장음표시 사용
321쪽
322 A R R I A N Imancipia.horum enim nihil proprium est homini, sed
omnia aliena , mancipata, obnoxia, re quae prout ID hido seri dominorum ab aliis in alios transferuntur. At humana sunt ec propria quorum notas in animo impressas afferimus. Quales in monetis etiam con templamur,eisque perspectis approbamus: si non apa pareant, reticimus. Cuius eiugiem habet quadransiste e Traiani. Si Neronis, retice: non enim ualet, ac precii nullius est. Haud longe secus ratio quot com parata est in praesenti instituto . Decreta istius homianis quibus cognoscuntur notis c mansuetudine, se cietate, tolerantia, mutua charitate. Age, probo talem, is mihi ciuis erit: pro uicino, pro eo qui simul na triget complectar. Vide modo ne vigiem habeat Neronianam , ne sit iracundus, ne excanduerit, nemorosus sit, si ei si quae appareant, caput ne occurrens aliorum uerberet. Quid uero est quod illum hominem esse dixisti ' quaeque enim res ex figura simplice non est iudicanda, alioqui certum quoque malum pro ma lo habeas, ipsumque 5c odorem oc saporem mali ha here contendas. Figurae externae circumscriptio satis non facit,ut rem esse aliquam pronunciemus. Quam obrem ut homo dicatur quispiam, satis non est,nassim re oculos habere : sed tum hominem esse censeto,si ita ut hominem decet, senserit. Aliquis est qui rationem - non percipiat, nec castigatus obtemperat, talis nimiarum pro asino est habendus, pudo isque sensum de posuit omnem, inutilis est, Bc quiduis potius quam ho mo . Is nimirum quaerit aliquem quem calcibus aut dentibus impetat. Quocirca nec alinus est, nec ovis, sed sera quaedam 5c immanis bestia. Quid ergo uis, an contemptui me esse expetis c apud quos ρ' num apud cordatos re intelligentes : at quo pacto contea
322쪽
EPIc TE TVS. 3r3mnent uerecundum re placidum prudentes: sinistud mihi accidere uis a uecordibus S ignorantibus, quid ad ter Neque enim alias curae est artifici quid sat ab inertibus . At, inquies, eo magis odio se aduersus me incitabuntur. Qusd aduersus me, inquis c Potestne
quisquam arbitrio tuo nocere aut prohibere quo mi nus decenter utatur rerum occurrentibus uisis c Ne
quaquam . Quid ergo periurbato es animo,aut sommidolosium te nobis exhibes .Quin in medium pro cedis, Sc praeconio quodam denuncias nobis tranquil Ium'pacatum te esse, nec laborare quid quisque ho minum moliatur. In primis uero irrides eos qui se puritant te cognoscere. Mancipia ista nec me qui sm norunt, nec ubi meum reposuerim bonum uel malum :quia uidelicet aditus ipsis patet nullus, quoad mea a cedant. Sic bene munitam ciuitatem incolentes isti, obsessores contemnunt suos. Quid, inquiunt, se stra suam consumunt operam Septi sumus moenibus tutissimis, εc in longum tempus nobis suppetunt commeatus , aliaque ad tolerandam obsidionem necessa
ria. His enim ericitur ciuitas bene munita, di talis quae facile capi non possit. At hominis animam in tuto perinde nihil collocat atque rectae sententiae opinio nesque. Enimuero qui murus est tam aheneus, quod corpus tam adamantinum , quae sortunae tam stabiales re certae, quae dignitas ab obtrectatione tam res mota omnia haec undiquaque mortalia simi di cadu ca in potestatemque alterius facile ueniunt. Quibus etiam si utcunque adhibueris animum tuum, omnino necesse est turbari, dissidere rebus tuis, timere, lugere, impersectas habere appetitiones, lubricas uero & im Peditas declinationes. Praesidium porro quod unum
concessum nobis est consimare quid dubitamus, ab
323쪽
