장음표시 사용
131쪽
multa retinuerat de pristinis sacrorum ritibus , multa item ex disciplina Lutheri respuerat. Advenientem Commendonum perhonorifice hospitio accepit, coluitque omnibus humanitatis ossiciis, plura ut ne a Catholico quidem praestari potuerint. Cum eadem apud illum Commendonus,
quae Naumburgii dicta ab se,Collegaque de Coi
cilio fuerant, disseruisset, responsumque pro car-tera benignitate ejus acceptuet, quo magnum pacis, & compositionis studium declarabatur, ac de Pontifice, & Romana Ecclesia mentionem numquam sine honore usirpasset , cupientem
deinde discedere , aliquot apud se dies precibus,& comitate retinuit, quotidie plures cum eo horas consumens , ut numquam nisi aegre a colloquio, ac sermone ejus avelli videretur, viri ingenio , atque eruditione , ut ipse ferebat, delecta tus : inerat enim Commendono gravitas , & Ω-cundia par, & mira rerum variarum notitia, &serius, atque essicax sermo. Itaque non dissicile ei fuisset Ioachimum ab illo errore, in quem credulitate lapsus erat, ad Ecclesiae fidem reducere, fatentem jam ignota sibi fuisse multa, quae Commendonum disputantem audierat, nisi suorum
auctoritas eum continuisset. Nam Germaniae Principes omnes ipsi doctrinae, omnium exter rum rerum, morumque expertes, mirum quam se
plerumque iis credunt , quos sibi in consilium asciverunt, scientia juris , aut industriae opinione commendatos. Ii Ioachimum deterruere , ne
132쪽
orationi, cohortationibύsque Commendoni as sentiretur. Ab eo profectiis Brunsvigiis, Lunem- burgiis, caeterissique regionis ejus Regulis, Episcopissique conventis , ad Rhenum per Vestphalos iter vertit, visis circa Padesbornam campis, saltibiisque Variana olim clade, dc Arminii victoria claris quae loca adhuc post tot iaculorum
spatium a Germanis cum gloria, & ostentatione majorum suorum virtutis monstrantur. Sed intagenti dolore animi circumiens Saxoniae urbes anficiebatur Commendoniis miseratione tot populorum a propria salute aberrantium , atque in . pia paucorum fraude tantis sese erroribus , ac exitiabili superstitione obligantium. Nec tenere lacrymas poterat, aspiciens tot monasteria, quae saner frequentia per omnem Germaniam immanibus aedificata sumptibus visuntur , tot templa magnificis structa operibus, monumenta Veterum
hietatis, alibi spoliata , desertaque miserabiliter squaltere , alibi prorsus diruta , ac vallata esse
quibusdam etiam locis non in profanos modo , sed etiam abominabiles canum, atque equorum
usias haberi, ut quibus altaribus secrificia Deum propitiantia fieri ante conseessent, iisdem jumen. torum praesepia locarentur; tantus in quibusdam furor, tanta inventa rabies est. In Ubiis apud Agrippinensem Coloniam , urbis ejus Archiepiseopum, atque inde bidui itinere adversa progressus ripa ad Confluentem Mosellae, Rhenique, Trevirorum item Archiepiscopum adiit ; est enim
133쪽
uterque ὀ septemviris, qui Caesarem creant. Tum navigio exceptus secundo flumine ad Oceanum usque provehitur , tantum ex itinere ad Clivensem Regulum digressus. A mari Bruxellas petiit, conventaque ibi Margareta Philippi Regis serore , quae cum imperio iis gentibus praesidebat, in
