Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

opus esse sentiebat. Gentilem quoque hujus Bruti-deburgium, qui ab oppido Anspachio, cui dominatur,cognomen habet,haereticorum quidam subjiciebant alii item Augustum Saxonem, magna: Regulum dignitatis, naagnartimque apud Germanos opum: sed utrumque multitudo abhorrens a Germanis , ut fere finitimarum gentium discrepant animi, respuebar. Injecta quoque mentio est a quibusdam Stertiani Bathorii, qui paulo ante mortuo intra adolescentiam Ioanne Transsylvaniae Regulo, ad Provinciae illius dominatum popularium studiis fuerat evectus. Sed ille vix dum firmato domi principatu, novum foris quaerere Regnum maturum rebus suis non ratus , petitione in praesentia abili tit 1 atque hic est ille Stephanus, qui biennio pbst hoc ipsum Regnum eis adeptus ,

cui lautum fortuna, quae plerumque verae Virtu'tis est comes , indulsit, ut honesto quidcm inter suos genere, sed fortuna pertenui natum, & contemptum, modico amicitiae gradu, quem apud Joannem Principem ipse sibi per industriam, atque bonas artes fecerat, nec ultra spes suas proferentem, quam ut rem domesticam sub illo augeret, N partam gratiam , dignitatemque.tue retur, ad patriae prius suae, deinde ad Poloniae Regnum extulerit. Ioannes in fide Turcarum erat, beneficiari inaque ab iis Transsylvaniam habebat, suorum sectus opibus etiam Ungariae Regem se ferebat; unde illi crebrae cum Maximiliano Caesa

xe contentiones erant, & ut raro bellis, ita mu--

382쪽

COMMENDO NI EAR D. M

tuis in fines excursionibus, latrociniisque, quibus Ungarorum gens gaudet , saepe se infestabant.

Per has occaliones, ut cuique mala menS, malaeque domi spes incidissent, ab utroque ad alterum frequenter transfugiebant'; & sent Ungari fide ad omnia temporis montenta mobili in sed & Ioannes ipse, & Transsylvani omnes pravis religionibus, communi malo hujus aevi, in recti animos, a Catholicae Ecclesia fide desciverant. Stephano eximium geminae laudis decus tribuitur, neutram, neque pietatis quam Deo, neque constantiae quam Principi debebat, fidem refellisse. Adjecerunt etiam Polonorum plerique animum ad Gulielmum Rosemberuium , Bohemum Princi pem, Legatum Caesaris. Hic Romano sanguine , gente Ursina ortus, clara nobilitate apud Boli

mos eminens, genus opibus, opes animo, ac virtute aequabat. Sed illi omni spe potior fides, quam Caesari debebat, fuit, mentionemque sit ullam in comitiis fieri vetuit. Verum hos omnes longe& generis amplitudine, & Catholicae pietatis laude, & praeclarae indolis fama anteibant duo aditescentes, Ernestus Caesaris filius, &Henricus RG

opportunae Poloniae res assectanti, & Catholicorum studia ante, ut docuimus, a Commendono comparata, facile ut caeteris praeferretur, tenuistsent, ni cessatum a Maximiliano primum, deinde etiam turbatus ordo agendae rei, & cuncta a

maxime

383쪽

liis super aliis erratis corrupta, sicuti demonstra tum a nobis est, fuissent. Henricus ad Regnum, quod ei summis omnium ordinum studiis est delatum , paene per jocum a paucis est accersitus; affirmari certe potest nemini ante cognitum,visum-Ve eorum, a quibus expetitus, creatusque Rex

fuit. Venerat forte in Poloniam e Gallia pumilio uidam Polonus natione, ac natus etiam hon e , Crasseschio nomen fuit) qui adolescentulus rara parvitate in Galliam abductus, dono datus Reginae, diu inter oblectamenta Reyim fuerat: scitus ipse, & ingenio solertior, callidiorque, quam

