Philosophia christiana de creatione, & recreatione hominis ex theodidactis operibus melliflui Ecclesiae doctoris S.P.N. Bernardi abbatis Claravallensis, ... In qua continentur quatuordecim partes, quarum quaelibet decem capitibus constat in tres tomo

발행: 1697년

분량: 1005페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

911쪽

nem, sed bonis tantum capitu etiam per amo. rem In solis ergo bonis ita est , ut etiam sit cum ipsis propter concordiam voluntatis . Nam dum suas. Noluntates ita juititiae subdunt , ut Deum non dede

piant. Et haec unio ipsis est communio voluntatum v in consensus in charitate. Felix unio si experiaris, nulla si comparaveris. Vox experti: ibi autem adhaerere Deo, bonum es, Bonum plane ii ex omni parte adhaeseris. Quis est qui persecte adlia ret Deo, nisi qui in Deo manens tanquam dilectus a Deo Deum nihilominus in se traxit vicissim diligendo Ergo cum undique adhaerent sibi homo&Deus, inhaerent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi: per hoc Deum in homine, & hominem in Deo esse haud dubie dixerim. Sed homo quidem ab aeterno in Deo a quam ab aeterno dilectus, si tamen ex illis sit qui dicunt: Quoniam dilexit O gratificami nos in dilecto Tlio suo ante mundi consituriori. Deus ver in homine, ex quo dilectus ab homine est. Et si ita est a

mo quidem in Deo est, ct quando in homine Deus non est Deus autem in homine non est qui non sirin Deo. Nanere enim in dilectione non potest etsi sorsitan ad tempus diligat non dilectus,potest autem nondum diligere etiam di sectus. lioquin quomo- db stabit: Quoniam ipse pris dilexi nos Poreb cum jam diligit qui ante diligebatur, 1 homo in Deo, oh Deus in homine est. Qui autem nunquam

912쪽

Pars III. Cap. VI. 383

diligit, constatqub nunquam dilectus est ac per hoc nec ipse in Deo, nec Deus in eo est.

S. III., . Tertissumptio xbest tantum Sacramentalis. Et haec damnabilis tondemnans meo adibilis, tabeo separans,in nullo modo beatificans. Sacra--- taliter tantum percipit sanctam Eucharistiam, qui in culpa mortali perdurans communicare praesumit. Et is talis socius est traditoris Judae: melius suerat sinatus non suisset homo ille, nisi resipiscat digne Deo satisfaciat. De hac tertia sumptione quae est tantum Sacramentalis dicit Apostolus Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi mandiacat. bibit, non dijudicans Corpus Domini: quod est dicere, non discernens Corpus Domini ab aliis cibis. Haec est salubris distinctio Corporis Dominici ab aliis cibis quia cum alios cibos sumimus, eos corpori nostro incorpuramus: cum ver Domini Corpus id escam suscipimus, si digne agimus, Domino incorporamur, i md toti in Deum transimus: quia qui adhaeret Deo, unus spiritus es cum eo Felix viator, qui tali viatico reficitur quod secure reducit eum per viam , de traiicit in patriam . De boni. y digne sumentibus hoc sentiendum est, non de flagitio iis StiesIimis. Sane in mensa una in caena Domini, de unqpane consecrato Petrus desJudas accepit bonus invitam, pessimus in paenam Bonus in. beneficium, pessimus in testimonium . Bonus in salutem, pesi1-mus in mortem . Quod totum usque adhuc in E clesia

