Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

801쪽

Pars II Cap. VIII. a I

post culpam consistationem quaerere lachrymarum,. . conversa ad paenitentiam veniam citius obtineres. Nunc autem miserrimam quaesisti consolationem de simili casu viri tui, de veneno pessimo, ne- qui1simo videlicet vitio totam sic insecisti posteritatem tuam, ut usque hodie perdisionem alterius Ἀμter suam reputet consolationem . Misera prorsus Euae consolatio, ct eorum qui miseriam hanc imitantur: sed beati qui lugent , quoniam ipsi consolabuntur. Quartum ccatum commisit Adamihiqui consensit . dam enim, sicut ait Apostolus, non est seductus , mullar autem seducta in praevaricatione suit , Illa per ignorantiam, iste peccavit per infirmi tatem. Peccavit autem nimis diligendo uxorem, non quia, us vo natatem secit, sed quia eam voluntati pretetulit Divinar unde a Domino ei dictum est : Pro eo quod badisi oci uxoris tuae plusquam mea , maledicta terra in opere tuo. Justum quippe erat , ut illius magis voluntatem iaceret, cui plus debebat. Quis vero ambigat plus eum debere Condi ori quam uxori λ Si quidem uxori erat astrictus

tantum per amorem, Deo autem per timorem simul es amorem . Plus ergo debuerunt valere duo vincula ad tenendum erga Dei praeceptum , quam unum tavim erga coniugis affectum. Contra hoc quartum peccatum adhibitum est remedium LBeari qui esuriunt o sitiunt usitiam, quoniam ipsi

saturabuntur. Quintum peccatum aeque commisi

Adam, qui propriam culpam retorsit in uxorem Cum ait: Mulier, qua, dedis mihi foetam, dedit mihi de ligno, in comessi. Primo quidem crudelis

802쪽

in se, qui peccatum excusavit Secundo minorem,

quam accusavit . Et utique satis sumpta est digna de

peccato vindicta , quando eam accusavit , cujus amore peccavit. Contra hoc peccatum dictum est: Beati misericordes, quoniam i misericordiam eo sequentur. Sextum peccatum fecit Eva i quaecum

increparetur , Domino cur hoc fecisset, respondie ei: Serpens deeepi meo comedi . Sic declinavit ipsa in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, refundendens culpam in serpentem, quasi immunis a crimine, cum nil obsuisset suggestio se pentis, si illa negasset assensum propriae voluntatis: ct sorte praecelsit in ea aliquis motus superbiae, unde seduci meruit a serpente Contra quod peccatum dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum

videbunt. Miseri proinde Adam h Eva h qui

conversi in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, dum consessionis mundationem sugiunt, immundo remanent corde, e facie Domini eiiciuntur. Septimum peccatumito factum est extra paradisum, quando Cain consurrexit adversus Abel statrem suum , de interfecit eum. Ex eo jam tempore inveteratum est, ut mali insurgant in honos, ct opprimant eos. Hujus peccati remedium est illud: Beati pacifici, quoniam Ilii Dei vocabuntur. Quod si ab infestatione cessare noluerint iniqui, patienter tolerent eos justi, audientes consolationem quae s quitur' dicit Beati, qui persecutionem patiuntur propter usitiam, quoniam ipsorum es regnum calorum. Ecce quam necessarius suit adventus Christi. qui carnem subjiceret spiritui, hominem pacificaret - sibi

803쪽

sibi , Deum reconciliaret homini. Denique m sicut ab initio conversationis , ita ab initio praedicationis suae Christus proposuit nobis pamitentiam Agite, inquit , paenirentiam, quoniam appropinquavit regnum calorum . Sic ergo nὼ medicus animarum Dominus Christus cuius tota dispensatio quam exhibuit in carne, medicina salutis est ante Passionem suam septem dedit purgationes evangeliza do pauperibus o medendo contritis corde, praedicando captivis indulgentiam ct clausis apertionem , praedicando annum placabilem Domino

miserogeneri humano.

