D. Salonii Viennae Galliarvm episcopi doctiss. Ad Veranium fratrem, dialogi duo, in quorum priore parabolas Salomonis, in altero autem Ecclesiasten interpretatur. Bessarionis patriarchae Constantinopolitani, de ea parte euangelij, Si eum volo manere

발행: 1532년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IN P A R A B. SALOMONIS sis ornat muneribus. Uer. Quid est quod ait, Vir qui errauerita uia doctrinae, in coetu gigantum commorabitur Qui sunt isti gigantes,in quorum coetu morabit,qui errauerita uia doctrinaec Sal. Gigan, res appellat immundos spiritus,id est,daemones de

quibus beatus Hiob dicit: Ecce gigantes gemui sub aquis, &qui habitant cum eis, id est, daemones, Scomnes quosipsi deceperunt,& qui sibi consenserui

sub poenis torquentur. Uer. Quare daemones appellantur gigantes: Sal. Quiad ones superbi& elati sunt,& male sortes,sicut olim fueruntgigantes. In coetu ergo istorum gigantum, id est, daemonum morabunturomnes, qui erraverun t a uirido stri/ oae,id est,a uia ueritatis,quia simul cum d onibus torquebuntur in poena aeternae damnationis. Uer. Quae est ciuitassertium, uel quis est sapiens, de quo dicit,Ciuitatem sortium ascendit sapiens,& detraxit robur fiduciae eius: Sal. Ciuitatem appellat muri dum sortes daemones. undus iste quondam clusetas sortium erat, quia idolorum cultui deditus, da,

monibus seruiebat.& fiduciam uitae in cultu habe bat, quial6 sunt dii, sed opera manuum hominum . Ver. Quis est ergo ille lapiens, cpii hanc ciuitatem sortiu ascendit bal. Ille sitius uirginis, Dei uirtus&Dei sapientia. qui tunc ciuitatem hanc ascendit.

quando natus in carne uisibilis, mundo apparuit.

Ipse nimirum destriniit robur fiduciae eius, quia subuertit

32쪽

D. SALONII EXPLICATIO.umit & abstulit de mundo cultum Deorum, in quibus confidebant gentiles. Ver. Quid est quod ait

Proverbium, Adolescens iuxta uiam suam, & iam

cum senuerit, non recedet ab ea ' Nunquid nomulati recedunt a uia sua mala,qua ambulauerant in adolescentiae Sal. Uere plurimi inspirate diuina gratia

in sene, tute couertuntur a uitiis, quae habuerunt in

adolescentia, nec Salomon hoc fieri posse negat. Sed frequentius hoc contingere solet, ut mores quos homo discitin adolescentia, no eos mutet in sene 'ute, attamen nonsemper ita euenire confirmat, Ridesraco ponit huiuscemodi prouerbium, ut omes admo neat,quatenus a prima state uirtutibus & bonis operibus studeant insudare, ne forte in senectute non

possint studia bonorum operum discere,quae nFlexerunt in tenera aetate. Uer. Quid est quod dicit, Fouea profunda os alienae uete est haec alienae' cu his os est magna fouea: Sal. Os alienae dicitos meretricis, qui ergo uerba meretricis libenter audit, Zeoscula eius delectabiliter suscipit, quasi ianuam pul/sat prolandae foueae, id est , inserni, & nisi cito se ab eius colloquio uel osculo subtrahat,deserete se Deo. illico mergitur in Buram mortis, & hocest quod dicit Cui iratus est Dominus, incidet in illam. Uer.

Quid est quod ait, Appone cor ad doctrina meam Et paulo post subiungit: Ecce descripsi eam tibi πυpliciter in cogitationis &scientia, ut ostenderent

