장음표시 사용
71쪽
RER vM MOSCO VITICAR v isacerdos a sacris obeundis prorsus suspenditur si caste tamen vivit, officijs ac alijs rebus diuinis, cum caeteris ecclesiae ministris, choro tanis quam minister interesse potest. Erat quidem antea consuetudo, ut vidui easte viventes, sine reprehensione sacra peragerent. Sed nunc mos inualuit, ut nullus viduorum ad sacra facienda permittatur, nisi monasterium aliquod ingrediatur, iuxtaque regulam vivat. Quicunque sacerdos viduus, ad secundas nuptias, quod cuique liberum est, transierit, is nihil habet cum clero commune. item nullus sacerdotum aut sacra obire, aut baptigare, aut alio
quovis fungi munere audet, nisi diacono praesente.
Sacerdotes in ecclesijs primum tenet locum. Et quicunque illorum contra religionem aut officium sacerdotale quavis ratione fecerit, iudicio spirituali subiicitur. si vero furti aut ebrietatis accusatui, aut in aliud id genus vicis inciderit,a seculari magistratu, ut vocant, punitur. Vbdimus Moscowiae ebrios sacerdotes publice verberari. qui aliud nihil querebatur, quam sese a seruis,& non a Boiarone caesos esse.
Paucis retro actis annis, quidam Principis locum tenens, sacerdotem in furto deprehensum, laqueo suffocari fecit. qua rem Metropolita grauiter ferens, ad principem defert. Accersitus locum tenens,principi respondit: Iuxta antiquum patriae morem, furem, non sacerdotem se suspen
uisse. atque ita ille impune dimissus fuit,
72쪽
Si sacerdos queritur cora laico iudice, sed quopiam laico esse caesum (offensiones etenim omisnes , ac iniuriarum genera, ad seculare iudicium spectant tum iude x, si forte cognouerit hunc ab illo Iacelsitum, aut quavis iniuria prius affectum fuisse, sacerdotem punit.
Sacerdotes plerunque ex contributione curialium sustinentur, assignanturque illis domunculae cum agris & pratis, unde victum suis aut
famulorum manibus, instar vicinorum quaeritant. Pertenues habent oblationes . aliquando ecclesiae pecunia datur ad usuram, de centum decem,eamq; sacerdoti porrigunt, ne suis illum alere sumptibus cogantur. Sunt etiam quida, qui liberalitate principum vivunt. Certe non mul de parochiae reperiuntur, praedijs ac possessioni bus dotatae exceptis episcopalibus, de quibusdam monasterijs. Nulla parochia,seu sacerdotia confertur cuipiam, nisi sacerdoti. In singulis autem templis unicum tantum altare, & in dies singulos unicum quoque sacrum faciendum putant. Rarissime templum reperitur sine sacerdote . qui ter in hebdomada tantum sacra peragere obstringitur. Vestitum prope laicorum habent, extra piremtum paruum,&rotundum, quo rasuram tegunt,
pileum amplum contra calorem de imbres superimponentes et aut pileo oblongo ex callorum pilis, colore griseo, utuntur. Omnes, baculos quibus innituntur, deserunt, Possoch dicteis.
Monasteri j s praesunt, ut diximus, Abbates &
73쪽
R E R V M MOSCO VITICARUM Priores: quorum hos Igumenos, illos vero Archimandritas vocant. Habet seuerissimas leges ac regulas. quq tamen sensim labefactae,iacent. Nullo solatis genere uti audent. Cithara, aut aliud musices instrumentum, si apud aliquem repe tum fueringrauissime punitur. Carne perpetuo abstinent. Omnes,non solum principis mandato,sed N sngulis Boiaronibus a piincipe missis parent. Interfui, quum prouisor meus a Priore
quodam rem certam peterat: quam com continuo non dedisset, verbera minabatur: quo audito, euestigio rem petita attulit. Sunt pluies, qui ex monasterijs in heremum se conferunt, i Duque tuguriola faciunt, quae aut soli aut cum socijs incolunt: victum ex terra & arboribus qu*runt, nimirum radices,& alios arborum fructus. Hi autem Stoipnihi appellantur. Stolp etenim columna dicitur. Domunculas autem angustas,& in altum erectas, columnis sustinent. Metropolita, ii copi,& Archiepiscopi, qua-uis carnibus perpetuo abstinent: tamen cum inuitant hospites laicos, aut sacerdotes, eo tempore quo carnibus vescuntur , habent hane praerogatiuam, ut carnes illis in suo conuiuio
apponant, quod Abbatibus ae Prioribus pro hibitum est. Mitras Archiepiscopi, Episcopi, de Abbates
nigras & rotundas ferunt solus autem Episcopus Nowogardiensis albam bicornem, more nostro fert.