913쪽

clesia completur in Sacramento Altaris bonis quidem in bonum sumentibus, canibus ver immundis non sic. Canes sunt qui irreverenter accedunt, ideo judicati abscedunt. Qui enim secundum carnem vivunt, ct post carnalia evagantur, catena vitiorum compeditici cum Juda proditore venenum accipiunt, spiritualis suspendii laqueum incurrunt, gravissime damnandi, tum pro multiplici reatu, tum pro Sacramenti contemptu quod revera accipiunt, sed essentia, non salubri essicacia-Λn non discernet inter glebas, qui discernies inter stellas λ Examinabit certe argentum , qui ipsum quoque aurum probavies reprobavit. Ecce audistis fructium Cutilitatem honorum, audistis etiam expavistis ut credo ad perditionem malorum: audite modb, obstupescentes admiramini. Nulli Angelorum,nullis Spiritibus supernis, sed hominibus, nec t m omnibus sed ordini Sacerdotali tam tum mandatum esse legimus tanti Sacramenti celebrationem in radiari, quod Christus secit manibus suis in Caelia Paschali. Ipsis ergo Sacerdotibus oministerium suum digna ossicii executione honorantibus prima sumptio congruit, , per eos tantum aliis Fidelibus sumptionis dispensatio competit. Ipsi enim habent claves Sacramenti: ipsi sunt veri mediatores inter Deum, hominem. Ipsi sunt vox organum Sancti Ecclesiae: ipsi offerunt Deo plebis precationes in reserunt propitiationes. O quam fidelis promi r , quam verax exhibitor, quam mu nificus largitor Dixisti enim Domine Jesu: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi

914쪽

Ηaee vere dixisti. Prope es verbum ait Scriptura

Diore tuo. in corde tuo. Verbum quod in principio erat apud Deum , in fine seculi dignatur esse hominem. Est in ore, est in corde. Quid propius quid magis intrinsecum 'st in ore tuo ergo laus ejus semper in re tuo sit. Est in corde tuo : ergo constere ei in directione cordis, O uoli obliυisci omnes retributiones ejus . Quas retributiones ejus p Propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Sanat omnes infirmitates tuas. Redimi de interitu vitam tuam ..coronat te in misericordia re miserationibus sepistin bonis desideriti suum, dans seipsum tibi in viaticut ut jugiter recoleres per mysterius a quodsemel offerebatur in precium: illa perennis Uictima viveret in memoria, praesens esset semper in gratia. Osumme pia' vere suavis memoria , annunciare mortem Domini donec veniat . Christe Jesu b mortis tuae memoria est tanquam opus pigmentarii, quasi thus redolens in diebus, quasi regio aromatum quam purgat aestus solis, 'uasi flores rosarum in diebus verni, 'uasi lilia quae sunt in transitu aquae. Gratulare sponsa Ecclesia , gaude incomparabiliter. Praesidentem habes de rectorem SponsumJesum in praesentis exilii militia Pignus habes, arrham tenes, quibus feliciter Sponso uniaris in patria Gl riosa amabilis sponsa, in terra Sponsum habes in

Sacramento, in caelisti bitura es sine velamento

Et hic ibi veritas sed hic palliata , ibi manisesta. Ela utique Sponsum habet Ecclesia suo ordine, nondum puritatis majestate, vel aeternitatis securitate. Hic revera quasi dulce praeludium, jucunda de-

915쪽

sponsati, ibi nuptiale convivium , ct beata Miconjunctio: cum de fide ad speciem, de mensa ad monsam , de Sabbatha ad sabbathum, dec lorepanum ad aeternalis convivii calorem transibimus

Jam desponsata est sponso suo Jesu H jam nuptia

rum prandium celebratur: nam caena quidem inimio ct in aula aeterna paratur . Verumtamen nunt,

quid ibi vinum deficiet Absita Inebriabimur ibi

ab ubertate domus Dei, torrente voluptatis ejuxpotabimur. Paratum est profecit illis nuptiis flumen vini, vini inquam quod laetificat cor . Siqui de fluminis impetus istificat civitatem Dei Nunc autem quoniam grandis nobis restat via prandium quidem accipimus lites, etsi non in tanta copia, qui,d plenitudo ct satietas carnae reservetur aeternax unde merit suspirat sponsa sda de dicit cum Morse: Osende misi te imm . Nec immeritb. Ipse enim Jesus, qui dulcis est in voce,dulcis in facie, dulcis in nomine, dulcis in opere dulcior apparebit in Deitatis visione . Suspirat inquam praesentiam inhianter X ct in memoria requiescit suaviter: χ donec idonea sit revelata facie speculari gloriam Dei,interim crucis ignominia gloriatur. Sic

prosecth. sic sponsa de columba Christi pausat in t

rim &dormitioier medios cleros. rtita lana impraesentiarii de memoria abundantiae suavitatis tua D mine Jesu penna deargentatas, innocentia videlicet pudicitisque candorem: de speran insuper adimpleri laetitia cum vultu tuo , ubi etiam fiant posteriora dorsi ejus in pallore auri, quando in splendoribus