pro modo corporis, ita rem suam naviter egit, ut pecuniosus, locuples paucis annis evaserit. Senex factus revisere patriam, stubsque agnoscere, agnoseique cupiens, in Poloniam, vivo adhuc Augusto, redierat, multaque , ut fit, de Regia Galliae, de Regni opibus, de Rege, deque Henricorum forte Regis fratris exercitus adversus quotannis rebellantes haereticos Galliae secunda oellicae laudis fama ductante magnifice omnibus conviviis, quibus saepe a proceribus adhibebatur, praedicabat: & mortuo demum Augusto, cum omnibus prope sermonibus de futuro Rege quaer retur, palam ut Henricum sibi Regem alciscerent, omnes sollicitabat; donec Andreae Sboro. vii instinctii ab aliquot nobilitatis principibus, qui consilia cum Sboroviis sociaverant, in Galliam est missus, & datis ad Regem, Henricii m-que litteris, quibus operam pollicebantur, ire prin

384쪽

co MMENDO NI CARO. 3 s

. pere, eosque ad mittendos Legatos, qui peterent Henrico Regnum, adhortari est jussus. Tantatum alienatio a Caesaris domo fuit, ut quem in limine Regni , atque in oculis prope suis habebant, Regem Regibus natum, regia indole petentem Posserentemque se rejicerent; e Gallia lon gissime dissitum, ignotumque ultro accerserent. Nec homunculus defuit mi , nec Reges aut nuncium, aut nuncii auctores sprevere. Illo igitur eadem celeritate, qua venerat, ad Polonos redi re, de adfuturos in tempore Legatos renunciare

jussb, haud segniter Galli negotio institerunt, aemulatione in Austrios incensi, & magnopere ad gloriam gentis suae rati pertinere, si bellicosissimae nationes ab ultimis Eurimae terminis Regem sibi petitum in Galliam misissent. Et Carolus Rex cum fratris potentiam Ac infringere parum fraternum, partimque tutum putaret, & ferre gra' ve sibi, Regnoque sentiret, per speciem honoris amoturus Henricum , Galliamque prope altero jam Rege exoneraturus videbatur. In Polonia sempebat quidem in dies magis per hominum ora Henriei mentio; sed locorum, interje starumque terrarum longinquitas consistere in illo magnopere animos non sinebat, & eum Ernesto potius pbjici, quam veris studiis expeti plerique credebant. At ubi adventare e Gallia Legatos, de moxngretas fines, est auditum, & vulgata promissa, ommodique sunt, quae genti publice, priva- imque allaturum Henricum Legati, fautores

385쪽

que eorum studiose disperserant; omnis illa an 'morum a Caesare defectio vertit in favorem Henarici, & ipsi etiam Colchevictus, Radgi villus, La schius, aliique qui se initi' Caesari obtulerant, qua indisnatione adversus eum, qua praemiisi, promisistique ingentibus Gallorum illecti multi tudini se junxerunt ; adeoque inde inclinatio vota luntatum omnis in Henricum incubuit, hinc stoe dio illius, quem summis laudibus efferri a Prin cipibus suis audiebant, hinc alienatione a Caesa

re; ade6que hic ardor animorum pariter omnes Senatores, Equites Catholicos, haereticos traxit, ut si tum habita comitia forent, ne dubitandum quidem esset, quin sine ulla aliorum mentione, unus omnium suffragiis Henricus Rex fieret: tanto impetu multitudo, venti ingruentis instar, quo semel inclinavit, praeceps. fertur. Spatio, atque mora nam ipsum prope annum interregnum tenuit in ardor paulum elanguit, & Gasparis Colinii; multorumque cum eo Ugonotorum in Gallia cariades etiam plerosqtae haereticorum ab Henrico a vertit. Is enim Colimus cum magnam Galli partem nova religione, & Calvinianae haeresis pestiferis erroribus opplevisset, cui pro disciplina est legum, Magistratuumque omnium reverentiam exuere, impia sacrorum jura vi, atque armis vindicare, divina, humanaque libidini suae siubjice xe, ita se ducem Novantibus inde res, & omniat civis seditionibus, bellissique turbantibus praebuit, ut tota civili sanguine conspersa Gallia, per fune

