Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ν ό DE VITA IOANN. FR

rentur, exituram aestatem, parique arte sequentem

quoque annum se elusurum. Commendonus id jam laudare, quod occasione uti, seque Reipublicae accommodare statuisset, nec dubitandum, quinaequa omnia a foederatis esset impetraturus ; sed quae cuperet, edere jam nunc ipsum debere , non via sociis definiantur, expectare. Id vero facturum se Maximiliano negante , & in eo utique perstante, ut priores ibcii, qua se ope adjuturi essent, ederent, At sic quidem, inquit

' Commendonus, in easdem revolveris suspici Nnes, quas nuper vitandas esse intellexisti : quis

non videat moram te, ac dilationem quaerere, ut γ' antς rerum gerendarum tempus elabatur, quamar quae tibi socii esse tribuenda censuerint, cognoscixi possit, quae tu inde dum aut augeri, aut muta- si ri contςndes,res novis subinde dilationibus traha-

αν tur 3 Quin tu simpliciter promis, quid tribui tibim aequum censes, si veram spem tui facere Vene- ,, tis, re eorum ad consilia belli firmare animos vis3 Etenim quae cupias, quaeque opus habeas, &vnus,, prosectb optime nosti, & ea verius est abs te ju- ,, dicari, quam statui ab aliis. Diu contendit Cae-ser , nec omnino facile ex illa consilii arce se dejici est passus : sed tandem victus Commendonioratione cessit, ac viginti millia peditum, quatuor equitum, Morum pars dimidia Germanis constaret, a sociis postulavit; hac se copia si juvissent, in partem belli venturum, armaque Tu cis ab Ungaria illaturum est pollicitus , alia via,

312쪽

COMMENDO NU CARD.

quando haec non processerat, promissa daturus. Hoc expugnato responso, in quo adeo pugnans

Maximilianus fuerat, ut extortum a Commen-

dono magnopere & reliqui omnes, & imprimis Veneti Lerti mirarentur, qui tape cum eo iiDdem de rebus verba contulerant, cuncta, ut aista erant, ad Pium rescripsit, missis celerrimis ta

bellariis, qui litteras perferrent. Et paulo pbst

laeti de Christianorum victoria allati nuncii vim Commendoni conatibus addidere. Nam Christianae classes cum e Sicilia soluissent, trovectae in Graeciam ad Echinadas insulas ante fretum Coiarinthi obviam Turcarum classem habuere, conpessaeque nobilem de hostibus victoriam 'retu lere, captis ad centum, & triginta longis navibus , ac nonaginta praelio absumptis. His nunciatis postulavit a Caesare Commendonus, ut supplicationes decernerentur, solennibusque facris Deo grates redderentur, simulquὁalacritas populis adversus Barbaros adderetur, juberet ignes, aliaque quibus publicum gaudium significari solet, heri. Id Caesar, ne Turcis in suspicionem veniret, si adversis eorum rebus veluti insultasse videretur, negavit; & tantum rei divinae, quam in ipsius Regiae templo ejus victoriae causa selenni apparatu Commendonus ipse fecit, cum uxore , liberis interfuit. Pius eodem ferme tempore & victos Turcas ad Echinadas, & ex Commendoni litteris traductum in partes Maximilianum accepit: utroque impense laetatus,cum

313쪽

Commendonum laudibus apud Patres extulisset, consultis celeriter sociis, renunciari Maximiliano jussit, missuros ei auxilia, quae postulasset. Sed non multo post discessum Commendoni refrixere promissa Caesaris, & secuta mors Pii ci sta per

vertit.

