Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 56. usque ad an. 144

발행: 1772년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

τι in. I. rug.

Io4 Ηrs TORIO Apitali sententia damnatum. summo e Templo deiectum , Ia pidibus obruium , & Fullonis fuste perculsum , omnino credi m . Haec enim non adversantur Josepho , qui torte ui potet ab ejus argumento aliena praeteriit. Contra vero Jacobum imgredi pro arbitrio potuisse in Templi sancta, seu , ut legunt Hieronymus, ct Rufinus in Sancta Sanctorum , quo semel tam tum in anno Summo Sacerdoti patebat aditus ; a Scribis, de Pharisaeis interrogatum eumdem fuisse , quid de Christo sentiret , & in Templi fastigio positum , ut inde populum , Paschatis cauila congrcgatum , a Christi fide averteret ; nec facito credimus, nec probabile judicamus. Quem enim quaeso latere poterat , quae esset Jacobi de Iesu Chr sto sententia ; vel quis tam fatuus adduci in eam spem poterat tore , ut qui triginta circiter annis Hierosolymorum Episcopus fuerat, quique Judaeis continuo Christum praedicaverat , multosque ad fidem converterat , mutata mox sententia verbis , & exemplo suo populum a Christi fide revocaret . Rursus si Egesippi historiam amplectimur, & falsus omnino dicendus est Josephus , a quo proditum Apostolum ab Atiano bacerdotum Principe morte damnatum fuisse, & fatendum Judaeos juxta Templum noxium ipsorum judicio hominem sepulturae tradidisse , quod quantum ipsorum moribus nefas esset nullus ignorat .is. Sed his dimissis cetera de Jacobo persequamur . Pro dit Eusebius eum tanta sanctitatis Iaude floruisse , ut Judaeorum prudentissimi , non alia de causa Hierololymitanam cladem ac cidisse crederent, nisi ob illatam tanto viro necem , quod JO sephi testimonio confirmatur , & Origenis , Culus hic verba sIubet afferre: Iosephus, ct si minus in Chrisuis credidit, ca fum tumen conquirens Hierosolymitani excidit . O cur esset Templum deletum , cum debuisset dicere constrationem , quam Iudaicus populus adversus Iesum fecisset .... haud longe a vero uberrans, eo, inquit, accidisse Iuda is , ut Iacobus jusus ille vindicaretur . Haec frustra nunc in Josepho quaeras ; quare assirmat Huetius a Iudaeis cum Testimonio de Jesu Christo abrasum suisse . Contra Blondellus, aliique dictitant haec omnia J sepho addita suisse a Christianis; utrisque adversatur nuperus ori genis Editor P. de Rue , qui contendit Josepho vere tribuendum Jacobi Elogium , & ea praeterea , quae de morte eidem Anani Pontificis factione illata in Historia leguntur ; interpolatori veris ea tantum, quae de Hierosolymorum clade ob ipsius Apollo-

