장음표시 사용
321쪽
di, virum innocentiae, & sanctitatis fama clarum im-
l ii pie occidisset, non selum ipsum Regno, sed Re-
gnum quoque vetusta appellatione Regis mulct, . runt Romani Pontifices,in perpetulimque ea abs is tinere jusserunt ό eortimque imperio ita obtempem ratum est , ut per ducentos inde & quadraginta D annos, non aliter illi se, quam Duces appellarint. Neque tum negligens atquis, aut secors , autis plus aequo Romanae Ecclesiae deditus Germaniaeis Imperio praesidebat, sed vir acerrimus, Pontifi- ,, cibusque Romanis longe infensi stimus Henricus D I V. nec tamen aut ipse, aut qui ipsi succcsserunt ,, eodem ingenio Caesares, Pontifici Maximo id lita . ,, cuisse aut negarunt unquam, aut factuna infrin- ,, gere conati sunt. Post tot inde annos, cum pri- ,, ici honoris desiderium rediisset Polonis , meriti- . ,, que egregiis pro Christiana re facinoribus essent, . ,, Vt eorum ratio haberetur, missa in Galliam lega ,, tione , ubi tum sedein Romani Pontifices habe ,, bant, impetrarunt a Ioanne XXII. ut Dux eo, . ,, rum de integro Rex appellaretur. At quis tum . - es quoque Romano Imperio potiebatur Θ N empe Lu- . ,, dovicus Bavarus hostis, atque inscctator perennis ',, Romanae Ecclesiae. Is tamen non invidit Polonis restitutionem Regii nominis, neque id ab se nonis petitum , aut traditum a Pontifice Maximo est . questus. Neque, ut arbitror, aut Pio V. jus fa ciendi, quod Ioanne , caetcrique Romani Pontifices jure fecerunt,est ademptum,adimique ab vi lo mortalium potest,aut tibi plus quicquam addi-
322쪽
tum,quam Henrici, quam Bavari habuerunt, aut tua erga Pontifices Maximos fides , & cultus cum illorum odio, & contumacia conferri po- test. At in Germania, at in ipsa Austria tua nonne idem juris Pontifices Maximi exercuerunt nec Rodulphus , nec Albertus , nec Fridericus Caesares majores tui, qui quererentur, Romam, sed qui gratias agerent, Legatos miserunt. Ve- rum ut omissis aliis, ipsam aliquando juris tuir,
dicem attingamus, Caesaris, ac Imperatoris no- men , quo te tantum Germania uipra caeteras GChristianas nationes extollit, unde tandem ac-
cepistis 3 Quis Romanum Imperium , cujus Bi- μzantium translati majestas , ac vis omnis in O- μrientem verterat, cum sua jam mole laborans , α neglectas Occidentis Provincias vastandas Bar- α
baris reliquisset,divisit primum, deinde divisi par- α
res ad Germanos detulit 3 Nemo , ut arbitror , Grum impudens veri inficiator , nemo tam aver- α
sis a Romanae Ecclesiae dignitate fuerit, qui Ro- ccmanorum Pontificum id beneficium esse neget. αAn ergo ademptam Graecis dimidiam Romani Imperii partem , vobis cum Caesaris , atque Im- α peratoris appellatione tradere Romanis Pontifi- α cibus licuit, Reges, ac Duces appellare non licet 3 An quod tradere vobis potuere, ipsi non ha-:iabebant 3 Equidem in eam interdum sententiam iavenio, ut suspicer , ne qui tibi auctores tam no- civi , tam intempestivi consilii sunt, aliud quam requod praeferunt, & cupiant, & agitent animo , α
323쪽
,, iaque velint cum Pontifice Maximo alienissimo ,, tibi, & Reipublicae tempore, committere. Ad haec Maximiliano haud sane quidquam, quod magnopere responderet, succurrebat. Id modo asserebat, quas sibi partes Caenaris nomen injungeret, ad eas tuendas, religione se, atque ossiciora cogi. Atqui, inquit Commendonus, qui jus Im-υ perii tui tantopere defendendum esse tibi existi a mas, idem certe concedere aequo animo Pontificim Maximo debes, ut ipse juris, ac muneris sei ne-
ii gligens ne sit, quod quale sit, jam profectὁ in-
, telligis. Ppstremὁ cum Maximilia i animus eo scilicet bistaret, ut concessi honoris mercedem quamplurimum a Cosmo pecuniae exprimeret, eum finem haec tum disceptatio habuit, ut Caesar velle se, ac cupere ostenderet, Vt Commendo-nus ipse viam, rationemque exquireret, qua ea res componi, salva Cosmo magni Ducis appellatione, posset. Hoc autem totum ne tum transigeretur negotium, Commendoni discessus a Caesare fecit, quem novi de Poloniae Rege nuncii, &jussa Pii abire protinus magnis itineribus in Poloniam coegerunt. Sed non multo phst & Cos mus vita est functiis, & Maximilianus idem honoris, quod Pius dederat, auctius etiam, cumul ii iisque Francisco filio accepta pecunia tribuit.