Eburones ad Leodiensem Episcopum transiit. Unde eum haud parvi initium motus in Brstan- tiam i ea Belgarum regio est revocavit. Lov nium est ampla , ac nobilis gentis ejus urbs, inquam studiorum , ac litterarum causa magnus e totis Belgis, circumjectisque Provinciis adolescentium numerus convenire solet. Ac tum doctis simis hominibus divinarum rerum , & sacrarum litterarum interpretibus florebat. Inter hos quaestio, ac dissensio magnis orta de rebus distraxerat civitatis studia, vehementerque accenderat juvenum animos, ut non modo in scholis palam pro sua quisque sententia contenderenti sed scriptis quoque, librisque placita tueri parabant ;quae res alienissimo tempore novum datura in cendium , aditumque haereticis ad perturbandas Belgarum res factura videbatur. Edi accersitus Commendonusavocatis ad se , qui utriusque factionis capita erant , qua comiter appellando,
qua leniter castigando , & de rebus ipsis, quae
in disceptationem venerant ex usia disserendo, ei umpentem illam flammam repressit, neque destitit, donec auctores quoque dissidii in gratiam, concordiamque reduxit. Quae res non parvam illi
134쪽
famam , atque existimationem adjunxit; quippe quos non Magistratus auctoritas, non imperium Praesidis revocari a pertinaci contentione potuerat , unius viri prudentia , aptusque mulcendis , tractandi lique eorum animis sermo, ad pravam aemulationem deponendam pertraxerat. Hac re perfecta, Pontincis Maximi litteris ad Daniae, ac Sueciae Reges vltimas Germaniae, ac Septemtrionis oras incolentes , proficisci, atque eos invitare ad Concilium jubebatur. Nec ille moram sibi ad yroficiscendum fecit properans difficillimum iter antequam exiret aestas conficere , ne hyeme in frigidissimis regionibus deprehenderetur. In Holandiam cum transisset, conscensa apud Am-sterdamiam navi, Oceani sinum, cui incolae Zuderseae nomen dixere, saeva vexatus procella trajecit, atque inde per Frisios in Saxoniam, ac Lu-becam, nobile ad Ballicum mare oppidum venit. Certos hinc homines ad utrumque Regem misit,& prius voluntates eorum cognoscere, quam ipse se tam barbaris nationibus committere statuit. Ac Danus quidem juvenis aspero , ac feroci ingenio , & usque adeo vino , atque intemperan tiae deditus, ut raro sobrius inveniretur, interque ipsi pocula efferri insolenter, ac jactari solitus, superbe , ac rustice respondit, non esse, cur se Romanus Episcopus legationibus sellicitaret. Suecum , qui missus est, comparata classe in Britaranniam parantem trajicere , ab Elisabetha Re gina inani spe conjugii illectum , invenit. Hic
135쪽
quamquam in Lutheranorum erroribus institiuus erat, & tum etiam , ut sibi Elisabethae animum, cujus magnopere affectabat nuptias, conciliaret, Calvini scilicet sapientiam amplexabatur tamen magnificum existimans se in vitimis positum te ris tam longinquis legationibus adiri, benigne N Commendono aescriput, sive in . Regnum suum, γ' sive in Britanniam, quis Hopediem transivissurus erat, ad se venitar, verba ejus libenter audit
rum, neque ei ullum apud se jus hospitii ablatu,
Nrum. Commendono; Meque Sueciam petere , -- de proseisturus Rexerat, neque eum in alieno as
ire Regno est visum Pontificis jussum de eo
opperiri, atque interim ita iBesgas reverti decrevit. A Lubeca biduiitinere Namburgium venit , opulentum oppidum , ac frequens, non longe amari, qua se Albis in Oceanum effundit tantus quidem, ac tam lato alveo, ut nos qui ab Nam- burgio Stadiam petentes medio stumine navi descendebamus, vesuri magno pelago navigantes ripas fluminis ab neutra parte cernere satis possemus , neque ea latitudo non magnarum quoque navium capax, quae ab Oceano ad moenia usque oppidi stibvehuntur , varia merce onullae: Cymbros olim ea loca, Vandalosque tenuisse credunt,& hodie septem circa civitates pro communi libertate inter se nexae frudere , Vandalicae vocitantur. Ad Bremam inde trajecto Visiirgi nobili item Germaniae flumine, per Frisiae, ac Veliphaliae fines in Holandiam, atque inde Bruxellas red-
