Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

aia Armarium Octavum.

re orbes efficient. Formam enim reddent, integrum Unicit rum Colorem nunquam rostituent. Hoc addo, nε quis suos corrigere temerὸ nitatur , aut eκ pluribus parvis unum constare.

DE UNIONUM MEDICINIS.C A P.

IL 2 v v Suidae ex Artemidoro δηλοῦσι μεργα μα-ρόον comprobat Pierius Valerianus, sibique contigisse dicit, ut Unionum somnium funestus

exitus exceperit.

Inertes olim Margaritas primi Arabes ad medicinae usum transtulerunt,& humano cordi praecipuam opem ex eis petierunt. Cordati nimirum ipsi , qui ingeniose ambitionis, & avaritiae sedi hoc pharmacum excogitarunt. Μinutis eodem successu, atque magnis utimur,nε hoc se jactent divites. Sed nec ipsi corporum aegritudinem, fortunae damnis cumulabunt. Minutae adulterati nis quoque suspitione vacant . Nec in his curiosus erit delectus ; sat erunt candidae, ut Mesues innuit, qui Margaritas albas in suis antidotis exigit. Candor enim purae materiae,& aetate non fracti vigoris color est. Ex his,alitiaque pretiosis, Me sues electuarium ex gemmis, ut vocat, miscet, efficax ad frigidos affectus cerebri, cordis, ventriculi, hepatis , uteri. Idem mela cholicos , latente causa, tristes,timidos, solitarios juvat, exhilarat, & ad mores probos invitat r Emendat cordis tremorem, syncopen ; ventriculum a frigida intemperie imbecillum roborat, & coctione tum ejus, tum hepatis me liore reddita, corpus bene coloratum , & odoratum efficit. Ejusdem electuarium xylaloes his augetur ι ad morbos cordis, ventriculi, hepatis frigidos; uibus medetur, & partes ipsas roborat. Hinc eti*m cordis palpitationem , yncopen sanat, & exhilarat, coctionem iuvat; Adduntur etiam a Mesue in dulci antidoto ex Moscho ad frigidos cerebri effectus sinε febre; melancholiam, & ei connatam tristitiam sine causa manifesta, vertiginem , epilepsiam , paralysim, oris torturam, seu spasmum inmών, cordis palpitationem, pulmonis affectus,& spirandi difficultatem . Aliud diarrhodon commune ex his conficit 3 ut ventriculum, & hepar roboret, coctionem iuvet, & dolorem horum a calenti, & acri, ac mordenti bile mitiget. Admittuntur,& in Electuario de Oxalide, teste Mesue, Galeno adscripto, ad intemperiem calidam totius, ut in febre aestuosa, vel solius ventriculi, aut hepatis, syncopen cordis, palpitati

nem, ebrietatem.

Avicenna inter cordis medicinas frigidas adsciscit, utiturque ad cordis tremorem calidum pluribus medicamentis . In eundem usum Serapion medicinas parat ex Margaritis , totamque earum facultatem in simplicibus suis contraxit i moderate frigidas esse, & siccas, parum tenues visceris medicinis utiles, prodesse cardiacae, cordis tremori, & debilitati, natisque a melancholia malis sanguinem attenuare,ejusque prope cor putredinem prohibere,desiccare humores , retinere menstrua, oculorum aciem excitare , in eis discutere albedinem, sordesque eo hibere humores, firmatis eorum nervis, & abstergere dentes . Laudant haec omnia nostri temporis medici; nec minus a tota subis stantia cardiacas esse putant, capitis vertiginem levare,& dysentericis opitu lari . Cordis reducendis viribus conferre plurimum nos ipsi testes esse possit-mus. Indis nullus in Medicina usus est, auctore Garcia ab Horto. Aceto Uniois

nes liquescere, cum Plinio, & Macrobio, Pausanias sentit, aliique recentiores; & quidam solvi limo num succo docent di integras Margaritas lavari volunt, & succo limo num bis, terve, per colum purgato mergi , ac quinque , aut sex diebus soli exponi , atque ita mollescere, mellisque colorem cum mollitie trahere pollicentur . Melius quidam chymistich hoc praestant . Primum illi in pulverem Uniones comminuunt, & obstricti oris vitro exceptos ,