Vestes quotidianae Episcoporum sunt, sicut
74쪽
aliorum monachorum : nisi quod aliquando sericeas serunt, & pra sertim palliurni nigrum, uod habet a pectore in v tranaque partem tresmbrias albas , inflexas instar rivuli fluentis: hi significationem, quod ex corde & ore illorum fluunt rivuli doctrinae fidei, & bonorum exemplorum. Hi ferunt baculum, quo innituntur, quem gentiliter Possoch appellant, in modum crucis. Episcopus Nomogardiensis album fert pallium. Caetetum Episcopi duntaxat circa res diuinas , ac ipsam religionem pie procurandam
ac promouendam sunt occupati: rem autem familiarem, &alia publica nigotia, ossicialibus
adiministranda committunt. Habent in Catalogo certos Romanos Pontifices, quos intersa stos venerantur: alios vero,
qui post illud Ichisima fuerunt, eXecrantur, tanquam eos qui ab Apostolorum sanctorumq; patrum,& septem Conciliorum ordinationibus desecerint, & tanoua haereticos & schismaticos appellant: eosdemque maiori odio prosequuntur, quam ipsos Mahumetanos. Dicunt enim, septimo generali Concilio conclusum esse, ut ea quae in praecedentibus constituta ac de tei minata erant, in posterum quoque firma, rata & pe petua essent et nec unquam posthac cuiquam licere aliud Concilium aut indicere, aut accedere , sub poena anathematis. & hoc seuerissime seruant. Erat quidam Metropolitanus Ru
siae, qui ad instantiam Eugeni j Papae Synodum
accesserat, ubi & Ecclesiae erant unitae et re-V uersus
75쪽
RE RUMUM OSCO VITICARUM Uerlus in patriam capitur,omnibus bonis spoliatur, atque in carceres coniicitur: ex quibus tandem euasit.
Inter nos de illos fidei diuersitatem esse, licet
extiterarum exemplo cognoscere, quas Ioannes
Metropolita Rustiae ad Archiepiscopum, ut ipsi
dicunt, Romanum, dederat, ut sequitur: l D exi decorem tuum domine, ac pater beat. Apostolica sede ac vocatione digniss. qui eX remotis respicis ad humilitatem & paupertate nostram. Acalis dilectionis foues nos, Sc salutas nos sicuti tuos ex charitate,& interrogas specialiter de nostra fide vera & orthodoxa: de qua etiam audiens, ut nobis beatitudinis tute Episcopus retulit,admiratus es. Et quia tantus es, & talis sacerdos, propterea ego pauper saluto te, honorando caput tuum, & deosculando manus tuas& brachia. Sis laetus,&a suprema Dei manu protectus:& det Dominus omnipotens tibi, tuis spiritualibus & nobis, ordinem bonum. Nescio unde exortae sun t haereses, de vera salutis &redemptionis via: & mirari satis non possum, quis diabolorum tam malus ac inuidus, tam veritati inimicus, ac mutuae beneuolentiae adue sarius fuerit, qui fraternam nostram charitatem a tota Christiana congregatione alienavit, dicens, nos non esse Christianos. Nos profecto,
Christianos vos ex Dei benedictione ab initio cognouimus, licet in omnibus fidem Christiana non seruetis, & in multis diuersi sitis : id quod ex septem magnis Synodis ostendam, in quibus fides
76쪽
COMMENTARII. 33 fides orthodoxa & Christiana instituta est, ac prorsus cofirmata,in quibus etiam tanquam septem columnis lapientia Dei domum sibi aedificavit. In his praeterea septem Synodis, omnes Papae digni sunt habiti cathedra Sancti Petri, quia nobiscum sentiebant. In prima aute Synodo erat Sylvester Papa, in secunda Damasus, in tertia Coelestinus, in quarta beatissimus Papa Leo,in quinta vigilius, in sexta Oaphanius, vir honorandus, & in Sacris scripturis doctus: in septima Sanct. Papa Adrianus, qui misit primus Petrum Episcopum & Abbatem monasterij sanctae Sabare unde postea exortae sunt di sensiones inter nos Sc vos , quae pullularunt praecipue in antiqua Rana. dunt profesto mala multa, quae a vobis contra leges diuinas ac statuta committuntur: de quibus pauca ad charitatem tuam scribemus. Primum de ieiunio sabbathi, contra legem obseruato: secundo de ieiunio magno, in quo septimanam abscinditis, de
