Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I I IIII III I

atque interpretes nobis divinarum legum e caelo demitas este 3 nisi haec edita in lucem monstra, atque portenta forent, genus fumanum mersum aeternis errorum tenebris futurum fuisse 3 quam malum amentiam , quem huic saeculo furorem objectum, ut salutem perditorum hominum somniis addictam habere, & de re omnium maxima ex paucorum aut inscitia, aut scelere statuere non pudeat 3 Ergo Catholicae Ecclesiae contemnetur

auctoritas, cum qua Deus ipse futurum se usque ad consiimmationem feculi , nec portas inferi praevalituras adversus eam est pollicitus 3 Ustirpatores isti verbi Dei, & nominis ejus dignitate ad fallendos imperitorum animos abutentes audientur 3 Qin & ipsi arripiunt, & aliis faciunt potestatem sacrorum librorum dicta flectendi, torquen .dique, quo cujusque animi aut error, aut libido tulerit 3 Hi non eo , quod plures de Deo , deque Dei verbis, ac ne, quod omnes quidem censuerint, consenserintque , teneri se velint, verbum Dei ipsi opponant, assidueque jactem, quod inde in quam placitum fuerit sententiam deto queant , eoque stari oportere, umimque habere disceptatorem pugnent ;justos ejus rei judices refugiant , ac detrectent, atque insurer iniquitatis insimulent 3 Quod perinde esse, ac Ii non Regem, non Senatum, non Iudices audiendos , sed justa legum spectanda , atque iis parendum esse contendatur , quae inde quisque ad voluntatem fin gat , di quocumque cupido tulerit, detorqueat;

182쪽

COMMENDO NI CARD. 1 7

quid vero id esse aliud, quam omnes legeS, Om- ne discrimen, omnia jura confundere, omnem tollere hominum secietatem 3 Nec finem ullum Ghis malis, dissidiisque imponi velle 3 id adeo no- vorum Magistrorum scelere , atque fraude fieri, Gqui quo vulgi studia retineant, ab omni pacis, & G

concordiae mentione, ut a peste abhorrent: quip- pe quibus in eodem versari, mergique errore Gmultitudinem expedit, & reconciliata populo- Grum cum Catholica Ecclesia gratia, pace, & tran- μquillitate 'constituta , sedata , atque composita re Republica, nullos se fore intelligant. Ergo has tilites, & controversias serunt, aluntque, atque eὁ α maledicendi, atque evertendi omnia libidine αprovehuntur, ut nullum inter homines relictum re Ecclesiae suae Caput, ac Rectorem, nullum cer- α

tum Magistratum, ac Iudicem, ad quem dubiis, redissicilibusque de rebus referatur, datum esse con- α tendant, pugnaciterque defendant: & quod vitii iane humanarum quidem legum latores, aut ullius requantumvis barbarae Reipubiscar conditores, si re habeant, ferendi sint, id caelesti Numini, divi- ianaeque rationi objicere execrandi homines non reverentur: Ecclesiamque morte, ac sanguine IESU CHR1sTi Dei ad salutis spem revocatam, nec

hominum consiliis, sed ejusdem Dei sapientia

constitutam, veluti navem sine gubernatore, coetum sine rectore, corpus denique sine mente relictum aiunt: quos haud satis sciri, utrum contumeliosius dicatur in Deum, an hominibus exitio- .

183쪽

sius futurum fuerit. Commemoravit inde clades multorum Regnorum, Provinciarumque Christiani nominis, quas obiens ipse proximis annis oculis aspexisset suis, & quot intestinas seditiones, quot motus armorum, quot bella, quot caedes , direptiones , vastationes , quot sacrilegia, quot sacerdotum a templis , sedibiisque suis expulsiones , quot denique conversiones ,' atque adeo eversiones Regnorum , ac Rerum publicarum hae pravitates opinionum peperissent, multis verbis luculenter, atque accurate disseruit: ipsius quoque Poloniae vulnera aperuit, ab hac eadem peste imposita , pristinam ejus gentis tranquilli-xatem , religionem , consensionem ρ atque ex eo vim, & robur, florentemque eorum omnium statum cum praesentibus incommodis, ac perturbatione comparavit: Hortatusque inde est ad retinendam patriae dignitatem , geminamque gloriam iis a majoribus relictam Catholicae pietatis,& bellicae virtutis incumberent; quae ad id unic'