aceto

292쪽

Lapides Animalibus innati. 2IJ

aceto distillato perfundunt, eoque ad duos digitos superfluente fovent, ca- Iulius Solin. nPolido cinere, donec emollitus solvatur pulvis ; Deiq solutum balneo hum rem uillando excernunt ad ariditatem . Residua Unionum calx , sive nil is a s. ' aqua pluvia stillatitia respergitur ; qbae rursum stilliciddi elabitur. Succedit Ex Andrenae. altera eodem modo subducta, iterantque humectando toties , dum omnis exuatur aceti asperitas. Tum in marmorea areola effusum vini exhalati stillis terunt, macerantque, ut protinus distillatus in olei liquorem lentescat. Hujus sex grana potione aliqua ad remissionem nervorum , membra convulsa , languescentes senii dcfectus , & phrenitidem hauriuntur ; corporis vigorem tuetur, labefactum reparat, emendat mulierum Iac, augetque, naturalium partium vitia, & semen corrigit et abscessus, ulceraque serpentia, cancrum, &haemorrhoides compescit . Hic Margaritarum fructus est, haud magnus, si

damnis metiamur.

Athali eae admodum sunt MargarItat; acidos enim liquores maximopere absorbent .

DE LAPIDIBUS SPONGIARUM.

C A P. XXI. o iure spongias historiae animalium inseruit Aristoteles, eo plane

spongiarum lapides hoc Armario excludi non debent. Di J Enim vero

illas tertiam naturam sortitas esse, quae neque animalia, neque frutices constituit pluribus indiciis expertum auctores habent . Ali enim Iimo captura docuit, quo infaretas invenerunt evulsores ; confirmatque societas pluribus annexis communi per medium commeatu . Et singulos patere meatus fere quinque, per quos pasci existimantur, ab Aristotele scribitur. Praeterea sensu praeditas esse aiunt hoc argumento , quod accedentem abhorreant , contrahanturque ad sonum abundantia humoris ex prcssa , ut firmius nitantur eodem praesidio adversus tempestates se munientes, ne suis sedibus exturbentur . Auget ista Plinius, nec solum Iimo vivere, sed conchis,& pisce: manifesto inquit, ostendunt conchae minutae in his repertae, quod Aristoteles Pinnoteri spongias incolenti verecundius tribuit. Ille etiam abscissas saniem emittere ait,inhaerente petris cruoris colore.f2J Inter caetera autem illius vitae argumenta numerari possunt nativi lapides nam casu non intrusos , aut fluctuum agitatione inculcatos ipsorum compositio , qua nuis informis ,& spongiae circum illos contextus, aperte monstrant. Pumicosi saepius sunt, & inanes , ex incomposito spongiae corpore inaequabili materiae augmento . Frequenter verumiculatae per illos Eoophytorum fistulae sinuantur etenim tineas intra spongias consistere a Terones incolis accepisse se Aristoteles refert . Spissi aliqui, & scabrosi inveniuntur, nonnulli aculeis crispati a spongiae D. Taminibus expressis, materia intus candida est, color exterior squallidus; aliquando flavet, nigricat, rubescit.

3J Tecolithos spongiae lapides quidam apud Plinium appeIlarunt, quod

vesicae calculos eliquent ex vino poti; idque Dioscoridi visum in.Galenus quiadem extenuandi, & insignem excalefaciendi vim concedit, sed tantum in Vesica posse negat, verum in renibus. Frequentes sunt in spongiis, δρ ubicun, que spongiae nascuntur inventu non dissiciles .

Quibus spongia

IrJ Spongiae inter stirpes hodie eommaniter reeensentur. NulIa enim motus neque alia vitae Indicia

produnt.

IzJLapides in spongiis reperti diversis causis tribui possunt. Aut enim ab undarum agitatione comminei atque impulsi una cum aquis intra spongiarum soramina invehuntur, ubi spongiae fibris exinde lac crescentibus irretiti detinentur , aut liquor lapidescens vel ab ipsius spongiae suceo genitus , vel extrinsecus adveniens una eum limo ac spongiosa substantia concrescit, in lapillos pumicosos. IJ Tecolithos dicitur a - liquefaeere , ae λάθω lapis; quasi lapides liquefacient.

