장음표시 사용
301쪽
genii, atque intimi animi ejus crederetur. Pro- lectus Vienna Commendonus dioeceies Pasi viensem, & Salisburgensem, per quas illi iter fuit, cura, ac diligentia eadem , fructu, ac opere printio majore lustravit, quod in utraque Episcopi probi, ac religiosi homines pr. terant, qui Commendoni studio non solum adversati non sint , sed etiam adjumento fuere ; &Salisburgensis quidem Archiepiscopus etiam Concilium Provinciae suae, rem diu ante intermissam, illius instinctu, atque hortatu habuit, in quo multa salubriter decreta, & sancita sunt. Ad reliquos Germaniae Episcopos litteras ex auctoritate Pontificis dedit, quibus ad usiim , cultumque antiquae disciplinae
renovandum multis , atque accuratis verbis eos esst adhortatuta
De findere per Pontificem a ersus Turcas icto , ct opera in id a Commen-aono impensa. CAPUT VI. REVERsus inde Urbem sub finem sequemtis anni, qui fuit M. D. L X I X. excepit
bellum , quod Selimus Rex Turcarum libidine Cyprum insulam ditioni suae siubjiciendi terra , marique Venetis intulit. Cui propulsando bello Pontifex Pius haud secus, quam si eo ipse peti-
302쪽
tus esset, animo , conatiique incubuit, non studio erga Venetos , quibus ad id locorum subiratum fuisse constat, sed amore Christianae rei , quam carpi in dies, atterique impotentibus praevalidae gentis armis cernens, ingenti dolore , curaque sollicitabatur. Cumque ea tempestate Philippus, debilitatis domestico malo Gallis, unus omnes Christianos Reges longe opibus anteiret: quippe non universae modo Hispaniae dominab tur; sed omne Belgarum nomen, quod late multas, ac bellicosas gentes complectitur, in ditione habebat, & in Italia cum Neapolitanum, tum Me diolanense Regnum , firmum utrumque , atque opulentum , obtinebat, & maxime Opportunae parandis , alendissique classibus Sicilia , Sardiniaque , 5: Baleares insulae imperio ejus parebant,& Corsica etiam , & Ligurici maris ora , civitas que Genuensium auctoritatem ejus sequebatur: Africae quoque injecerat manus, aedificato haud longe: a ruinis antiquae Carthaginis castello , cui ab freti faucibus , quibus impositum erat, Go-
lettar nomen fuit, magnoque munito opere , &Tunctum frequentem urbem regionis ejus in fide habebat, & vicinos populos Siciliam , atque
Hispaniam contra sitos a maleficio continebat. Sed praeter haec, quae commemoravimus Regna ditia , & viris , armisque potentia, multo maximum Imperium ultra Oceanum in Occidente propagatum habebat, quod patrum nostroruna
memoria, Christophori Columbi Liguris inge-
303쪽
nium , & humano captu major audacia aperuit. Ejus Imperii terrae ignoratae veteribus in tantam magnitudinem patere dicuntur, ut eis novi o
bis nomen scriptores nostri indiderint, ex quibus auri vis ingens ad Philippum per immensa vastis. simi maris spatia quotannis navibus advehebatur. Hunc igitur Regem tantis subnixum opibus ut sibi, Venetissique ad Turcicum bellum foedere ,
ac societate ante omnes adjungeret, Pius initio statim est aggressus: nec ille magnopere abnuit; nam & Pontificis Maximi auctoritatem , quantum Christianum, & pium Regem decebat, reverebatur , & amplitudine sita indignum, & sibi invidiosium fore intelligebat, si tanto impendente Christiano nomini de Barbaris periculo, ipse Reipublicae defuisseti& praeterea Pium sperabat facturum sibi potestatem ex ditibus Hispaniae s cerdotiis pecuniam corrogandi: ita bellum gloriae sibi magis, quam impendio ulli, aut sumptui futurum. Quod si Philippo vafra , & dominandi
cupida Hispanorum ingenia respondissent, acri, atque huc maxime intento Pontifice, magna, nec dubia spe victoriae gesturi cum Turcis id bellum fuisse videbantur : sed illis non tam cordi erant,
ut vincerentur , aut procul Venetorum cervicibus submoverentur Turcae, quam ut id alerent, ducerentque bellum, cujus mora, onereque pressi, attenuatique Veneti ipsi opportuni sibi Italiae Regnum assectantibus fierent. Id cum Venetos Patres non falleret, antea quoque sub Carolo
304쪽
COMMENDO NI CARD. 169Philippi patre Hispanorum artes , & ambitiosa , atque callida contilia aeque dissicili suae Reipublicae tempore experti, inviti, ac reluctantes adducebantur , ut se ullo foedere cum Philippo alli rent, pacEmque quamvis gravibus conditionius redemptam Hispanorum societati praeferebant. Sed haec seniorum mens erat. Iuventus injuria , perfidiaque Barbarorum incitata decertare , ac dignitatem suam armis tueri praeoptabat,
foederique favebat, de quo Romae apud Pium ab utrisque Legatis agebatur ; in quo Commen- doni singularis industria , prudentiaque enituit, mulisque dissiciles nodi expediti per eum, explicatique sunt. Nam & Veneti Legatis suis impe