3r4 A R R I A N rhisque caducis & obnoxiis rebus conferre studia notastra ad aeterna di ea quae sunt natura liberae Nec me moria tenemus, non nocere nec prodesse quenquam cuiquam posse: sed num istud proueniat, esse cuiusque de his rebus opinionem. ea enim est quae nocet, quae statum uitae labefacit, quae bella & contentiones exciistat. Nihilque aliud Eteoclem ec Polynicem discor ades effecit quam opinio quam conceperant de tyran nide, de suga 5c exilio: hoc ut existimaretur extremum esse malum, illud uero summum bonum. Suapte porro natura incitantur omnia, ut suum prosequantur hosnum, ec refugiant a malo. Itemque eum qui detrahat ab uno, & adijciat ad alterum nempe ad contrarium, iudicate solemus hostem, insidiatorem, etiamsi fratersit, si filius, si pater. Nihil cognatius nobis aut amicius bono. De reliquo si pro bonis ista aut malis h heantur, nec pater filijs amicus erit, nec frater fratri, in omnibus & undiquaque nobis res erit cum hostibus, insidiatoribus, sycophantis di calumniatoribus . Si quidem uero talis sit uoluntas nostra qualem ipsam esse oportet, unicum nimirum id bonum erit nostrum: si secus sit aste 'a,unu solumq; erit malum nostrum. Qui locus igitur erit contentionibus aut contumeliis, aut quibusnam de rebus nempe de his quae ad nos nihil pertinent c sed ad quosinam: ad eos qui non intelligunt, admiseros, ad eos qui decipiuntur in rebus maximis. Istorum memor Socrates,suae domi uixit sustinens mo rosisiimam uxorem,siliumcn ingratum. In quo aut haec suam exercuit asperitatem Vt nimirum tantum quantum uellet aquae capiti eius supersunderet, ut placen tam pedibus conculcaret. At quid illud ad me Si stata tuam haec pertinere nihil ad me, aliud uero meum esse opus, quQdque nec tyrannus prohibere meam possit
324쪽
EpIc TE TVS. uoluntatem, nec dominus, nec multi unum, nec robustiores imbecilliorem. Id unum cuique mortalium adiis, quod prohiberi nequeat, concessum est. Huiuc. modi decreta domi faciunt amicitiam, in ciuitate cono sensum, in nationibus pacem, erga Deum gratitudi nem, in omnibus confidenter agentem rebus alijs tamquam alienis, tanquam nullius pretii existentibus. At nos ita comparati sumus, ut scribere quidem Sc legere haec, lectaque commendare memoriae ualeamus: sed persuaderi nobis illa ne minima quidem ex parte patio mur. Itaque quod in Lacedaemonios olim di sum fetarunt, idem aduersus nos quoque dici poterit: Domileones sunt, in Epheso autem vulpes. Idipsum quadraotat in n os quo*: In schola leones, extra schola vulpes. Ad eos qui quod uidean in nustrabiles,dolore Ui
C Rurior, inquit, miserabilis si uidear. Tume ope
ris est repotestatis, ut tui misereatur quispiam, an commiserantium c Num in te est situm, ut quando uealis hunc affectum miserans deponat, dic mihi: Quanado planum ipsis secero, me dignum non dine cuius missereatur quispia, numessiciam ut istud mihi insit proupterea me scilicet dignum non esse misericordia, an uero istud mihi ineste non impetrabo Haud dubie siesentio. Proinde tui ob haec misericordes non sunt propter quae commiserandi erant nempe propter pecca ta homines, sed ob paupertatem, indignitatem, mors hos,mortes, caeterascp res similes. Vtrum ergo plerisi persuadere libet harum rerum nullam in malis habenis dam, sed posse fieri ut pauper, item non honoratus, nec non ignobilis consequatur scelicitatem: aut te non esse Pauperem,sed diuitem, di regem demonstrare poteris
325쪽
32S A R R I A M IHorum posterius insolentis est hominis, inepti etiam re futilis. Quin etiam ostentatio in quibus suscipiatur
