Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

sent, adolescenti ad edenda virtutum specimina incitamenta fitere, qui se adeo ab omni luxuriae,& avaritiae omnique intemperantiae contagione integrum praestitit, ut in moribus ejus clarum innocentiae , modestiae, ac religionis exemplum eluceret. Et mortuo deinde Pontifice ad suum munus Mediolanum profectus terat enim civit tis ejus Archiepiscopus in omnes quibus eum la

ge, ac munifice avunculus cumulaverat, aut egentibus elargitu est opes, aut sacrarum rerum cultui erogavit: ipsa etiam beneficia , quae pedimulta , atque uberrimorum vectigalium habebat, novo Pontifici remisit, quo liberior uni Episcopalis ossicii, & sacrorum clarae vacaret: neque

haec, ut quidam per ambitionem , & gloriam sed constanti decreto, & prorsus quomodo fieri nisi ex animo non potest, quiple huic humana

rum rerum contemptioni consonam, & aequalem vitam egit, ne cum divitiis honorum qumque insisnia abjiceret, haud ulla re deterritus, quam quod ea sibi ad exequenda Episcopalis ossicii munia adjumento fore putavit: quo uci mobme declarasse est visus, non rimae, atque gloria servitum, sed populi, quem curae, atque fidei suae traditum regendum suscipiebat, commoda ta tum ab eo esse spectata. Atqui hujus Episcopalis ossicii, quod est longe omnium inter homines gravissimum, atque maximum, adeb inde omnes partes implevit , non solem sinetitate motum, ac vit* duciplina, oc sacrorum ςultu, quibus p

252쪽

COMMENDO NI CARD. at

casteque, & summa cum religione quotidiε operabatur, sed templis restituendis, ornandis,

excolendis, novis aedincandis, & populorum corruptis moribus, pravisque consuetudinibus, quas temporum sirperiorum Perversitas induxerat, &aluerat indulgentia Episcoporum, abolendis, &ad veterum institutorum rationem, normamque revocandis, ut in civitate vasta, & corruptelis referta , & diuturno peccandi usu a prisca tum via vendi , tum sacra colendi religione desuefacta, non modo libidini, luxui, ingentibusque ex omni genere vitiis, quibus praeceps illa ferebatur,

fraena injecerit, sed tantos exemplo virtutis, &sanctitatis suae amores pietatis excitavit, ut nus quam plures invenias ex omni aetate, sexu, ordine, qui piis, & Christianis ossiciis se, operamque sitam: devoverint; nusquam templa fiequentiori

populo celebrentur, aut divinus cultus, aut sa crarum aedium administratio majore religione, sanctioribusque ceremoniis habeantur, nusquam

denique Ecclesiastica disciplina sit intentior. Sed

ne singula quod longum esset percenseam, tantus vir cum in suo persequendo , atque explendo munere, tum in omni laude, & ossicio Christia nae religionis colendo evasit, ac tanto in iis studio, cura, labore, diligentia, assiduitate, tantoque omnis gratiae, invidiae, offensionis contem ptu cst versatus , ut illorum virorum imaginem temporibus nostris retulerit , quos propagatae Christianae fidei gloria, di verae virtutis, atque in- Ee

253쪽

ias DE VITA IOANN. FR.

nocentiae opinio divino numine contestata in caelestium Concilium sublatos consecraviti Huicit inir dum sub avunculo rerum potiretur, cum Commendono non plus benevolentiae interces. sit, quam quantum fama, atque opinio, quae in civitate de illo erat, adjungere illi potuit usus,& familiaritas certe nulla, nam praeterquamquὁd Commendoni animus ambitiolam illam rati nem per assentationem insinuandi se in patioso Ium, & potentium amicitiam respuebat, iis, quas

commemoravimus, legationibus obeundis, totum ferme tempus Pii Pontificatus ab Urbe, atque Italia abfuerat. Sed Borromeo inerat recti, honestique amor, cujus laudem vel in eo cole