Christus in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere amo te , cum clamore valides lachrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia, Hebri s. I. senditur, quanto brisus Mundamis compassonis a ectu erga salaram generis humani, Θ quanta infirmitate exterminatu ui corpus ejus ob cr bras compassiones. a. Agitur chrisum ter μvisse, scisices in nativitate sua, super Laaarum mortuum, super CivjtatemIerusalem ruituram. I. Proponuntur nobis exempla eorum qui ex affectu compassionis plangebant miserias hominum r

804쪽

εν bil f biae Christianae

m se nos pariter iam nosra quamprox ipecca- diluamus lachrymis, quarum magna es virtus, copiosa remuneratio apud Deum.

OMnia q) quaecunque passus est Dominus Jesus

in diebus carnis suae, ad ruborem utique passionis pertinent rosae passionis . Prim quidem per affectum compalsonis b): deinde per defectum passionis. Et quia vere susceperat aflectiones nostras, videamus quomodb affici solent homines circa eos quos amant, ut per notum ad ignotum veniamus. Quis nesciat hominem circa amicum suum periclitantem petanto affectu dolore moveri , ut corporis sui detr-entum incurrat Si hoc praestat homo homini; quantum Deum hominem Jesum putas homini praestitisse' Si tu pro uno homine per compassionem periculum corporale incurris quid putas Dominum Jesum pro omnibus hominibus tolerasse omnes enim sui erant se omnes mortaliter infirmi erant. Certe novimus lautum Apostolum de se dixisse stris infirmatur, O egomminfirmior prat vere eousque infirmabatur, ut sicut ipse de se uetur, praesentia ejus esset despicabilis,' sicut ait: Mundus mihi cruei in es , O ego mundes. Mundus quipph et crucifixus erat, qui omni v mundi erant, tanquam mortua reputabat. Ipse verbisundo otiam crucifixus etat quia ipsum propter crebras compassionum simul, passionum

infirmitates corpore extenuatum exterminatum

805쪽

Pars II. Cap. IX. a r

eum mundus abhorrebat, nihil in eo inveniens quod pertineret ad ipsum . Si ergo Paulus cum infirmantibus infirmabatur, cum esset conservus ct statercum conservis de fratribus: quid benignusJesus Donus&Pater pro creatura ct filiis rardebat Paulus quasi esset radio Solis accensus quantum ipsum Solem putas exarsisse Si usque ad tantam infirmitatem per affectum compassonis accenditur qui sci tillam charitatis habuit quid sentiendum putas de ipsa Charitate, de cujus plenitudine omnes acceperunt Nec aliquo modo dubitandum cJquin infirmitatem e exterminationem Corporis incompara-hilem sustinuerit, qui etiam venerat crucem sustinuere: Sprete caeteris tant magis suerit consectus,

quant major in eo fuit compaluonis affectus qui non solum facis , sed etiam cogitationes inspexit. Suffragatur his rationibus sententia ipsius Domini Jesu sic dicentis Ierusalem Ierusalem, quoms ο-lvi congregaressio tuos, quemadmodim gallina

gregat pullos suos sub alas, noluisti Videamus quid sibi hoc velit, qudd Dominus se gallinae magis quam alteri animali voluit comparares Quia ut, Sanctis Patribus tenetur ideo tactum est, ut ex bmatur incomparabilis affectus charitatis. Nullum enim animal circa pullos suos tanta compasilimbmovetur, sicut gallina. Fit enim toto corpore histrida, voce rauca,toto servens animo, omnibtis mens,

bris infirma, ct usque ad supremum desectum perveniens. Si ergo intantum pullix suis asina animal irrationale compatitur quant putas optimum Jesum humano generi fuisse compassuma Ad quantam