386쪽

stas patriae, gentisque suae calamitates, perque clades,& vulnera robustissimi ante illum Regni,ad eas pervenerit opes, quibus metu sui Regem terreret: Regiam certe domum nemo unquam acrius

oppugnavit, nemo exitio ultimo propius adduxit. Hunc sive aliter mederi publicis malis, quὶmeo siblato Galliae vexatore,non posse Regis mater putaverit , ipsum parantem fraude, atque insidiis Regi, fratribusque , ac matri ipsi necem afferre Occuparit, opprimere captatum ficta gratiae r conciliatione , Lutetiamque cum factionis principibus pelle stum magna cum omnis generis V gonotorum caede trucidari jussit. Ea caedes Poloniae haereticos nam Henrico id facinus imputabant, cujus esse insigne in Colinium, sectamque illam odium didicerant ab eo vehementer alienavit, ut nisi lenisset paulatim rem rumor, & Catholici pro Henrico constantissime stetissent, per agi comitia sine magno certamine nequivissent. Haeretici igitur deserto Henrico, rem ad Regem Sueciae trahere conati sunt: sed ubi consentientibus Catholicis, & alium quam Catholicum Regem ne auribus quidem admittentibus, non fatis ad id opum in sese esse senserunt, alia via selv re consensionem Catholicorum, &studia in Henricum rescindere stat aggressi. Omnibus coetibus, consiliisque monebant , hortabanturque multitudinem, ut spretis alienigenis, & externis

Regibus, e sua potissimum gente Rectorem Reipublicae darent. Tot esse inter ipses nobilissima' ii

387쪽

rum semiliarum proceres, seu robore, ac digni late corporis, seu vi, atque praesentia animi cui in vis externo Regi pares, suae certe Reipublicaera multo quam illos peritiores. Deligerent ex his, 3 qui una secum eadem disciplina, eodem more , α, iisdem sub legibus nutritus, altάsque crevisset, in qui hanc terram ut patriam, incolas ejus ut cives N HIos coleret, non qui Poloniae Regnum accessi v nem modo suae potentiae existimaret. Majores suossa olim destitutos, ut nunc, Regum stirpe, cum limai, facile propter muliorum ambitionem in unum D Principem consentirent, potius quam imperium D in se alienigenis crederent, ad Piastum illum non

humilis modo, sed etiam sordidae fortunae homi D nem E caupona abstractiun, Regnum detulisse ν nec ipsos illius, nec Rempublicam posterorum D ejus, in quibus ad multa saecula propagatum est D Regnum, poenituisse. Cur ipsi se ultro alieni iam is guinis Regi subjicerent, petito ex iis gentibu ,, quibus virtute nunquam concessissent 3 cui sitis ,, alienos praeferrent, di quorum cognitam , de bel- ,, io, pacEque spectatam industriam haberent, iis

,, ignotos, & vanis tantum rumoribus commenda- ,, ros anteponerent 3 cur deni ue Polonicum 'ns,, men ea ignominia notarent, idque judicium pr ,, pe in couspectu orbis terrarum ferrent, neminem ,, polonum aptum Regno esse 3 Advenae ergo Re se gi, ignaro legum, ignaro patrii moris, lingue si etiam patriae experti, dedent se veluti pecora nu- ω tu, ac Ionitu regenda: quonan modo parituri ei,

388쪽

COMMENDO NI CARD. 333

& dusto audientes futuri sint quem ne intelli gent quidem loquentem 3 Quaenam illi cura cu-1todiendarum legum esse possit, qui leges ipsas ignoret Et quid intelligerent cum peregrino Rege peregrina jura, peregrinOS ritus, peregrina omnia accipienda esse, & patriam disciplinam, majorumque instituta, quibus siecisset, in eam- ue amplitudinem crevisset Respublica,obliviscen-

a iis esse 3 Hoc genere orationum haeretici distur- ςbare consilia Catholicorum, aperire spei suae aditum, de munire sibi ad Regnum viam conaban

