장음표시 사용
371쪽
ira fines Regni aliquo se tantiiser reciperet, ne V gravaretur , dum ipsi novum sivi Regem creaniunt. Id praeterquam quod ei ita conduceret, &N consentaneum esset eximio studio , ac voluntati, ' qua gentem Polonam complecteretur, futurum publice Polonis omnibus longe gratissimum. Satis mitem legationem, etiam ingenium haud dis par Legatorum magis lenivit. Quibus Commeέ- donus subridens, ac vultu laeto , placatoque ita 11 respondit: Et vera esse, quae ipsi de praestanti suo,
,, ac singulari erga Polonorum gentem animo nar-
, rassent, & ob id sibi curam , qua illi tam dissi-
,, cili tempore assicerentur Reipublicae, gratam ac- ,, cidere, haud minus quam quod vicem quoque,, stram timerent et verum sperare se non tuto so- ,, tum , sed etiam cum dignitate in Polonia futuam rum, M: Vtique praestaturum , Ut non modo tu- ,, multus nihil sua causa oriatur ; vertim ut intelli- ,, gant omnes, se unum omnium maxime concor-
,, diae,atque pacis auctorem esse. Caeterum quod ad D postulatum eorum attineret, si secum ea de reri Senatus,atque ordinum Regni nomine egissent, ,, habiturum se quod responderet, cum unius Pro-
,, vinciae consilio separatim sibi negotii nihil esse. Hoc illi rejecti responso, & haud dubio pudore perfusi humaniter, ac benigne habiti discesserunt. Commendonus iter perrexit suum, ac paucis diebus Solioviam Siradiensis agri monasterium, peropportunum tali tempore mansioni suae locum se recepit, atque ibi a me Vienna redeunte est inventus. Quomo-
372쪽
Quomodo Caesar petitionis sera rationem
ΜΑπi Mi LrANVs, me cum eo, quod supra memoroimus, responsedimi , lom ge aliam quam oportuit, atque ostenderat, petitionis viam est ingressus ; ao iis primo in err rem inductus , quibus mos est omnia ad voluntatem Principis loqui, quique grata , quam vera afferre auribus malunt ς tantum enim spei assentatores fecerant , ut prope expectarit , Ut priores ad se Poloni Legatos mitterent, Rege m-que sibi ab eo dari postularent. Id adeo persu deri sibi est passus, ut cum ego adhortans eum ad rem accelerandam plerosque' dicerem alieni ab eo animi indicia dedisse , & nomina etiam quorumdam ederem , ipse simulare eos mihi responderit, quia rogari ab se, & carius aestimatam operam sitam venditare vellent. Deinde sive tantas Catholicorum opes haudquaquam esse crederet, quibus niti petitionis suae spem vellet, seu pronus in haereticorum causam animus rebus eorum faveret, hos promissis pellicere , atque omni conatu adjungere sibi constituit. Sed totum consilium nihil aeque ac tarditas ejus, &procrastinatio turbavit ; natura enim cunctator Vu
373쪽
rem tantam, nisi praetentatis, exploratisque omnibus, incipere non ausus, celeritatem,in qua perficiendi negotii unica spes erat, ita omnem remisit, ut & multos dies expectando novos e Polonia nuncios , qui certiora afferrent, movere quicquam distulerit,& morantibus iis, quia clamsa omnia , nec intrare fines, nec egredi ulli per custodes licebat, certos ipse homines de suis in omnes Provincias cum litteris , de mandatis ad primores cujusque regionis tentatum , exploratiimque an invis miserit. Iam anter Cracoviae in eodem concilio , a quo Legatos ad Commendonum mitas ostendimus, initium nudandi animos ergi factum ρ, ausus enim Joannes Misco avius pro sententia dicere, a Caesare vicino, ac finitimo Principe , & Polonico nomini amico, in m dubiis rebus petendum consilium esse, adebaversis auribus auditus, adeo a tota concione increpitus fuerat , ut parum abfuerit , quin a concilio ejiceretur. At eorum , quos Caesar ad explorandum miserat, alii cum in stationes militum custodiendis finibus dispositas incidissent , capti, ac proximis traditi Senatoribus sunt ; alii ab iis ipsis, ad quos adiverant, callide caventibus, ne quid proprii consilii cum externis habere crederentur , quod tum maxime invidiosum ad multitudinem erat , in concionem producti, dicere palam ad quid venissent sunt coacti. Qui enim aut accepisse litteras , aut separata
loquia cum illis habuisse dicebantur, ii in ma-
374쪽
gna invidia , ac suspicione erant, ut etiam Cae laris fautores litteras proferre, ac nunciorum verba prodere necesse habuerint, ne omni inde apud multitudinem auctoritate dejecti jacerent. Et eodem tempore Monachus Cisterciensis, Cy rus nomine , qui multos annos apud Augustum Maximiliani orator fuerat, cum deposito Mona chi cultu in militari veste, ne noscitaretur, plerosque Principum prehensando circumiret, a Ioanne Gostea in Prusia comprehensus in custo. diam est traditus , interceptaeque cum eo litterae, commentariaque publice sunt recitata, quibus& pecuniarum promissiones , & aliarum pactio