raverant , Ut omnia cum eo communicarent, il
liusque consilio maxime uterentur: &Pius neminem'magis intimis rebus adhibebat. Consenserant tandem Veneti, HispaM e in certas foederis leges,& ad eas sanciendas ad Pium utrique convenerant, cum Regii Legati praesentem excipere annum coepere , quo non fatis sibi superes se temtoris ad paranda , Praestandaque , quae ex pactae societatis conditioni nus deberent, aiebant. Id vero adeo stomachum Venetis Patribus movit, ut a belli cogitationibus ad consilia pacis protinus converterentur, ac per speciem commutandi captivos Constantinopolim mitterent, qui cum Turcis de compositione ageret. Pio ea re incredibiliter anxio , perturbatoque Commendonus auctor filii Marcum Antonium Columnam Ve-
305쪽
netias mittendi, qui & dux a Pontifice classis delectus fuerat, & vir erat non rei militaris peritior, quam civilibus artibus, naturalique facundia ad pertractandos animos hominum instructus. Ipsum vero Columnam a Pio statim proficisci jussum monuit omni ope contenderet, ut de sitis postulatis ad Senatum referretur,& belli, pacissique deliberatio a decemvirum collegio, paucisque senibus mentionem omnem belli horrentibus ab ducta ad Senatus cognitionem traduceretur: plus ibi ardoris, animorsimque ad rem armis decernendam, ineundumque foedus futurum. Nomina quoque Senatorum, per quos id conaretur, edidit, & Columna cum Venetias venisset, Commendoni praeceptis ita obtemperavit, ut re in Senatum deducta tenuerit, ut abrupta spe pacis, Veneti strenue Jellum capesserent, ac foedus summa Pontifici ac totius Italiae laetitia feriretur. Unde nobilis illa navalis pugna , victoriaque est parta, quae si quantum gloriae Christiano
nomini, tantundem nuctus, atque emolumenti attulisset, non adeo nunc immanem Barba rorum potentiam timere cogeremur. Rus hujus
belli imperator eligeretur multum, diuque est disceptatum. Veneti Philippi gratiam respiciem
rem, ex ejusque pendentem fide ducem antea adversum rebus suis experti, ut Cardinalium aliquis classi praeficeretur, postulabant magna spe, quia Pontifex Commendono vni qx omnibus Patribus plurimum tribuere videretur, nullamque
306쪽
COMMENDO NI CARD. 27rrem esse tantam, quae ejus ingenio, ac prudentiae non recte committeretur, praedicaret, fore
ut eum potissmum summae rei praeesse juberet; ita bellum e re publica, suaque administratum iri. Sed neque Hispani Venetum imperatorem facile accipiebant: & Commendonus ipse militare imperium plane aspernabatur , Piumque dubitantem, & deliberantem monebat, quam ea procuratio,tractatioque armorum ab hominibus togatis,&sacrorum ministris aliena, abhorrόnsque esset. Ita res a Cardinalibus est rejecta, & ad Ioannem
Austrium Philippi fratrem, si praesens bello interesset, quod Hispani pollicebantur, imperium
De nova ejus ad Caesarem, oe Polonos legatione. CAPUT VII. COMMENDO No.aliae impositae partes gerendar Reipublicae, unde illi magnorum Iaborum , sed magnae item laudis materia est orta. Post junctum cum Philippo, & Venetis foedus, cupiens Pius omnes in Barbaros concire, ac sellicitare Reges, & ante alios Maximilianum Caesarem, & Augustum Regem Poloniae, qui finitimi Turcarum Imperio, maximὸ opportuni inferem dis a terra armis, atque distinendo hosti habe-
307쪽
bantur, & Maximilianus a Turcis Ungariae pulsus Regno imminere vindictae, si daretur fortuna,
videbatur , Legatum ad utrumque Commendonum creavit. Ipse ex superiorum annorum instituto vitandi urbanos calores , initio aestatis discesserat Roma, nec minus quicquam, quam nova itinera, novas legationes meditabatur. Et cum Pius paucis ante diebus sexdecim praestantes viros
in Senatum legisset, superiorum Pontificum secutus morem haud aliis, quam quos ipse amplissimo honore affecisset, mandaturus tam clarae, tam
appetitae legationis munus credebatur. Sed Pio omnibus rebus antiquior Reipublicae usus, atque
utilitas semper fuit, & praeterquam quod Con mendonum haud secus, quam si ab se Cardinalis factus esset, in suis habebat, nec illi fidei, industriae, prudentiaeque laudibus quemquam anteferebat, ipsum notitia illarum gentium, Regumque, ad quos mittebatur, facile omnes antecellere intelligebat. Accepi a itaque Pontificis Maximi voluntate , comitibus, rebusque comparatis, Commendonus Verona, quo ad aestatem agendam conccsserat, transiit in Germaniam, ac Viennam ad Caesarem contendit. Laetatus impense moto a Turcis in Venetos bello Maximilianus fiterat, versam alio eam tempestatem cernens, quae ne in se, suumque Regnum ingruerer, vehementer timuerat. Et quemadmodum foedus ut Veneti,& Pontifex cum Philippo jungerent,studiose operam dederat; ita abstinere se armis, & quietem