tur ; & movissent haud dubie multitudinem, nisi docta a Principibus fuisset, non posse Regem Polonici generis fieri, nullius enim ita eminere virtutem, sertunamve, cui alii cessuri subjecturique se essent, neque posse in id descendi certamen sine gravi, ac prope certo civilis belli periculo, ne que civile bellum sine peste, ac pernicie Reipublicae excitari. Quae quidem de ea re dissererent, magis vero dici, quam factu facilia esse. Et eos quidem alio spectare, quorum cogitatis non pacata, & concordi, sed divulsa, ac discrepante Re publica opus esset. Et Archiepiscopus Gneshensis

apertius in eorum impotentem ambitionem, impudentiamque invectias, qui per haec sibi ad Re

gnum, atque ad vanas, quas assuetarent, spes, munire viam conarentur. Quem, inquit, nostro- cerum putatis alteri cessurum aut si cederemus in . praesentia; quam auctoritatem ad regendos tot epopulos habiturum novum creditis Regem in pri- ce

389쪽

31. DE VITA IOANN. FR.

N vata nuper fortuna conspectum Z Semel feliciterra insanitum silc a majoribus nostris, qui quo aliquem D tandem finem discordiis suis invenirent, quemn dam sibi Hultat haec vox Polonice cauponem si-υ gnificatὶ Regem fecerunt. Non tali reliore Rei-υ publicae tempora egent, sed cui regio genere or . N io, regio cultu, regiis artibus instituto, Regi ipsiu parere nemo dedignetur. Sic agi de comitiis est

coeptum, in quibus non tam de Rege creando inter Principes, quam per quos crearetur , cert

men fuit, dum quisque hanc facultatem ad suam potentiam trahere studet, α auctor quisque, &Princeps gratiae apud novum esse vult Regem.

De impia hareticorum fraude, quam confede rationem ipsi appellarunt, CAPUT VII. UT quisque sciret quem in locum, quodque

ad tempus ad creandum Regem conventuri essent, nam sesagii jus universa ex aequo Nobilitas. toto fusa regno, nullo censu, aut honoris discrimine habet in indicitur ad Kalen. Iuniit Va faviam concilium, in quo consultis ordinibus, ex omnium sententia ea res statueretur. Et adfuere frequentes Senatus, Equitesque. Disceptatum de utroque nonnihil est cum Lithuanis , qui, & tempus in Maium mensem rejiciebant,

α locum Pargoviam, Uthuaniae oppidum infini

390쪽

COMMENDO NI CARD.

bus Russiae situm destinabant: de tempore con cessum iis est, ut non ante Kalend. Aprilis con veniretur; locum mutari non placuit, designatique jacentes ante Varsaviam campi, quos ab urbe interfluens Vistula dirimit. Hic locin praeterquam quod in ipso prope umbilico est Regni, &inter Polonos, Lithuanosque medius, Commen- donus auctoc amicis fuerat, ut potissimum eligeretur, quod in plenissima Catholicorum provincia esset; nusquam enim Nobilitas ab haerelam contagione, ac labe intactior, quam in Masovia erat. Quae res usu etiam quam specie utilior evasit. Masovit enim propinquitate ipsa invitati, frequentissimi comitiis interfuere, quippe quomi' nus omnes confluerent nemini domestica inopia impedimento fuit, cum ex remotioribus Regni partibus, nonnisi quibus commoda domi res es

iet, venire per se facile possent. Ita ipse quoque

numero suorum Catholicis animi addebantur.

loco dietque habendis comitiis dicta , altissique quae praesens exigere rempus est visam constitutis , discesserant Varsavia domum quisque suam, priusquam dimitteretur concilium , plerique Principum. At haeretici, quibus in exigua spe

Regis creatio ex suo corpore esset, nec dubitarent , quin superantibus Catholicis , arbitratu eorum sibi accipiendus Rex esset, occultissima inter se conulla habuerant, quonam modo sibi, sectisque , ac rationibus suis caverent , ut si novus Rex patriis legibus, quasseve-

SEARCH

MENU NAVIGATION