136쪽
sit. Ibi Pontificis litteras: cum a cepisset, quibus comprobato consilio ejus, ut omissa ad Regem Sueciae profectione in Italiam reverteretur,& ex itinere civitates, Regul6sque, qui Rhenum circa colunt, adiret iterum , eoique, & maxime
Episcopos ad Concilium exciret, jubebatur. Per Rhemos Lotharingiam petiit, & regionis ejus Regulo appellato in Treviros , atque ab his navigio per Mosellam vectus ad Rhenum descen dit, ac Maguntiam , atque inde Assemburgium ad Maguntinorum Archiepiscopum se contulit. Is est Archiepiscopus septemvirum, qui Caesarem sistagiis suis creant, loco, ac dignitate princeps. Paulum inde a Rheno discedens ad Herbipotensem , & Bambergensem Episcopos divertit. Ab his Norimbergiam praevalidam Franconiae v bem , atque inde uno Aistadii Episcopo , M
nachium ad Albertum Bavariae Ducem venit, atque ab eo discedens , decimo tandem , ac septimo mense , postquam profectus ex Italia fuerat, Tridentum pervenit, quo jam frequentes Patres
ab Italia , Hispania, Galliaque ad celebrandum
Concilium convenerant. Tridento Romam Vocatu Pontificis perrexit, Germania, quanta a Belgarum ultimis finibus, Britannicoque Oceano ad Oderam flumen, atque ab Dania, Cymbricaque,& Baltico mari. ad Rhetias Alpes patet, omni ragrata, omnibus latissimae gentis populis , Principibusque aditis , pari industriae , atque innocentiae opinione apud omnes relicta. Mirabam
137쪽
tur plerique , quod cum tot feroces , & Romano nomini infestas nationes obivisset, omnes non solum intactus ab injuria , sed ne risu quidem , aut ludibrio ullo violatus evasit, sive haec in ipse cautio fuit, seu spectatae virtutis , atque integritatis fama venerationem ejus etiam apud bamaros fecerat. Nam Germanorum ingenia aspera, indomitaque , quemadmodum vera Dei religio , cultusque molliverat, ac frenum ferocibus animis injecerat, ad humanitatemque traduxerat, ita solutis nunc , abjectisque Christianae legis, ac disciplinae vinculis, quibus antea continebantur, efferari iterum, atque in antiquam revolvi truculentiam , barbariemque videntur, hae maxime gentes , quae longius ab exterorum commercio remotae , interiora Germaniae colunt. Romae Commendonus in renuncianda apud Pontificem legatione, multa de Germaniae vulneribus com-V memoravit, nihil ibi intactum a pravis religi nibus, nihil non pollutum , nihil non inquina , .lum. Priscae sanctitatis instituta omnia, aut vi,, sublata, abolitaque ab haereticis, aut novorum ri-
,1 tuum contagione contaminata, & corrupta. Ec-
,ο clesiasticum ordinem , amissa majorum discipli. ,, na , licentiam omnium rerum amplexum , acri plerosque non tam ossicio , ac studio religionis, es quam utilitate, ac spe retineri. Episcopos prae- ,, posteris animis posthabere divinarum rerum ciis ram ,& ut sitae sibi fortunae, opesque,& princeps,, ille splendoris, acidignitatis locus , quo inter
138쪽
caeteros eminent, salvus , inviolatusque perma- Nneat , id enixe laborare. Hinc Reylis , ac po- tenvbus hominibus , quos ante in sua auctorita- te habere consileverant, adulari, tantoque dedi- ratos, atque obnoxios magis esse , quanto illos uvidius, aut occupandis Ecclesiasticis bonis in is hiare , aut occupatis incubare sentirent : scilicet D quorum cupiditati, conatibusque obviam ire , is in lentiamque coercere, & deberent, & si se is nossent, conjunitaque, & concordia habere con- issilia vellent, etiam possent , eos ipsi ultro me- Diuunt, suspeetosque gratia , atque ossiciis lenire, is& conciliare studiant. Quin Episcoporum quos. ix dam a fide Romanae Ecclesiae descivisse, atque is in Principum haereticorum clientelam se tradi- is disse , eorumque tectos o x sita libidine vive re. Ad Concilium arbitrari se eorum venturum ,,
