장음표시 사용
391쪽
rissimas adversus, desertores Catholicae pietatis Poloni habent, agere secum , & se poeniS , quaestionibusque , quas eaedem leges jubent, subjicere velletne posset. Et cum hae leges ut abrogarentur, postulare ipsis quoque impudens vid retur , Viam qua furtim eodem pervenirent, α legum vis sine legum mentione cluderetur, callide excogitatam iniverunt. Primum ipso conciIii
initio, ne legationes exterorum ullae eo tempore Varsaviam accederent, quarum interVentus, ambitusque consultantibus de sua Republica morae, atque impedimento esset, suaserunt, quando eas Aprili mense sub ipsim comitiorum tempus audire ante decretum fuisset ; idque ab omnibus est probatum , nemine subesse fraudem suspicante dised illi ed scilicet spectarunt, ne Commendonustum Uarsaviae adesset, quem occulta quoque e rum acute odorari, ac remediis praevertere selitum scirent. Deinde abeuntibus aliis ipsi frequentiam Senatus , dc Catholicorum aptiorem doloso consilio. arbitrati, dum a Magistratibus conventus dimitteretur, de industria paene bmnes restiterunt. Cum ergo de publica pace custodiem da actum esset, decretumque , ut publicὶ conspiraretur , & omnes se chirographo suo, & jurejurando obligarent pro hoste patriae habituros quicumque althri vim attulisset: haeretici ipsi se,
deris hujus formulam conscripserunt, caeteris r bus sane tempori accommodatam , & magnam
mutuae charitatis, & benevolentiae speciem, de
392쪽
egregium stladium concordibus animis Rempublicam administrandi praeferentem. Sed unum erat caput, quo illis in perpetuum cavebatur, &ne cui novam ascivisse religi em , ad novasque
doctrinae , ac sacrorum rationes animum traduxisse fraudi esset , sciscebatur, sed cuique de divinis rebus sentiendi, Deumque quibus placeret ritibus , ceremoniisque dum purer, castequeJcolendi jus , ac potestis esset. , Atque hanc im pietatem verbis adeo aptis occulerant, ut aliqui dulci pacis, & concordiae nomine decepti prios nomen suum decreto adscripserint, quam dolum animadverterint. Cum deprehensa res esset, aegre tamen Episcopis, qui in concilio aderant, postulantibus concessum est spatium ad decreti capita inspicienda, tanto impetu, clamoreque haeretici . ut perscriberetur, institerunt: vociferabantur , denunciabantque , nunquam passuros comitia creando Regi naberi, nisi prospectum foret sibi,ut tuto in communi patria vivere liceret; identidem quaerentes , an crederent se expectaturos, dum eadem fraude, qua nuper in Gallia Gaspar Coli--nius . totque cum eo praestantes viri caeli essent, circumvenirentur Atque adeo exarserunt, minas , arma, bellum abnuentibus intentantes, ut haud procul a vi, atque seditione res abfuerit.
Episcopi magis se impelli ad rem nefarii exem pli probandam non sunt passi , quam pro suo
munere fortiter tam impia audentibus obstiterunt, de veriti turbas , alii venire in Senatum
393쪽
recusarunt , alii Variavia domum discesserunt. Iacobus Ucangius Archiepiscopus Gnesinensis , & Ordinis sui, & Senatus princeps, de cujus ingenio , moribusque supra a nobis est memora'
tum, biduum dari sibi ad deliberandum rogavisi fassus sibi nihil satis liquere , & varier distrahi,
impellique animum suum. Haud inviti haeretici morem Ucangio gessere, satis sperantes, quia is proni in eorum causam animi multa saepe simia dedisset, metuque magis quam sponte a nudanda sententia hactenus se abstinuisset , nactum tempus fauturum postillatis suis, adjutoremque futurum. Catholici idem magnopere timebant ;siquidem ipsam dubitationem in tali re, qm aliud, quam manifestam: defectionem eue 3 &cum talum consiliorum ex superiori vita aucto rem , ac ducem, non solum approbatorem jure timere videbantur posse, & magnum erat periculum , ne si ille gratificatus haereticis fuisset , frave aliquod , atque insanabile vulnus Respolica acciperet. Aderam ego tum Visaviae a Commendono missus, ut quoniam venturus ipse ad id concilium non esset, ad plerosque Principum mandata ejus perferrem , & praesens quae ut publice statuerentur , cognoscerem, aut privatim de futuro Rege quae agitarentur, exelorarem ; cum ad caeteros Episcopos, Catholicosque Senatores, cum maxime ad Archiepiscopum in tam ancipiti re adivi, simul excitans eos ad
muneris sui partes, simul quis si irent omnes,quod
394쪽
quisque aut dixisset, aut egisset, perscripturum
me omnia ad Commendonum este , ut saltem aliqua ejus verecundia continerentur. Ac Ucan-gius quidem mecum commodissime est locutus. Cum tertia inde die in Senatum serus , postremusque omnium venisset,& alii aliter quid actibrus quamque sententiam dicturus esset, opinaremtur, & haeretici spe omnes, & expectatione penderent, ipse orationem habuit, nequaquam illius Ucangit, qui occasiones novandi, turbandique res captasset, qui Pontificibus Maximis obtreistae set, qui nationale concilium machinatus esset,
qui Fritium haereticum domi suae in praecipuo honore habuisset , qui capita cum haereticis sepe contulisset ; sed verae pietatis, atque con stantiae plenissinaam, qualis ab Stanislao Cruo-viensi Episcopo, qui mortem pro fide, ac relugione oppetiit, ac in Divorum numerum sanctitate, ac miraculis referri meruit, si viveret. exreectanda fuisset. Adeo nostrae mentes in manusiint Dei, & ubi paulum a contagione humanarum cupiditatum sevocatae, ad ipsum se Deum studio veri verterunt, nunquam non ejus sanctis . simo numine ad cognitionem sui illustrantur.