122쪽

Apostoli eaedem ibidem asseruntur . Iacobi Cathedram ad sua usque tempora servatam fuisse scribit Eusebius, uti in primo volinmine exposuimus. Quinam vero fuerint alii , quos una cum Jacobo lapidandos Ananus tradidit, omnino Iatet .ho. Inter plura , quae novitatis studio abreptus vir c tera doctissimus Henricus Dodvvellus minus vere commentus est , illud potissimum reserendum, quod de Hierosolymitano Epilcopatu contendit , fuisse scilicet haereditarium Christi Domini confinguineis; Quam enim sit id absurdum, vel ex iis facile intelligitur, quae Iacobi mortem sunt consequuta . Memorat itaque Eusebius Domini Discipulos , qui adhuc supererant, eosque praeterea qui Dominum secundum carnem propinquitate generis contingebant, conventu facto de Jacobi successore consuluisse , unoque omnes consensu Simeonem filium Cleophae illius , cujus meminit Evangelium , Episcopali Sede dignum judicasse et Non igitur 2aereditario Jure , sed electorum sit gragio Simeon Episcopatum adeptus est. Praeterea Simeoni lac cessit Justus, quem Simeonis filium , aut nepotem , vel Pro ximum haeredem credi vix patitur Eusebius ; Neque Historia Apostolica minimo indicio est Episcopatum jure haereditario filiis a patre transmissum ; sed ubique docet electione Episco pos creatos esse . Refert quidem apud Eusebium Egesippus Judae netvites ad Trnani ferme tempora utpote Christi inar erasimul propinquos Ecclesis praesuisse . Verum non successionem haereditariam, sed electionem haec indicant : Cur enim Martyrium in Iudae nepotibus attendisseut, si Eniscopatus natalium jure ad eos omnino spectasset phr. insignis hic annus cum Britannorum desectione , tum parta de iis victoria Romanis fuit. Etenim Paulinus Suetonius, cui in Mona lusuIa agenti repentina Provinciae desectio nunciata suit, sellici adeo marte cum perduellibus acie congressus est , ut paullo minus quam octoginta mi II ia Britannorum cecidisse proditum fuerit . Romanorum militum quadringeniis serme intorsectis, nec multo amplius vulneratis. TH. II.

123쪽

ronatur .

I. Marcus Evangelista, & Alexandrinae Ecclesiae Episcopus octavo Neronis anno ApostoIatum glorioso martyrio cor

navit ; eique successit Anianus : As Marcum Evangesisam primus Alexandrinae Ecclesiae ordinatur Episcopus Anianus, qui pr uis annis χχ. Haec in Chronico Eusebius, qui similia pro sus in Historia scribit: Interea Nerone octavum mperii annum gente, primus pos Murcum EvangHisam , Alexandrinae E clesiae admini irationem suscepit Anianus . Eusebio congruit Hiemronymus ; Mortuus es autem octavo Neronis anno , ct se pultus Alexandria, succedente Mi Ariano . in Graecis tamel Iquae etiamnum circumseruntur Marci actis, Cajo imperante obiise se dicitur r in vita Arabica anno Claudii 14. , septimo vero Tra jani in Chronico Orientali. Denique Eutychius Patriarcha Ale xandrinus non ultra primum Neronis annum Evangelistam v xisse scribit; Dorotheus autem usque ad Trajani tempora. II tanta veterum monumentorum diisensione Eusebio & Hieronymo potius credendum cum Baronio atque Usserio existimamus . Con stat enim acta dubiae esse fidei ; neque ceterorum , quos attuli mus, Scriptorum ea est quidem auctoritas , ut cum Eusebio &Hieronymo possint comparari . Sunt qui ad 68. aerae vulgaris annum Marci Martyrium reserendum judicent ; quo minus tamen ipsis adsentiamur impedit dubia prorsus actorum fides , quibus potissmum innituntur. De Marci martyrio silent quidem , quos paullo ante commemoravimus, Elisebius & Hie ronymus , meminerunt tamen non antiquissima tantum Martyrologia , sed etiam praeter acta graeca & latina , Beda, Eutychius, Chronicon Orientale , Palladius, ct Gelasius Rom. Pon

tifex , qui de Marco haec litteris prodit e Ipse a Petra IDA in tum direιris, verbum veritatis praedicavit , Ο glori,fum conf/-avit m Urium. Quocirca his sane , uti nos

quidem existimamus , quis potius crediderit , quam Bastagio , qui Evangelistam e Martyrum numero expungendum temere pronunciavit. Reserunt acta eum per abrupta & salebrosa tamdiu raptatum suilla, donec impollutum Deo spiritum redderet. 2. Ale-