33쪽

IN P. ARA B. SALOMONIS

tibi firmitatem N eloquia ueritatis . Quomodo tri pliciter descripsit do strinam suam&scientiam: aut quid est apponere cor,& intelligere doctrina et Sal. Tripliciter uero doctrinam suam describit,quia unicui praecipit, ut eam studeat implere cogitatione, locutione & opere. Ver. De quibus terminis diacit, Ne transgrediaris terminos antiquos, quos poesuerunt patres tui: Sal. Terminos antiquos dicit terminos ueritatis & fidei,quos stitueruntab initio catholici doestores.Hoc emo praecepit, ut ueritatem sacrae fidei & Euangelicae doctrinae nemo aliter suscipiat, ua sanctis patribus est tradita. Siuehoc praeclapit, ut eloquia sanetarum scripturarum nemo aliter interpretetur,nisi iuxta uniuscuius p scribetis intemtione. Uer. Quae sunt opes illae, de quibus dicit. Ne erim oculos tuos ad opes, quas habere non potes quia facientsibi pennas, & uolabunt in coelium Quas pennas sibi opes, id est, diuitiaeseu copiae iacere possunt: Sal. Opes istie sunt arcana diuinit iis, & secreta coelestium mysteriorum, Zc est sensus :Ne erigas oculos tuae mentis ad perscrutanda diuin talis arcana,& mysteriorum coelestium secreta,quae

Penetrare non potes,nec intelligere uales,quoniam

olis aquilis haec patent, id est, lupernis ciuibus tam tu manifestii sunt. Ver. Quae sunt cellaria, de quibus dicit, In d ina replebuntur cestaria uniueri 'substituta praeciosa& pulcherrima: Sal. Cellaria

34쪽

D. SALONII EXΠLICATIO.

sunt corda iustorum, qui per doctrinam sapientiae replentur substantia praeciose & pulcherrima, id est donis uirtutumat bonomoperum. Ver. Quid est quod disit,Septies enim cadit iussus,&resurgete Si iustus est, quomodo cadere, id est, peccare dicit: Sal. Loquitur em hic Salomon deleuibus et quotidianis peccatis, sine vibus nullus iustorum inhaeuita esse potuit,necesse potest, ut alibi dicit: Benedi. cam Domino in omni tempore . Septies etiam signiscataliquando, tape&frequenter, quod aptissime hic intestigi potest,Septies,hocest, pecadet iustus di saepe resurget,aut certe omni tempore cadit & re surgit, scilicet gratia diuina, secundu quod supra doctum est. Ver. momodo intelligendum est,Praepara opus tuum soris,& diligenter exerce asum tuum,ut postea aedifices domum tuam Quod est hoe opus,quod soris praeparare debernus: Sal. Opus uocat bonam actionem. ideo addidit tuum, hoe est, tibi utile & necessirium. Opus ergo nostrum taris praeparamus,cum a stionem nostram bene extorius componimus, & ut Deo placeat, ordinamus. Ver. uomodo agrum nostrum diligenter exercemus: Sal. Agrum diligenter exercemus, si a spinis uitiorum corpus nostrum purgamus. Ver. Post agri exercitium domum nostram quomodo aedificabimus: Sal. Si primo exterius actus nostros bene coponimus, tunc domum nobis bene aedificamuri

35쪽

IN PARAB. SALOMONIS cum puritatem uitae, & munditiam etiam cogitatio/ num seruamus, &habitaculum nostrae mentis piis

cogitationibus exornamus. Ver. Quis est Dominus,aut qui sunt reges, de quibus dicit, Gloria Domini, est caelare uerbum: gloria regum, inuestigare sermonem: Sal. Dominus iste Dei filius est, uidelicet Dominus Iesus,cuius gloria fuit caelare Verbu, id est, se es e Dei situ, quia dum in carne apparui magis se hominem, .u Dei filium confiteri uoluit,ut diabolus eum non cognosceret & ita passione sua genus humanum redimeret. Quoniam si eum di bolus cognouisset Dei filium esse, nunquam cruciaxisset. Gloria quippe Domini suit caelare Verbum, id est, in forma hominis, diuinitatis suae occultare. . Potentiam, ut dum infirmitatem carnis ostenderet diabolus, eum a passoneretraheresestinaret , quatenus per i orantia pissionis peruenirct ad gloriam resurrectionis. Uer. Qui sun tergo reges, quoruRloria est, inuestigare sermonem: Sal. Retes isti lancti fuerunt Apostoli, qui diligenter sermonem . Domini inuestigare studebant,quo se Domini fore significabant. Nam ubi noaperte se Dominum esse monsi abat, sed mystice uolebat intelligi, eius se monem summa perscrutabatur diligentia, quale est illud: Ego & pater unum sumus M Nam cum caela ret Verbi diuinitate, &ostenderet carnis infirmita/ ', interrogauit hos reges, dicens: Quem dicunt ,. . homines

