdum cadit. Fugei e inquam, dum in hoc corpore sumus,a facie tentationis persequentis oportet. Q abdsi minus celeriter fugimus, aliquando ut assistet impellimuris evertimur, sed Dominus suscipit nos. Ipse itaque refugium est, ut venientem cum stercori bus boum pigrorum lapidatorem impigri fugiamus, evadere poliimus faedam lapidationem. Ipse quoque susceptor est, ut etiam cum ceciderimus non collidamur, quoniam supponit manum suam. Cum ergo tentationis impetum sentimus in cogitatione, statim fugiamus ad ipsum, x humiliter postulemus auxilium. Quod si sorte praeoccupaverit nos, cum tardiusquam oporteat ad eum confugimus, sollicitisimus ut suscipiat nos manus Domini . Homines enim aliquando cadere necesse est dum in hoc saeculo detinentur sed alii colliduntur, alii non, quia Deus supponit manum suam. Denique praemonitos vos esse volo d neminem super terram absque tentatione victurum, ut cui sorte tollitur aliqua,

789쪽

alteram securus expectet aut sorte non securus, supavidus magis sic petat ab ea liberari, ut nu, quam sibi in corpore mortis hujus libertatem peris, ctam seu requiem audeat polliceri. Qua in re comsideranda est nobis tam benigna erga nos divinae pietatis dispensati, ut quibusdam nos tentationibus patiatur diutius occupari, ne serte periculosiores occurrant ab aliquibus ver,chb liberet, ut pollimus in aliis, quas nobis utiliores sere praevidet, exerceri. Caeterum exorandus a nobis est Deus mens is ducatinis foration/m sed magis educat nos, stliberet a malo

. . . . .

inpradicando, O in discurrendoper civitates se castella Iudaeorum. Spiritus Domini se per me, ebqubd unxerit Dominus me ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, hiraedicarem capi, vis indultentiam ct claudis apertionem: ut prae dicarem annum placabilem Domino. D. 6s.

1. Osenditur quantos labores pertuli Irisus in mdisodo se evangelizando Iudaeiis ingruis a Asferuntur iactrinae Christispectanus ad commea

dationem σιν, virtutum contra totidem vitia. q. urnditur septem beatitudines esse, qua tam sus praedicaυi, inminu contra totidem peccata sy quin

790쪽

Pars II. Cap. VIII. ars

quae sunt commis in caelo pariter O in paradiasse ui eodem ordine quo practis culpa, Iulequatur etiam culpa medicina. L pellamus, quo mortuus fuit, sed totam vitam illius Tota enim vita Christi crux uitis martyrium. Breviter ergo dicamus, sed meditando lo pius immoremur, quam alliduus fuerit in labore, iniudore vultus sui, clim circumiret vicosis castella evangelizans ih curans undique: hquam crebrbfamem pertulit, sitim ille panis vivus, ille sons aquae salientis in vitam aeternam. Unde b sponsa inquit Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles Sponsum Christum loquitur qui pro h tunc in montibus saliit, cummissus a Patre ad eva gelizandum pauperibus, Angelorum ungi non est dedignatus ossicio factus magni consili irangelus, qui Dominus erat Per se descendit in terras, qui

alios delegare solebat per se notum secε Dominus salutare suum se se in conspectu Gentiun revelavit justitiam suam. Qui mente sano puriori iet seipsos apprehendere sublimiora sufficiunt a mira

Nos proserantur, non selum non prohibeo, sed di multum congratulor, dum apsi nos patiantur simplicioribus ministrare. Quis dabit mihi ut omnes Prophetento utinam mihi necesse non esset in his o CV pari utinam aut alteri cura incumberet ista, aut S. I. a certe

SEARCH

MENU NAVIGATION