Ibidem mari

806쪽

putas eum debilitatem de infirmitatem pervenisse Quanta ipsum putas macie consectum esse, qui pro omnibus cognoscitur doluisse λ unde Esaias ait: Ver languores nostros ipse tulit, ct peccata nos ipse portavit. Nunc ad ipsam vitem sit animum convertamus, ut per quasdam similitudines illius, nostram Vitem Jesum magis proprie 'propius co templemur. Totum corpus ipsius vitis aliis arboribus de arbustis desermius invenitur,4 quasi penitus inutile videtur abjectum, nec ipso aspectu amabile, aut visui accommodatum. Quid hic diacemus Corpus Vitis nostrae Domini Jesu significare deberet nisi qubd plurimum discordare videtur hujus deformitas, forma illius de quo scriptum est Speciosus forma prae Aliis hominum. Sunt autem nonnulli, qui haec Verba non ad exteriorem sed interiorem hominem retorqueant idest ad anumam sive ad Divinitatem, in quibus nimirum non

solum filios hominum, sed etiam filios Dei, idest ipsos Angelicos Spiritus praecellebat. Tant enim melior Λngelis effectus est, quantb differentius prae

illis nomen haereditavit. Ne ergo nos huic sententiae contradicere videamur, ad manus auctoritates hahemus, licet plurimos sciamus qui nondum omninbspirituales effecti aliud sentiant, fingentes sibi quandam spiritualem pulchritudinem incorpore Domini etsi quando audiant Dominum ipsum despic hilem forma suisse, non patienter sustinent etsi lingua taceant, rancore se motu animi contradicunt,

non attendentes quod scriptum est Spiritus ea qui viviscat, caro autem nonprodes quidquam Esaiam

807쪽

Pars II. Cop. IX. 77

quoque non audiunt, vel inviti audiunt dicentem in eum: Ecce vidimus eum, et non erat illispecies neque decor aspectus ejus non erat in eo, o desideraviamus eum despectum bovissimum virorum, virum dolorum, o scientem infirmitatem O quasi ab conditur ultus ejus se despectu . Unde nec rumtavimus eum. Et vos putavimus eum quasi leprosum

opercussum a Deo eir humiliatum . Ecce qualis describitur a Ptopheta. Quid apertius Et vere talis erat in oculis infidelium, qui tantiim carnem noVerunt intueri. Quis itaque infirmatur excum quo non infirmetur Quis scandalietatur, & non uritur' Induit se compassionis naevum,ut morbum in altero passionis levet vel sanet Nigrescit candore Zelo, lucro pulchritudinis . Multos candidos facit unius denigrati , non cum tingitur culpa , sed cum assicitur cura . Agnosco pellem Salomonis , imb ipsum in pelle foris nigra Salamonem amplector Hahet&Salamo nigredinem, sed inpelle . Foris niger, in cute niger, non intus . Alioquin omnis i ria ejus filiae Regis ab intus. Intus Divinitatis candor, decor virtutum, splendor gloriae, innocentiae Puritas. Sed tetigit haec despicabilior infirmitatis color in quasi absconditus vultus eius laespectus, dum tentatur per omnia pro similitudine absque

peccato Agnolco denigratae formam naturae Agnosco tunicas illas pelliceas Protoplastorum peccantium habitum Denique semetipsum denigravit,sormam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, ct habitu inventus ut homo.

808쪽

S. II. sed ad passionis F,jam desectus veniamus Passionem autem non illum diem unum appellamus, quo mortuus suit, sed totam vitam illius . Tota enim vita Christi crux sui de martyrium . Flevit enim g in contristatus est propter me gaudium Angelorum , Dominus Jesus. Qui ut ait Apostolus in diebus carnissuae fierem sta se supplieationes ad

eum , quipossitsalvumfacere eum a morte, cum clarimbre alido se lachrymis , exauditus es o sua reve