36쪽

D. SALONII EXPLICAT G. bomines esse filium hominis Cui regum eximius, uidelicet beatus Petrus Apostolus, inuestigans se monem illius,quem antea saepe audiuit, continuo respondit: Tu es Christus biius Dei iuui. Ver. Quid est quod sequitur, sum sursum,& terra de orsum, &cor regum inscrutabile esse dicunt. Sal. Reges uocat Prophetas & Apostolos, qui reuelante 'sancto spiritu arcana diuinitatis cogn0lcere merue runt. Per cor regu designatur scientia dc intellectus Prophetarum Apostolorum. Ver. Quomodo ei intelligendum est quod ait, Coelum sursum,&terra deorsum,&cor regum inscrutabiles Sal. Stotitaltitudo cccli, &protunditas terrae comprehendino potest ab hominibus, ita nostrae suilitatis cap citas non ualet comprehendere, neq; penetrare altis tudinem scien vae 8c intelledius Prophetaru & Apo/stolorum. Ver. Quomodo sibi concordant, aut quomodo sibi nuenire possunt ea quae dicit, Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne essiciaris ei fimilis: S,Responde stulto iuxta stultitiam suam. ne sibi sapiens esse uideatur istae nimirum sentensis ualde sibi uidentures e contrariae. Sal. Vere bene sibi concordant,si eas diligenter onsideremus. Per hoc enim quod ait,Nerebondeas stulto iuxta stultitiam suam, nos admonet, ut quia stultus sapientiam non percipit, nos eius stultitiam non imitemur, sed

tius contemnamus di despiciamus, & quoties ei

37쪽

IN PAR AB. SALOMONI aloquimur non turpiter, non furiose, non superbe, sed hones e. patienterat humiliter hoc loquamur sipieter,ne illi similes efficiamur. Per hoe uero quod sequitur, Responde stulto iuxta stultitiam suam nos admonet, ut sapienter increpemus &redarguamus

stultum, & manifeste demonstremus, quanta sit in eo stultitia, ne sorte si non agnoscat stultitiam suam. se putet esse sipientem. Ver. Quis est ille sulareo.

de quo dicit, Verba susurrronis quasi simplicia dc

ipsa perueniunt ad interiora uentris: Sal. Susurronem appellat incentorem litis,& bilinguem,qui laudes uerborum simulat, R ideo quasi simplicia esse uidentur uerba ipsius. Sed perueniut ad interiora uentris,quia susurro semper quaerit audire, unde possit iurgia seminare, quibus stomachus indignetur, Romnia interiora perturbentur. Uer. Quis est ille amor abscoditus, de quo dicit, Melior est manifesta

correptio, si amor absconditus: Sal. Amorem ab ε 3nditum in hoc loco amorem uocat illicitu , id est, libidinosum, ut est amor adulterinus, qui pro sua turpitudine absconditur, ne a sapientibus reda uatur.Melior est ergo manifesta correptio, uamor ab sconditus quia multo melius est,aliquem ut corrigatur,manifeste increpare,s studio simul peccandi occulte diligere. Ver. Quid est quod ait, Anima taturata vicabit sevum, anima esuriens amarum pro

dulce sumetet inomodo anima saturata sevum cala

38쪽

D. SALONII EXΠLICATIO:cat Sal. Iuxta literam anima saturata fluum calcat. quia quic in cibis repletus est, &dulcem contem nil acciespicit escam . Qui uero esurit, licet aliquam in cibis amaritudinem sumat, parvipendit. Ver. Spiritualiter autem quomodo intelligenda es haee sententiae Sal. Anima saturata est anima diuitum, qui in praesenti uita habent consolatione suam, quoniam rerum temporalium copiis abundant. Vnde Dominus in Evangelio ait: Vae uobis qui saturauesitis,quia esurietis. Anima ergo diuitum calcat fluumia pro terrenis bonis spernit dulcedine regni coralestis. Anima uero esuriens Ramarum pro dulci sumet, quoniam qui esurit &sitit iustitiam, omnem amaritudinem pro dulcedine sumit, quia patienter sustinet omnem praesentis uitae aduersitate pro amore supernae dulciainis, id est, aeternae beatitudinis. Ver. Cui loquitur Salomon,cum dicit,Diligenter agnosce uultum pecoris tui, tuoso cons yde/ra: Nunquid lanigeros docet considerare rasese Sal. Non loquitur enim pastori taclesia et emerisus Diligenter curam impende,quibus praep tus

