장음표시 사용
161쪽
plane iidem abeunt, qui venerant. Pari vanitate Concionatores ipsi quidam, quo sibi audientiam faciant, hanc ipsam delectationem studiose aucupantur, auriumque voluptati omni arte morigerantes inserviunt omni verborum lenocinio, atque omnibus orationis illecebris influere in animos student. Quibus mihi non fructus, utilita que proposita populorum, esse videtur, quos docendos , instituendosque susceperunt, cujus rei causa is est in Rempublicam usus concionandi
introductus, sed placere ipsi, laudarique, quam
proficere alios malle. Quo enim de iNbus maximis, atque gravissimis, de Deo, de pietate, de religione, de vitae disciplina, sacratis in locis ante aras, ante simulacra Dei, & veluti ipsius instimita numinis dicentibus , inanis ille, atque in dea corus apparatus, senitusque verborum Z Quo illa tanto artificio, & varietate distincta, tanto deli buta fuco , tot flosculis conspersa, tot compta concinnis, tot denique coloribus illita, atque picta oratio 3 Et hi quidem quam vim, quam auctoritatem habeant aut ad impellendos , aut ad continendos homines, ut.vitiis absistant, virtutem amplectantur qui in re tam severa tam l ves, ac distatuti sint, & permulcendis modo animis, ac suavitate perfundendis, non frangendis, evincendisque intendant 3 In quo tanta est sepequorumdam intemperantia, tantum blandiendi,
ac placendi studium , ut nulla quid rem, quid locum, quid ipsos deceat, ratione habita, ne te-
162쪽
nerioribus quidem, & amatoriis verbis interdum
abstineant. Quis non tam animi a terrenis abd curis ad caelestium cogitationem eriguntur,
quam titillantur sensus, & ad jucunditatem, voluptatemque molliuntur. Res sacrae, divinaeque puram , castam , simplicem orationem , quales mores desiderant: verba delecta, si vis, non tamen nimia cum cura exquisita, & undique excerpta, ut dignitatis major, quam gratiae, ac leporis ratio habita videatur. Sententiae, 'uae Sra vitate, ac severitate laudentur, non tantum specie, ac venustate placeant: quae admirationis, ac 'terroris audientibus, quam delectationis plus imcutiant, perrumpant pectora, unde noxios assi chas expellant, non molliter influentes foveant; denique doceant, & ad probitatem , pietatemque instituant, non ad levitatem, Vanitatemque erudiant. In Ochino ut ad institutum revertamur in praeter eloquentiae famam , & hanc ipsam
orationis suavitatem, & cultum, aetas, genus vi
tae, horridus ille ornatus Capuccinorum, promis sa , & fluens insta pectus barba, argentea canities, pallor, ac macies oris, & magno studio, a teque simulata imbecillitas corporis, sanctit, ris opinio, prope excesserant humanae admirationis modum. Ubicumque concionaturus esset videre erat excitas sedibus suis civitates, nulla templa multitudinem capiebant, mulierum tu ba paene major, quam virorum. Si quo transisset, undique ex omnibus locis occurses ad eum
163쪽
iis' DE VITA IOANN. FR. diendum fiebant. Nec vero a plebe solum ille . humilibiisque , sed a principibus quoque viris,
regulisque colebatur. Advenientem hospiti, obviam itionibus accipiebant, pari studio, honor que abeuntem prosequebantur: &ipse quantum
poterat omni arte augere famam, ac veneratio
nem sui. Iter non aliter, quam ex disciplina nudis pedibus facere , tam tenui valetudine aetat lie jumento insidentem nemo vidit. Q adi vitare nequivisset Principum hospitia ingressus, magnificentia aedium, vestium, ornamentorum, nihil de instituto moveri. A armis epulis adhibitus cibo non plus uno, eoque communi, ac