294쪽

ARMARIUM IL

DE NOMINE

Et de ordine ipsorum ad alia genera

Lapidum.

V M genus lapidum nulla vitae munia exerceat, nuIlis etiam instrumentis ad usum vitae comparatis indiget rqua ratione Natura provida rerum parens, non opus habuit in lapidibus conformare membra, & illas partes corporis, quas dissimilares vocant: Sed universo lapidum generi talem corporis figurationem satis fuit tribuita, qualem ipsorum materia, vel confluxu ,& coniscretione fortuita, vel commoditate loci natalis sponis te conciperet : nec alia insuper colorum lineamenta iisdem accederent, quam ab ipsius materiae aTectibus oriri queant. Quas figurae conditiones plurimum Observari in ortu lapidum experientia constat, praesertim in ortu eorum , qui magna, & continua mole in lapidicinis nascuntur r in aliis autem minoribus aliter evenire compertum nobis aliquando est, nascique lapides partim figura corporis insignito S, tam operosa, concinnaque, ut ejus causa esciens, neque ad conventum concretionemque materiae fortuitam, neque ad ullius loci vel ingenium, vel habitum possit referri r partim delineatione colorum tam artificiosa excultos, ut ejus etiam effectus a mistura, & constatione materiar sive aequabilis, sive diversae non proveniat .. Nam eorum alii specie praeferunt integras animantium erigies, ut Dendrostylus,

Conchites biforis, Cancer lapideus , Icthyospinus , & orneospinus i alii

membra tantum, partesque animati corporis imitantur, ut Pyren, Stelechites, Conchites lunatus, Lepidotes , Hieracites , Ammonis cornu , lapides octi, Glo petra, Encardia r alii rerum aliarum similitudinem reddunt, quarum exemplar, vel extat in Natura, ut stellarum in Astroite, vel ab humana mente producitur , ut retum artificialium , quas videntur aemulari lapides Literati, Trochites,Ceraunia cuneata,Ceraunia triquetra,Nummus. siliceustalii nullius quidem rei cognitae similitudinem habent, sed figuram ita accurath elabor tam , ut illa temere sic exorta non debeat existimari, quales sunt Rhombites , Ombria, Pent exoche , ovum anguinum, Gemonides, Aculeoserus . Omnes

vero insignis adeo figurae lapides in universali divisione lapidum, quam alias

fecimus, sub uno genere comprehensi sunt ratione figurae, propter quam communi generis sui nomine iatis Met4ι vocantur , id est peculiari forma praediti ;Non enim conveniebat ratione materiae, quam aliqui diversam habent; separari eos inter se , atque in diversa lapidum genera sic distribui , ut pars inter saxa, pars inter marmora , quidam inter silices , nonnulli etiam inter gemmas reponerentur ia Nam hujusmodi materiae delectus in omnibus Idiomoriaphis haberi non potest, quorum aliqui materiam adeo peculiarem obtinent, ut cui generi illa debeat assignari non. facit reperiatur . . Militis etiam non est una, & simplax materia, sed aliam, atque aliam complectuntur, eamque vel

distinctam ab altera, vel simul confusam ia Distinctam habent Echites quidam ,

295쪽

a i si Armstrium monum

& Geodes, foris saxeam, intus terream: similiter Gemonides , di Aduleo serus , intus crystallinain concIudunt, foris opacam , & saxeam obducunt . Confusam habent Icthyospinus, & Orneospinus, bituminosam, saxeam pyrito idem, aeream . In his itaque haeret judicium, nec facith statuat, quod genus ratione materiar tales Idiomorphi sibi vendicent . Qui vero materiam saxeam, vel marmoream, vel siliceam praeferunt; illi propterea non in fodinis saxi, vel marmoris, vel inter silices generantur, sed fere privatis in locis oriuntur rquae peculiaritas natalium docet, materiam ipsorum , quan vis similem , plurimum tamen ab iis differre nimirum totius substantiae ratione : quod evidentilis cognoscitur ex causis illustrium figurarum, quae sunt in Idiomorphis: Haenamque , sicut dicemus, pertinent ad formas substantiales, easque comitan

tur a

Et Natura .