124쪽

ECCLESI ASTICA. et o

2. Alexandrinam Ecclesiam Marci praedicatione fundatam , evin maximo fidelium numero , tum severis sanctisque ipsoruin moribus, celeriter floruille prodit Eusebius, qui etiam Therapeutas, quorum pluribus meminit Philo , Christianis adcenset: Tanta porro multitudo virorum , simul ac mulierum , qui fidem

Christi illis amplexi fuerant, ob ipso satim initio tamIeperam, tamque philosophicam insitationem professa es , ut scidia iiD

rum , O coetuI , sitque conPiris, totumque vivendi rationem , scriptis suis commemorare operae pretium duxerit Philo. Pluribus deinde ex eodem Philone Therapeutarum mores & initi intarecenset , quae hic paucis Complectemur . Itaque Therapeutae facultatibus divenditis , vel ad propinquos transmissis, abjectaque omni rerum humanarum cura , extra urbem in hortis, agellisque deviis degebant , florebantque potissimum in AEgypto per singulas ejus Praefecturas , maxime vero circa Alexandrinam . Porro eX omnibus terrae partibus optimi quique in locum quemdam ad Stagnum Mariam situm, & tum propter securitatem , tum ob Coeli temperiem commodissimum conflue-hant . In aediculis habitantes , quae neque ita erant propinquae ut sunt civium aedes in urbe , neque longe distabant , ne infestaria latronibus possent. Illarum singulis parvum sacelIum adjunisgebatur Semneum , & Monasterium dictum , in quo soli sacra mysteria contemplabantur. Et nihil importabant quod ad codiporis usum pertineret, sed legem tantum , oracula Prophetarum , hymnos. atque cetera generis ejusdem. Precabantur quotidie his; oriente sole , ut eis felix faustusque esset dies; & occidente , ut mens vanis imaginibus soluta veritatem investigaret. Medio temporis intervallo contemplationi rerum coelestium vacabant , Iectioni sacTorum VoIuminum, eique colendae philosophiae , quam a majoribus acceperant . Delectabantur studio allegoriarum, habebantque priscorum suae sectae hominum commentarios , qui multa de allegoriis conlinerent. Hymnos praeterea componebant vario metrorum genere . Sex diebus quisque in sua a dicula clausus versabatur; septimo, hoc est Sabbati , conveniebant omnes in commune Semneum septo duplici clausum . ut essent a viris divise mulieres, accedebant enim& mulieres Therapeuirida', ut audirent quae Therapeuta senex & dogmatum seciae peritus, ceteris summo silentio auscul tantibus de divinis rebus prudenter graviterque disseruisset. Erant item maxime temperantes , nullus enim eorum ante solis O 1 Occa-Jasu CHR.

mob. ub. . Therapetita rum vivendis Orma.

125쪽

IOR FI I T o R I AJrsu Cust. Occasum Cibum , aut Potum sumebat; nonnulli vero vix ter, Au. 6.. tio , aut sexto quoque die cibo necessario vescebantur. Pane simplici , & sale obsonii loco utebamur ; quibus aliqui hyliopum. adjiciebant pro condimento, ut qui delicatiores . Omnes aqua sitim extinguebant; septimus illis dies sanctus , scstusque erat, quare Sabbato ab omnibus post animi curam refici corpus solebat . Observabant autem potissimum numeros , postque spatium septem

hebdomadarum celebrabant conventus, propterea quod non nummerum septenarium modo , sed vim etiam ejus multiplicem venerarentur. Erat namque iIlis exploratum castum esse septenarium , semperque virginem . Extremus septies septenarii dies profestus erat maximi diei incidentis in quinquagenarium numerum , gratus naturae , & ex vi trianguli redi anguli , quod generationis rerum omnium initium putabant, constans. Agebant interdum convivia, quorum multiplices, iique plane sing Iares ritus. Ubi dato signo convenerant, stabant omnes antequam discumberent, sub Iatisque in coelum manibus , atque