324쪽
COMMENDO NI CARD. 289 De nova legatione, es profectione ejus
in Poloniam. CAPUT IX. CA us A properandi in Poloniam Commenta
dono fuit, quod & rumor in dies percrebrescebat, & multorum asserebantur litterae, Augustum Regem veteri sua repudiandae uxoris cul idine agitatum nova per haereticos moliri consi
ia, nobilem puellam insigni forma e sororis gynaeceo abduc am seposuisse , & per absen
tiam uxoris liberius jam novo conjugio viam sternere. Nam Regina, ut sapra demonstratum a nobis est, cum nullis precibus suis, storumque impetrare a viro potuisset, ut in domum, conjugalemque convictum reciperetur, pertaesa contumeliae excesserat Regno, seque in Austriam ad Maximilianum , fratresque contulerat , atque Lintzii in fraternar ditionis oppido, cultu modico,& paulo supra privatae vitae modum agebat, cum praesenti moerore , ac sollicitudine afficta, tum anxia futuri, nec eskaenatae Regis cupiditatis, nec
eorum quae tum maxime moliretur, ignara. Cum
secundo Istro navigans Viennam deseenderet Commendonus, Lintetiumque visendi causa Reginam appulisset; est enim in ripa fluminis si tum) illa multis cum l crymis, precibusque se ei,
famam, salutemque suam commendavelat, quae-
325쪽
que de novis Regis adversum se machinationi bus cognoverat, edocuerat. Quidam studio assen 'tandi, seque in Regis gratiam insinuandi, sopi-
tam spem ejus exsuscitaverant iterum, & cui rei vehementer Commendonus se semper objec rat, eb adduxerant, ut & litteras ad Pontificem Maximum tentandi causa animum ejus daret, &liticras siccuturi mox Legati fuerint, qui sterilitatem Reginae, inopiam liberorum, necessitates Regni, populorum studia, precesque afferentes, dirimi matrimonium postularent. Profectus igitur Commendonus ad v. Kal. Decemb. maxime saevo anni tempore, aegre superatis nivibus, quae in frigidissimis regionibus omnia tenebant, in Poloniam pervenit. Et quanquam multi Principum ex veteri amicitia assines illi testandae benevolentiae, atque ossicii causa praeito fuerunt, a quibus pleraque de praesenti statu rerum accepit; tamen antequam pergeret ad Regem, qui Var-
viae in Regno erat, i ubstitit apud Petricoviam, simul corporibus suo, suorsimque ex longinqui
maximeque incommodi itineris labore reficien dis ; simul quo certius Omnia exploraret, omnisinaque gnarus in Regiam veniret. Interea qui salutem Regi, adventumque suum nunciarem , multaque, quae ante statuenda, praeparandaque erant, curarem, Vars viam me antecedere jussit. Omnibus demum satis exploratis, comparatis
que, ipse aliquot post dies. advenit omnibus ho
mribus, qui deberi ejus fastigii viro videbantur,
326쪽
acceptus, cultusque cum a Rege ipso, tum a principibus gentis. Et Rex quidem quamvis ex recenti morbo infirmus, & podagrae doloribus aegre pedibus consistens, tamen intranti Regiam
scipione nixus per scalarum gradus occurrit, comiterque congressus, ei latere dextero honoris gratia cessit, atque inde quoties aut in Regia, aut in templo congressi sunt, semper eum supra se