C A P. II.

Varia idicimorpho

rum materia.

COMΜiτ τυ πτυα in praesentia ludi Naturae, rerum simulacra in lapidibus

prope viva, nullis adminiculis conformata, sed innocentis naturae joco rcujus defcctu notantur infames lapidum species in animalibus demonstratae ;tametsi sunt rudiusculae, caeterum quae has nobis spectandas deinde proponunt. Exemplum igitur sculpturae primum ac picturae instituisse Natura praesesert : utroque varias ex lapide repraesentavit effigies animantium t nonnullas item figuras operum , quas hominum solertia reperit , quasi vero net quidem eas concedat industriae, videri se studeat artis magistram, veluti quandam conficiendi formulam auctoribus praescripturam, prima operum delineamenta duxisse. Lusit autem per clames in animantibus t quorum novissimae cum sint plantae, foliis, fructibus, totisque arbusculis lapidos depinxit: alia, quae plantas subsequuntur, abjectae naturae animalia ferό perfecit: inde progressa belluarum species edidit: neque dubitans ad hominem accedere, membra ejus linguam, cor, atque sexus utriusque symbolum assimilavit. His ergo spectaculis praesens Armarium instar theatri dicaturr lapides vero qui continentur, & exhibent ea, more Graecorum , , idest peculiari forma

praediti, nuncupantur.

Genus , horum materiam inspicienti, multiplex apparet: unde cunctis potius locum communem praerogativa formae constituit, quam per Armaria diversa distrahantur , praesertim quia delectus haberi nequit , cum haud satis pateat, cui generi materia singulorum assignari debeat . Quae ratio pariter

effecit, nc dubitandum foret simplices, certosque, quorum est materia a controversiis exempta, disponere, atque in locum quenque suum constituere. Hoc modo non erit necessie in hunc ordinem gemmas cogere , quarum nobi- Iitas ludi suavitatem adjungit: nec admittentur lapides ex trasmutatione rerum speciem servantes r non metallici, rariorem a defluxu, & coagmentatione figuram consecuti. Quantum vero attinet ad materiam lapidum, quos vocamus , sic habeatur; partim ipsos integro constarc lapide, qui vel saxi, vel silicis, vel marmoris specimen praebent : partim succis permisceri ,

aut metalli vestigiis , & Pyritae r partim aliam a se materiam concludere, ter-rcam , vel saxeam, vel crystallinam . Proinde durities omnium pro ratione materiae, colorque varius existimatur . Nitorem aliqui praeter opinionem , commissuris perfractis, detegunt, aliqui praeserunt in ambitu, quidam ab arte suscipiunt, iniquiores quidam permanent. Sed formarum ineundae sunt rationes duae r facilior prima, ι continet, quos e conventu materiae, partiumque applicatione fortuito, ac te