Deliberatum a se diu, multiΙmque esse dixit, ut
de re tanta maturum consilium patriae suae assem
rei, sacrificatum item ab eodem se, ac preces ad Deum factas, sacratas Virgines, ac singula sacerdotum collegia ad id appestata, omni cibo praeterquam quo sustentari tenue corpus suum potue-
395쪽
rit temperatum , pecunias hujus rei causa egenibi: bus distributas, omnia denique piὰ ac religiosEV pergeta, quibus placari caeleste numen, ab Deoque impetrari posse speravit, ut quod facti optimum in tali re, quodque cum sua, & patriatili
γ te conjunctum esset, libi divino praelato lumim αν demonstraret. Postremo adhibitum anticorum fiar delissimum, ac prudentissimum quemque, ineem denique aliud eo biduo pervolutum, a latum a. que animo ab se esse. Tandem ita apud se statuiς,, se salva fide, quam Deo homines dςbent , nem, ranem posse ci Ioederi, decretoque assentiri , quo 1ν Dei majestas, ac numen ξravi simid violaretur. BQuid .enim aliud esse tantum novatum, ac psa
s, varum religionum admittere; quam totam Iin
Dditus evertere, ac tollere Christianae pietatis,, tionem divina , humanaque confundere , &,, Christi Dei cultum, unicam selutis morialium a1 spem, opem, columen, sine quo constare boni: D rectique ratio non potest, ἡ vita auferre 3 An e ,, go si Mahometanus . atque adeo Epicureus, om,, nisque religionis coiitemptor aliquis existat, qua ,, les gigni ab tali impunitate hecesse esset, he quidem coercere legibus liceat 3 istis quoque sua ,, sentiendi licentia inulta maneat An concire,, re animo tantum impietatis virus potirit quisquam, ,, ista ut postulentur Multa iri. hanc sententiam
cum dixisset, & quaesisset etiam ab iis, de quid crederent stare Poloniae Regnum, hac permissa, di publico decreto sancita licentia posse t ac an
396쪽
eam perdendae communi libertati, ac Reipublicae penitus dissolvendae esse intelligerent a Testa iatus postremo est, ita hanc animo stare senten. αtiam, ut dexteram amputari potius sibi esset pas surus, quam eam ad nomen situm huic decreto adscribendum admoturus, nec solum dexteram, sed si res ferat caput ipsum gladiis non dubitanter objecturum. Quid enim seni exacta jam aeta te , aut salutarius , aut gloriosius evenire posse iaquam pro patria, pro fide sua, pro sacris, proreligione mortem occumbere ὶ & Vitam quae naturae propediem exolvenda esset, pro civium sitorum salute, ac pro Dei cultu Deo ipsi repraesemtare. Haec dicens cum haereticorum clamoribus, minisque incesseretur,adeb furori eorum violentiaeque non cessit, ut in publicas tabulas referri decretum vetuerit, & quia per vim relaturi videbantur , ipse ex sua reliquorumque Episcoporum, ac totius Ecclesiastici ordinis, & Catholicorum omnium auctoritate id decretum contra Rempublicam paucorum conspiratione, ac fraude conflatum esse edixit, edictilinque in publicas referri tabulas jussit. Idem postea factium in singulis
provinciarum conventibus ab Catholicis est; ita illa haereticorum conjuratio nihil publicae auet ritatis traxit. Ucangium cum ego post dimissum Senatum domi convenissem , collaudaremque eum, & eximiam constantiae, ac pietatis gloriam, quam ea die nomini suo peperisset, illi gratularer, fassus agitatum opinionibus diu animum suum Za
397쪽
tandem in commonstrata sibi divinitus veritate conquievisse , ab illa approbanda conspiratione , visiis etiam, atque in semniis se deterritum fuis se assirmavit. Haec haereticorum con iratio, cui ipsi confederationis indidere nomen, incredibile dictu est , quantum diligentiae, studiique a
Commendono positum sit, ut antiquaretur & confutaretur , & in quantam invidiam , execrationemque id Distum apud omnes, scriptis etiam,& vulgatis ea de re alieno nomine libellis, vo
De adventu Commendoni Varsaviam , consilio illi in castris dato, CAPUT VIII. APpETENTE deinde vere Commendonus
Var aviam venire maturavit, & Episcopos,& aliquot Catholicorum Principes, ut idem fac rent per litteras monuit, quo spatium communicandis consiliis haberent, antequam advenirent alii , & aestu comitiorum occuparentur animi. Cum plerique in tempore adfuissent, omnes in domum suam coactos magnopere hortatus est, Vt animo, atque religione quantum magnitudo rei, & abhorrens a Christiano nomine scelus haereticorum posceret, ad resistendum impiae con-jurationi se compararent. Acceperat enim haereticos, nisi ei foederi Catholici assentirentur, moria
398쪽
turos se potius quam comitia haberi, & Catholicum Regem creari passuros, ferociter minari.