simplici vescebatur; pari vini abstinentia. Datis lectis mollibus, ac pulchre stratis , Oratus, uti fessa membra quiete commodiori cubili sumpta reficeret, humi extento pallio cubabat. Hinc ina credibile est, quantum ejus nomen tota Italia , quantus illi honor ab omnibus haberetur. Cetet rum ut falluntur qui certam gloriam, quae tantum in vera virtute firme consistit , ficta virtutis imagine se consequi posse, de diuturnam pietatissimulationem sustinere mente aliter affecti sperant, inflatus, elatiisque tantis hominum in semidiis, tanta siti praedicationei animus sita sponte levis, de inconstans adeo sibi placere, sese am re , ac tanti suam aestimare fortunam coepit, ut spem ad immodica, vastaque homo Capuccinus adjiceret: Sed cum apud Pontificem Maximum non quanti ipse crediderat se, suaque in Rempublicam s
164쪽
, COMMENDO MI CARD 11sblicam, ac religionem merita fieri, nec spei, &cupiditati sitae Pontificis judicio responderi intellexit ; mente mala iraque stimulante, ne continere quidem se potuit, quin ex ipsis concionibus quaedam interdum sub ambagibus jaceret, queis Pontificis ipsius majestas, auctoritasque per- mingi , minuique videbatur. Haec ubi excipi, animadvertique fiant coepta, & in vulgus quoque suspiciό manavit, sub tanta sanctitatis ollantatione ambitiosem, & contumacem latere animum ; paulatim digredi ab illo homines, in die que senescere ejus fama, gratia quoque, 'ua latissime: pollebat, languere , minusque quam antea frequentarI. Postremis cum ad ipsum quoque Pontificem ea delata essent, Romam ire, & pu gare sese, & coram diluere, quae objicerentur, jubetur; nec tamen vincula , aut custodes adhibiti , sive parum creditum criminibus, sive tantum dignitati ejus tributum. Veronae apud Ioannem Matthaeum Gibertum civitatis ejus Episcopum forte erat, cum Pontificis maximi voluntas perlata ad eum est, quem commotum, dubitan temque cum sensisset Gibertus, vir cum egregidpius, & Episcopalis officii laude excellens', tum Ochini ipsius ob innocentiae opinionem in primis studiosius, magnopere hortatus est eum , ut Porro Romam iret, & veritate fretus animi, ac sententiae suae rationem apud quos Pontifex jus sisset, exponeret, eaque, de quibus insimularetur , constanter refelleret. Ille deterrente hinc
165쪽
metu ex pravae mentis conscientia, inde hominum existimationem verens, si defugere judicium, videretur, Verona profectus consilii atque animi anceps, tamen Bononiam usque processit. Ibitum erat Legatus Gaspar Contarenus Cardinalis,
a quo benigne quidem pro pristina amicitia hospitio est acceptus, sed facultatem cum Legato
de rebus suis colloquendi, quam cupiebat, non habuit, quod teger Contarenus tum maxime decumberet eo morbo, qui supremus illi fuit. Ita que manere, atque opperiri tantisper, dum G
dinali melius estet, jussum; ut est luspicax eorum ingenium, qui gravis alicujus delicti conscii sunt
sibi, qui omnia circumspiciunt, omnia timent,& quam meriti sunt poenam semper ante oculos vertantem habent, ingens hominem occupavit suspicio, ne per simulationem valetudinis, ipse a Legato detineretur , .quo inde apposita custodia etiam invitus ad dicendam causam Romam perduceretur. Hoc metu percitus, cum rogando,
instandoque introductus tandem ad Legatum esset, & cum aestuantem febri tantum salutasset, eadem nocte figae consilium cepit: sumpto communi sago, abjectbque cucullato indumento primus disciplinae ejus desertor cujus auctor extiterat, ad haereticos transfugit; atque hic finis illi mentiendae sanctitatis, α ferendae alienae persenae fuit. Cum enim ad eos homines, atque in illa castra venisset, ubi in summa rerum omnium