es, & agnosce animos & actus singulorum, & si alia

quam sorditatem uitiorum inueneris,citius castiga/re & emendare stude. Uer. Quare mox subiungit Non em habebis iugiter potestate, sed corona tribuetur in generationem generationue Sal. Vt pastor Ecclesiae ovibus sibi commissis incest inter curam ad

39쪽

hibeat ocesi sensus, Non enim tu semper habebis

potestate pascendi oues Dominicas, sed corona mubuetur in generatione generationum, id est,aeterna Praeparata est corona, quam Sc tu percipies, si bene paueris Dominicas oves. Ver. Gid necesse sitit Salomoni dicere Aperta sunt prata et apparuerunt herbae viren tes,&colle sta sunt scena de montibus Quisenim hoc dicit quod ignorat . Sal. Vere n ullus, si haec uerba tantum iuxta literam accipimus Ver. Quomodo intelligendasvnt: Sal. Vere mixtum spiritualiter. Ver. Quid ergo prata signi canc Sal. Per prata designantur coelestia myueri quae ideo prata dicuntur . quia pascua sun t animaru fidelium. Haec enim prata, hoc est, diuina mysteria diu clausa suerui sub typis ac figuris legalibus. Uer. Quomodo, 3 quan aperta sunt haec prata: Sal. Aperta quippe sunt prata,quia per gratia Domini

Saluatoris reuelata sunt c estia sacramenta, quan

do aperuit discipulis suis sensum, ut intelligere συpturas. Tuncapparuerut & herbae uiremes, hocest nouae sententis Euangelics ueritatis et gloriae. Uer

id significant scena, quae collecta sunt de mon ti

bus . Sal. Per montes designantur sancti patres. ueteris temimenti scriptores. Eer scenascripta eoru.

Collecti sunt scena de montibus,quia scripta sancto rum ueterum patrum collecta sunt ad pabulum &M resectionem ovium Domusicarum,id est, apima rum si

40쪽

D. SALONIr EXWLICATIO rum fidelium. Ver. Quid est od ait, Pauper Rcreditor obuiauerunt sibi, utriusin illuminator est Dominus: Quis est iste pauper 5c iste creditor, qui sibi obuiauerunt: Sal. Pauper est humilis uerbi Dei auditor, creditor autem est, qui pauperi, id est. humili auditori pecunia uerbi Dei prςdicando committit. Ver. Quando pauper & creditor obuiant sibi: Sal. Quando in unam eandemo auditor sis mul&praedicator diuinae pietatis gratiam conueniunt, unde pulchre sequitur. Utrius* illuminator est Dominus, quia sine ratia diuinspietatis nec ille Potuit praedicare, necis credere. Ver. Quid est quod ait, Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: Quae est haec prophetia, qua deficiente, po pulus dissipabitur: Sal. Prophetia est sacerdotesis eruditio at do tinna. Ergo cum cessauerit doctri/m Sc eruditio sacerdotu, populus dissipabitur,quia cum deest admonitio & increpatio sacerdotum, suae uoluntati& arbitrio relinquitur, & continuo uariis Peccatis uitiisep corrupitur. Ver. Quomodo ignitus clypeus est omnis termo Dei,sicenim dicit Salo/mon: Omnis sermo Dei ignitus clypeus est speran tibus inlic Sal. Omnis sermo diuinae authoritatis idcirco ignitus clypeus dicitur, quia corda electom, quae spem suam in Deo ponunt , & igne charitatis accendit,&scientia ueritatis illuminat,& sordes uitiorum,quas in eis reperit,consumit, &purgat,&ab

SEARCH

MENU NAVIGATION