Episcopi, caeterique pro se quisque polliciti stini
daturos operam, ne eorum officium in re maxi-- fidem Christianae pietatis attingente deside
raret. Convenit autem, ut totum negotium con
stanter 'uidem, sed leniter , amanterque temporis causa tractaretur, ne si in haereticos ab ipsis pari impetu itum esset, ea contentio in periculo-1am aliquam seditionem erumperet, comitiaque impediret; sinendo eos incassum furere , quam objiciendo se furentibus tutius conatus elituros. Privatis inde colloquiis singulorum, de futuro Rege sensus explorans, praeter admodum paucos Henrici esse omnes intellexit. Atque ipse jam ante sicuti sponte sua, dum licuit, & integrum fuit, rem ad unum e Maximiliani filiis trahere fuerat conatus, maxime e communire utriusque gentis id esse existimans, ita defectione ab eo, &inclinatione in Henricum perspecta contraxerat vela, intelligens sibi ita moderandum esse, ut neque nimium pro Caesare tendendo, adversa studia multitudinis incurreret, neque damnando Gallorum spes refragari favori in Henricum crederetur, cujus nomen non gloesa solum bellicae virtutis ex victister justa acie, profligatisque magnis haereticorum copiis commendabat, sed Catholicae relisionis eximiae laudes illi omnium consensu tribueantur. Et Commendono vitanda omnis animi vilis infecti partibus suspicio erat, nec ultra quamvz
399쪽
Catholicus Rex crearetur, Pontificis Maximi communis Christianorum Regum parentis Legato curae esse videbatur debere, repulse - 1are, si Henricus ovoque spe dejiceretur, nullus qui fieri posset, Catholicus alius e petentibus erat. Igitur ubi labefactatam convulsamque petitionem Maximiliani sensit, qua alienatione gentis ab eo, qua cunctatione, atque erratis ipsius, timens jam ne haereticis inter Ernesti, Henricique contemtionem locus e suis aliquem in trudendi daretur ,
subsequi suo quoque studio rem ad Henricum
inclinatam statuerat, eiquetres Catholicis , qui jam ad Gallum flexerant animos , ac perinviti l men' Commendono non obsequebantur oppido quam grata fuerat, quos quidem ille dum de Cae sare non desperaret , &itemere concitatis in Henricum studiis haud satis fideret, retentare, non destiterat. Cum ergo quo multitudinis aura ferret, eb Principum studia sequerentur, nec qui inclinatos retineret, amplius esset, quin Henricum renunciaturi Regem essent, haud sane dua.. bium videbatur. Venere & Caesaris Legati Va
saviam fiequenti jam conventu , ac postera die ad Commendonum adiere , expositisque quae mandata a Caesare habebant, quaeque post adventum suum in Poloniam egissent, & maxim
tarditate excusata , petierunt ab eo , Ut quorum antea comparaverat studia, eos in fide Caesaris r
tineret , & se ad reliqua consilio , atque opera juvaret. Commendonus neutra re se iis desiit
400쪽
rum pollicitus ; vereri se tamen ostendit, ne serus esset jam omnis conatus; siquidem & multitudo cuncta arbitrii sui fecisset, & Principes cum aliis alii de sitis rebus transegissent, quos sicuti ipse quandiu licuit hortando, monendoque,& spem ostentando varie sustinuerat, ita certis pactorum vinculis, de inter se obstrictos, & competitoribus oblihatos, vix sperandum videri a de
creta , constitutaque sententia eos revocari posse. Iam frequens undique toto Regno Nobilitas armata , proceresque magnis amicorum, clientumque comitatibus convenerant, positisque in campo ante habendis comitiis: delecto tabernaculis omnia castrorum similia fecerant. Nec gladiis modo succincti omnes vagabantur, sed gregatim armati cum hastis, siclopis, sagittis, alitique telis incedebant, & quidam praeter armatorum praesidia , bombardarum quoque, ac bellicorum tor
mentorum apparatum, quo se communirent, ad- '
duxerant, ad bellum euntium magis, quam ad comitia, civilemque conventum venientium more; prorsias ut ad invadendum alienum, non ad ilium dandum Regnum venisse viderentur. Speciem cer te praebuerunt, tanquam vi, atque armis, non sententiis, ac suffragiis decreturi eventum illorum comitiorum essent. Nec sane quicquam mirabilius nobis visum, quam quod inter inter tot
-armatorum agmina, in tanta omnium rerum impunitate, cum nullum jus legum, nulla magistratuum auctoritas esset, non caedes vlla facta, non