impunitate pro ingenio cu)usque; ac libidine vi-
166쪽
vebatur, ita se statim in eorum formavit mores, ut ab illa continentiae, ac modestiae professione, votoque, quo constrictus erat, sacerdos, & Ca- puccinus , & sexagenarius sibi ante omnia virginem juvenculam per matrimonii nomen junxerat , omnique exuta jejunandi, vigilandi , precandi, corporis domandi cons laetudine, memoriaque , cum adolescentula vetore liberis operam daret, atque vitam penitus eadem cum caeteris licentia institueret, ut non immerito prioris vitae austeritatem , ac religionem occultae ambitioni, novam intemperantiam moribus suis adscribe
rent homines, sed ut fere perfugis usuvenit, initio benigne, mox per contemptum habitus, spretusque, apud quos in summo te honore futurum speraverat, ad tuendam nominis siti auctoritatem, quod in primis populare, ac plausibile rebatur,
rotam aggredi religionem, nec contentus iis, quae tum crant falsae, & ab Ecclesiae scitis abhorren tes opiniones, novas ipse invenire, conflare , &comprehensas scriptis in vulgus edere, quae ex Etrusca in Latinam linguam amici vertebant. Et quidem non, ut alii, de perturbata morum diiciplina, de Ecclesiae institutis, de cibis vetitis, de coelibe vita sacratis hominibus indicta , negatoque conjugii jure, de divina hostia populo aut in altera, aut in utraque specie impartienda , caeterisque hujusmodi, quae quamquam gravia, & adversantia veritati, tamen solemnia illis jam, &vsitata, sed audacius se in ipsum profundum im-
167쪽
mergens, ne senescentis Lutheri signa secutus vi deri posset, ac signifer ipse, atque dux ferretur,
in ipiam Dei notionem invasit; & sententus E cletiae discerptis, partibus, personisque confusis,& aut revocatis antiqui Arii opinionibus, aut deterioribus additis, ipsius nomen , atque vim Trinitatis nefarie, ac sceleratὰ impugnare, atque perturbare coepit, prorsusque ad ultimum impietatis praeceps ruere, & curri initio apud Helvetios consedisset, pari inde inconstantia sedes , atque
fidem in dies mutans, omnem pervagatus Gemmaniam , Britanniamque atque undique explosus, postremo se in Poloniam contulerat, & Cra Coviae, ut ostendimus conciones, coetusque habebat. Referre hic non pigebit verba ipsa or xionis ejus , quam primam ad Italicos homines habuit, qui studio videndi, atque audiendi hominem frequentes quot Cracoviae erant s& plures ibi negociabantur in ad illum adierunt; quae nobis ipsi retulere, qui interfuerunt. Hos fratres N appellans, Cavete, inquit, putetis ad alium vosis hodierna die visendum , quam ad verum I E s ua CHRisTI Apostolum accessisse; Quin ego plu- γγ res, & majores pro nomine, atque gloria Christi,
Μ & pro illustranda caelestium rerum veritate, lara bores, atque aerumnas perpessus sum, quam aut
,, fides fiat pati hominem posse, aut ullus Apostora lorum unquam tulerit. Neque vero propterea
di, quod mihi, ut illis, edere miracula , atque pomm tenta facere datum nou est, fidei minus nobis
168쪽
debetur, quam illis, nam eadem nos ab eodem accepta Deo docemus: ac satis magnum miraci Glum, atque prodigium est ea a nobis perferri po- μtuisse, quae tulimus. Atque haec ille de se, ex μquibus vanitas hominis , α famis facile perspici
potest. Verum ad caetera sacrilegae doctrinae portenta addiderat novum argumentum dialogorum