oculis, orabant , ut illud Deo convivium placeret . Absolutis precibus seniores , hoc est, qui prius institutum amplexi fuissent , primum discumbebant; tum ceteri, ut cujusque dignitas poscebat. Ad convivium veniebant & seminae , eaeque anus, sed virgines, quae sponte castitatem servassent: Hae si . nistrum , viri dexterum mensae latus tenebant. Qui se addixerant ei disciplinae pueri, discintis promisssisque tunicis , discum. bentibus ministrabant; neque enim adhibebatur a Therapeutis mancipiorum opera in ministerio . quod censerent cum natura pugnare servitutem . Vinum praebebatur nemini, sed aqua limpida, frigida quidem ceteris, calida vero senibus; erat enim illis vinum pro veneuo . quasi esset dementiae caussa . Ah rant cruentae dapes , & panis tantum pro cibo apponebatur , pro obsonio sal , hyssopum , in delicatiorum gratiam , Pro condimento. Haec initia convivii erant: fiebat post silentium , deinde proponebatur aliquid e sacris litteris, aut solvebatur proposita quaestio . Postea Praeses dum allegorica sacrarum Scripturarum enarratione visus sibi fuisset satis secisse desiderio auditorum , assurgebat , primusque hymnum Deo canebat , qui aut recens esset ab ipso compositus , aut scriptus ab aliquo veterum Poetarum. Ceteri mox imitabantur Praesitis lam , nc tamen , ut cum omnia audirent , tum in extrema clausula vocem attollerent. Absolutis hymnis afferebatur me in

126쪽

sa cum Pane sermentato , hyisopo, & sale , ob venerationem mensae illius, quae erat in Templi vestibulo . Post coenam sacrum pervigilium sequebatur. Surgebant namque omnes, fie-hantque in medio comaculo Chori duo virorum unus , mulierum autem alter , quibus incentores prcxficiebantur, qui & honestate morum , de canendi peritia praestarent . Deinde hymnimodo ab omnibus junctim , modo alternis vicibus canebantur . Gestus accentusque pii ab utrisque fiebant, nunc quidem stantibus , nunc vero contra antrorsum retrorsum ve moventibus gradum. Postea vero quam chorus uterque sic egi isset, ex duo-hus unus fiebat, & ad graves virorum acutae seminarum voces ita jungebantur , ut concentus inde plane musicus oriretur . Producebatur autem ad mane usque commessatio , omnesque

versi ad Orientem solem comprecabantur sbi felicem diem . Itacue absolutis Precationibus, ad suum quisque Semn eum secedebat . 3. His potissimum univeris serme Therapeutarum disci-Plina continebatur , quos , mi jam diYimus , Eusebius futile Christianos existimavit, atque ejusdem sententiam Hieronymus, aliique multi veterum postea sequuti sunt. Contra Nilus , & Pho-uus Judaeos suisse omnino contenderunt. Sed de hac quaestionea recentioribus quoque vehementer certatum est, potissimum a Monte ioconio in notis ad librum Philonis editum Paris. an. IIo9.& in Epistola ad Ioannein BoGerium Senatus Diviouensis praesidem, quibus ille Therapeutas in Christianorum numerum retulit; hic vero Judaeis adcensendos esse judicavit. Longum nimis esset de hoc quaestionis genere pro rei dignitate disputare: Quocirca id tantum adnotabimus, nohis sedulo perpendentibus quae in utramque Partem asseruntur , plura occurrisse , quae adduhitandum de Eusebii sententia vehementer adducerent. Rem docte diligenterque uon multos ante annos persequutus est Mamachius vir sumina rerum Ecclesiasticarum peritia , quem consulat , qui haec accuratius nosse cupit. 4. Marco successit in Alexandrina Cathedra Anianus, uti paullo ante Eusebio , & Hieronymo Auctoribus indicavimus ; atque si fides habenda Eutychio Patriarchae Alexandrino in Historia , quam Focockius, & Seldenus adnotationibus auctam ediderunt, non modo ex Alexandrinorum Presbuterorum numero assumptus fuit, sed manibus ab eisdem impositis Episco Jasu CHR.

a. a. e . .

