Rerum Moscouiticarum commentarij

발행: 1557년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

281쪽

RERUM MOSCovImICARUM mus:atque paruo interuallo interposito, familiais . res ac servitores nostri. quibus ex aduerso , in altero latere, ordine sedebat hi, qui nos ex hospitio in aulam deducebant . in posterioribus utrinque

oppositis tabulis, sedebant hi quos Princeps singulari gratia inuitauerat. quidus stipendiarij non unquam adhibentur. in tabulis posita erant vascuIa, quorum alia aceto, alia pipere, alia sale repleta erant. singula autem per longitudinem tabulae ita collocata re distributa erant, ut semper quatuor numero couiuae, singula haec tria haberent. dub haec dapiseri plendidis vestibus ornati ingressi, abacum circueuntes, exaduesso Principis, neglecto onini honore, subsistunt: dum omnes vocati conuiuae accumberent, dumque cibum afferre iuberetur. Interim omnibus discubentibus, Princeps quendam ex suis ministris vocarat, ac duo sibi obloga panis itusta dederat inquies: Da Leon hardo Comiti, dc Sigismudo.

hunc panem. Minister assumpto secum interpremte, ordine viriq; nostrum ita obtulit. Leon harde

Comes, Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Rex & Dominus totius Russi ,&Magnus Dux facit tibi gratiam sitam, & mittit tibi pane de sua

tabula. Hqc verba interpres clara voce reddebat. Nos stantes, Principis gratiam audiebamus. A surrexerant dc alij,extra Principis fratres, pro honore nostro. Pro eiusmodi aute gratia ac honore, illa resposione opus non est et quam ut panem oblatum accipias, super tabula ponas, gratiasq;

ipsi Principi capitis inclinatione, dein costiari s

282쪽

COMMENTARII. item aliis, ad omnes partes caput circumseredo& inclinando agas. Porro pane iplo Princeps suam erga aliquem gratiam, tale vero amorem ostendit. Neque vero maiorem honorem potes halicui exhibete in suo conuiuio, quam si alicui laIde sua tabula mittit. Panes praeterea formam helcij equini habentes, mea opinione, omnibUs ijs vescentibus, durum iugum & perpetuam seruitutem designant. Taiidem pro cibo dapiferi, nullo rursus honore Pi incipi exhibito, egressi, aquam vitae, quam ab initio prandij semper bibunt: dein cygnos assos, quos fere pro primo ferculo, quoties carne vescuntur, hospitibus apponere solent,attulerant. Ex quibus tres sibi appositos Princeps cultello pungens, quinam melior, alijsq; esset praeferendus, explorabat, eosque cotinuo auferre iusserat. Egressi mox omnes, eo quo intrauerant ordine, cygnos discerptos, ae linpartes diuisos, in minores patinas, easque sngulas singula quatuor frusta posuerant. Ingressi, quinque patinas Principi apposuerant: reliquanfratribus, consiliarijs, Oratoribus, alijsque Oidine distribuerant. Astat quidam, qui Principi poculum porrigit: is scilicet, per quem patiem de

alia fercula singulis mittit. dolet autem Princeps portiunculam dapisero ad praegustandum

dare, dein adiuersis partibus decerpere, gustareque. post fratri, aut conliliario alicui, aut Oratoribus, unam patinam, ex qua ipse gultauit, mittere. Semper autem maiori tolemnitate Oratori

283쪽

runtur: in quibus accipiendis, non solum ei cui mittuntur, sed alijs singulis assurgendum , adeo ut toties exhibita Principis gratia, assurgendo, stando,gratias agendo, caputq; subinde in omnes partes inclinando, non mediocriter quispiam defatigetur. In priore legatione, cum Caelaris Maximiliani oratorem agerem, & conuiuio acceptus fuissem, aliquoties pro honore fatrum Principis surrexeram : sed illos cum mihi vicis

