Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

iss DE VITA IOANN. FR

N in tres proximos annos dare tibi pactos esse, itara non obscure ferunt, ut etiam, qua stat in lentia, tanquam exprobrantes jactent ; nec te tua voluntate aut consilio, sed hujus tam grandis pera cuniae spe captum, illectumque esse, auctores nu-N jus corruptelae, & accusatores produnt : necdum σν ulla firmata privilegio tua promissa habent, MD hos illusores, & criminatores dignitatis tuae modeste quicquam, aut obedienter acturos, & ab M insita arrogantia, atque contumacia discessuros D speras 3 Hos ut concilies tam perniciosi exempliis rem induces 3 cujus vel solam famam quantum, animorum motum in finitimis Germaniae po-Μ pulis fecisse , facturamque in omnibus putas 3M quantum cupidis irritamentum, quantam bonis

,, desperationem allaturam, Ut non corruptae m

is db, & aliqua ejus mali contagione affectae n ,, tiones accendi, irritarique, sed integrae quoque,

,, atque intactae ad cupiditatem novarum rerum con-- ciri, & sollicitari uno hoc facto posse videanturris Q rid quod non solum non opportunum huicis malo, adeoque contrarium, atque exitiosiam reis medium initum abs te est; sed hujusmodi, quod

is alterius prope gravioris facinoris culpam susti- neat, Vsurpationem muneris, atque juris alieni se Neque enim, Caesar, tibi, aut ulli Regum haec d si ta potestas est ordinandi, disponendique, aut om-- nino attingendi res sacras, quarum jus, atque si arbitrium, quantum capere mortalitas potest,

is Vnum penes esse Pontificem Maximum Deus jus sit:

292쪽

COMMENDO NI CARD. 217

sit : aliorum nullae , nisi parendi sunt partes, &tuae praeterea, Regumque caeterorum tuendi, de fenciendίque. Id nos non divinis modo litteris, monitisque docti sumus; sed magnis, & quae terrere omnes debeant exemplis, a Deo est affirmatum. Proditum memoriae est in sacris libris, cum plaustro veheretur Arca Dei, & inquietatione boum, qui trahebant, decussa paene concideret , Ozam unum e rectoribus currus, quo casum Hus averteret, manum Arcae admovisse. Idque crimen, quia ille Sacerdos, & Levita non erat, α alieni muneris ossicium invaserat, visum est a Deo dignum, quod ille statim morte lueret: adeo divinas res non egentes humanae opis, nec attrectandas prophanis manibus, consiliissique esse testatum, sancitumque apud posteros Deus voluit. Magnum hoc, & triste abstinendi se contactu sa crurum rerum , ac vitandae caelestis irae documentum; sed haud minus severum illud, & proprie ad Reges pertinens. Sublatus ex humili loco ad Regni fastigium a Deo fuerat Salii, ita partitis inter ipsum, & Samuelem muneribus, ut huic religionis, &sacrorum jura, illi Imperium ,& belli, M pacis jus essent: imminente cum innumerabilibus copiis Philistaeo hoste, indictum populis solenne sacrificium, sacrificiique dies dictus fuerat, quo divino propitiando Numini certae hostiae, ut

tum mos, immolarentur; neque enim religiosa gens sumptura aliter arma,& praelium initura erat, nisi an te placato patria ceremonia Deo. Con-

293쪽

venerat juxta omnium multitudo, quae cum diu expectasset, nec Samuel ad constitutum adesset, dilabi porro domum, atque omnes abire coeperant. Tum Saul ne tanto instante ab hoste periculo, a suis desereretur, rem divinam ipse pere git, paratasque victi mas aris admovit, & sacria ficavit. Id ob piaculum, electo paulo antea ad Regnum,clarssque victoriis nobilitato, per eumdem Samuelem denunciari illico jussit Deus, Regnum se illi, liber que ejus adempturum, aliamque in domum translaturum: nec multo pbst victus praelio, occisiisque, excidio domus suae caelestibus minis fidem assirmavit. Regnum ad Da

vid aemulum ejus est delatum, quem ipse pulsum, abjectumque, & fuga se, ac latebris a vi, atque

injuria aegre tutantem saepe interficere conatus erat. Te oro, Caesar, obtestorque, ut haec caelestia praescripta, documentaque nobis erudiendis divinis tradita monumentis tecum reputes, & animum ab novis, praecipitibusque consiliis ad salubriores cogitationes, ac tua majestate, tuo loco,

tua familia, teque denique ipso dignas recipias.