bat , mirabatiarque cum quo sibi nullum necessi tudinis jus esset et virtutis quippe ea vis est, ut ignotis quoque studia, ac beneVolentiam conci liet: Itaque apud eum ratio dignitatis ,qutinam bitiosa in se observantia major ducebatur, & sp ctita arduis rebus, probataque fides, atque consilium Commendoni, quamvis absentis , pluris erant, quam multorum fucata studia, a quibus

quotidianis deducendi, salutandi, assectandique

ossiciis colebatur. Ad hunc Borromeumpromun re, cui praepositus ab avunculo erat, referebant

omnes, quicumque aliquid publicae rei gerendum

accepissent. Ad eundem cum litterae quoque a Legatis, Praessidibusque Provinciarum publice mi terentur, summum huic rei studium, curamque Commendonus est impartitus, ut quantum reli-

254쪽

COMMENDO NI CARD. 2'

gionis in aetas vere, α ex fide praeseribendis, tantum in explicandis diligentiae adhiberet, eo

quidem magis accurate, cogitateque, quὁd eostiissio, teneri, delectarique magnopere Borro meum a scis erat certior faetus. Genus orationis

secutus est ut id quoque hoc loco attingamus

quod rebus congrueret, grave, ac serium, ab omni fico, pigmentisipie, & inani ornatu verborum longe abhorrens, quibus usitatis, ac de medio semptis non exquilife delectis utebatur : In ordine, dc collatione rerum, &sententiarum, ut nexae inter se, aptaeque aliae ex aliis essent, elaboratior . quam in iida expolienda, exoritandaque oratione fuit. Nulla vero in iis praedicatio sui, nulla operae, aut industriae venestatio, in mici sepe intemperanter, ac moleste jactare' qui iam selent e quae bene , atque utiliter gesta mandatis resimndefent, ea ad Pontificis ipsius consilium, gloe iamque ut minister referebat, st dium in agendo, in maunctando laetecundiam retinens , quod caeteris additum eius laudibus fidei, integritatis, abstinentiae, religionisque omnium sermo usi commendabatur, incredibilia

ter Borromet animum in Commendonum accendit, qui pariter & in administrandis rebus,& in enarraiciis prudentiam, atque ingenium ejus enitere praedicabat ; nec id quidem praeterire

juvenis consilitim volumus, qui iis rebus, virtutibusque incitatus, cum ad eam voluntatem incubuisset, ut Commendo a Cardinalis crearetur

255쪽

xio . DE VITA IOANN. FR.sdque pro gratia, qua apud avunculum pollebat, haud difficile fore sibi existimare posset, tamen

sive a quibusdam magnae potentiae, atque auctoritatis viris Commendoni laudibus senserat invideri , quos conatui suo adversari nolebat, seu tatutum et Reipublicae spe stata 'tilitas sit, nulla sibi propria quaesita gratia, cogitationem hanc sitam ram alte compressit, ut animadverti a nemine potuerit, ac ne ad ipsum quidem Commendonum su icio, aut indicium ejus rei ullum permanare ; cujus ne habita quidem ulla ratio su rat in quotidiana beneficiorum largitione, cum in tenui fortuna aegre dignitatem suam tueretur; praemia, & benencia saepe cupidis quibusdam, atque ambitiosis auferentibus, qui omnibus o canonibus, temporibusque imminentes, omnia tendiculis circumdata egregii aucupes habent . nihil ut etagere avidas eorum manus possit. Quin Commendono tot itineribus, sumetibus que exhausto non modo pecuniae nullum supplementum est missum, sed illa ipsa menstrua pensio ducentorum aureorum, quae lae victum est, Nunciis constituta, saepe dilata, interdum etiam nonnisi magna sitorum diligentia a quaestoribus exacta est: adeo nihil illi ad spem ejus honoris, quo mox est assectus, ostendebatur. Sed eum haud dubie occulta vi divinum Numen provehebat: sub illo enim Pontifice ad amplissimum gradum pervenit, qui nec ante Pontificatum ullis

tibi officiis proprie cultus, unde jus aliquod, aut

256쪽

COMMENDO NI CARD. maditum ad eam spem p sumendam habere pos.set, nec in Pontificatu ipse aliter illi, quam ab