considera. Famulitio tibi opus erit, Zc pauca quaedam ipossidebis argentea pocula quae in propatulo ostentes, re eadem si fieri possit crebrius, ita tamen ut latere cuspias eadem semper proferens, splendide etiam uesti ris, ct pompam adhibebis. Praeterea istud ages, ut a nos hilibus honorari uideare, ac illorum adesse coenis, aut saltem ut uidearis adesse dabis operam. Corpori quo que cultum adhibebis prauae cuiusdam elegantiae, quo uenustior aut plus dignitatis tibi inesse, quam reuera sit, uideatur. Talia te moliri oportebit, siquidem altera uia
hac cupias incedere. qua nimirum uitare uelis ut ne ui
deare miserabilis. Prior uero illa quam peragrare albquis non possit,& admodum Ionga est, nempe persua
dere id hominibus quod praestare ne Iupiter quidem ualeat, ut intelligant quae bona sint aut mala. ut enim illud possis praestare nequaquam est concessum. Id per missum dutaxat tibi est, ut tibi id suadere possis, Sc cum nondum tibi istud persua seris,me hanc operam tibi da
re uis, ut altis tua causa hoc suadeam i Ecquis tantum temporis habitauit tecum, aut magis domesticus suit
quam ipse tibi uis porro ad persuadendum tibi alia quid maiorem habet facultatem quam tu ipse quis beneuolentior aut familiarior quam ipse tibi es uid causae est, quod non suaseris tibi istud discendum, ne susque deque iacteris. In eo scilicet studium ita posui
si tuum, ut disceres uacare tristitia, non perturbari, non delici animo, libertatem tueri Ad haec perueniendi nonne uiam duntaxat unam proponi audivisti Ea uero est, ut missa faciamus quae arbitrii nostri non sunt, eisque cedamus, sateamurque illa ad nos non pertine
re. Proinde si quam de te concepit existimationem alius
326쪽
E p I c T E T vinatius quispiam, cuius istud generis erit Nonne id peratinebit ad non uoluntarium, ec quod in potestate nos stra non sit situm cIgitur nihil ad te Nihil. Quamobrem quum mordeant animum tuum, talibusque persturbere rebus, censes nihilominus te fecisse fidem tibi de bonis rebus, item 'que malis Quare non omissis a
I sipse tibi discipulus pariter , 5c magister esse incipis Alii de se uiderint, utrum conducat & utile sit ipsis contra naturam habere θc uitam agere: nemo propior mi
hi est quam ipsemet mihi. Quid ergo est cogitandum
Nempe auditas a me suisse disputationes philosepho rum, eis que me suisse assensum, re uero ipsa nihilo seiactum expeditiorem. Sum ne tam indocilis At in aliis addiscendis tam hebeti ingenio non sui. Nam & literas cito didici, nec tardum me praestiti luctando, aut discendo Geometriam, syllogismorumque rationibus cognoscendis. Quid factum est, ut ratio mihi non perasea serit,quum tamen iam inde ab initio tanti nihil sec rim aut maiore studio amplexus sim Quin etiam nunc de his audio disseri, semperque lego ac scribo haec, quia hus aliam firmiorem aut neruosiore nullam adhuc ac cepimus rationem. Quid igitur restat, aut reliquum est mihic Vide ne contrariae non sint penitus exemptae O piniones, ne quas tu probas exercitatione non sint confirmatae. Opera ipsa aggredi non sumus assueti, sed tanquam arma seposita, ec rubigine consumpta apta re corpori meo non possum. Tametst neque luctan do, nec scribendo, nec legendo contentus sim didicis
se aliquid, sed susque deque uerse propositos syllogiasmos, aliosque super alios necto, idemque facio in his quos appellant metapipionias. Caeterum necessaria illa Theoremata, quibus instituitur aliquis, ut tristitia, metu, affectibus uacet , ut a nullo prohibeatur, ut sit lis ber non
327쪽
