장음표시 사용
151쪽
De dissensione inter se 'soporum in Polo
nia , O quorumdam consiliis a Com
CAPUT VIII. AP u o Catholicos nihil acre , nihil vehemens, nihil quo stare, atque niti firmer conasilium posset, cernebatur. Segnes , & cui uni fidere videbantur , causae indormientes agebant,& malis haud aliunde majus, quam ex bonorum moerore incitamentum. Episcopi, quorum semper in Senatu, & in Republica auctoritas fuit, quique conjunctis viribus, animissique facile non restitissent modo adversariorum conatibus, sed etiam in ossicio manere eos, & parere legibus coegi Gnt, tanta di luti, ac dissipati discordia, in tot scissi studia, tantisque in occulto odiis, mutuaque invidia dissidebant, ut nemo eorum non reliquis omnibus infensus , invisusque esset. Ita nihil ab his in medium consulebatur , adversariorum amicitiis, gratiaeque servientes, suae quis que privatim rei studebat. Ius, ac Respublica in
medio jacebat. Duo erant eorum,& Ordinis sui,& Senatus totius loco , & auctoritate facile principes, Iacobus Ucangius Archiepiscopus Gnestgnensis, & Philippus Padnevius Episcopus Craco-viensis , ille honore , hic divitiis, & opinione in-
152쪽
genii praestabat. Inter hos praecipue , nec obscv ne simultates cum essent, dispares animis , consiliisque, par cupiditas miscendi,ac turbandi res sellicitabat. Ucangio inhaeserant novae opiniones, quibus inquietabatur animus sua sponte varius, inconstans , & novis usque studens rebus, ut si perturbata Republica invecta nuper disciplina, religioque praevaluisset, exclusa Romani Pontificis auctoritate, summum se Antistitem, ac Principem sacrorum in Polonia fore, ad summasque opes perventurum,ut sitae quisque cupiditati blanditur , sibi persuaserat: neque ex haereticis deerant , qui assentando spei illius alimenta subjice rent. Apud Commendonum is priscae religionis studium simulans, deplorabat perditas Catholicorum res, dissidia Episcoporum, caeterorum languentes animos incusabat, Regemque deditum adversariis omnia illis indulgere querebatur.
Hunc inde coercendum minis, ac denuntiati
nibus terrendum esse disserebat. Catholicos infenses ei esse omnes ob crebras in Magistratibus, publicisque muneribus repulsas, & favorem in adversarios; nec eorum defutura studia, si se ipse Romani Pontificis nomen, auctoritate:mque praeferens , Ducem praebuisset, ac Regem iptum ingenio timidum, atque audenti opportunum, metu subactum, sibi Oonoxium fecisset , scilicet his
consiliis averti Augustum a Pontifice, tradiquc haereticis, atque ita suas procedere rationes, cO
gitatique cupiebat. Padnevius quoque idem de
153쪽
Rege terrendo , quamquam diverse animo sita debat. Neuter puolico bono, sed suae quisque rei tendentes, pri lata consilia habebant, ad eata piam sibi facere Rempublicam cupiebant. Hic auctoritate , & gratia Regis tantus paulo ante fuerat, ut omnia arbitrio suo subjecta haberet Ea non deciderat solum, sed ut plerumque acrius ex magna benevolentia exurgit odium , invisus, suspectusque ira , atque invidia aestuans agebat. Et superbus, atque indomitus animus, & dominari assuetus, eminentibusque inter caeteros, Vibus stibnixus quiescere non poterat. Regem ubi magno aliquo periculo , metitque implicandum callide rebatur, tum aut necessitatibus compulsum ultro ad se venturum, aut locum sibi ad vitationem ex eo aliquem futurum sperans. Eum igiatur accusans apud Commendonum magnjs criminibus ut reum agebat, nihil leniter agendo profecturum , opponendas formidines , intentandas minas, denunciandum periculum esse. His infirmum,& fractum animum,& ex conscientia omnia timentem in fide, atque Pontificis Maximi futurum. Nihil fallebant haec consilia Commen-
donum , qui & ipse per se satis utriusque ingenia
tractando perspexerat, & percunctationibus, quibus primum semper tribuere tempus consuevit , aperta & explorata omnia habebat. Itaque longe
alia , quam qua ipsi voluissent via ingressus, Re
gem non asperandum minis, quae nisi prompta vis ad cogendum adsit, plerumque vanae evadunt,
154쪽
aut in intempestive feroces recidunt : sed crebris orationibus ninc confirmabat adversiis metus
quosdam , qui ei a falsis, callidisque hominibus