sens per ministeria esset cognitus ; scilicet, ut honor nec petenti, nec praesenti, neque ad eum vilis amicitiis, aut ullis su igatoribus nitenti ultro delatus insigniori gloria decoraretur, & dignitati habitum honorem, non gratiae aut opibus tributum omnes faterentur. Pridie ejus diei, quo habita Cardinalium comitia sent, commendanti hunc Borromeo perquam accurate, illustriaque ejus merita in Rempublicam permulta memoranti , haud aliud respondisse Pontifex dicitur, Quam tu vero macte virtute es fili, qui talium revirorum dignitati, atque honori favens, ipsiam rete omni honore, ac dignitate dignissimum prae- α stas , statsmque assensus describi referrsque in re eorum jussit numerum, quos ex ingenio sito delegerat cooptandos, & fastus pudore assici se, qui alieno admonitu ad eum ornandum indiguitati

eo libentius sibi sitscipi illum dixit, quod cum quosdam minus probatos sibi invitus, coactus. que summis Regum precibus, studiisque esset

renunciaturus, eo minus apparitura indignitas foret, hujus velata tectaque dignitate. Nec ullius nomen majori Collegii totius approbatione est acceptum, aut pluribus laudibus ab optimo quin que Patrum cumulatum, quorum Vna prope om- nium vox, sententiaque fuit non plus Commemdonum ex eo honore accepisse decoris, quam ex virtute ejus excellentibusque animi, atque inge

Ee iij

257쪽

nii ornamentis ad ipses, qui dedissent: redunda

re. Unus omnino Patrum fuit cujus nomini,

quando jampridem seto est functusilio, parcere placet, dum amitissimum, & pessimum genus obtrectandi bonis, eosque ipserum laudibus oppugnandi prodere non pigeat is lividi animi viatio Commendoni honori acriter invidens, nec palam ausus tantae universi ordinis consensioni,

studi ue obviam ire, propius ad Pontificistium accedens, lut est calliti sit occultatrix ma- ,, litiaὶ Commendonum quidem, ait, habere eas ingenii, doctrinae, inregritatis laudes, ut nullusis honor tantus sit, qui habitus ei ante tempus via se deri possit; sed tamen gravissimo tempore Oim publicae in tanta eorum inopia, qui spectata fi se de , atque industria mitti publice extra. Italiam is quo, & ad quos posteret usiis, possent, virum,

is & tractandi Regum animos, & exterarum rerum

is longe peritissimum flore aetatis, es robore val ,, rudinis quantituis laboribus, aut negotiis paremis praematuro studio honestandi egregia ejus meria

si ta non revocandum a praeclaro, de mittis mor

talibus salutari industriae, atque gloriaecursu, --,, joresque ex tam insigni virtute, ac pleniores frictus esse praecipiendos, & aliis interim remun rato ornatoque praemiis honorem purpurae, Ve,, non negandum viro tali, ira Reipublicae causa nonnihil disserendum esse videri. Ne lecturum quidem rum impudens nocendi argumentum 6- ne risia, ac stomacho arbitror quemquam. Pon-

258쪽

rificem certe & ingenii hominis, &harum artium haud ignarum veterator non fefellit, qui eo per risum lane responso dimisso de Commendoni Car dinatatu retulit adeo magnificis verbis, ut non ornatiorem modo ipsim ordinem amplissimum illius viri dignitate, & decoribus futurum, sed munitiorem etiam, ac firmiorem tantae virtutis fultum praesidio diceret r atque hac ille via, hoc maxime modo Cardinalisest fustus I v. Idus Mamtii M. D. LXV. aetatis suae altero &quadragesimo. Ipse apud Polonos ignarus fortunae muneri sito intentus agebat: nihil minus quani honores, de purpuram meditans, qui debitam sibi in necessarias impensas menstruam pecuniam vix atque aegre exprimere esset solitus, ac sepe domesticae dissicultatis curis, taedioque angeretur, jamque& rebus, & semptibus fessus de reditu in Italiam cogitabat, oraveratque per litteras Borromeum, ut sibi succetarem impetraret, & secessum sibi,& Patavium, & otium spe, ac animo fingebat, reditum in gratiam cum litteris, & studiis sitis, quorum consiletudine aliquot jam annos publicis rebus, curassique distentus perinvitus caruerat: flagrabatque otio, ac studiis obsequendi desiderio, & forte sermonem mecum ipsis de rebus institutum jucunde ut optata memorantur habebat, cum ei nunciatur adesse Viennae a Zaccharia Delphino Episcopo Pharensi missum cum litteris, qui festinans adire ad ipsiim posceret. Debphinus tum pari Nuncii munere apud Maximi-