S. N Ius de

Amanus S. Marci Successor, a quo D dinatus tit a

127쪽

AN. 62. De dissere

tia Ordinis Episcopalis, de

Presbyteralis. Haeret Icorum objectiones contra Epist. ordinem .

Episcopus constitutus, quemadmodum in Ecclesia Alexandrina obtinuit usque ad Alexandrum qui Nicoeno Concilio interfuit,& primus instituit , ut Episcopi AEgypti ex Alexandrinae , veIalterius Ecclesiae Clero Alexandrinum Praesulem eligerent , Mordinarent . Haec Eutichius , quae dici vix potest , quam se-stive exceperim Novatores. rati nimirum Catholicam de Episcoporum dignitate supra presbyteros sententiam his omnino labefactari. Si quis tamen praejudiciis vacuus ad judicandum accedat , facile intelliget inania haec prorsus esse , atque indigna quae a doctis viris asserantur , uti jam diu Iuculenter ostenderunt Echellensis in libro, qui inscribitur Embebius vindicatur,& Reuaudoitus in Historia PatriarCharum Alexandrinorum . Quis enim quaeso unum Eutychium seculi decimi, & obscuri nominis Scriptorem, quem & ipsi Pocockius, ct Seldenus fabulosa passim obtrudere fatentur, ceteris praeserat, & tempore , & a ctoritate praestantioribus , qui ab Apostolorum aetate ad nostra usque tempora , Episcopos dignitate presbyteris ani istare docuerunt Id probe intellexerunt Pearsonius Beveregius, Hammon. dus, aliique doctrina longe clarissimi, qui licet a Romana Ecclesia extorres , ipsius tamen sententiam a Calvinistarum objectionibus vindicarunt. Itaque jure quidem Tridentina Synodus

sanxit : Si quis dixerit in Gessa cithblica non esse Hierarchiam dipina ordinatione insitutam, quae consat ex seisiopis , Presburis, ct Aginistris , anathema I; Se rursus cano ne VII. Si quis dixerit, Episcopor non esse Helburis superi

res, anathema sit s. At enim Novatores , & Salmasius praesertim , Blot delius, Dalleus, Basia agius , non Eutychii tantum auctoritate , sed Scripturae testimoniis Episcoporum praestantiam evertendam suscipiunt ; Lucas enim , inquiunt , Paulus , Petrus nullum Episcopos inter & Presbyteros discrimen Certe constituunt; namque pluries Episcopos appellant , quos antea Presbyteros dixerant ; S contra , vel Episcopos tantum , seu Pr sbyteros , atque DiaCOnos memorant , nulla unquam alterius ordinis mentione interjecta ; quae in argumento sane sunt, Apostolorum aetate eosdem prorsus fuisse EpisCopos ac Presbyteros . Sic Lucas prodit Paulum Ephcso voCalse m orer natu

Graece Presb dros Ecclesiae , qui cum venissent ad eum , O nul egent, dixit eis. . . attendite vobis, O universo gregi, ita quo vos spiritus sanctus poseis Episcopor regere Ecessam. Dicit jrod by Q le

128쪽

DH. Sie Paulus Epist. ad Philippenses Paulus, inquit, ct πι- rusti Cust

motheus. fervi Iesu Christ, omnibus sanctis in Gryti Iesu. .