ostentabantur; hinc monebat, ne ipse se, Regnumque in id discrimen ultro conjiceret, quod connivendo, atque indulgendo, vitare posse com fideret. Quippe sic quidem contrahi, majoraque in dies incrementa capere id malum , constare. Quid hac temeraria licentia decedendi a fide, quam majores nostri de divinis rebus habuere ,
neri aliud, quam jus , morem , leges publicas sperni, infringi, sibverti 3 Regni fundamenta Ribrui, ac labenistari Adimi Regibus vires, ac tradi multitudini, & seditiosissimo, ac audacissimo cuique adjungi Eo ipse, quod ille saepe quereretur esse quosdam, quorum apud nobilitatem auctoritas valeat, ut illi plus privatim, quam Senatus , ac pene quam ipse Rex polleant: pro .pterea quod iis multitudo fidat, coriimque oratio ni assentiatur , admoneri eum , & ad cogitationem rerum suarum converti debere, nec ultra pati invalescere eorum audaciam , qui excussa omni legum reverentia ex libidine sua omnia agant, coetus cogant , Concilia habeant, concionibus seditiosis homines a vero Dei cultu ad peregrinasceremonias, & pernicioses errores avertant ; qui denique sibi tantos spiritus, tantam arrogantiam simplere, ut paene jam nec ferri, nec corrigi posse videbantur. Ad hoc Dei quoque metum injiciebant, eum numinis sui. vindicem , vltore m-
155쪽
que , seu neglectae , seu pollutae religionis futu
rum , tantoque graviores poenas ab iis repetiturum , qui veluti in custodia locati legum, ac publicorum sacrorum sunt , quanto eos celsiores inter mortales honore , imperioque praestare, ac praefulgere voluit; nam in minuenda , violand que divinarum ceremoniarum disciplina, Dei ueopinione, aut jussis pervertendis , qui alios, cum possint, ab impio ausu non coercent, exitiosus peccare , quam illos ipses, qui aliena fraude inducti, mentis errore labuntur. Excitabat praeter
ea illum parentis sui summi viri, ac Regis in illa propulsanda peste diligentia , ac pietate ; in
terdum vicinae Germaniae, & tum maxime flagrantis Galliae ruinas, cladesque memorans, ut ex alienis malis utilia sibi exempla caperet, hortabatur. Episcoporum vero gratiae reconciliandae magno studio, curaque intendit, rei cum spissae sponte sua , nodisque inextricabilibus plenae, tum eo difficiliori, quod palam amicitia, & benevolentia simulabantur, odium, &obtrectatio in occulto erant. Ipse de singulos monendo , rogando , obtestandoque castigavit, & omnes in unum coactos multis saepe , & gravibus verbis, est adhor-
ratus , ut communem causam communibus comsiliis agerent, neu se , neu dignitatem suam pertinaci discordia proderent, ad eamque evertendam, gradum, aditumque haereticis ipsi facerent. Si consentientibus studiis, animissique amplexi Rempublicam fuerint, non magno negotio vulnera
156쪽
COMMENDO NI CARD . mnera. Ecchesue in eo Regno a paucis hominibus Gimposita sanari, & legibus, quas majores eorum ad sanciendam Eccletiastici ordinis majestatem , μfirmandamque religionis fidem pie, sapienterque condiderunt, vim suam reddi, & aut falsa animi ci
opinione deceptos revocari, aut nimia ambitio- ccne, & cupiditate provectos cohiberi, & sub le- cegum jura compelli ab iis posse: Sed quo majores cein Republica opes eorum, quo honor, dignitas- α que praestantior esset, eo promptius privatas si- te multates pro publica salute deponere, & patriae, α& religioni, quae tam ab dissidio eorum, quam ce ab alieno scelere gravius laboraret, remittere de- α bere. Id ab iis fidem, id munus, atque officium ti ipsorum postulare, id Regem, id Senatum velle, iaci omnes bonos flagitare. Quem quidem Regem cene quidquam ab singulis, aut incusari, aut appel- α
lari, si universi disjuncti, dissipatique sese ab ad- α
versariis obterendos, atque subigendos ultro tra- ciderent, qui ut intenti, ut vigilantes videantur, ia mno, ac secordia Catholicorum fieri, & auda- α cia, & consensu eos, non viribus terribiles esse. αHujus generis orationibus sicut planer mederi imbutis prava aemulatione , atque invidia animis non potuit, ita est assecutus, ut alios adjungeret sibi ii alios verecundia obitrictos contineret, aequioribusque & erectioribus ad omnia uteretur.