rentia. Jesus quippe legitur ter flevisse loci ipso

ortu genus humaniam, processu temporis Lazarum,

ad ultimum super Hierusalem suturum casum nim quidem plorat Christus lysed non sicut caeteri, aut certe non qua te caeteri solent. In aliis sensus, in Christo praevalebat assectus . Patiuntur illi, non agunt, utpote nec ipsius adhuc usum voluntatis hahentes . Illi ex passione lugent, Christus in compassione . Illi iugum grave quod est super omnes fili Adae, Christus filiorum Adar peccata deplorat: certe pro quibus nunc lachrymas sendit , postea sundet Sanguinem. Audis cor non carneum Cho sed lapideum, illum magnum Jesum'. optimum in diebus carnis suae quam pro me redimendo assumpserat lachrymis immaduisse, i adhuc aridum permanet O cor durum, audis commoveri pro me ad lachrymas illum,qui in aeteritum stat de non commovebitur, nec adhuc tu ad lachrymas commoveris Si tu cor sicut terra sine aqua exaruisses, utique vel

809쪽

leviter posses emolliri solis perfusum lachrymis lachrymantistes . Quid est lycor durum Ipsuinest quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, minis non cedit. flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum , ad uaici tavum , inverecundum ad

turpia, impavidum ad pericula . inhumanum ad hymani, temerarium ad Divina, praeteritorutri obliviscens, praesentia negligens, sutura non providens.

Ipsum est , cui praeteritorunn, praeter solas in artas, nihil omnin praeterit, praesentium nihil perit, suturorum nulla nisi sorte ad vicistendum prospectio seu praeparati est. Et ut in brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur duritiam cordix mei mlutinam Domine sicut Verbum caro factum est, ita cor meum carneum fiat. Siquidem hoc pollicitus es per Prophetam : Auferam, in quit, a vobis coria'deum, re dabo vobis cor camneum. Secund)snJ Christus ad tumulum Laetari nec flentes arguit, nec a fletu prohibuit, insperdeflevit cum flentibus. Et lachrymatus eis Iesus cim qui Ioannes Fuerunt lachrymae illa testes prose- naturae non indices diffidentiae . Denique prodiit mox ad vocem eius qui erat m6rtuus, ne continub putes fidei praeiudicium dolentis aflectum Dominus utique Jelus G per compassionem flevit super Lazarum . Quidi pydulcius lachry chari . tatis Flet quippe charitas, sed ex amore non m

810쪽

maerore Flet ex desiderio . Flet cum flentibus. Numquid q) Paulus Apostolus praecipit flere rerum amissionem, intermissionem voluptatum , filiorum mortes, morborum instantiam, gravitatem inopiae, potentiam sertiorum Absit Plorandi enim sunt qui taliter plorant. Religiosa enim tristitia aut alis num luget peccatum, aut proprium . Dico quoque

Lazarum sit quem quatriduanum jamjamque

tentem a mortuis excitat vox Virtutis, ut videatur satis congrue sermam gerere paenitentis. Λdhuc autem si h ad monumentum properat Vita nostra, ut quatriduanum reducat a monumentis: Lagarum quaerit, ut quaeratur de inveniatui a Lagaro. In hoc enim est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum,

sed quia ipse prior dilexit nos. Age igitur Domine,

quaere quem amas, utin amantem faciasis quaere te m. Quaere ubi posuerunt eum , acet enim clausus, ligatus, oneratus. Jacet in ergastulo conscientiae, tenetur vinculis disciplinae tanquam lapide superposito premituris opprimitur onere paenitentiae maxime'ubd desit interim sertis ut mors dilecto, de charitas omnia sustinens & in his omnibus iam fiete Domine, quatriduanus est enim . Credolam multorum ingenia praevolant , ut intelligant quem velim dicere Lazarum Eum sine dubio, qui nuper peccato mortuus sedit sibi parietem, ut videat abominationes multas ct malas praviis inscrutabilis cordis sui ct juxta Prophetam Jeremiam , gressus es in petram, absconditus fossa tam a facie roris Domini. Sed quid est i Domine jam faetet,

qua ir Ser. de S. Maria Mara. n. g. r Seri a in Alim t. B. M. uo T.

SEARCH

MENU NAVIGATION