916쪽

Pars III. Cap. VII. 38

Sanctorum introducta cum gaudio, Sapientia plenius uerit illustrata lalgoribus . Merit denique jam nunc gloriaturis dicit : Leva ejus sus capita imis , o dextera illim amplexabitur me. In direputans recordationem illius charitatis , qua nulla major est 'ub antinam suam posuit pro amicis suis i in dexpera veri beatam visionem , quam promisit amicis suis, gaudium de praesentia majestatis Dives est omnibus qui invocant eum fJ nec tamen habet quidquam seipso melius. Se dedit inmeritum, se servat in praemium se apponit in resectionem animarum sanctarum, se in redemptionem distrahit captivarum o homo g quid retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi Solam dilectionem exigit: sola dilectio et sussicit Solve ergo h)tributum amoris, de Domino noveris satis um.

De vera reali exolentia Corporis bris in Sacramento Eucharisiae: λ de ritu, O apparatu

Sacrificii Misis

Panem Angelorum manducavit homo . DL, . r. senditur quanta si excellentia Sacramenti Eu, charisii, in qua veri beatiter exiriit Chrisus per suam divinam ct humanam subsantiam a. Ostenditur, risum misere in Eucharisia cum eadem divinitate, in qua manet in calis sedens ad B, a dex-

917쪽

aexteram Dei Patris. . Expomtu apparatus

ritus Sacrificii Musa es quaeritur eur sit institutum sub speciebus panis O vini S. I. Non lateat vos reverendi Sacerdotes faJ seriem

hanc vobis recitatam , verbis succinctam, sensuum spiritualium majestate apprime sere faecundam. Vobis autem potissimum incumbit prae caeteris audire quod proponimus nec solum audire, sed fidelius reponere, de tanquam animalia munda propensius debetis ruminare . Beatus ille David Prophetarum eximius , Deo viventi charissimus, in spiritu ante sedentem in Thronis raptus, legerat in quodam prumptuario mysteriorum, quae 'uanta Dominus naufraganti mundo per vestrum ci menter erat exhibiturus ministerium, qui caelestis consilii sanctus interpres gratulando concinit Panem Angelorum manducavit homo. Unde ad expria mendam rei tam ructuosa certitudinem, dilucide signavit praeteritupro suturo: POLinquiens, Melora manducaυit mo. Hoc autem byliberalioris e cellentiae donum contulit vobis prim Sacrosancta Verbi Patris Incarnatio:& vos secundari de die in diem exhibenda ministratis ex collata potestatis ouficio . o praeclara , 5 reveranda potestas vestrat Certe non est potestas post Deu sicut potestas vestra.

Et proinde vix potest esse c)quin Deus aliqua speciali gratia remuneret eum in praesenti, qui devote

918쪽

Pars III. Cap. VII. 389

libenter ministrat ad Sacramentum illud tam salutare: quo nil melius, nil ue sanctius esse potest in caeso desin terra : quodammod divinae dignationis est,ct dilectionis ad homines. Quid enim majus facit Deus , quam quotidie veniendo super Altare λQuido caelo ostendens formam assumpsit humanam,&ideo reliquit memoriale totius dilectionis in seipso, Incarnationis, redemptionis glorisic tiomnis . Qui datus est nobis prim in redemptionis

piscium d non cessat se nobis dare quotidie in viaticum Prim passibilis & passionibus expositus, nunc impaisibilis 2 gloria & honore coronatus: tunc homo mortalis, nunc homo victor mortis: tunc paulo minus ab Angelis minoratus, nunc prae