nes rerum continebantur. Hi omnibus Regni
partibus deprehensi nuncii, quasi manifesti coria
ruptores, tantum invidiae incendium in multituta dinis animis adversus Caesarem , Austriamque familiam excitarunt ut gravi se suspicione one rasset, quicumque ejus, filiorumque mentionem fecisset; ingentemque multitudinis gratiam Coiastea, aliique traxerunt, qui nec accUisse litteras,& nuncios a secreto colloquio repulisse ferebantur. Iisdem paene necessitas imponebatur rem a Caesare spreto ab se , laesoque avertendi. Toto per haec errata perverse, & corrupto Ordine , atque consilio rei, alienatisque maxime multitudinis animis, mittendae quoque legationi, dum praemis si redirent e Polonia nuncii, diuturnam moram interposuit ; ut cum in Regnum Legati ejus --nere , jam suum cuique starct consilium , initae-
375쪽
que & inter se , & cum exteris certae de Rege pactiones , foederaque a plerisque essent. Legati fuere praestantes sane viri, ac Regni Bohemiae longe principes Gulielmus Rosembergius ., de Pernestentus, quibus magno , ac splendido comitum numero in Poloniam adventantibus , ea. dem fere , quae praemissis antea nunciis, fortuna occurrit: cognito enim illorum adventu , Petrus S borovius Palatinus Sandomiriei sis iis maxime aversus a Caesare semper fueratὶ ex auctoritate Senatus obviam ad fines fuit, ac primo eos conatus est aditu in Regnum arcere, petens ut dum gentis concilium, quod comitiorum causa habi turi essent, cogeretur, in Poloniam ne intrarent,
quando ante illud tempus audiri ipsi publice non
possent. Instantibus tamen Legatis , ut Caesaris mandata virisque Regnis utilia ad Senatum, Ordinesque asserentibus pateret in Poloniam aditus, ita Sborovius assensus est, ut Sandomiriam deductos dissimulata quidem , sed dilisenti custodia
habuerit, ut nec adire ad eos se inicio quisquam, nee suos ipsi alio uspiam dimittere, nili aut consulto , aut certe sciente se possent. Id aegre passi Legati , ubi Sborovium senserunt infensiorem Caesaris rebus , quam ut vilis promissis, conditionibusque vinci posse sperarent, eo forte ad con ventum, qui ejus Provinciae Equitum habebatur, profecto, ipsi nemine consulto, appellatoque,San- domria ante lucem discesserunt. Quod cum nunciatum storovi'Equitibusque, qui convenerant,
376쪽
propere ab iis, qui I ςgatos ab instituto itinere retraherent: ita unius diei viam progressi, consistere ςoacti , ac praesidio Equitum apposito , datoque negotio , ut alioquin eis necessariarum rerum copia suppeteret, ac benignE in speciem , atque hospitaliter haberentur , arctius etiam quam antea custodiri sunt jussi. Quae res eos magnis dissicultatibus affecit Caesaris jus sa patrandi, cum jam nec iis invidiosius , suspectiusque esset quidquam, & nemo ob id adire,
aut alloqui eos auderet. Et quamquam summisere clam aliquot e suis ad sollicitandos maximἐhaereticorum principes; tamencum dempto libe
ro commercio nec cum Commendono congre
di , nec colloqui cum praeparatis antea amicis possent, quin omnis de Caesare , filioque spes corrueret, sustineri non potuit. At Radgivilius,& Colchevictus , qui conventis cum Commen- dono staturi, multa in id consilium in Lithuanta praestruxerant, cognito Commendonum in Regno esse , ac me statim profectum magnis itineribus Viennam comendisse , diu quid Caesar statueret, expectarunt, ac prius moram ipsam pro re omissa acceperunt: post ubi nuncios ejus pluribus locis interceptos , Cyrum captum, litteras publice recitatas, Legatos paene in custodiam traditos, abalienatos omnium animos, & Caesarem ipsiim , & fautores ejus in siimma invidia, malaque fama esse intellexere ; nec tamen sibi ab eo litteras, aut nuncios venire, & gravi ru-
377쪽
more laborare r , quod uni ante omnes Oretici appellari, a trique dicerentur, Unique eorum, nomine Zasstagnetio, qui repudiato Senatorio loco, ab Senatu ad Equites transierat, magnaeque ob id illius in eo Ordine opes erant, triginta nummum aureorum millia oblata, remis. saque ab eo dicebantur, penitus ab inito consilio recesserunt , dc ut omnia sibi quam maxime integra essent, operam dederunt. In Polonia autem cum idem de haereticis percrebuisset, additum iis , quae supra attigimus, adeo Catholic rum animos a Caesare avertit, ut Cujaviensis, &Laschius, qui duces se praebituri Ernestum ducentibus Regem erant, spretos se, posthabitos ique querentes, mutata voluntate cum S boroviis pro Henrico Galliae Regis fratre secietatem conjunxerint. Itaque cum ventum ad comitia est,&copia fuit Legatis , cum quibus vellent, colloquendi, ne ipH quidem inficiabantur exigua stare spe , quod Caesar pro non dubio asseverantibus, qui assentati cupidini ejus fuerant , crediderat. Ac tum demum senserunt quam peccatum ab eo fuisset, qui in re gravissima adulantium somniis decipi se passus , non ex Commendoni sententia omnium studia, consilisque celeritate antevertisset. Tum seid & ipsi,& Caesar, his cognitis,