3rs A R R I A N Iher non meditor, neque debitam his adlii Beo exercia rationem . Deinde curae mihi est , quid alii de me lo quantur, ut ipsis uidear alicuius precit, ut beatus & sce lix. Miser, non intelligis quid tu ipse de te sentias, quis tibi ipsi uideare, quae sint opiniones tuae, ut appetas, ut fugiendo declines, qualis sis in studijs, in aggredien do , in administrando, caeterisque negotijs quae homi ni sunt obeunda, ec curanda uniuersis. Tibine curae esse sinis, siquidem alii misereantur tui Ita uero. At mi
seret me tui cotra quam meritum tuum ferat,num pro
pterea doles Nonne qui dolore afficitur, miserabilis est Certe. Quid ergo est quo possis dicere immerito tui quempiam misereri. Iis enim ipssis quibus inique fers misericordia aliquem in te astici uerbis, declaras te miserabilem esse, dignumque misericordia. Quid An, tisthenes dicat nunquam ne audisti Regium est, ὁ Cyre, bene mereri de aliquo, male uero audire. Vegeato sum oc bene ualente capite, at plerisque uideor eo
laborare & dolere . sed quid illud ad me Non febricito , Sc perinde ac si febricitarem,doIore ex me capiunt. Miser, qui fit ut tam diuturna labores febrec Assentior ego quoque tristi toruoque aspectu annuens. Mulitum, inquam, temporis profecto eminit ex quo ad modum male habeo. Quid porro futurum censes Fiat quod uisum erit Deo. Simul subrideo eos qui sie mei miserentur. Quid uero prohibet quo minus etiam hoc loco faciam idem Pauper sum, at recte sentio de paupertate. Quid ad me,si propter paupertatem miserandus uidear c Non gero magistratum, alq gerunt: ad quod sentiendum id sentio de imperando oc non imperando, caetera uiderint quibus ego uideor mise randus. Ego nec esurio, nec sitio, nec algeo: sed quibus causis ipsi esuriunt sitiuntque, eisdem me quoque
328쪽
putant. sed quid his facerem obambulans depraediacabo Sc monebo: Ne erretis homines, res meae bene habent, non curae mihi est paupertas, non priuata re ignobilis uita, nullius denique alterius rei quam uera rarum opinionum: quas prohibere nemo possit: de nulla alia re praeterea sum sollicitus. Sed quae tansdem sutilitas haec est ρ' Quo pacto mihi sumo ego ue ras 5c rectas opiniones, si non libeat mihi esse quod sum ' Si ambitione obstupescam, ut uidear esse alio quis c Sed, inquies, opulentiores isti erunt, θc honos ribus mihi praeserentur. Quid quar magis consensetaneum, qua mineo plus aliquem consequi, in quo
plus etiam stud 3 collocauit Alii adipiscendis impe
rijs nauarunt operam suam, tu colligendis rectis opi, nionibus. Quidam quaerendis opibus incumbunt: tu uero ut recte utaris uise. Considera iam utrum in
eo plus possint in quo tu elaborasti, eius uero ipsi sunt
neglectores. utrum uero magis adhibeant indicando naturales regulas, utrum expetant minus frustrati, declinentque paucioribus casibus obnoxii, utrum in aggrediundo , constituendo, conatibusque, certiore coniectura rebus sese accommodent: utrum magis
decorum seruent tanquam uiri, ut siti, ut paren tes, similiter in reliquis cognationum officiorumque respectibus. Si potiuntur regno illi & imperiis, quin tu ueras tibi ipsi proponis rationes, quibus te sic allo quare: primum te regnandi cauta nihil facere, ab his uero omnia suscipi ut imperent. Longe uero absin dissimum, cum qui curam alicuius rei in se siuscipiat, minus consequenda ea posse, quam qui eius studio
non teneatur. At ego quum rectas rationes milai ca rae esse patiar,iccirco consentaneum est me esse sepe
riorem dc regnare. Cui tu quaeso studio addictus sui.