carnes comeditis, ac propter carnium voracitatem homines ad vos allicitis. Item, qui sacerdotes secundum legem ducunt uxores, illos vos
reij citis. Item qui a presbyteris in baptismate in unisti sunt, illos vos iam denuo inungitis, dicentes, illa simplicibus sacerdotibus facere non licere, sed solis Episcopis. Item de aetymis malis,
quae manifeste Iudaicum seruitium seu cultum indicant. Et quod est eaput omnium malorum, ut quae confirmata sunt per Sanctas dynodos, ea vos coepistis pe utare de peruertere, dicetes
77쪽
R E R v M Mos CovITI CARVM de spiritu sancto. quod non tantum a patre, sed di a filio procedat: & multa alia maiora, de quibus tua beatitudo ad Patriarcham Constantinopolitanum, fratrem suum Spiritualem, reterre,&omnem diligentiam adhibere deberet, ut aliqua do tollerentur isti errores,& ut unanimes essemus in concordia Spirituali. sicut dicit sanctus Paulus,informas nos: Oro vos fratres pIopter nomen Domini I E s v CHRISTI, ut
idem sentiatis,&dicatis, & non sit inter vos discordia,& sitis in eodem intellectu sortificati,& in eadem cogitatione. De istis sex excelsibus, quantum potuimus, ad vos scripsimus. deinceps&de alijs ictibemus charitati tuae. Si enim ita res se habet, sicuti audiuimus,agnosces ipse nobiscum , transgredi per vos Canones sanctorum Apostolorum, & instituta magnarum septem Synodorum , in quibus erant omnes vestri primi Patriarchae,&concorditer dicebant, quod
verbum vestrum esset vanum. Et quod manifeste erretis, nunc palam redarguam. In primis de
ieiunio sabbathi, videtis quae de isto S. Apostoli
docuerunt,quorum doctrinam habetis.& maxime beatus Papa Clemens .primus post sanctum Petrum Apostolum , ita scribit ex statutis Apostolorum,ut est in Cano ne L x in ii. de fabis hallio dicens: Si Ecclesiasticus inuentus fuerit, qui die Dominico vel sabbatho ieiunaret, praeis ter sabbathum magnum, degradetur: si autem secularis homo laesit, excommunicetur, & ab Ecclesia seiungatur. Secunduae erat de ieiunio,
78쪽
COMMENTARII. 36quod vos corrumpitis. Est Iacobitarum & Armeniorum haeresis, qui lacte & ouis in sancto ieiunio magno utuntur. quis enim verus Christianus audet ita facere & cogitare Legite Canones sextae magnae Synodi, in qua Oaphanius Papa vester,ea prohibet. Nos profecto, cum Ieis
sciueramus sin Armenia, & alijs quibusdam locis, ouis & caseo in magno ieiunio vesci, nostris illico mandauimus, ut ab eiusnodi cibo atque omni imolo daemoniorum abstinerentea quibus si quis non abstineret, ab Ecclesia separaretur: si sacerdos, a sacris suspenderetur. Tertius praeterea maximus est error & peccatum, de coniugio sacerdotum, quod ab illis qui uxores h bent, sumere corpus Domini renuitis, cum saneca Synodus, quae fuit in Gangra, scribat in quarto Canone: Qui spernit sacerdotem , secundum legem uxorem habentem, & dicit, quod non