Hoc genere orationum convincebatur quidem Caesar, ut quibus seque, remque obtegeret, illi verba non suppeterent: sed contra nummorum cupidine, & haereticorum postulationibus recepta pagitantium, & praeterea intimo, quanquam occulta, ingenisque simulatione involuto in Lutheranos studio vehementer animo distrahebatur. Id

haud ignotum Commendono eo impensius cum

294쪽

COMMENDO NI CARD. Lues

ipse instare urgereque; tum Legatos Regum,

qui aderant, submittere communem causam communibus agendam studiis docens. Et Pius Pon tifex, ut erat acer religionis vindex, & ubi ea ageretur, impatiens humanarum artium, litteras ad Commendonum dederat, quibus si cunctaretur

Caesar, neque inceptis desiisteret, facta re divina, de

eo Evangelii capite recitato Quicumque non rece- μperint vos, neque audierint sermones vestros, Gexeuntes foras de domo , vel civitate, excutite tapulverem de pedibus vestris, & ipse abscedere re

Vienna, atque inde Nuncium abducere, & Maximiliano renunciare amicitiam jubebatur. Non dum praecisa omnis Commendono spes erat, nec maturum ad tam abrupta consilia tempus videbatur , ex queis oriturum haud dubie magnum , & periculosiam rerum motum prospiciebat: sed haec Pii mandata dissimulans ipse, Maximiliano clam enunciari, deferrique per alios curavit, quo & gratiam, opinionemque temperati,& quantum per mandati muneris fidem liceret, refugientis benevolentiam inter Caesarem, de Pontificem abrumpere, & Caesari ipsi curam injecit nihil temerer agendi, cernendique rem sibi cum Pontifice haud segni, obnoxiove, sed Deo, caul,que fidenti, & facile contemnenti humanas rationes esse. Et labi jam pertinacia coeperat,

cum Commendonum omnia molientem, omnes

que undique machinas ad expugnandum ad moventem etiam casiis juvit. Adsertur nuncius

295쪽

iso DE VITA IOANN. FR conjugem Philippi Regis Hispaniarum decessisse

nulla virilis sexus prole relicta. Confestim in asseris Regia ortus differtur in omnes sermo An nam majorem natu filiarum ejus Philippi matri monio destinantium, avunculo neptem , nam Philippi sorore genita puella erat : unde jungi illi, ni Pontifex Maximus nuptiis annuisset, per leges non poterant; & Maximilianus, ac numerosa filio rum soboles Hispanicis rebus incumbebat, latissimo regno cupidine, & spe imminens, si Philip pus sine liberis fato concessisset i eb & filios in Hispaniam educandos miserat, & Hispanos om nes ossiciis, Regem obsequio demereri studebat,& ad novam spem ex non opinato exortam sibi filiam in Philippi matrimonio collocandi animum

magnopere erexerat. Arripuit occasionem Coni

mendonus, atque hinc Hispanos, quibus tum ma xime grave bellum in Belgis perfidia, ac defectione haereticorum, duce Aurangio excitatum erat, docebat quantum ea Caesaris in Lutheranos inclinatio, & permissi Augustanae formulae ritus addituri ponderis, momentique haereticorum rebus essent: hinc Caesarem monebat non alie nandum tali tempore a se , domoque sua Philippi animum , quod fieri necesse esset, si, qui

minime deberet, adversarios ejus, eosdemque Catholicae Ecclesiae hostes fovere , confirma reque indulgendo eorum furori, & paene causam approbando videretur. Et nactus Vienna