quisunt Philippis, cum Episcopis ct Disconibus. Item in Priori ad Timotheum , postquam a capite secundo ad octavum praec* ta dedit Episcopis, oportet ergo Episcopum c. statim Cup. s. nulla interjecti gradus faeta mentione ad Diaconos progreditur; Diaconos militer pudicos cte. Rursus ad Titum , ubi dixit A- p. r. s. postolus se illum reliquisse Cretae ut consitueret per cipitates Presbteros, monuitque quales illos esse oporteret , illico sic pergit: Oportet enim Episcopum Me crimine esse. Denique Pe- φν' r.e . s. trus Presbyteros appellat, quos Episcoporum munere fungi significat: Seniores, Graece Presbteras) qui in vobis fiant o secro consenior, in graeco textu Compresster tesis G1, si passonum . . . Pasite qui in vobis es gregem Dei providemtes πισκοπουντεs non coacte , sed nontanee . Scriptura: Patres praeterea adjungunt, & Clementis , Polycarpi, Cypriani , Hieronymi , aliorumque obscuris quibusdam congestis locis .sbi mire blandiuntur, inaniterque dictitant non divina, vel sepostolica , sed ecclesiastica tantum institutione postea factum , ut Episcopi Presbyteros dignitate antecellerent ; atque ideo jure quidem Aerium haec a quarto usque seculo pronunciata:

tinus enim es ordo, unus honor, ct una dignitas . Impo- Har. 7 s.

nit manus Episcopus , ita nium Presister; lavacrum dat Episcopus , Amiliter ct Presbter . Mirari quidem subit viros summa caeteroquin ingenii, & doctrina plane singulari, tam vehementer hallucinatos , neque animum advertisse , haec a vero Ecclesiae sensu adeo semper absuisse , ut propterea omnes Aerium in Haereticorum numero hahendum esse existimaverint . Et sane nulla in allatis Scripturae locis dissicnitas adversus Catholicam de Episcopis sententiam inest: uti enim adnotatum a

Chrysostomo legimus Episcopi, de Presbteri voces in novo Testamento promiscue usurpatas constat , qua r iv Episcopi a Presbyteris ordine & dignitate different, utrosque lamen iisdem promiscue nominibus appellatos fuisse . suid hoe es inquit is mChr ysostomus, quod Paulus Episcopis, ac Diaconis eam Epistolam ps et ni rinscribit, nulla mentione facta Presbyterorum an unitis Civitatis r 'multi erant Episcopi nequaquam ; feae Presbteras iso nomine appellavit. Tiane enim nomina adhue erant communia, sitque etiam ipse Episcopus vocabatur Diaconus. Idcirco ad Timoueum scri-Disiligod by

129쪽

Morinus de S.

scribens , inquit . . . . uuae data es tibi cum impositione reanuum Presbierii ; Presbteri enim Episcopum non ordinassent . Et rursus ad Titum scribens , hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut consutuus per civitates Pres teras . . . Si quia sine erimine es c. . . . quae quidem de L sopis dicit: namque Me eum dixisses, sat addit, oportet enim Episcopum sine crimine ess .... Antiquitur etiam Episcopi .... Pocabantur Presisteri, Di

rotero , c, Condiacono . Procedente vero tempore disributumes euique nomen , ut hic qiadem Episcopus, ille vero Presbur

appellaretur . Ita Chrysostomus , cui plerique postea consensere , probe intelligentes aliam nominis, aliam vero muneris esse rationem . Theodoretus quidem de Epiphanius allata Scripturae loca secus ac Chrysostomus explicarunt I neuter tamen Episcoporum supra Presbyteros dignitatem inficiatus est. sed uterque manifeste propugnavit . Hactenus de Scriptura ; quod vero ad Patres pertinet , a plurimis jam est lucu-Ienter ostensum omnes semper, & ubique de catholica sententia consensisse , & si quae in illorum scriptis subobscura interdum occurrant, ea Omnia ad clariorum amussim , uti decet , exacta fuere, M perquam commode explicata Quod si secissent Novatores, non adeo quidem, uti in reliquis , ita in hac quaestione SS. Patrum auctoritate abuterentur, & potissimum Hieronymi , quem ita sibi adversus Episcoporum superioritatem favere dictitant, ut Blondellus ipsum contra Cathalicos edita Apologia vindicandum susceperit . Quamquam , ne quid dissimulemus , non defuere ex nostris etiam , qui inconsulte nimis Hieronymo Aerianismi notam infligerent; vel oscitantiae saltem arguerent. Plura facile pollemus Hieronymi l ca proferre , quibus conceptis verbis catholicam de Episcopis sententiam confirmat, sed paucis contenti erimus, ne in his diutius , quam instituti nostri ratio patitur , immoremur . Prin