Angelis omnibus sublimatus . Tanto melior ait Apostolus Angelis efffectus, quanti disserentius praillis men haereditavit. Cui enim aliquando Angelorum dixit Pater Illius meus es ta ego hodie genuites Et rursum: Ego ero illi in Patrem in ipse erit mihi iv Filium. Et rursum cum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit Et adorent eum om

nes Angeli Dei. In hoc loco, dilecte Dei Sacerdos, videtiit mihi maxime consistere summa desiderii tui, qu bd cupis illustrari aliquatenus claritate illa, quam habuit Verbum Incarnatum post glorificationem

humanitatis assumptae Cupio satisfacere voto tuo. d. velle adjacet mihi , perficere autem ex me non invenio, nisi ille det, qui dat omnibus abundanter,

non improperat. Quod ergo dare dignabitur, mihi quidem pigrum stribere non erit, tibi autem necessarium. Primb adverte H quod scriptum est: - Deus

919쪽

Deus habitat lucem inaccessibilem . Et rursum: Dev noster ignis consumens. Quod utrumque dictui mea de divina essentia an qua Pater unum est eum pilio

v Spiritu Sancto quia in illa Trinitate nihil prius

aut posterius, nihil majus vel minusu sed totae trectpersona coaeternae sibi sunt, coaequales. Undeis Filius ait Ee, Pater unumsumus εἰ ergo unum sunt, habitant eandem lucem inaccessibilem sunt idem ignis consumens,in eadem claritas, eadem potentia, eadem sapientia , eadem maiestas , eaὸem aeternitas. Est itaque Filius a Patre, Deus de Deo lumen de lumine, Deus verus de Deo vero Est

utique splendor paterna gloriae. Hinc h Apostolia sali: Qui eram si olenilor gloriae se figura sub avita, haud dubium quin Patris splendeterso aeque Filius ut Pater, im idem splendo pilius qui pater Sussiciuntne ista tibi testimonia de Elaritate FiliiλAut Artasse dices te magis desiderare, te delectari clari tate eius, prout Deus est de homo λ Nec in hac a te ipsius opitulante gratia deerunt testimonia . Pri .mbi monitum est volo , ne aestimes muscatam verbi claritatem, per spumptam In Deo humanitatem. Audi quid scriptum est Deus assumpat humana, non reliquit divinari assumpsit quod non erat, manens quod erat sicut autem sycogitatio vestit sibi vocem corpoream absque sui diminutione, vel ante vocem , vel post vocem sic Filius Dei a sumpsit carnem, non commixtionem pastis neque

diminutionem, nec ante carnem,neque post carnem.

Λpud Patrem invisibilis, sed illa manus nostra tra

920쪽

Aaverunt de Verbo vitae, quod erat ab initio, ubruimus oculis nostris Angelus fg ad Mariam alte Spiritus Sunam superveniet in D , y virtus ADU

mi dumιrabit tibi. Cuius dicti intelligentia haec

est: Spiritus Sanctus operabItur in te incarnationem Verbi incarnandi,separando a carne tua portiunculam quae animabitur in Divitis essentiae in unitate persenae copulabitur Uerum dicet aliquis: Quaenam causa sui obumbrationis Altissimi Virtutis Haee nimirum praecipua fuit Caro Virginis nisi quadam latente operatione obumbrata suint, splend rem tantae maiestat;s sine sui consumptione nequaquam serre potuisset unde Dominus ad Moysen ait: Non idebis me iami super terram , vivet. Ac si diceret: Tantae sum in natura divina claritatis. ut homo constitutus in mortali carne videre me nequaqnam poterit absque sui consimptione. Inde est, ivbd cum Moyses in multa constantia Domino Iupplicaret, dicens: Domine, senile te Uum mihi:

Dominus ait, Sta inframine Pira,=ctimpertram sero videlisposteriora mea: faciem aute mea videro

nonpoteris. Hoc ait, per faciem designans divini tatem . per posteriora humanitatem e quam tamen

Aloyses corporat intultu non vidit, sed poster;s vudendam reliquit. Exemplariter quidem cognoscitur , quando gloriosa Caro Christi,quae in Altari conficitur, de fidelibus in viatieum distribuitur ,rigne divini ardotis clarificatur . Sicut enim clarissima purpura candidissam lanam inficit, ct totam in sui colorem transire cogit ira quemadmodum anima totum corpus animat , vegetat,4 vivificat: ct sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION