장음표시 사용
221쪽
contumaciter repelleret: non sane parvo mor . derationis, & abstinentiae documento, cum ne que dubia spes ostendi, neque adversari mos vi deretur, & plura, & recentia exempla extarent
corum, qui Regum gratia in eum dignitatis gradum ascendissent, di tum quoque niti quidam
dicerentur. Sed is mos tantum abest, ut probandus, imitandusque Commendono videretur, ut dicere soleret non aliunde graviora, aut plura detrimenta Romanae rei esse importata. Dum
enim quidam ejus, ad quem Venerint, non a quo missi fuerint, gratiae serviunt,& in rem missi publicam, suam agunt privatam, eos non solum libere, ac fortiter mandatum munus non obire,
saepe de fide, atque officio decedere, sed semel
cupiditate, atque ambitione prolapsos,ipsam quoque Rempublicam prodere, per cujus opes crescere animo destinarunt. Quod Pius Quartus
Pontifex Maximus sero quidem post lectos ab se in Senatum quosdam suspectionis ejus macula aspersos, sed aliquando sensit, decretoque scivit, ne cui Regis, aut Principis, ad quem Legatus
filisset, ejus ad honores commendatione uti liceret; qui fecisset, ei noxae esset. Augusto quanto admirabilior haec integritas, invictusque adversus omnem cupiditatem, & gratiam animus erat, eo acrius objecturum se conatibus suis eum suspicabatur. Laudibus igitur eum ferre, industriam, prudentiam, fidem, pietatem omni sermone praedicare ; tradito commendatosque ab
222쪽
eo augere, ornareque, haereticos edictis coercere; denique ut cum Senatore Regni sui de R publica conferre, consilium exquirere, & pl rumque uti. Haec incusserant metum Reginae, ne Commendonus ad juvandum inceptum Regis
suscepisset, quam illi suspectionem malevoli quidam inculcaverant ; cujus ignarus Commendo-nus rediens a Russia Radomiam, ad visendam
cam, etsi suspectum id Regi intelligebat, divertit. Benigne admodum hospitio acceptus, post epulas remotis arbicris Regina omnia, quae machinari Regem senserat , Commendonum C- docuit, quaeque sibi objicerentur refutavit : inde quanta injuria,& quam indigne afficeretur, multis cum lachrymis exposuit: Regis nomen nunquam aliter quam summo cum honore usur pans, omnemque ab eo culpam in quosdam, qui plurimum gratia malis artibus quaesita apud
eum valerent, avertenS. Commendonus bonum
animum habere eam, & cauta, & innocentiae suae fidere jussit, sibi & ante omnia explorata, dc praeparatos e Catholicis probos, & recti aman tes, qui si moliti aliquid adversus eam haeretici fuerint, se eis audacter opponant, nec ulla in re ossicio siuo se defuturum. Hac mota oratione Regina simpliciter aperuit quae delata ad se de illo essent. Per eum cum Pontifice Maximo de suo dirimendo matrimonio agi jam coeptum, atque ipsum, quo RNi gratificetur, huic rei favere, neque si adversaretur xanto in honore, a
223쪽
que dignitate apud impotentem cupiditatis huc
jus futurum, quae tamen nec credita ab se esse, cum contraria famae sint, quae de ejus integritate,
ac religione circumferretur , nec celare eum voluisse. Pauca adversus haec Commendonus :atque illud primum sancte affirmat, se cum Rege ea de re verbum nullum unquam esse locutum; caeterum ad se quod attinet, 1ic vitam instituis se, ut non opinantium, aut obtrectantium sermonibus, sed rectae mentis conscientia staret,& in omni negotio fidem suam rebus quam Verbis purgatam, probatamque mallet: Caesia ri fratri, quae familiae universae cum Pontifice Maximo gratia, & benevolentia intercederet, α cum parente suo viro optimo, de sanctissimo im