cipio itaque haec ad Nepotianum scribit : Gu subjectus λη- tisici tuo , ct quas animae parentem fuscipe. auod Aaron , Iisi ejus , hoc Episcopum , Pressieros esse noverimus. Quem

autem quaeso fugit Aaronem singularem & summum Pontificem divino jure fuisse, & filios ejus inferioris gradus Sacerdotio perfunctos Praeterea in Dialogo adversus Luci serianos E

clesiae , inquit, Iulus in fumisi Sacerdotis dignitate pendet, cuis non ex r; quaedum , c, ab omnibus eminens detur potesas .

130쪽

ιοι in Gessis incientur schismata , quot Saeerdotes: & insta Si quaeris , quare in Ecclesia baptieatur nise per mantis Episcopa non accipiat Spiritiam Sanctum . . . dise hane observationem ex ea auctoritatae descendere, quod Spiritus Sanctus ad Apο- solos defendit Rursus in priore adversus Iovinianum libro: Pres ter , ct Diaconus non sum meritorum Episcopus , O

nomina , sed inclarum ; Nec di itur . A quis Episcopatuis

de erat , c uude eum de Alostolorum non suo aevo Io-quutum mille apparet bonum de erat gradam , sed b num opus de erat , quod in majore ordine consitatur pusit , s velit, occasionem exercendarum habere virtutum : In libro vero secundo: In veteri tesamento in novo alium ordinem Pomtifex tenet, alium Sacerdotes, alium Levitae. Denique in Epistola ad Paulinum: L Vestri, ct Presfieri labeant in exemplam Apsodos, 'solicor viros. quorum honorem po emses habere nisuntur meritum. Haec si attente , & sine praeiudicio perpendantur , vel nolentem quidem facile adducunt , it credat Hieronymum longe aliter ac Blondellus ejusque gregales perperam contendiint , de Episcopis censuisse; neque de ipso adeo temere & sine omni temperamento statuendum , ut qui conceptis verbis superioritatem Episcoporum , vel Apost lico aevo ex divina ordinatione toties asseruerit , ex animi inconstantia id ipsum alibi pemegalse existimandus sit, ea solum de caussa , quod tum in Epistolis ad Oceanum, ad Evangelum , alibique ut in Commentario in Pauli Epistolam ad Titum , quaedam offenduntur, quae minus videntur prima fronte cum reliquis cohae-Tere. Non ex uno vel aliquo Scriptoris textu, sed ex omnibus , psius genuina ejus de re quapiam opinio est investiganda, & ex apertis perspicuisque lux obscurioribus afferenda. Ceterum vel ad ea Ilieronymi testimonia , quibus adeo Calviniani nituntur animum sedulo advertamus, non modo cum vulgari Catholicorum doctrina

commode conciliari , sed magno ei esse praesidio intelligemus: Exemplo sit Epistola ad Evangelum. In ea profecto iisdem serme verbis, quae paullo ante ex altera , ipsius ad Nepotianum Epist Ia descripsimus , maximum Episcopos inter & Presbyteros discrimen ex Apostolica traditione constituit: Ut sciamus trad tiones Apossisas fumptas de veteri Te mento, quis Auran .

Ili ejus, atque levitae in Templo fuerunt, hoc sibi Episco

pi, Preibyteri, ct Diaconi vindicent in Ecclesia. Uerba clarissima sunt , nec quidquam certe mauis estius dici poterat .

SEARCH

MENU NAVIGATION