esse ratio , viaque videatur, orcumenici Conciliis ita, decretaque susciperent ex iis remedia sanandis eorum animis, atque tot Reipublicae incommodis haurirent: atque haec tam varia , tam multiplicia facra, tot, ac tam dissimiles, ac pugnantes opiniones , quas paucorum improbitas invexit, plurimum aut error, aut levitas, aut licentia aluit, propagavit, & ut malossim omnium segetem, ut morum pestem, & omnis bene constitutae Reipublica tollerent. Postremd contest

184쪽

COMMENDO NI CARD. r stus Deum est, se, quae saluti eorum utilia essent,& privatim saeph, & tum publice monuisse Pontificis Maximi verbis, eadem suprcino illo universitatis casii, atque ultimi judicii die , cum omnes homines ad Tribunal Dei aperti, nudique, ac nullis tecti involucris constiterint, objecturum iis, atque testaturum, atque haec dicens reddidit Regi librum. Quae quidem omnia tanta vi, tanta gravitate, atque contentione peroravit, ut non commoverit modo Senatum , & maxime seni

res, qui & pristinam Regni valetudinem, & ejus initia morbi recordabantur, sed ipses quoque hae reticos obstupefecerit. Ego quidem , qui praesens pone ipsum aderm , librum manu ferens,

Uirmare possum, plerosque lacrymantes me animadvertisse. Cum finem dicendi Commendo. nus fecisset, velletque Senatu abire, manere eum Rex jussit. Haud enim, inquit subridens, minus libere apud linguae nostrae ignarum, quam si ab- esses, sententiae a nobis dicentur; ac statim cx- quiri coeptae sententiae. Vcangius Archiepiscopus Gnesignensis, qui primus rogatur, ab ingenio suo non discedens, cum magno honore verborum, δέ Pontificis Maximi studium, & Patrum Tridentinorum sapientiam extulisset, accipiendum quidem in praesentia librum, sed Commendono respondendum censuit, Regem posteaquam illa d creta cum sitis legerit, quid sententiae habeat in-, dicaturum: Cum Episcoporum,& Catholicorum omnium fremitu aspernantium orationem ejus

185쪽

est auditus, qua sub arbitrium Regis, Senatusque

revocari scita Concilii videbantur. Tum Rex non expectatis aliorum sententiis, quas ex. murmure perspexerat, sitis scire se dixit eam a Comme dono orationem ex tempore habitam, cum acce situ suo ea die in Senatum venisset, neque ita futurum divinare potuisset, ut quae tanta Vi, atque ordine pronunciasset , ea divini numinis instinctii magis, quam praemeditatione, aut facultate sita dixisse, ac monuisse eum existimari posset. Ita que sibi placere, ut Concilii Oecumenici justa ac cipiantur, iisque, ut convenit, & decet, obtemperetur. Atque in hanc sententiam per Vicecancellarium, ut mos Regi, responsilin Commen- dono est redditum, deque eo Rex , Senatusque

multis inde, & gravibus verbis est ab ipso cola

De 9us Hudio peragrandi Poloniam. CAPUT XII. IN o a ab dimisso Variaviensi conventu Commendonus consilium ceperat Poloniam omnem perlustrandi, praeter insitum ingenio ejus videndi, ac peragrandi studium haud rebus ipsis inutile ratus, sin las obire Provincias, cum Eoclesiarum Praesdmus colloqui, & singularum nostere incommoda, quo iis, quantum posset, mederetur, & vltimis quoque gentibus, queis nun-