liceat ex manibus eius accipere Sacramentum, sit anathema. Item Synodus dicit: Omnis diaconus, vel sacerdos dimittens propriam uxorem , priuetur sacerdotio. Quartum peccatum erat inunctio , seu confirmatio. Nonne ubique
dicitur in S; nodis: Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum 8 Si ergo est unum baptisma, erit & unum chrisma,& virtus eadem eam Episcopi quam sacerdotis. Quintus est error de aetymis: qui quidem error est principium de radix totius haeresis, sicuti demonstrabo . & quanquam necesse esset huc multas adducere scripturas, tame id alias faciam,& in prυ
79쪽
sentiarum hoc tantum dicam: Quia admi a Iudaeis fiunt in memoriam liberationis eorum, talagae ex aegypto. nos autem semel Christiani sumus, nunquam in labore aegyptiorum fuimus,& huiusmodi Iudaeorum de sabbatho, admis,& circuncisione obseruationes, nobis ob mi tendas esse mandatum est. Et si aliquis sequatur unum ex illis, sicuti dicit Sanctus Paulus, tenetur totam legem implere, eodem Apostolo dicente: Fratres,ego accepi aDomino, quod Sc tradidi vobis: quia Dominus in qua nocte tradebatur, accepit panem, benedixit, sanctificauit, fregit, & dedit sanctis discipulis, dicens, Accipite& manducate, dccae. Considera quid dico. non dixit, Dominus accipiens a Syma, sed panem. Quod illo tempore nec admi erant, nec Pascha fiebat , nec Dominus tunc comedebat Fascha Iudaeorum, ut daret a ma Apostolis, probabile es per hoc, quod Iudaeorum Pascha stando fit & comeditur: quod in Christi coena non fiebat, ut Scriptura dicit, Recumbentibus eis cum duodecim, item, Et discipulus recubuit super pectus ipsius in coena. Nam quod ipse dixit, Desiderio desideraui hoc Pescha manducare vobi cum: Iudaeorum pascha non intelligit, quod ante semper comedebat cum ipsis. Neque cum diecit, Hoc facite in meam commemorationem, necessitatem faciendi, tanqua Iudaeorum Pascha esset,imponit: neque aetyma illis,sed panem dat, cum dicit, Ecce panis quem ego do vobis. simi,
liter ad Iudam: Cui ego dabo panem intingens in sal,
80쪽
in sal, ipse est traditurus me. Si autem dicitis ista rationem, quod nos celebramus in admis, quia nulla est terrestreitas vel commixtio in diuinis: cur diuinitatis obliti estis, & sequimini ritum Iudaeorum,ambulantes in haeresi ipsius Iuliani, Machumeti,& Apollinaris Loadicensis,& Pauli Syrij Samosatensis, & Eutychij, & Diasteri j, aliorumque qui erant in sexta Synodo deprauatissimi haeretici, diabolicoquospiritu repletit S ditus denique error est, de Spiritu sancto . Quomodo enim dicitis, Credo in Deu patrem & filium,& spiritum sanctum, qui a patre & filio procediti Mirabile est profecto, & horrendum dictu:quod audetis fidem peruerteter cum ab inistio per uniuersum orbem, in omnibus Christianorum Ecclesijs constanter canatur. Credo in spiritum sanctum, & Dominum vivificantem,& a patreprocedentem, qui cum patre & filio fimul adoratur & glorificatur. Quare igitur vos non dicitis, sicuti alii Christiani omnes : sed additiones ponitis, & nouam adducitis doctrinas
cum tamen Apostolus dicat. Si quis annunciauerit vobis, praeter ea quae vobis diximus, anathema sit. Vtinam vos non incurratis istam ma- Iedictionem. Difficile est enim, & horrendum, Dei scripturam,compostam per sanctos,permutare & peruertere. Nescitis quam maximus sterror. Na duas virtutes:duas voluntates,& duo
principia de sancto spiritu adducitis, adimentes& parui facientes eius honorem, & haerisi Machidoniae conformes estis: quod absit. Oro, &