collocavit. Iam ante ad primos adventantis ejus nuncios constituerat Rex coeptis de divortio consiliis tantisper, dum adesset Commendonus, absistere, atque omnem reimentionem opprimere, satius ratus, quia non diu moraturus in Regno credebatur, discessum ejus opperiri, expertus antea quam cum acri matrimonii propugnatore res sibi futura esset. Et tum implicitus amore vulgaris scorti, facilius novarum nuptiarum dilationem erat toleraturus, & assecta valetudine, in aegro, & vitiato corpore etiam cupiditates animi languidius commovebantur. Sed Commendonus rem in
praecipiti cernens; quippe designatos Legatos,
qui Romam mitterentur, Caesarem ipsum, ne adversaretur , laetatum spei oblata unum e liberis ejus adoptandi, praeparatos haereticos, totam denique rem,Vt Vsus Iolceret,instructam,compositamque esse, nihil sibi statuit dissimulandum, ac tempore apto ingressus, quae rumoribus differrentur, quae ue ad se multi detulissent, Regi ostendit, eademque illa, quae aliquot ante annis apud eum de matrimonii jure, ac sanctitate disseruerat, re
327쪽
petiit, ac frustra adiri Pontificem, frustra vias, rationesque exquiri in re, quae humana ope expodiri non posset, monuit; nec mortalium quemquam libentius, studiosilisque navaturum ei operam fuisse, nisi res esset hujusmodi, quae exitum habere nullum posset; &ipsum, licet multas gentes, populosque imperio sto contineret, meminisse tamen debere, se hominem esse, & Reges humanis fortasse legibus ex selui posse, at divinis jussis perinde ac reliquos mortales teneri. Proinde liberaret animum ilium, cogitationem-Jue, cui par non esset, & qua in nullam spem 'ies, noctesque nequicquam cruciaretur, aliquando abjiceret. Ac Rex quidem ea negans vera esse, quae de Legatis, deque adoptione circumferren ur, rumorem omnem ex suorum ait studio ortum, a quibus ipse assidue sollicitaretur, ut liberorum procreandorum curam susciperet: iisse dare verba, eorumque selari desideria saepe cogi. Caeterum sibi in animo esse infelicitatem suam patientia vincere, quando solus ea miseria premeretur, quae remedii expers esset. Apparebat neutrum his contentum fore, quae dicebantur, ni rem haud dubie in publicum malum erupturam discussisset tandem Deus, illis ipsis forte diebus
allato nuncio, Reginam mortem obiisse,'ram cu-xis, ac dolore fessam, cujus vindex existeret ne mo, repentinus morbus oppressit. Tum Rex a trada in veste , maximeque pannosa ingentem
luchim praeserens prodiit, & apud ipsum Com-
328쪽
mendonum foeminae probitatem, innocentiamque testatus, etiam fortunam ejus, quam ipse fecisset, profissis lacrymis est miseratus ε, quas tamen lacrymas nemo erat, qui veras putaret. Cui enim credibile videretur, quam nuper non contentus conjugali toro, domo, Regno exegisse, ipse quoque matrimonio dejicere, vel vitae suae, Regnique diserimine moliebatur, ejus extinctae desiderio commoveri At ipse & nuncium mortis,& funeris diem non moerore Blum, ac lugubri cultu, sed prope muliebri fletu est prosecutus;& quod haud minus mirere, nulla jam ampliustum ab ipso, tum ab suis audita novarum nuptiarum mentio est, nulla procreandorum libero rum , nulla firmandi in familia Regnum, quae antea alternis prope verbis jactabantur : sive con cubinae , quam nuper in Regiam transtulerat, blanditiis delinitum, ejusque amori deditum novi conjugii poenitere coeperat: sive hoc inest humano ingenio vitium, ut ad vetita impotenti impetu feratur, eadem adepta contemnat.