tercessisset, satis quidem ab hoc metu securam eam reddere debuisse. Sed Pontificis ipsius fide multo securiorem esse eam debere, qui quod divinam vim, atque sanctitatem habet, id verescinderet, nullius mortalis gratiae, aut dignitati daturus unquam esset. Tum vero Regina dextram ejus amplexa effuso fletu, per sacerdotium , quo praeditus esset, per virtutem ejus, ninmenque , de existimationem, quam partam apud omnes bonos haberet, per parentis sui memoriam,cui charus ipse in primis fuisset,orare eum,atque obsecrare inuituit, ut solicitudini suae subveniret, se que indigne proditam, desertam, abjectam que ab omnibus unus pro ossicio', &fide sua tuendam susciperet, atque haec adeo demisse: de tam
224쪽
erebris inter fletum , lacrymasque singultibus egit, ut Commendonum tam clarae , tantique fastigii feminae miseratio confunderet. Consol
tus eam , suamque illi fidem, studium , diligentiam non destituriim pollicitus discessit. Petrico- vita Rex cum frequens Concilium convenisset per eos , quibus data provincia erat, quod ante diu concoxerat, occesteque habuerat , consilium proferre institit. Bifariam Poloni de Republica coeunt. Rex cum Senatu, in quem Epitcopis, Palatinis, Castellanis haec sunt honorum , α magistratuum vocabula apud eos in jus est veniendi , centum & quinquaginta ferme hominibus , cum Omnes adsint, quod haud scio an unquam accidat, consultat. Equites, quo ex O dine Senatores leguntur e singulis regionibus in plures autem Poloniae Regnum dividitur j binos, ternosque , aut plures etiam Legatos ad Concilium mittunt, qui de Republica in medium consultant terrestres Nuncios ipsi appellant) ii separ tim conveniunt, & quae visa fuerint ad Regem,& Senatum referunt. Hi nuncii initio ad id mo do mittebantur ad Concilia , ut decreta Senatus domum ad suos renunciarent: sed stib Augus o novam , & veluti Tribunitiam potestatem invaserant, cum ex licentia sacrorum audaciores ad omnia facti fuerint, ipso fovente eos Augusto , minuere dignitatem Senatus optante,& ipse cupiditatibus sitis licentius indulgere. Hinc citius,
quam ipsi sperassent, omnis ferme Respublica
225쪽
sub arbitrium Equitum iit: non tributa decerni, nisi accepissent, non leges fieri, quas ipsi non probassent, nihil denique pati in Republica, ni
si1 ex auctoritate, & libidine eorum agi, omnibus aliis intercedere ; nec dicto audientem fore nobilitatem denunciare. Ipse interdum Senatus, penes quem publici Consilii majestas , correptus , atque acribus verbis obju Tatus ab iis est. Quin Senatoriam quidam omisso amplissimo ordine transire ad Equites, crearique Nuncii malebant, quo populares haberentur, plusque in Republica pollerent, & unus, qui cohibere vim eorum poterat , Rex, incitabat. Inter hos Commendoniis e Catholicis acerrimum, atque optimum quemque familiaritate , & benevolentia conjunctium habebat, a quibus & de rebus , quae religionis causam attingerent, edocebatur de ipsi consi
lia cum eo conferebant. Itaque cum referente
Ostrorogio quodam diserto homine , ac nobili in primis viro , de Cimmo haeretico , de Regina agi coeptum esset, qua sterili, ac filios non gignente Reipublicae opus non esse injecerat; adversantibus, qui a Commendono instructi erant, magnis contentionibus est certatum. Ad extremum & haeretici tenuere uti rogaretur Rex , ut in gratiam cum Regina rediret, cumque ea comjuncte, & amanter viveret , neque liberorum spem suis praecideret; & Catholici, ut omnis repudii, dirimendique matrimonii mentio omitteretur. Ut ventum in Senatum est in quo Rex
226쪽