sim neq; gratiis agere, neque vice S ullas reponere viderem, deinceps quoties gratiam a Principe accepturos animaduertebam, coepi tum continuo cum aliquo loqui, dissimulas omnia:& quiuis quidam ex opposito mihi innuebant, meque stantibus Principis fratribus appellabant, ego tamen usqueadeo dissimulaba omnia, ut vix post certiam admonitionem ex eis,quidnam sibi vel-Ient, Uaererem. Caeterum, cum fratres Principiaitare respondi uent: ego priusquam respicerem, aissurgeremque, caeremoniae quodammodo finiebantur. Dein cum aliquoties tardius assurrexit-sem, iterumq; statim sedissem, idq; qui ex opposito sedebant, riderent: itidem quam ob rem risis sent, tanquam aliud agens, interrogabam. Sed cum nemo causam aperire vellet, tandem quasi intellecta causa, vultu in grauitatem composito dicebam: Ego nunc non adsum, ut prillata persona. certe qui dominum meum negligit, hunc &ego negligam. Praeterea cum Princeps alicui ex iunioribus obsonium mitteret, equidem etiam admonitus ut non assurgerem, respondi : Qui domi-

284쪽

COMMENTARIta inrdominum meum honorat, huc et ego honorabo.

Porro cum assos cygnos coeperamus edere, apissionebant acetum, addito sale & pipere: ijs enim

oco embammatis, seu iusculi utuntur. I ac pr terea acidum in eundem usum appostum,item cucumeres lais, ad haec pruna eadem ratione condita, prandij tempore e mesa non remouetur. Eadem ratio in alij s inferendis ferculis seruatur: nisi quod rursus, ut assatura, non efferantur. Apponutur varij potus, maluaticu, Graecum vinum, varii etiam me dones. Princeps comuniter semel aut

bis porrigi sibi poculum suum iubet. ex quo cum bibit, Oratores ad se ordine vocat, Leon harde, digis munde(dicens j venistia magno domino, ad magnu dominui fecisti magnu iter, posteaqua vidisti gratia nostra,& serenos oculos nostros, bene tibi erit. bibe Sc ebibe, & bene ede usq; ad saturitate: deinde quiesces, ut tandem ad dominutusi redire possis. Omnia 3c singula vasa, in quib. cibus, potus, acetu, piper, lal,& alia apposita vidimus, dicunt esse ex puro auro: id quod ex podere verum apparebat. sunt quatuor personae, quae singulae ex utraq; parte abaci stantes, singula pocula tenent: ex quibus Princeps plerunque bibit,& saepius Oratores alloquitur, monetqUe eos ut edant. Aliquando etiam sciscitatur aliquid ab eis, seque valde urbanum Schumanum exhibet. Interrogabat me inter alia, an rasissem barbam quod unica dictione fit , scilicet Billi. cum faterer, dicit, Et hoc iuxta nostrum: quasi diceret, Et nos rasimus. Cum enim alteram uxorem duxi

285쪽

RERVM MOSCO VITICARUM set, totam barbam ab raserat: quod nunquam ab aliquo principe factuna perhibebant. Antea nata nistri tabulae, instar Levitarum sacris interuienistium, dat maticis induti erant, cincti tamen nunc vero habent vestes diuersas, quas Terlich vocant, gemmis & unionibus graues. Prandet aliquando tres aut quatuor horas. In prima mea legatione, etiam ad unam usque noctis horam prandebamus. Quemadmodum enim de rebus dubijs consultantes,stepe totum diem consumunt, Deque digrediuntur , nisi re prius mature deliberata, conititutaque: ita conuiuijs pariter seu comessationibus integrum absumunt nonnunquadiem, intendentibusque tandem tenebris sece

dunt. Conuiuas impe & ferculis & potu honorat, A prandio in negotijs grauioribus nihil agitaquin finito prandio dicere solet oratoribus, ite nunc. dimissos, illii pli qui eos in aula deduxerat,

rursus in diuersoria reducunt: seque mandatum habere dicunt,ibi vi maneant, illosque exhilaret. Afferun tur argentea pocula, & certa vascula multa, cum certo potu: omnesque in hoc student, quo temulentos eos faciant. Sciunt autem pulchre homines inuitare ad bibendum.&quum nullam aliam habent occasionem propinandi, incipiunt tandem bibere pro sanitate Caesaris, fratris eius, Pi incipis, aliorum denique incolumitate, quos uidelicet in aliqua dignitate de honore constitutos credunt. Illoriim nomine quenquam rem cusare poculum, non debere, nec etiam posse,

existiniant. Ita autem bibitur. Qui incipit, sumit

poculum.