De causa magni Ducis Etruria per eum apud Caesarem a M. CAPUT VIII. EA tempestate exortum dissidii aliquid inter

Pium , & Maximilianum erat ex appellati ne magni Ducis Etruriae , quam Pius Cosmo Medici Florentinorum Principi tribuerat, viro , in quo efferendo certasse fortuna cum industria videri potest. Is non privato selum loco Florentiae

erat natus, sed patrimonium tenue a patre acceperat, atque id ipsum parum constitutum , & prope ambigui juris, de quo certe lis ei a potente ,& gratiotb adversario gentili suo intendebatur , cum ipse adhuc puer amita patre in tutela matris ageret. Pater filii Ioannes Medices insignis

aetatis ejus bellator , & inter claros duces aud

cia , & fortitudine , ac militaribus facinoribus habitus: mater Maria Salviata, Iacobi filia, Ioamnis Salviati Cardinalis soror, foemina lectissima,& in tuendis filii fortunis pari diligentia , atque fide. Rem Florentinam Alexander Medices ha-

314쪽

bebat Dux civitatis paulo antὰ armis subactaea Clemente VII. Pontifice Maximo impositus. Huic juveni vel moderato, atque intento non facilis dominatio futura ibit in civitate ne liberiatatem quidem propter acria, atque indomita ingenia modice ferente ; luxuriosius, dc incautus

fraudi facile patuit. Insidiator adeo nihil tutum alienae libertatis oppretaribus est in ex ipsa

familia Medicea, atque ex intima familiaritate ejus extitit Laurentinus Medices , qui Principi voluptatum diu minister, & ex eo apud improvidum summam fidem nactus, dum domi suae spe dilech. e matronae potiundi intempesta nocte

opperientem habet, somno oppressi jugulum gi

dio prosecuit, uno conscio, atque adjutore servo, cui Scorunconculo fuit nomen, protinusque metu , ac scelere territus, urbe aufugit. Caedes Ducis

ante ab amicis Mediceorum est cognita, quam populus, aut sitspecti cives sentirent. Itaque spatium firmandi praesidio,continendique a seditione,

ac tumultu civitatem fuit; nec aliud praesentium remedium est visum , cum nulli Alexandri liberi essent, quam novum ex eadem familia Principem constituere, itumque ad Cosmum est vixdum octavum ac decimum annum egressum , eumque e villa forte redeuntem , nec minus quicquam cogitantem in Praetorium abreptum Principem creant. Nec adolescens segniter se occurrenti fortunae tradidit. Ita accidit, ut quem

Laurentinus paulo aρtE Alexandri gratia fretus

315쪽

igo DE VITA IOANN. FR.

judicio, ac lite exagitabat, eum potissimum infandi facinoris vltorem habuerit; neque enim ei non antiquissimum fuit, poenas a proditore expetere , qui cum se fliga Venetias recepisset, ibi submisus a Cosmo percussoribus est interfectus. Par in invadendo , nrmandoque inde sibi domi natu Cosmi indoles fuit. Qui rem ad eum detulerant , quo proniores civium animos haberent, majorque species libertatis , ac Reipublicae maneret in praesentia , siablato Ducis nomine, cui

odium dominationis inerat, eum non alio, quam

Principis vocabulo insignem fecerunt. Atque ii te id quoque modestia,& humanitate lenire stu. debat. Et cum nihil nisi de seniorum consilio

ageret. cunctaque ad Magistratus curam , auctoritatEmque rejiceret, mire spem siti, atque indolem probavit, tantiinaque gratiae apud omnes ordines inivit , ut bello mox ab exulibus magnae viris potentiae petitus, egregia populi voluntate, ac studio adversus eos sit usus , quibus pari facilitate victis statum civitatis pacavit. Tum paulatim exurgens, quotidieque magis convalescens, cuncta ad se trahere, donec Ducis quoque assumpto nomine, omni abolito Reipublicae jure , &vanis modo sine re Magistratuum relictis nominibus , veram dominationem , imperiumque occupavit. Ac Petro inde Strogio viro forti, & militiae claro , quo iterum exules Gallorum armis fulti ad repetendam patriam duce utebantur , acie superato, atque Etruria pulso , Senam opulentam