de industria adesse noluit, seu pudore absterritus, sive ex dictis Nunciorum, quae respondenda sibi cssent, meditaturus in idem Ostrorogius summam Reipublicae agi praefatus, copiosa oratione Senatum est adhortatus, Ut non praesentibus modo re- bus consulerent, sed longe in posterum, quod sa-
pientiam eorum deceret, prospicerent. Vivo Re- se non alium rectorem desiderare Rempublicam, 1ed hominem eum, & progressum aetate,& mor- ti etiam obnoxium t Rempublicam aeternam esse oportere , quam , si quid Regi humanitus acci- deret, in cujus manus venturam Sic eum de se, sic majores ejus meritos, ut non ipsum modo re- gnare, sed in ipsius manere domo Regnum ve- μlint, quod qui fieri ipse filios non suscipiente Gposse 3 Filios porro qui suscipiat tertium jam an- num seposita , & procul habita uxore Θ ipsorum reesse partes, qui parentum sanctitatem apud Re- α
gem merito obtinerent, eum in gratiam cum Re- μgina reducere : eodem tempore & Poloniae po- μpulis spem propagandae Regiae stirpis ostendere, cc egre culti conjugii ab ho ce; ne spretum inde in ma- alum publicum erumperet. Et paucos haec quo respectaret oratio, fallebat, quod gravis jam esse hujus rei fama coeperat, & ut assentatio , & negligentia publice fere praevalent, etiam qui R ginae injuria movebantur, respectit Regis silebant. Ucangius, qui Senatus ob Archiepiscopalem dugnitatem erat princeps, sequenti die in Senatu, & exemplum parum iniminum oculis amovere
227쪽
quae Equites movissent, exposuit Regi, adjecitaque Senatus verbis, quae apta rei sunt visa. Rex ad moestitiam compositus posse ab se & Reip blicae occupationes opponi, quibus curis distentus per hoc omne tempus fuit, & morem majorum , quibus placuisset RUinas a publicis consiliis abesse , questosque tape multos matrem suam , dum vixit, nimis se publicis rebus immis ere selitam , quod fere secuta virum, filiumque Concilia Regni habentes sit, sed prompturum se apud eos simpliciter , quae animum ' obturbant suum. Α probis, de in scientia divinarum rerum rapprime versatis hominibus injectam
D sibi religionem esse , negantibus justi conjugii
v jus sibi esse cum Rei na, cujus sororem antea in v matrimonio habuisset. Hinc se vehementi conflictari cura, ne incestis implicitus, & pollutus a nuptiis, Dei iram in se quotidie magis incitaret, a petere ab iis, ut se consilio juvarent. Responsum ab Ucangio rem non esse hujusmodi, de qua statim dicendae sententiae viderentur. Ita spatium ad cogitandum, componendumque cona silium est sumptum. Ucangius Episcopos Om-- nes, qui tum praesentes erant, & praeterea ex sacerdotum ordine quicumque aliquam doctrinae' opinionem in sacrarum litterarum studiis haberem , convocavit in Tomelum,& ad Commen-
donum misit simul significatum , de qua re id
Concilium esset habiturus, simul quaesitum , an ipse adesse vellet, qui cum maxime velle respondisset,
228쪽
disset , sequenti die mane summo in Templum
perrexit: Ventum ad certamen , idque uni sibi excipiendum, sustinendumque esse existimans, quando Episcoporum in aliis animus, & audacia, in aliis fides desideraretur, Consedit medius in ter Episcopos Commendonus, in eum omnium. oculis, auribusque intentis. Tum Ucangius Re gem clim se solvi non potuisse existimet, divi na lege , quae est: de matrimoniis. inter conjunctos assinitate , quanta illi cum Regina esset , non ineundis, statuisse cum ea sibi divortium fa ciendum esse.bHaec dicentem Nicolaus Volcius Uladictaviensium Episcopus interpellavit, negans Regem ita esse locutum. Tum Padnevius Craco utensium Episcopus Regem ait admonitum a suis, oratumque , Ut cum Regina pro conjugii sanctitate, quo obstricti inter se essent , viveret, objecis se