Actio cum Rege , Tolonis de foedere.
DE Turcico bello, deque jungendis adver
sus eam gentem armis egix vehementer
cum Rege Commendonus, multaque quae apta Oo iij
329쪽
rei visa sunt, accurate apud eum disseruit. Sed reserat multis, ac prope inexplicabilibus involuta dissicultatibus. Rex ipse mulierculae amori deditus, suis addictus voluptatibus, ingenio imbellis, &vacuo curis otio gaudens, animo, & corpore aeger, minimer opportunus belli consiliis erati ita tamen loquebatur, ut Christianorum consenset adversus Christianae pietatis hostes non defuturus videri vellet, & omnia ad concilium suorum, quod tum maxime Varsoviam cogebatur, rejiceret; siquidem pacis, ac belli jura legibus Poloanorum sunt penes id concilium. Polonis antia quum foedus, ac pax cum Turcis manebat, eaque laetabantur, neque ut abrumperent, & cum praevalido hoste in certamen deicenderent, adduci
se patari ulla spe , vilis promissis videbantur.
Omnibus in ore erat Varnensis clades, mem risinque ejus de vulgo horrebant, & urgenti Commendono, ac ne uni resides in communi causa adversus communem hostem esse vellent,
hortanti sepe opponebant. Uladislaus Tagellonis filius ab Ungaris, Polonisque pariter Rex
expetitus utrique genti imperitabat, & florebat ea tempestate Ungarica res armis , Vicissique,& Regni fines in Thraciam usque extenderat. Et Turcae late parto in Asia Imperio, multis clari victoriis, tum maxime: Bizantio, Europaeque imminebant, ac Anaurates eorum Rex, ne Puribus simul bellis 'distineretur,& ut majori inde mole in Constantinopolitanum Caesarem verum
330쪽
hostem suum incumberet, pacem cum Uladistao composuerat. Sed Eugenius IV. Pontifex Maximus , veritus ne si gens bellicosa , & imperii avida , & infensa Christiano nomini Constantino polim oppressisset, par inde periculum non Graeciae solum , finitimisque Provinciis , sed Italiae quoque,& Christianae Reipublicae universae crearetur , Caesarinum Cardinalem ad Uladissaum misit, quanti Ungariete , Poloniaeque interesset arceri Europa Barbaros, illamque pestem finibus
Regnorum sitorum summoveri monens, & hinc Constantinopolitano Caesare magnis copiis Thraciae claustra occimante, hinc Venetis, Genuensibusque mare classe tenentibus,posse nimirum jam
incommunem perniciem crescens malum, antequam majora incrementa caperet, opprimi, nisi ipse vano pacis nomine deceptus victoriam moraretur ; perpulit juvenem, ut repudiata pace , quam paulo ante cum Amurate pepigerat, eum bello aggrederetur , infelici prorsiis exitu. Nam apud Varnam collatis cum eo signis ita conflixit, ut victor quidem ab dextero cornu, in quo ipse
constiterat, Turcas in fugam averterit: sed nostes victores alterius Christianorum cornu ab te go adorti Regem interfecerunt, ac magnam inde caedem nostrorum,amita Rege, essus e fugientium ediderunt. Hujus memoriam cladis Poloni omnibus sermonibus usurpantes a pace, atque amicitia Turcarum ne discederent inter se cohortabantur , & praeterea haud inepte dissere-