186쪽

quam antea visiis Apostolicae Sedis Nuncius esset, specimen sui ostendere. Vistula nobili Sarmatiae flumine Dantiscum ad Ballicum mare descendit,& ex itinere ad Plotiam, & Uladissaviam, & Cubmam Episcopales omnes urbes ad ripam fluminis sitas appulit. Dantiscum frequens est, accelebre oppidum ad Vistulae ostium, ac nobile S ptentrionalis plagae emPorium portu maxime inclytum, quem Vistula lato se ore in mare essundens efficit, ubi saepe sexcentae naves majoris formae ex Livonia, Suecia, Dania, Germania, Belgia, Britannia, Gallia, atque Hispania varias ferentes, petentEsque merces videri dicuntur. Praeter hunc duo stat in Prussia portus ad Albingam,& Chini spergam, sed nullus celebritate cum Da tistano confercndus , quamquam Albingensis

magnas habere opportunitates dicitur. Iis ex RGgnis vinum , oleum, saccarum, atque aromata, do lanei panni, & serici advehuntur, exportantur frumenta , vinum , oleum, mella , cera. Hanc

urbem loci opportunitate ducti Teuthonici sodales condidere paulo postquam in ea loca ad res contra Prutas gerendas a Pontifice Maximo missi venere, quae cum postea injuriis coacta se in Polonorum potestatem tradidisset, ab iis mutatae fidei praemium libertatem cum legibus suis vivendi accepit, quam miscendo se inde alienis discogdiis saepe auxit, interdum etiam omnem amisit, sed pecunia, atque auro omnia damna sarcivit; quo quam armis validior civitas, tectiorque

187쪽

semper fidi, frumenta enim, aliaque quae Politiuad eorum urbem deportant externis mercat-bus, aut omnino alteri, quam Dantis no covendere per leges eorum non licet , Pro fit, ut iis parvo veneant, quae truse ipsi quamplurimovendunt. Hinc magnae illis, & privatim , & incommune divitiae, quibus adhuc suam retinent, ac tuentur libertatem, atque urbem publicis, α privatis aedificiis egregie nobilem incolunt. Et est Prussia ferme omnis, iram Polonia aedificata elegantius : nam rarae apud. Polonos e lapidibus domus, e ligno, suppetentibus facile materiam vastis, & frequentibus sylvis, extruum, nec id genti studium laxe, aut oratiae habitandi. Prussa Germanis fere inc itur , unde cuncta illic Germanico more, quamquam pastores, culiotasque

agrorum nec Germani sunt, nec Germanice sciunt: reliquiae' antiquorum Prutarum esse putantur, nec hos Lotherana haeresis omnes, ut Vrbanos, traxit cum linguae commemio discretos, tum qua semel imbuti erant, resigionem constantius retianentes. Ne autem omnis a priscae pietatis cultu,

in novas, diversasque sectas Prusia abierit, maxime virtus obstitit, ac vigilantia unius Hosti Cardinalis. Is Se sitam ditionem nam pluribus oppidis Varmiensis Episcopus imperitat in a contagione ejus labis prohibuit, & inductum in ista sam Iesultarum Collegium Brumspergae , vauti

in statione adversiis haereticos collocavit, & multos sanctitas viri, innocentiaque continis , Ut

188쪽

COMMENDO NI CARD.

quamquam late in omnes fissum id malum sit, tamen inter ipsam nobilitatem nonnullae in Ecclesiae fide familiae permaneant. Prusii H dictia veteribus sint haud satis ne inter ipses quidem constat: partim Germanis adscripti, partim Saramatis videntur, & hodie vir que misti sunt gente : sed tum nulla cum his populis commercia, ideo ne cogniti quidem satis; lub Nerone profectum Pannonia Equitem Romanum ad emenda succina in ea loca penetrasse ut miraculum res runt. Prusserum nomen a Borussis accepere, qui e Scythia, ultimissique Europae terminis, qua ortum Tanais habet, profecti eam regionem vastarum, desertamque a Gothis insedere: ibi diu patrio ritu, nullis aedificiis , nullo agrorum fructu, nisi quem terra blate ferret, nullo aut in Deos, aut in homines cultu , denique nullo imperio, aut lege egere, melle quod passim per sylvas apes fundeuant, & lacte, & sanguine equorum, & Κ-etarum carnibus vescentes; tanta barbaries inera