de Polygamia, i sic enim evulgatum a se librum inseripserat) in quibus colloquentes secum quosdam incit, qui rationibus, exemplisque ex secro. rum librorum monumentis, & ex utilitate Reipublicae detortis, cuiquam plurimos gigni , ac procreari filios , sebolemque ac multitudinem propagari conducit, non licere selum, sed etiam praecipi Christianis hominibus asseverant, quas, ct quot cuique placitum fuerit ducere, atque ha-bpre uxores: sic in trudere nobis Barbarorum ritum conabatur, quibus nulla fides, nullus conjugalis amor, nulla charitas liberorum , nulla sanguinis necessitudo, quae omnia illis multitudine
distractis vilia ducuntur , quippe alii decem , alii plures pro cujusque facultatious , aut libidine
alunt uxores. Adeo Capuccinum hominem praeteritae continentiae poenituit, ut cum ipse refractis legum vinculis, incestis se , atque innuptis contaminaverit nuptiis, ad evertendam inde matrimonii sanctitatem , turpis nequitiae magister coortus sit, cujus vim, atque nomen adeo se elum esse hominibus Christianis Deus voluit, Vt Virum uxoremque, veluti mentem corpiisque,
169쪽
unum ex duobus fieri praecinerit , penitu ue alia terum alterius voluntati subjecerit.& sedere sempiterno, & indi lubili junxerit, sic ut . justi conjugii solvendi, dirimendique jus ne illi quidem ipsi reliquerit, quem potestatis suae vica ,rium inter homines constituit. Hunc igitur, aliosque perniciosis opinionibus por Poloniam grassantes Commendonias clim apud Principes , α maxime apud Regem redarguens, crebris sermonibus incesseret, tenuit , ut Senatu seonsilitum fieret, ut exteri haeretici omnes a RUno abire cogerentur. Ita Ochinus Polonia excellit, ac omnibus jam terris extorris , ac profugus, cum in
vili Moraviae pago a veteri amico hospitio esset acceptus, ibi senio fessus cum uxore , ac duabus filiabus , filioque uno peste interiit. De nationali Concilio per Commendonum rejecto.
EX pu Rcλτ A perditis hominibus Polonia .& illis seditionum flabellis amotis, facilius fuit gentis quoque ipsius licentiam paulum cohibere , & a templis sacerdotibusque vim , atque injuriam prohibere : sed haereticorum capita , in quibus erant Principes nobilitatis, & nomines uimmae potentiae , & magnae cum apud multitu-
170쪽
dinem , tum apud Regem gratiae, & auctoritatis, quanto intentius rem agi a Commendono intelligebant, tanto ipsi acrius causae, consiliss-que incumbere. Unum erat, quod summe opta re , summaque moliri ope videbantur , ut gentis Concilium , 'uod vocant nationale, cogeretur, in quo sine ulla auctoritate Pontificis Maximi de universa religione inter se, prout ex ipserum usu, atque Republica visum esset, constituerent: &nacti Arcniepiscopum cogitatis eorum Opportu num , cujus dignitas pariter in sacerdotum ordine, atque in Senatu emineret, ipsius intimas spes pollicitationibus fovebant, incitabsntque , rati maxime per eum effici posse, ut tale Concilium haberetur. Eodem intenta cupido Ucangit Archiepiscopi rapiebatur ob eas, quas silpra attigimus causas. Id ergo unum dies atque noctes 1ecum volvebat, id clam cum Frisio quodam intimo amicorum coquebat,homine obscuro quidem
genere, sed Catholicae Ecclesiae , ac priscae pietatis insectatione nomen adeptus, adversiis quam scripta a se multa volumina foras dederat. Neque
haec quidem consilia Ucangit, & machinamenta haereticorum Commendonum fugiebant: sed quemadmodum intentissimo studio id agebat, vene iis quidquam procederet, ita dissimulanda , quae ad se de Ucangio deferebantur', statuerat. bd in tali tempore , in tantis haereticorum opibus tantam vim hominis divitiis, amplitudine honoris, amicitiis adversariorum pollentis mini-