Philippi Legatum, hominem Belgam, priva-

296쪽

COMMENDO NI CARD. Gi

tim Aurangio , de factioni illi inimicum , eam

que valescere auctu malarum opinionum intelli gentem , perpulit denunciare Regis verbis Moximiliano , ne consilia admitteret, quae vim, atque opes Hispaniarum hostibus adjungerent ; ne suum quidem Regem existimaturum fraterno &mutuo in se Maximilianum esse animo, rebusque sitis, quando ab eo proderetur, quem haberet propinquitate, ac sanguine conjunctissimum, ali ter consititurum. Adjecit idem Legatus Commendoni instinctu, si Pontificis Maximi auctoritarem ea in re non quanti deberet, fecisset, nunquam ab eo impetraturum, ut filiae nuptias cum Rege approbaret, & quo fieri rite possent, eos

legibus solveret: quod ipsi haud paulo pluris ,

quam popularium suorum pollicitationes, &quan-raecumque pecuniae conditionem esse debere. Haec plus ponderis apud Maximilianum , quam religio,atque ratio habebant. Itaque quem jus, quem

fas, quem osticium nequierat permovere, Ut totum negotium omitteret, cum maxime & haeretici ut in confecta re exultarent, & boni spem omnem abjecissent, vocato ad se Commen- dono, in auctoritate Pontificis Marimi esse se pronunciavit. Quod quidem Pio adeo accidit Optatum , ut in Commendoni extollenda induastria , memorandisque apud Senatum laudibus precatus Deum esse dicatur, ut cum ipse naturae

Concessisset, aut illum, aut illius similem sibi succetarem in Pontificatu daret: ad ipsiam litteras

297쪽

DE VITA IOANN. FR.

sua manu amantissime scriptas misit, in quibus sepe filium appellans, gratias illi egit, virtutemque ejus quam potuit amplis, atque honorificis

verbis collaudavit.

De negotio illi dato ordinandi rem Ecclesiasticam. CAPUT V.

PO sτ haec Pius , qui tum maxime corruptis

hominum moribus emendandis, collapisque Christianae disciplinae non Romae solum , sed per omnes Provincias ordinandae animum , curamque intenderat, conandi in eo aliquid apud Germanos negotium Commendono dedit; apud quos omnia prisci moris instituta aut intermissa obsolevisse , aut polluta, perturbataque haeresiim contagione , ac licentia esse didicerat. Sed ea maxime aspera, ac difficilis res fore videbatur, cum imbecillitate hominum mala, ac diuturna consiletudine depravatorum , arctasque a pud veteres vivendi leges laudantium magis, quam re imitantium, tum Principum , atque p rentium iniquitate , qui maledictis incessere licentius viventes, quam corrigi malle videntur: seu potentiae , ac dominationis munimenta popularem nequitiam esse putant: sive humanis in

geniis par libido inest reprehendendi vitia, atmque havendi ; certe iidem illi turpes in flagitio

298쪽

COMMENDO NI CARD. 163

ses homines universos assidue increpant, te singulos saepe pertinaciter ruentur. Horum erat Viennae magnus numerus, ac multi in ipsius do

mum Caesaris irrepserant, fugitivi ex Italia plerique omnes: nam ut quosque in sacerdotum so Glitiis, monasteriisque legum, institutorumque loederet, aut ob vitae probra judicii metus ageret, haud ferme alio confiigiebant, & suae disciplinae desertores aliorum quoque inquinabant mores, eo liberius in omnem se luxuriam , dedecus. que demittentes , quo plus licentiae , atque impunitatis erant nacti, infamiaque, & sordibus corum etiam boni, atque integri aspergebantur;

eratque omnis propterea sacerdotum ordo in odio , & contemptu omnium, neque tam tritum,