neminem , paucos missuros , si quidem sibi, qui aut valetudine, aut senio invalidi, inhabilesque ,, ad laborem, iterque essent, prolixὸ pollicitos se is
Pontificis Maximi dicto audientes futuros, ac
Tridentum primo quoque tempore venturOS, cm Dieros manendi veniam omnes orare , negareque is
sine evidenti periculo posse ab se Ecclesias, reL isque suas relinqui, patentes adversiriorum inju- riis,& absentia sua opportuniores . excubantibus is in omnes occasiones haereticis futuras. Adversus si haec tot incommoda , quae apta , atque Utilia re- is
media , quibus Catholici, & Ecclesiastici praesi- is diis , adjumentisque fulciendi, confirmandique si
139쪽
v esse viderentur, 'uibus inter se foederibus jun- γγ gendi , obligandiaue, quo ab inimicorum frau-Μ de, atque vi tuti libertatem suam munusqucra Vindicarent, ac neminem magnopere formidareis necesse haberent, exposuit. Quae omnia magna,& locorum , & hominum , & rerum illarum notitia , memoriaque disserentem attente audivit Pontifex , acceptumque , & collaudatum amantissimis verbis redire Tridentum , atqueieadem Praesides Concilii edocere , iisque tantam Rem publicam agentibus consilio , atque opera adesse jussit. Profect iis Tridentum cum omnia Praesidibus, ut praeceperat Pontifex , nunciasset, non diu moratus', ut Ie paucorum mensium otio a laboribus , curassique tam diuturnae peregrinationis reficeret, & familiare lac domesticas res suas, quae ipsum aliquando praesentem magnopere desiderabant, constitueret, impetrato commeatu U netias concessit, ubi ingenti gratulatione acceptus a suis, omnsque cultus honore , atque --i cio ab omnibus fuit. Quippe magnum jam esse ejus nomen , magna de rebus ab eo sapienter , atque industrie administratis praedicatio. AEque& acceptus Principibus civitatis, & gratiosus in vulgus, clariisque haberi, ut nullum non virtuti ejus patere, atque adeo deberi honorem homines existimarent. Nova
140쪽
COMMENDO NI CARD ' ios ejus ad Caserem profectio. CAPUT ROUia et O , ac tranquillo animo rem suam
familiarem, domesticamque curantem, &jam cum studiis, librisque suis ingratiam redeuntem, instruentemque se ad ea, quae pro sententia dicturus de religionibus, de sacrorum fide, de
correctione, atque emendatione morum in Concilio erat, novum de integro injunctium iter ab instituto avertit. Ferdinandus Caesar, acto Ger maniae conventu , in quo Maximilianum filium
Leeetarem sibi in Imperio designaverat, ut ex propinquo Tridentinis actionibus , Patribusque adesset, Oenipontem accesserat, oppidum ditio nis suae haud ferme plus centum millibus pas. suum a Tridento distans. Hinc ut praesens assi debat Patrum consiliis, mente vir optima , &magno in Christianam rem studio , & pietate: sed ex eo genere hominum, qui quanto sunt ipsi probiores , tanto dissicilius csse alios improbos arbitrantur. Quae ingenia maxime opportuna sunt alienam simplicitatem per speciem boni, rectique ad fallendum captantibus. Itaque callido rum quorumdam anstinetii, quaedam interdum movebat, de a PrHidibus Concilii, Concilioque ipso postulabat, quae turbandis rebus magis, quam ordinandis, quod ipse cupiebat, fore vide-