286쪽

COMMENTARII. issmoeulum, ae in medium habitationis procedite stansque aperto capite,festiuo termone exponit, pro cuius salute bibat, quidque illi precetur: mox euacuato ac obuerso poculo, verticem tangit, quo omnes videant se ebibisse, & sanitatem illius do mini,cuius nomine bibitur, exoptare. Postea ad locum supremum se confert, plura pocula immplere iubet, mox suum cuique porrigit, nomenq; pro cuius salute bibendu sit addit. singuli itaq; ad medium habitationis ire, ac euacuatis poculis in suum redire locum coguntur. Qui vero longiorem compotationem effugere velit, fingat se necesse est temuletum, aut tomno oppressum esse: aut,ut illos inebriet,aut saltem post multa exiccata pocula se amplius nequaquam bibere posse, affirmet. Etenim non credunt conuiuas bene acceptos, ac laute tractatos, nisi temulenti reddan, tur. Hunc morem communiter nobiles, & quibus permissum est me donem ac cervisam bibere, obseruant. In priore legatione negotijs conferactis, cum me dimitteret, finito prandio ad quod eram vocatus solent enim legatos tam discedentes, quam aduenientes, conuiuio accipere su rexerat Pi inceps, subsis e sq; ad tabulam, poculusibi dari iusserat, dicens: Sigismunde, ego volo pro amore, que haseo erga fratre nostru Maximilianu, Rom. electu Imp.&supremu Regem, prosque sanitate sua, poculuhoe ebibere: quod& tuebibes,&aliis omne Sordine, ut videas amorem nostrum, erga fiatrem nostrum Maximilianum,&c. eiq; reseras, quae videris, Dein porrigit mihi

287쪽

RERUM MOSCO VITIC AR VM poculum,&dicit: Ebibe pro sanitate fratris no , .stri Maximiliani Eleist. Romanorum Imperatoris, de supremi Regis . Porrigebat & alijs omnibus qui prandio intererant , aut alioqui astabant, & ad singulos ijsdem verbis utebatur. Acceptis igitur poculis, parum retrocessimus , camputque erga Principem inclinantes, bibimus. Quibus finitis: me ad se vocat, manum porrigit, ac inquit. I nunc . Solet praeterea communi inter Princeps,negotijs Oratorum ex aliqua patrepertractatis atq; constitutis, eos ad venationem&solatium inuitare. Est iuxta Moscodiam locus arbustis cositus, leporibus percommodus, in quo quali quodam leporario fouetur maximus

numerus leporum . quos proposita maxima poena capere, praeterea arbusta ibi secare, nemo audet. Nutrit etia quam plurimos in vivarijs feraruatque alii s locis. Et quotiescunq; vult eiusmodi uti solatio, tum ex diuersis locis lepores comportare iubet. nam quo plures lepores caeperit, hoc maiore solatio & honore negotium se confeci

se putat. Item cum in campum venerit, tum cervios suos consiliarios, adiunctis certis etiam aulicis,seu equitibus, pro Oratoribus mittit, eosque

ad se deduci iubet. Deducti itaque, Principiq; appropinquantes,de equis, consiliariorum admonitione, descendere, &ad Principem ire aliquot passibus coguntur. Nos eadem ratione in venatione ad se deductos,in equo exornato sedens, veste splendida indutus,chirothecis depositis,tecto tamen capite, humaniter exceperat, nudamque

288쪽

COMMENTARII. porrexerat manum, perque interpretem dicebat: i Exivimus ad solatium nostrum, vocavimus vos ut interessetis solatio nostro, atq; inde aliqua voluptatὴ caperetis: proin equos coscendite, nosq;

sequimini. Habuit tegmen quod Nolpakli appellar, quodque utrinq; a tergo & a fronte monilia habebat, ex quibus laminae aureae in modu penam ru in altu tendebant, incuruantesq; sursum deorsumque ferebantur. Vestis erat instar Terlich,aureis filis contexta. ex cingulo pendebant duo