Per haec, tali ue cum magnam sibi fidem, atque existimationem apud Regem, apud omnes recisset, multa salubria in Republica hortatu, at-
157쪽
que consilio ejus acta , multa , quae evertendae pietati fuissent, rejecta sint. Cum tributum Rex decerni sibi extraordinariae magnae pecuniae insumptus belli, quo tum a Moscis, trans Borist nem carpebatur , vehementer cuperet, haeretici per famoses , ac populares homines rem impediebant. Id callide molientes, ut inde concessi
tributi mercedem decretum abrogandis, aut infirmandis legibus , quae contra nova invehentes sacra , aut de veteribus quidquam mutantes sunt, auferrent. Etenim hoc uno telo multis in locis petita, gravissimeque vulnerata religio est. Nam capti, percitique pravis erroribus populis jus, quibus velint ceremoniis res divinas procurandi , ac de Deo, ut cuique visi im sentiendi, loquendique a Regibus pretio mercati fiant. Et Reges ipsi proditam religionem a cultu, &pietate abductam ad praemium, & quaestum transtulere. Nil ergo mirum, si tempestate nostra fie-pe evenisse videmus, ut & populi irato, & majestatis suae violatores ulciscente numine, omnibus
discordiarum, ac bellorum cladibus affecti sint,& Reges, quam semel multitudini licentiam pe candi in Deum, & in majorum instituta, empti, ac deliniti pretio laxavere , ad eam ne adversus se quidem ipses cohibendam potentes inde fuerint: justamque illis ea in poenam verterit, ut intestinis seditionibus , suorumque factionibus vexati, uno tempore, & imperii vim amiserint, &exhausti simpubus inopes, atque egentes, Vsque
158쪽
COMMENDO NI CARD, iis bbsequi vulgi studiis, & turbulentissimi, de madacissimi cujusque libidini obnoxii agere cogantur. Id tum ne neret una obstitit vigilantia Com mendoni, atque industria, qua factum est, ut &Rex pecuniae collationem, quam Voluit, sit conseacutus, & animadversa fraude, ac malitia haereti corum , etiam in posterum intentiores ad caven
dum , & Rex ipse, & Catholicorum Principes
De Bernardino Ochino, haeretici ue aliis per eum a Polonia pulsis. CAPUT IX.
PAT EB AT eo tempore Polonia non civium modo, sed exterorum quoque licentiar, quin rum erat omnium mira impunitas. Quicumque aut ob noxam, mallinaque in religione sensum, patria pulsus, aut ne sub legibus viveret sponte profugus , in Poloniam se veluti in asylum con ferebat. Ibi nemini deerat ex nobilium numero aliquis , qui in fidem receptos tegeret, foveretque, alii insita vanitate ingeniis, alii rerum ipsa rum novitate illiciebantur. Ex Germania, Gallia, Italia corruptores aderant, ac prohibente nemine , & inanissimo quoque dictis applaudente, sua quisque somnia venditans, coetus aemulantium studia profligatae doctrinae habebant, de li-
159쪽
centia linguae grassabantur. Eodem Bernardinus quidam Ochinus con erat, & praeter caeteros magno concursu, & assensu audie Datur. Is erat ex Etruria Senensis civis, qui cum primam aetatem inter Franciscanos, quos Minores vocant, egisset, inde deflexisse eos a moribus priscis,lo geque a Magistri ratione aberrasse ferens, quae contemptu humanarum rerum contineretur, sescesserat ab iis, nactusque sententiae sitae sectato res, quos & auehoritas ejus & amor religionis a traxerat , societatem Capuccinorum revocatis Francisci institutis , cum Matthaeo quodam Umbinate, antiqui moris, & magnae simplicitatis, a que innocentiae homine constituerat. Horum est
vita omnis nam propagata inde disciplina est, ac per omnem Italiam late diffisa, vigetque nunc maxime sanctissimis , & innocentissimis referta viris) dura atque inops; cibus illis, victusque in dies quaesitus umplex sine lenocinio , aut condi
tione ulla: pellere non irritare famem , corporLque alimenta praebere, non etiam oblectamenta
volunt: quod crebris insuper jejuniis, vigiliissique
exercitum , domitumque habent , quo purior mens, selutiorque divinarum rerum contempla tioni , atque cultui vacet. Vestitus caeterae vitae congruens horridus , vilis ire , unica tunica, ac brevi pallio operiuntur, e ciliciis , aut non absi mili materia confectis, perpetuoque iisdem nullo aestatis, aut hyemis discrimine, sine calceis nido pede per nives, per saxa, aspretaque incedunt,
160쪽
crepidati tantum sacra faciunt. inetem aut liu mi, aut perangusto grabato, stramentove recumbentes , capiunt, non alia, quam qua amiciuntur veste contecti. Domicilia eorum raro in Urbibus, pleraque omnia in solitudine hominum. Denique omnis est in eo disciplina, Vt a corpore, humanisque curis abstractus animus divinis operetur rebus, paupere Victu, cultuque, & religione gaudens. Ochinus aliquot annos in illa aspe rae, atque egentis vitae patientia perduravit. Pascebat scilicet, sustentabatque animum hominis mire levis, & siti amantis , & ad omnem asperitatem perferendam firmabat gloria, & sanctita tis opinio, quae illum sic viventem est consecutata. Et fuit praeterea vir ipse non ineruditus, quamquam majori multo verborum, quam rerum doctrina excultus, sed patrio sermone nam Latinas litteras vix didicerat) in eo quod sciret adeo comptus , ornatusque, & copiosus, ut mirum in
modum captos specie, ac nitore orationis teneret audientium animos. Nam hominum nostrorum plerique conciones, quae more antiquitus tradito
de divinis rebus in templis habentur, Dequentant, celebrantque, non tam quidem, quo memtem praeceptis caelesti doctrina haustis instruant ad religionem, ad pietatem excitent, quam quod ducuntur orantis ingenio, & genere illo speci sae, & omnibus luminibus, omnibus undique si
ribus exornatae , atque expolitae orationis delectantur. Caeterum inde nihilo meliores essecti,