religionem , qua se diceret deterreri, propterea quod vereretur , ne lege , quae matrimonio inter se tam propinquos jungi vetat, ita tenerentur mortales, ut ea exsolvi ullo modo ipse potuerit ; proinde Episcoporum de eo sentcntiam rogasse , ut eorum potissimum consilio uteretur, qui divinarum rerum , & sacrorum interpretes sunt constituti. Id excipiens Ucangius Commen- donum oravit, ut ipse eos doceret , quid cόnsilii ad Regem stiper tanta re afferrent. Ille nihil cunctatus, ac si rem in tam celebri, ac frequenti coetu explicuisset, seque palam indicasset, si sit vel ruentem jam posse sperans. Et rem Rex,
229쪽
inquit, rite , & sapienter fecit , qui de quo illi incussa religio iiiit, haud alios, quam Episcopos
consilere degit; & ego a vobis statim ei di cu sium , omnemque ex animo ejus scrupulum con- γ tinuo erutum mallem , quam de re minime du- ,, bia deliberando speciem dubitantium praebere , & Regis augere haesitationem : Matrimonium dia rem inter mortales fanctissimam esse, & I Esus, CHRIsTI voce sancitum , & praeceptum , utar quos Deus conjunxit , homo non separet. Paulum hic orationem interpellans Ucangius: Re-
νγ che , inquit, sed, ut ego audivi , est apud Iurin
,, consultos, quod initio constare non potuit, id dia ne tempore quidem perfici, aut invalescere. At ,, qui , inquit Commendonus , haec inter propin- ,, quos conjugia maxime constare , & jungi initio,, poterant, nullo enim vel Dei jussit, vel natura ,, lege, sed tantum instituto , ac decreto Ecclesia ,, prohibentur , cui ci m in honorem duorum Re rigum PontifexiMaximus jam derogavit', tum ,, ipses illo decreto amplius non teneri: nam quod ,, Levitico praecepit Deus , Sororem uxoris tuae in ,, pellicatum non accipies , ad hanc rem non per- ,, tinere ; subjecisse enim illico Deum, Non rele- ,, Vabis turpitudinem ejus adhuc illa viventer & ib,, lud in Evangelio, Non licet tibi habere uxoremis fratris tui, eandem rationem habere vetantis ubis vae conjugis sorori corpus miscere, aut detractam ,, fraterno lecto uxorem sibi incestis nuptiis con-
,, jungere. Ergo , inquit Ucangius, ad eundem
230쪽
COMMENDO NI CARD. 19sPontificem Maximum est Regi confugiendum , qui quos lege solvere pomit, qua jus ineundi tale conjugium adimitur, profectis dirimendi quo
que ex auctoritate fisa conjunctos potestatem habebit. Longὸ vero aliterise res habet , inquit Commendonus , nam postquam legis, ex qua jus connubii non erat, fiablata vi, maritali se
dere conjunxerunt, tum verum, & justum intercedit matrimonium, quod dirimi, aut lvi nullius mortalis ope jam possit, tanta est religione, ac sanctitate ab ipso Deo munitum ,& confirmutum ; & potestatis quidem Pontificis fuit iis ve niam legis dare , sed devinctos jam matrimonii vinculis di luere , nec Pontifex Maximus , nec mortalium quisquam potest , quemadmodum oleum si in ignem non injicias , non incenditur , at idem si in ignem effuderis, continuo concipit flammam , nec jam voluntate , & permissi xlieno, sed sponte, ac natura sua ardet, sic ut eximi , aut vindicari ab incendio nullo modo pos sit, nisi aut ipsum absumptum , aut ignis extinctus fuerit. Pari ratione matrimonia inter con
junctos iniri non posse Ecclesiae lege interposita , sed legem si sustuleris, oleum in ignem injeceris:
tum recte conjunctium conjugii foedus naturam ,
aut vim suam assequitur , quae est hujusmodi, ut abrogari, aut restindi nulla re , nisi morte pos. sit. Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit ; quod si dormierit vir ejus , liberata est a lege , cui vult nubat. Iis qui matrimonio