ac populare quidquam , quam invehi in eorum

nomen. Cum ea aboleri macula, & vsis priscar innocentiae revocari, nisi civitate improborum illa , ac perditorum hominum colluvie purgata, non posse videretur : incredibile memoratu est, uot ex omni genere reperti fautores eorum sint. Ipsi ante omnes haeretici. tuebantur , qui iidem maxime: strepere , obtrectare , insultare turpit dini eorum , & nobis objectare consueverant. Horum gratia , atque instinctu ipse quoque Caesar exculando alios, aliis testimonium impartien- . do omnes tegebat. Praeterea & Vienna ipsa , &multae civitates Episcopis carebant, aut si qua habebat, perinde officium eorum desiderabat; quod illi aulam , Maximilianumque assectantes,

299쪽

- DE VITA IOANN. FR.

& ambitioni suae , aut pecuniae, aut cerie itas aliis procurationibus intenti, negligebant sacrorum curam. Id adeo malum plerisque in Pre vinciis grassatur, in quibus Episcoporum nominatio est Regibus tributa, concessitne dicam, an cordia Pontificum Maximorum. Nam ante, aut a Pontificibus dabantur , aut a merdotum collegiis ut quisque innocentia , ac dignitate inter eos excelleret, justis siuffragiis legebantur. Ita bonis quisque artibus nitebatur , adeptique honorem etiam munus implere, ac praestare situm studebant. Nunc longe alio ex genere hominum sumuntur; sepe bello exercitis, veluti militare praemium, Episcopatus datur: saepe gratiosis, aut potentibus ; interdum & foeminis adulantes tapiscopi fieri merentur, quibus nullum doctrinae, nullum pietatis studium, nulla aut scientia , aut VsiuS Carum rerum, quarum causa is est in Christiana Republica Magistratus Deo auctore institutus. Atque ex hoc maxime fonte manasse illa pestis fatis creditur, qua multa hodie Regna d formata haeresibus , vastata civilibus bellis, &quaedam etiam eversa , ac prope funditus excisa esse cernimus t quippe Epistopis ossicii sui aut ignaris, aut negligentibus, continuo & popul rum mores prolabuntur , & laxatur Ecclesiastica disciplina,&religionis cultus, quo status Rotaim .

publicarum continetur , omnis exolvitur, convellitur, destruitiae. Hinc haeresum, ac pravarum pinionum turba in Ecclesiae claustra veluti incustodita s

300쪽

COMMENDO NI CARD. 16s

dita , & patentia irrumpit, odio , ac discordia,& mox caedibus, seditionibus, armis cuncta permiscet. Commendonus cum haec apud Caesarem saepὸ disseruisset, Strigoniensibus Archiepiscopus, & Viennensibus , de aliquot Ungariae civitatibus Episcopi ut darentur, obtinuit. Fugitivos , & maculosos aula , atque urbe ejicere multo operosius fuit; aliquod tamen confidentiae , & vitae eorum fraenum est inditum, & au dacia nonnihil eo metu reprcssa. Templa inde, sanctioraque delubra adiit ; cultum, ritumque sacrorum , item sacerdotes ipses, & templorum ministros recognovit; vasa , libros, vestem , omne instrumentum, atque apparatum rei divinae. conficiendae, rationem denique omnem habendi , administrandique res sacras inspexit: in quibus quam multa vitiosa fierent reprehendere, quam emendare facilius fuit. Ipse quidem in singulis fanis convocatos sacerdotes apta oratione appellavit, quaeque in rem esse visa sunt, monuit, mulisque exemit, quaedam etiam sivit, atque

ad veteris normae , ritusque formam ordinavit. Sed omnia, quia exactor inde eorum nemo extitit, neglectui fuere. Nam Maximilianus unicum remedium esse aegrae, ac perturbatae Reipublicae emendationem morum, & priscae disciplinae restitutionem palam verbis praedicabat ; occulte nec corrigi, quae prave, ac perperam fierent, nec omnino mutari quicquam patiebatur: ut labi, Scruere Ecclesiasticam rem velle ab non ignaris in-

SEARCH

MENU NAVIGATION