259쪽

lianum Caesarem fungebatur, fileratque iisdem comitiis Caesaris ipsius commendatione Cardinalis renunciatus. Introductas ille Commendoni genua amplexus Cardinalem eum falutat, litterasque cum eadem appellatione ipsi a Delphino tra dit. In iis erat, tabellarium ad se ab Urbe magna celeritate venisse, qui se, & Commendonum in Cardinalium Collegium I v. Idus Martii fuisse cooptatos nunciarit, Idque illi Delphinus multis verbis honorifice, atque amice, Vsmos, gratu labatur. Commendonus lecta epistola paulam cogitabundus constitit: deinde laetari quidem se pro amicitia Delphini honorem magnopere dixit: caeterum dele, quando non solum litterae si bi nullae ab Urbe ; sed ne siuspicio quidem ejus rei ante allata ulla esset, efferri eam priusquam tabellarii sibi a Pontifice Maximo, aut Borr

meo Cardinali venirent, nolle: nunciumque comiter acceptum, & silere jussum ad curandum corpus dimisit, prorsus vultu eodem, ac nihil quod notari posset animo motus ', quin me tam laeti , tam improvisi, atque inopinati nuncii miraculo defixum, ac prope attonitum cernenS primo irrisit, mox perfusum voluptate, & gaudio juveniliter gestientem corripuit, abire:que,&mOnere illum, qui venerat, ut plane rem tegeret silentio jussit. Postera die, ne si quid aliunde em nasset celare ipsum Regem videretur, ire me, ac nunciare illi jussit omnia ut allata sibi Vienna es sent, & ut tacite haberet, donec ex Italia tabella

larii

260쪽

COMMENDO NI CARD 11s

larii venirent, orare: adeo laetus audivit ea Rex, Vt quamquam maximis Commendoni meritis multo antea debitum eum csse honorem intelligeret, laetari se tamen diceret delatum ei fuisse, ut potissimum in sto Regno acciperet. Supprimendi autem rem, ne cfferretur Commendonus, ut erat ad omnia cautus, hanc habuit causam;

quod nec auctori Delphino satis fideret, quem sepe aemulatione, atque invidia obtrectasse sibi compererat, nec erroris fiaspicio abesset, aut rei, aut nominis, quando nullum indicium ad se talis rei perlatum antea foret. Quintus ab adventu Viennensis Nuncii dies praeterierat, meque ejus morae sellicitudine anxio vehementer, & propem spe dejecto, ipse haud aliud, quam suo consilio silendae rei laetabatur. Tandem adventu tabellariorum, & Fulvii Rogerii Bononiensis a Pomtifice missi cum purpureo capitis indumento, primoque Cardinatatus insigni, quod biretum vocant, res pervulgatur, ad cumque concurritur, cui a sacris, quibus operatus erat, Pontificis Maximi, & Borro mei litterae redduntur, honorificentissimis in se scriptae verbis, quas tristitiae propior, quam gaudio legisse observantibus vultum ejus est visus. Inde gratulantium studiis benigne susceptis, cum se domum, atque in conclavcrecepisset, me quidem, qui solus cum eo remanserana, & amplecti dexteram, & efflandere gaudium, quod animo capere vix poteram, ardebam, severitate, & constantia vultus deterruit,

SEARCH

MENU NAVIGATION