oblongi patrio more cultelli,& pugio pariter oblongus a tergo habebat sub cingulo genus quoddam armorum veluti caestum, quo communiter in bello utuntur. Est etenim baculus cubito aliquantulum longior, cui corium duarum palmarum longitudine est: affixum: in cuius extremitate elaua au t tenea, aut ferrea, ceu seu stum quoddam existit.hoc tamen auro undique exornatum erat. Claudebat eius dextrum latus, expulsus Casani rex, nomine scheale, Tartarus: sinistrum vero, duo iuuenes Nnesi. quorum alter securim ex ebore, quam ipsi Topor vocant, ea fere forma qualis in Hungaricalibus aureis expressa cernitur, dextra ferebat: alter vero clavam pariter Hunga

garicae similem, quam ipsi Sches opero, id est se pennata appellant. Rex Scheale accinctus erat duplici pharetra. in una sagittas recoditas, altera vero arcu inclusum quodammodo habebat. Aderat in campo plusquam trecenti equites. Porro dum ita per campum incedimus, Princeps nos aliquo

ties, nunc hoc, iam alio loco subsistere, aliquando ae

289쪽

RERUM Mos COVI TICARUM do ad se propius venire iusserat. Dein ad locum venationis perductos, alloquebatur consuetud A mnem esse dicens, ut quoties in venatione ac tuo

solatio esset, tum ipse & alii boni viri suis manibus canes venaticos ducerente itidemque nos ut faceremus, hortabatur. Constituerat denique unicuique nostrum duos homines, quorum. uterque canem ducebat, quibus ipsi pro solatio nostro visteremur. Ad ea respondebamus: Nos hanc suam gratiam grato accipere animo, eundemque morem apua nostrates esse. Illa autem excusatione ideo utebatur, quod apud eos canis immundum animal habetur: & turpe est, canem nuda manu attingere. Caeterum stabant longo ordine centum iere homines, quoru dimidia pars nigro, altera flavo colore erat vestita. No longe ab ijs substiterant omnes alij equites, prohibentes ne illae transcurrerent ac elaberentur lepores. Porro nemini ab initio dimittere canem venaticum per missum erat,quam regi Scheale, & nobis. Princeps primus inclamabat venatorem, ordiri iubens equi continuo concitatissimo equi cursu ad

caeteros venatores, quorum magnus erat numerus, aduolat: mox uno ore omnes exclamant,

canes molossos & odoriferos immittunt. ubi sane periucundum erat audire tot, tamque varios canum latratus.habet autem quam plurimos, Meos quidem optimos, canes. Quosdam autem ad insequendum lepores tantum, Nurietos dictos, perpulchros pilosis caudis & auribus, comm nitar gudaces,tamen ad longius currendi ac pera sequeu

290쪽

COMMENTARII. i osequendi spacium haud commodos . Cum lepus

Cese offert, dimittuntur tres, quatuor quinque aut plures canes, eum undique ad orientes et quo apprehenso, magno plausu acclamant, ac si magnam feram coepissent. Porro lepores si tardius aliquando excurrunt, solet tum Princeps conistinuo aliquem, quemcunque inter arbusta leporem in sacco babentem conspexerit, nominare, ac Hui hui in lamare. qua voce leporem emittendusignificat. Egrediuntur itaque lepores nonnuns quam quasi somnolenti, saltantes inter canes, veluti capreoli aut agnelli inter greges . Cui uocunque canis plures capit, is eo die optimum stratagema praestitisse putatur. Princeps ipse pariter Oratori,cuius canis plures caepetit, applaudere videtur. Porro venatione tandem finita omnes conuenerant, leporesque comportauerant: quos tum numerabant. numerati vero su ni circi,

ter CCC. Aderant ibi tum Principis equi, non ita multi, nec satis pulchri. etenim in priore legationes mili solatio cum interfuissem , vidi longe plures ac pulchriores , praelertim eius generis quos nos Turci: os, illi velo Argam ah vocant. Aderant quoque complures falcones, alij albi, alij phoenicei coloris, magnitudine excellentes: quos nos Cito falcones, sic filii Nieietet, appeI, lat: quibus venari cygnos,grues, & alias id genus

aues capere solent uni aute Κretet et, aues audacissimae qiii demeat non tam atroces, impetuque horrendo, ut alis aues quantumuis rapaces, illarii

Iolatu, seu conspectu (quemadmodum quidam

SEARCH

MENU NAVIGATION