316쪽

lentam urbem domitam armis Imperio sito adiecit ; atque ita duplicato prope Regno, longe r liquos Italiae Principes dignitate , atque opibus

anteire coepit. Verum ut nunquam praesentibus Contentum humanum ingenium altiora usque

appetit, Cosmum ipsius jam Ducis nominis infra suas opes positi pigere coeperat, animumque

elatum secundarum rerum proventu vasta cupiditate ad Regis appellationem adjecit: sive ut quem honorem potentia implesse videri poterat, ejus quoque titulo insigniretur: sive ut vi, armIs que possessa jure quoque addito in posterum magis nrmaret. In hanc cogitationem omnibus mi-

diis ad demerendam Pii gratiam cum animum intendisset, obsequio, ac religionis cultu, & acribus adversus haereticos quaestionibus , quibus maximer rebus Pium senserat capi, brevi est assecutus , ut ei esset charissimus , & mox ut magnus Etruriae Dux , quod Regiae dignitati proximum est visum , appellaretur , ab eo obtinuit ac Romam frequenti, ac pernobili comitatu adveniens, duorum Cardinalium occursu a Pio honorifico holitio acceptus, in selennibus inde sacris de Pontificis ipsius manu insignia novi honoris sitscepit. Maximilianus Caeser ea re minui dignitatis ruae jura, nec Pontifici Maximo licui Lse eam appellationem Cosmo tribuere, qui in fide , ac ditione Caesarum esset, neque omnino tales impartiri honorum titulos ad alium , quam ad Caesarem pertinere ferens , honorem ipsum Nn

317쪽

Cosmo abrogaverat, questumque ea de re Lep tos Romam ad Pontificem miserat; qui cum non impetrassent, ut , quod magnopere postulaverant, in Senatu audirentur, priyatim ab adsidentibus aliquot Patrum auditi, atque etiam redarguti coram fuerant. Clim igitur & Cosinus ibberi juris suum esse Regnum , nec se ulla clientela Caesari esse obstrictum affrmans, nequaquam respectia ejus ea appellatione abstineret,& Pius non modo factum suum constanter tueretur , sed Maximilianum id non licuisse sibi ita

sum dicere aegre ferret, res ad non leve dissidium spectare videbatur , mandatiimque propterea Commendono fuerat , ut de hac componenda , sedand que controversia , quae agitata magnam flammam datura videbatur , curam susciperet. Cum igitur ad spem jungendae contra Turcas secietatis Caesarem, ut supra ostendimus, adduxis set, & fortu inter se quantae foederatorum, quantae Italiae Principum vires essent, extenderent, prior Maximilianus mentionem Cosmi intulit, stimque vehementer accusavit,qubd eum hon

rem ab alio , qu m ab se petiisset, penes quem

num potestas tribuendi esset, neque desitura voluntas fuisset , ni Cosmum praeceps ambitio impatientem morae, & necessitudinis, & ossicii

immemorem fecisset. Se tamen memorem muneris , c dignitatis suae fore , neque passiarum , ut imperante se , Caesarum jus, & potestas minueretur: invitum quidem in ullam cum Ponti-

318쪽

COMMENDO NI CARD. 133fice Maximo disceptationem descendere ; sed ipsum quoque credere probaturum , ossicii sui partes δε se non deseri. Praeter haec Philippum Regem Hispaniarum , & Principes Germaniae ,

quos eadem causa attingeret, objiciebat. Comia tmendonus ubi Caesarem paulum oratione demulsisset, & quam alieno Reipublicae, quam ipsi, familiaeque ipsius minime apto tempore ea moverc-tur quaestio , os disset, culpam ab ipse inconsultores averten totum de legatione Romam missa , querelaque exposita factium reprehendit. Ac si querelas , inquit , ordiri volumus , uter Glandem justius de altero queratur Z Pius Cosmo, μ& viro , & Principi ornatissimo , ac tibi ipsi a renimo , ac necessitudine conjuncto , qui domi resuae nurum serorem tuam habeat, merenti ap- rapellationem magni Dacis tribuit: tu tributam ab re

illo abrogasti, Legatosque, qui hoc Pontifici Ma- aximo negarent licuisse, Romam misisti. Liberi ju- citis esse Cosinus, civitasque Florentinorum, ac se αCaesarum potestati pecunia exemisse dicitur, & adiploma remissi juris a Rodulpho auctore gentis tituae, atque hujus amplitudinis, qua inter omnes iaeminet familia vestra , conditore ostenditur ; α tui nuper Legati omnem Etruriam ditioni tuae αsubjiciebant, immemores prorsus magnam par- iatem ejus Provinciae Pontificum Maximorum jure ticontineri. QMntum haec habent odiorum , ac tidissidii irritamentum, ni Pius Reipublicae neces- α sitates inanibus contentionibus praeverteret, &