329쪽
33o A R R I A N isti Sanarum opinionum. Nonne in quo alij plus operae ct diligentiae posuerunt, in eo te ipsis cedere ae quum est Perinde autem res comparata est atque streetis rationibus imbutus, propterea uelis aut sagitta mittendo certius attingere scopum: aut fabrile c pus tractando , in eo superior esse fabris. Quod si ita es a nimatus, omitte studium re etitudinis: ec ad illa te con uerte quorum cupiditate deuineius est animus tuus, habereque ea expetis. Et tum sane deplorato si con sequi nequeas, Zc non ex animi sententia res tibi proacesierint. Idoneus enim es qui defleas talia, si ita sis auseeius. Sed modo in aliis uersiari te studiis, alijscp oca
cupatum teneri laboribus assirmas. 8c recte istud eotiam a multis dicitur, diuersa studia non coire aut coaalescere. Est qui primum,ut surrexerit domi sum quae rit quemnam domo egrellius salutet, cuinam gratum asserat blandumque sermonem, quem munustulo a liquo demereatur, ut se commendet saltatori, ut flasgitiose calumniaris iniurias alterius, aliquem exhilas ret. Quando orat, pro his consequendis orat: quan
do sacra facit, pro his nimirum impetrandis sacrificat. adeoque Pythagorae dictum illud, Mollibus anteo culis capias ne forte soporem, applicant quisque ad studia sua. Quidam sic: Nunquid neglexi eorum quae pertinebant ad adulationem di blanditias c Ecquid iorist, nunquid seci ut liberum hominem re animosum decet Si quid sorte tale deprehenderit, semetipsum coarguit ecuituperat. Quid tua, inquiunt, intererat istud dicere ρ' Nonne potuisti mentiri, ita philosophi
sentiunt etiam nihil uetare quo minus aliquis mendascium dicat. Veruntamen tu, siquidem reuera studiosius nihil hactenus egisti, quam ut redie uterere UI- sis: mane cum primum surrexeris considera apud te
330쪽
Dip I c T E T V s. 33squid tibi desit ad uacuitatem affectuum, ad tranquillitatem animi. Quid sem et Corpusculumne, an pocsessio, an fama Nihil horum sum. Sed quidnam emtionis compos animal. Huc si resipicias, quae cui par potest esse expostulatior Quid seceris, tecum per pendito. Nuquid neglectum quod ad successum per tinebat tuum: quid commisi, quod uel estet odiosium uel aduersus societatem hominum In his quid seri
debebat quod tamen a me factum non sit Tanta uiatur discrepantia cum sit sacrificiorum, studiorum, uoistorum, adhuc eo animo es ut eadem quae illi consequi uelis: quibus acquirendis quidem isti studium ope ramque suam impenderint, tu uero causa illorum nishil laborandum esse duxeris. Postea miraris, si mise, randus illis uideare, ac indigne sera: hi uicissim non indignantur,si tu ipsorum misereare. Quae causa est
Quia persuasum sibi habent se potitos bonis: tu uero
contentus non es bonis tuis, sed praeterea cupidus es illorum quoque bonorum. Contra isti non appetentes sunt tuorum, contentique sunt suis tantummodo
honis. Quod si reuera persuasum id tibi esset, te compotem factum tuorum bonorum, ad quae peruenire Propter errorem alii no potuerint, haud sellicitus suis,ses certe quidnam isti de te loquerentur.
De iacuitate timoris. cap. VII.
Vidnam est quo tyrannus terrorem nobis in cutit Stipatores, inquit, &gladij quibus a cincti incedunt, praeterea qui praefecti sunt custodiae cubiculi, arcent que ingressuros. Qui fit autem ut poelium , si adduxeris ad tyrannum, talibus stipatum T α ' militia