mere

296쪽

MaerE insignes cvadere vel certum est, ut de fungis antri vel si minus explora tum sit, quorum operis exigui compositio nihil praeterea exigere videtur atque indicare, sicuti Perdicitum solae maculae. Altera ratio non aeque prompta comprehendit operosiores , figurasque adeo excellentes, ut earum ignari perfectas ab arte credant. Oportet verum profiteri, nihil his artem addidisse, talesque naturae dote concessas r neque enim artem tractare nobis institutum est ; sed a natura quomodo accipiant, uti declaretur, eget disquisitione longiori;propterea quod rationes aliquorum interveniant ad veritatem minus expeditae, quae prius amoliendae sunt . Si quis autem irrepserit in opi- Laptiles exquisitamnionem , hos similiter figuram exquisitam casu , qu cmadmodum superiores, acquirere , multis rationibus prohibetur, quae dc inceps colligi poterunt. non possitni'. y'Ac semel aliquando nuxae materiae circunscriptionem accidisse ejusmodi, formaeque moderationem ab ambiente corpore ita fuisse definitam, uti conccdatur, nequaquam erit tanto proventui verisimilis ratio . Tum videat, qui receptus intra terram fingendi sunt, quae conceptacula materiae, quorum ipsa lateribus astricta in absolutam figuram componaturr quan vis ne tum satisfiat diligentiae lineamentorum , neget etiam interna conformatio. Quibus impedimentis auctores quidam recentiores permoti statuunt de vulgari opinione , lapides figura praeditos aliis ex rebus materia conversa , & figura persistente factos , eaque conditione figuram rei commutatae singulos gerere . Qui nutrirecth sentiant nunc agitur. Non dissimulamus vim aquarum & quandam Iocorum naturam, quibus lapidescere quaecunque comperta accepimus, non ad ιι ιαμ φους, sed uti dictum cst , alio transferenda censuimus . Verum illi cum de universis figuratis affrmcnt, quorum ex praecipua parte lapides ιδιιminu idis NMN non ςm copia & varietate sunt existimandi r ad utranque speciem eorum respiciamus , quae sculpturam , & quae picturam reddit. Pictis, qui signatis pauciores sunt, non convenit quod ajunt, cum ex iis nulla capiatur artis conjectura rnon ferunt tabellae figuram , quam lapide factam arguant: non crustam colorum , picturamque insuperficie sustinent: Sed cum saepe altius pictura intrinsecus, tum nonnunquam ad partes omnes pertingit . Signati quanquam in

eadem causa sunt, tamen quo planius accipiantur, non converti eo S ex rebus alienis in lapides, ostenditur hac ratione , quod generatim proveniant , possideantque suae nationis fodinas . Nam si ex aliis lapidescerent, natalitiis eorum locis id ingenium existeret, quo in se obruta, quaeque verterent in Iapides, neque tum privatae fierent ullius generis fodinae , neque magnum eadem loca, cujusque genoris proventum haberent. Quin futuram providerat quaestionem, praesenseratque Natura, quam prudens ut abscinderet, quosdam horum metallis intimis condidit, quosdam aviis rupibus ingenuit, ubi rerum esset inopia, quarum specie lapidum foret copia . Quis aestus invexerit summis montibus genera concharum vel quo consilio designatis locis tantam multitudinem ξ quare non litori propinquioribus Θ quid mediterraneis cum, marinis piscium formis Tum etiam in natali loco non solum cludat illos labor quaerendi veras ipsorum , quae imitantur species r sed etiam nonnunquam

ex tota rerum omnium multitudine, quibusnam tales ι οι se comparent,

haud ex facili discernanti tamen eorum articulata constructio fortuitae figurae suspicionem removet. Quid enim dicent de Cucurbita indica , Lepido te capitato, Ombria, Clavo fibulari, Iudaico concinniore Sed praeclarum suae

naturae testimonium dederint, quorum dimensio rebus, quas aemulantur, non respondet : nemo putet amplitudinem rotarum in angustum Trochitis circinum contractam . Adde cohaerentias, & connexiones nascentium , quae ipsis , unde trasmutari deberent, minimc congruunt, veluti Glosso petris, Pent acrinis & aliis . Huc spectant quae de rebus veris natura in his diminuit, quae addit, variavitque t Ophio idi caput detraxit, in Auricularibus aditum vocis signavit tantum , Ammonis cornu foliis ad coronidem incinxit, Conchis lun iis interdum geminam testam , non uti solet ex adverso revinctam , sed a latere sociavit. Praeterea de multis quaeri potest , cur aequaliter ex praescripto

E e generis

297쪽

Refelluntur, qui

rum formam ad lapides transferri creo

dunt .