319쪽

is DE VITA JOANN. FR.

v te patrio animo complectens, patria quoque be- 'nignitate agendum tecum censeret λ At tibi , N aut adeo his, quos in consilio habes , qui veniea in mentem dicere, hoc Pio non licuisse 3 An du-Μ bia Pontificum Maximorum potestas est , non

a Regum modo appellationes , sed ipsa quoque

D Regna , atque Imperia tradendi, adimendique , D ut cuiusque meritum in rem Christianam fueriti Μ Huic ipli Etruriae , quam tui vendicant tibi , D nonne Clemens IV. Carolun Andegavensem , D Neapolis Regem, rectorem deditὶ Nonne quoties is usus fuit, & visum e Republica est, eam Ponibis fices Maximi ordinarunt 3 Caroli, atque Etruriae ,, mentionem feci, quia de illa agitur. Sed ut a

longinquis ad propinqua , magisque illustria e-D xempla transeamus: in Ungaria neque obseura, ,, neque vetustissima res est, ortam de Regno conis tentionem inter Vincillaum Bohemum,& Dirari chinos Pontificem Maximum diremisse quiis cum judicium ad se totum avocasset, & sentenis clam tulit, & valuit jus , quod Pontifex deditiis opponebas nuper & Philippum Regem Hl- ,,spaniae , eumque sectum tibi causis adjungebas: M at ille Navarrae Regnum in Pyreneis saltibus comis junctum Hispaniae tenet, non alio stilicet jure , o quam quod Iulius II. Pontifex Maximus Ioanniis Alibreto , quia se causae impugnantium Romari nam Ecclesiam junxit, ademptum dedit. Quod ,, si Pontifici hoc licuisse neges, alterutrum sequi nccessse est, yt aut reddat Philippus Vandomia:

320쪽

familiae Alibretorum haeredi nunc maximer repo scenti Regnum, aut injustitiae convincatur, qui contra Christiani, de boni viri ossicium , ac re- ligionem, quod suum non sit, per vim , atque injuriam occupatum possideat. Dies me deficiat, si memorare velim quoties,quibusve in locis Ro- mani Pontifices sipremae potestatis jus suscepe- runt; quoties ortas de Regno contentiones , li- tesque non auctoritate solum composuerunt , sed jurisdictione, ac judicio decreverunt. Verum ut de his ipsis appellationibus , quarum scilicet tribuendarum facultate tui, si Deo placet, Pon- tifices Maximos privarunt, cognoscamus: Al- phonsus sextus Hispaniae Rex Henricum Lotha- μringiae Comitem, ob res praeclare adversus Mau- α ros in Hispania gestas generum ascitum, & Lu- μsitaniae parte donavit, quae Portugallia dicitur. αHunc haud multo pbst Henricum ob spectata* revirtutem , & egregia in rem Christianam meri- α ta, Alexander III. Pontifex Maximus Regem re appellavit ; neque Alphonsas, quamquam aequa- ιctum dignitate sibi generum aegre ferret, adversari re est ausus,aut de Pontificis jure disceptari, ambigi- ceque est passus. In Polonia vero, gente cum am- α plitudine Imperii, tum bellicae laudis gloria im- α primis nobili, utriusque rei,& adempti, & reddi- α ti honoris exemplo Romanorum Pontificum jus es nititur. Quo enim tempore maxime Caesarum au - αctoritatem Poloni agnoscerent, Boleslaum Re- α gem, quia Stantilaum, Episcopum Cracoviensem, ia

SEARCH

MENU NAVIGATION