308쪽
agere, bellumque non tam ope, quam spe sui Gavere, atque alere decretum habeoat. Nam Mipse imbelli corpore erat, & animus ejus ad magna discrimina fatiscens calliditate, & consiliis
certare, quam vi, ac ferro contendere promptior habebatur: & neque eae vires regni sui erant, quibus tam validum hostem aggrederetur, &Germanorum auxiliis precariis, nec unquam in tenviore coeuntibus parum fidebat; quae gens nec crestere Caesarum opes creditur velle, & propulsando, quam inferendo bello alacrior habe tur. Cum ante de foedere Veneti cum appellas sent, nunc induciarum, quae sibi cum Turca essent, ut dies elaberetur, expectandum sibi, nunc ut eos spe laetaret, cupidum se belli ferens, petebat, ut quae auxilia foederati misi iri ad se essent, si bellum susciperet, promerent. Commendonus cum ad sic assectum renisset, adventusque sui exposita causa hortatus cum esset, ne occasionem, quae ei divinitus offerretur, tot graves injurias, tot incommoda,damnaque a Turcarum gente sibi,familiaeque suae illata vicistendi perderet, aliaque quibus permoveri eum posse arbitratus est, facunde aisseruisset, benigne quidem,& cum assensu est auditus. Sed Maximilianus consilio sito insistens,
varias proponere dissicultates, atque eamdem induciarum causam praetendere , earum fidem jurejurando firmatam violare homini Christiano
nefas esse dicere. Postreinb expectandum sibi aiebat, quid Poloni, quid reliqui Chri Iliani Pri 11 m
309쪽
cipes statuerent. Id vero ut praeposterum argue-N re Commendonus, ut Caesarem ducem se, a que auctorem aliis Regibus adversus Christianae D Reipublicae hostes praebere, non eorum expect D re consilia debere, quippe & ejus maxime inte D esse retundi, ac reprimi Barbaros, & eumdem tura tuto honores reliquos anteire ; ut si cessaret eo
D tempore Pontifex Maximus, partes ipsius fuissent ,, Christianos populos litteris, legationibusque ad ,, bellum concitare. An Pclonos ab se Pii verbis ap- ,, pellatos non illico quaesituros, quid Caesar animi, ,, quid apparatus habeat 3 Quibus si secuturum eum
,, aliorum consilia narret, jam nunc existimari pos-
,, se, quam ab iis spem esset relaturus. Sed quid, is inquit, inanes Polonorum , aliarumve gentium
,, spes, si segnis ipse sis, moliamurΤ Veneti ipsi, ubiis verba dari sibi, deserique a te accendente nuper ,, eos ad arma, & non defuturum communi Rei is publicae causae pollicente senserint,& Turcas tero restri metu liberos, tota mole virium in classes, is ac navale bellum incumbere, magnitudini periis culi succumbent, territique siris rebus pro tem- se poris necessitate consulent, & quibus poteruntis conditionibus cum hoste paciscentur : nec majo-
is rem quisquam proditae Reipublicae , & abruptiis novi foederis culpam, quam idem in sustinebis. is Nam quod praeterea de induciarum fide praetexere si libuit, id facillime refellitur. Ac primum quidem is meminisse debes, saepe te questum apud me esse, ἡ & in omnibus Germanorum conciliis professam,
310쪽
nomen modo tibi induciarum cum Turcis esse, re continens bellum manere, cum Barbari quotannis non praedatum modo in tuos fines excur
rant, sed justa peditum, equitumque manu ipsas
quoque urbes, ac praesidia invadant; plurimum que negotii te in iis arcendis habere. Deinde eum illis nullum fidei jus sanctum, cuncta commodo, ac libidine sua metiantur, quid attinet mentionem jurisjurandi toties ab hoste violati,
neglectique objicere, nisi quod bellum pro de fendenda religione susceptum sit, ab eo jureju
rando religione deterreri te praedicare velis 3 His orationibus cum se Caesar urgeri, ac e simulationum latebris erui in apertum sentiret, & Commendonus inseper denunciaret, se omnia ut responsa sibi essent, Romam, Venetiasque rescripturum, verens id, quod futurum apparebat, ne Venetis ardor ad bellum restingueretur, animia
que frangerentur, si eorum spem destituisset, spa
tium novae deliberationi a Commendono postulavit, atque eo confugit, ut diceret futurum quidem se in Pontificis Maximi auctoritate, foederique accessurum; sed cum unus maxime hostium injuriae pateret, ne quavis ante in se ingrueret, quam instructum bellum esset, cupere, ut prius quam consilia emanarent, promerent foederati,
quae, quant ue sibi auxilia missuri essent, ut sci
ret quarum fiducia virium in eam aleam esset descensurus. Atque haec ita pollicebatur, sperans antequam socii ex tam tanginquis locis consule-