vi sine ullo conjugii nomine, aut discrimine n minas in quascumque, aut sors , aut libido impulisset, brutorum ritu inirent. Ex tam prompta, M. promiscua venere ingens brevi propagata multitudo , qua praegravante, ne anguitiae inde finium urgerentur , infantibus, quae neminae ed rentur , necatis: mares tantum suscipi, nutrirsque instituerunt , nec ulla toto biennio muliebris stirps servata. Graves accolae finitimis jam erant, 'nimi circa non infestum latrociniis, ac rapinis

189쪽

IID I

juventute eorum relinquente, nec ipsis m0derari facilius erat nullo rectore, aut lege agentibus ob id cum de Re publica aliquando cinuissent, unus Barbarorum haud sane stolidi ingenii, nomine Viduutus, qui piraticam faciens nonnihil etiam opibus eminere inter eos coeperat, Quin , inquit, ab iis apibus, quarum quotidie pascimur fructu, viyendi quoque exemplum capimus ὀ An videtis , ut illae uni parere didicerunt, ut ab eo aequo jure habeantur , ut inertes ad laborem coguntur, strenuis, atque industriis optimae in suis cavis sedes dantur 3 Dictis assensere omnes, atque ipsum Broterum suum esse Regem apum , ipsi sua lingua sic vocabant, jusserunt. Non defuit illli animus , atque indoles Regis, ab illa promiscua cum qualibet se miscendi consuetudine revo-ςavit, conjugiaque, & discrimina liberorum in, stituit,& aliquod qu0que legum fraenum Barbaris injecit ; sed ante omnia Deorum metum, opinionemque incussit, qua plusquam vilis legibus multitudo continetur, sumpto a finitimis SamO-gitis, atque Lithuanis more, serpentes , rarum in frigida regione animal, ut Deos vereri docuit deinde feras quoque, quas in victum ante assiduer venabantur, quo iis parceretur, sylvarum numina esse dixit postremo sylvas ipsas quasdam consecravit, & divises inter omnes agros colere

jussit. Sed vicinis populis eb terribiliores Barbari erant, quod stib Regibus disciplinam viribus addiderant, cum Massovios Poloniae populi subtὶ

190쪽

populationibus, cladibusque fatigatos in magnum

metum suarum rerum conlecissent. Conradus eo- .rum Rex ad Pontificem Maximum Romam con-

se it, adhibitis Germanorum quoque, & maxime Saxonum precibus, qui & ipsi aegre Barbarosa finibus suis submovebant. Ab eo, quia Christiani a contemptoribus Dei oppugnabantur, missi in Prussiam sitnt Teutonici sodales, qui tum

maxime Syria a Saracenis pulsi, novam sedena mi . litiae a Pontifice Maximo expectabant. Ii ad XXX. millia honsinum fuisse dicuntur, Germani omnes genere ; caeterae enim omnes nationes ea iaciet te excludebantur, quae paucis orta initiis , aucta, cohfirmataque Pontificum Maxi rum auctoritate ad magnam dignitatem , opesque pervenerat. In Prussiam profecti sedes accepere citeri rem Vistulae ripam, Culmensemque omnem tractum, multbsque annos vario.marte cum Prussis

bellarunt. Postremis secundis aliquot praeliis attritis Barbarorum rebus, & magna multitudine eorum interfecta, omni Prussia potiti sunt. Gens Christiana sacra accipere coacta, missis a Pontifi ce Maximo, qui eos in Christianae disciplinae ratatione erudirent , quam adco Barbari aspernati initio sint, ut Aldebertum Balemum Archiepia scopum, virum, quem sianctitas morum , dc miraculis assirmata religio in Divorum retulit numerum , ad eos a foedo cultu bestiarum avertenta dos Roma profectum, sacra facientem aggressi obtruncarint ε, & Lepe, quam metu, de simulati

SEARCH

MENU NAVIGATION