Forma distinguῖtuea materia. Materiae pars reti. nere nequit sormam totius

res ac diversa, materias Uansire non potet .

a I 8 Arimarium monum

generis sui partes rerum imitentur: nam si lapidescunt, quidam cum Auricularibus, vel En cardiis annexae partes corporis sortem subeant aequalem, simulque cum eis lapidescant. Postremo cum lapidescentium materia, ad saxi naturam declinans , similis fere sit omnium, in ι'δωμορφοιο divcrsitatem paulo ante demonstravimus . Hae dissicultates objiciuntur, ne recte judicent , qui lapides ι'δωράσους materiam rei alienae immutata dictitant . Quod pridem alii rccentis memoriae scriptorcs animadverterunt, seu quia de pictis, signatisque agendum sibi fore prospicerent, seu aliis adducti incommodis cautanillorum dimittendam, atque aditum rationis certiorem investigandum cognoscerente verum ab iis ex contrario in sententiam turpiorem discessium est. Nam existimant locis ad creandum lapides paratis rerum defossiarum formas , figurasque, quas amittunt, ad lapides transferri. Id quidem administrari humoris aquei facilitate, qui defunctus necessitudine prioris corporis , formam ejus ad materiam Iapidis forte traducat. Scntentia oppido vendibilis vulgo, provectioribus nullo pacto. Etenim in rebus arte fabricatis persistere figuram eandem terminis perturbatis , quorum sola fuit dispositio, ineptum est assiere re r Formam autem substantialem abduci humore absurdum in philosophia. Quis enim emet humor ille transfuga, & formae direptor cujus vicem gereret ipse, vel alia pars quaevis in corporis compagine, nisi materiae Materiam vero a se informari, jam est ejecta sententia o Non enim in idem numero cadit, & agere, & pati: alioquin essent idem . Idonea sit materia, quae fiat hoc aliquid , ejusque potentia sit exhibere se aptam : eficere vero quod fiat, alterius esto facultatis . Ita pronunciatur ab Aristotele in secundo de generatione , & corruptione : de forma quoque accurath in secundo Naturalis scientiae. Sed illi formam prius fuisse dicent , quam humor retinuerit , caeteris partibus corporis absolutis. Quod argumentum si persequamur, figuram habuerit humor, qui sine torrae corpore nequit definiri; una pars formam obtinuerit , quae fuit universarum partium: una igitur illa pars erit qualis, & quanta fuerit cum reliquis cunistis . Nanque formam habet eandem, materiam , quae apta sit habendo . Quod si potentiae praetextu , cui subesse formam significent, evitare conentur rnos in orbem redimus, cum c a potcntia non sit alia, quam, sicut diximus modo , aptam esse, quae promoveatur ab effciente, dum ad actum formae perduincatur . Quare nec erit ea potentia in humore , quem saepius illi ridicule coguntur e siccis derivare . Nam quae ipsi cum reliquis materiae portionibus communis fuerat potentia, cam deposuit , cum illas desereret . An vero audeant jaetare, humori formam priorem incise velut semini λ Si consentiant, antinam rebus , unde humorem deducunt, & humori, & in quos transferunt, lapidibus concedent. Postulatur enim principium motus, quo se forma educat. Sed quotus quisquc res defossas vita perfrui novit praetor illas dico ,

quibus extra terram negatum est supereme. Nisi vivant, figura eorum sicut statuae, non aliunde, quam ex constitutione materiae pendet , qua dejecta , nulla sit omnino. Cadavera nanque, dc animae quasvis exuvias rationem habere statuae docetur in septimoTransnaturalis sapientiae, I in principio primi de

partibus animalium . Postquam enim ab animali defecerunt, plusquam genere distant , quoniam se a vivente ad non vivens reccperunt: ideoque similitudo animalium eis relicta nititur sola materiae digestione . De lapidum anima, oli in explosam, eversamque opinionem, ac denuo a recentioribus quibusdam excitatam non attingimus , cuin alibi vanitas ejus demonstretur , nec opus sit de hac nunc velitari. Nihil hac porro falsitate adducta ericiunt. Semen enim non eandem numero formam ejus, unde natum est, obtinet, sed aliam de integro ab ea productam , quae actu una , plures est potentia, ut ait Philosophus in secundo de anima. At illi eandem numero in humore ducunt, quam sequuntur haec monstra , formam unam in plures migrare materias, nec

ejusdem ipe cici, AEthalide Samio duce, sed in diversas ; quorum utrunque impossibile videtur recte sentientibus . Nam forma substantialis esset accidens per