blandiri Catholicis , quos antea neglexerant, tum litterae manu Caesaris scriptae veniebant, tum
magnifica promissa ingerebantur , cum facta finaliam partem inclinatio sustineri amplius nequi-
378쪽
rer. Ad haec incommoda, etiam proditi ab suis dicuntur. Nam qui ab Germanorum Principibus iis, penes quos creandi Caesares lus manet,Legati suffragatum Ernesti petitioni venerant, dehortam do privatim quod publice orabant, contrariis orationibus haud parum offecisse Caesaris rationibus fiunt crediti. Legatos quoque ejus, Ut gentis principes , magnus nobilium Bohemorum numerus secutus fiterat. Hi commercio linguae, quae C dem est utrique genti, crebros cum Polonis semmones miscebant, unaque convivia celebrantes, di large vino, ut mos illis, indulgentes, invicem se amice , ac familiariter colebant. Et Bohemis credo, conspecta species magnae libertatis in Poelonis, arbitrisque Regem sibi deligendi, desiderium ustirpati quondam ab ipsis quoque ejusdem iuris , iramque adempti refricabat memorando pristinam Bohemiae dignitatem , spoliatosque ealc , & gravibus praeterea tributis, vectigalibunque premi querendo, aliaque, quae fere populi indignantur incusando, monebant Polonos, ne in idem jugum iesi se ultro inducerent. Quae a sollicitis, ac suspiciosis facile credita , haud leve
momentum ad deterrendos a Caesare multorum animos habuisse putantur.
379쪽
De competitoribus Regni. CAPUT VI. COM 2ETiTOR Es erant Regni permusti
claro omnes genere ε, neque enim tape a
cidit , ut Imperium ea amplitudine stet, nullo certo succe re alienae ambitioni expositum, cecsserum ei, quem multitudinis favor praetulisset, uae ne norat quidem , aut Viderat unquam eos, e quibus tantum judicium factura, quibus sit inam de se potestatem traditura erat, solam famam , vel ex vano, levibusque auditionibus hau stam , vel callide fictam , jactatamque secutura. Primus sermone vulgi Moscorum Princeps ferri est coeptus, cujus Regnum Polonis finitimum a
Borysthene, quo fere a Lithuanis dirimitur, ad usque ultimas Septentrionis plagas , ignotasque gentes , & glaciale Oceanum latissime patet, atque inde a finibus Sueciae, & Fiisndiae sinu
per feras plerasque , ac barbaras nationes ad Caspium mare , Tanaimque flumen extenditur , 'Scytharum quoque populos aliquot proxima annis domitos continens. Hunc vota magis, quam studia hominum expetebant : sicut enim monjunctas stub unitis imperium Regis tot gentes, nationesque habere magnificum Polonico nomini omnes rebantur; ita Regis ipsitus sevum , atque
380쪽
que atrox ingenium, & impotenti dominatui, omnibusque ibluto legibus assuetum reformidabant. Quidam filium ejus respiciebant, dictumque Sigilhaundi Regis memorabant, Polonis e Septentrione petendos Reges. Sed neque Moscus
ab insita stiperbia Legatos, qui peterent, misit,&utriusque mentionem Cotcnevictus, cujus supra meminimus, privatis etiam odiis illis infensus au
istoritate sua discussit. Proximus huic Rex Sueciae fuit, qui quia sororem Augusti in matrimonio, atque ex ea filios habebat, & peropportune duo
Regna adversus Moscum communem hostem conjuncturus erat, haud vana spe in eam petitio. nem descendere videbatur ; atque hunc jam in 'de a paterna defectione corruptum haeresi haeretici fere provehebant. Iidem ab eadem causa etiam Duci Prusiae studebant adolescenti, neque aetate satis ad id ferendum onus matura, & valetudia ne mentis ne suo quidem habendo, nedum alieno quaerendo Regno habili. Sed neque puerum, neque stolidi ingenii Regem Firleius , compluressique alii videbantur, dum in disciplina contemnenti Catholicae pietatis jura institutum, &eorum beneficio obnoxium haberent. Quin hunc opportunum rationibus suis vel ob id maxime ex petebant , quod ei nomen modo Regium relictiari regimen rerum ipsi habituri essent. Qiranquam sunt, qui Firleium ex Prussi spe tantum pecuniae aliquid captasse credunt, cujus & ipse egens tali tempore erat, & ad patranda consilia magna vi XX