298쪽

per se separabile; atque dissimilium eaedem essent causae. Sed haeremus in li-ininc Philosophiae , etiamsi haec ita fuerunt discutienda , ut ab omni ratione intelligerentur aliena: caeteroquin prioribus argumentis dilui poterant. Quippe forinae traductione plures non gignerentur ιδεο ιοποι , quam res de derentur . Nam ex singulis singulae tantum emanarent formae , nusquam fodinae peculiares , nusquam proventus uberiores statuerentur . Deinde mat cria a

ipsis propria pro loci ratione variaret. Quapropter quoniam est absurda sententia postrema, media iis de causis , quas diximus iniqua , prima non verisimilis: neque formae transeunt ex aliis rebus ad lapides, neque res ipsas commutata materia repraesentant, neque figurae, qui sunt exactioris fortuita materiae concursione conflantur e cumque hoc nec ab arte fabricari constet , certe nulli omnium inter nos existentium figuras debent: itaque longe alium dari accessum ad veritatem existimamus . Et sanδ quid illi tentanduin est, qui nequiquam humi repit Coelo igitur acceptas referimus has ι μορφων figuras perfectiores . Sequi videtur , si nihil infra sit, a quo accipiunt, coelum eas largiri. Hinc primum consequimur differentias regionum iis conficiendis materiam facilem suppeditare, quorum copiam generatim proferunt : & ni- Forma figuratorumhilo secius separatim quid interdum parari, suscitariquc contingat . Fit enim Cum o Isui, ij-

apparatus materiae, fodinaeque instruuntur praeviis qualitatibus. Est adeo ho- radiationibus gigni. rum forma, cui non solum uti caeteris lapidibus materia privata destinatur, sed quae materiae, priusquam inditur, figuram requirat . Cujus cum non sit usus ad ipsius formae conscrvationem, videntur corporum coelostium radiationes, vircs, earumque mistiones , quae formam producunt, quia tales sunt, in materia talem quoque motum etficere, quali figura disponitur . Quamobrcm

forma, quae necessario iis siderum cssectionibus provenit, nobilior quodammodo attribuitur, quam caeteris lapidibus ; siquidem his gradibus dignitas aesti inetur: infimo formarum simplicium , quas Natura elementis tribuit ultimas,& inter se commutabiles e proximo carum, quae non item commutantur secundum materiam ex elementis commistam divisibiles : tertio formarum animantium, quae divisionem non patiuntur, sed communicantur. Inter hunc vero & antecedentem gradum medio videntur ambigui num

dividantur, plantisque hoc ordine proximi . De figuris dubitaverit aliquis ,

an illae, quae membra perfectorum animalium obtentant, perinde atque aliae similitudinem imperfectorum praeferentes a coelo habeantur. Certum est enim, genera animantium humilioris naturae, plantarum passim nascenti uin, Zoophytorum, multorumque suo motu procedentium, a coelo formis donari, quae materiis aequivocis imponuntur, velut emissiliis navalibus formae concharum ,

aliisque maris , terraeque quisquiliis innumerae. Qua quidem Coeli facultat fguras imprimi lapidibus, cum aliunde non conficiantur, in fide facienda non sit admodum laborandum. Verum animalia naturae absolutae, sui generis seriem ex se deducunt, quippe formam, quam communicant, a genitoribus obtinent, non a coelo e quod frequenter alibi , tum clarissime Philosophus asserit in primo, & secundo degeneratione animalium,& in septimo,& octavo transnaturalis sapientiae. An igitur speci cs, quas in sobole tantum posteritas et est. , excipit, a coelo impetrent kω σοι Uel unde quaerunt cas, si infra coelutria rixi. ra. non accipiunt Non mutanda lententia , figuras pariter has a coelo dari . Primus enim conditor, tam cisi perfectiorum species , a sibi ipsis in genus instituit, earum tamen conservatrices in coelo statuit, quarum productiones hisce nostratibus convenirent, dolationes foverent, effectiones tuerentur; Nec aliter cst interpretanda mens Aristotelis de sole in secundo naturalis . scientiae, ac de necessitate continuationis in Meteorologicis . Caeterum familiare illud Rhetoribus argumentum est: si coelum movetur ad conservationem rerum humilium: tanto magis ad formas excellentiores tutandas . Sed quaeritur an easdem radiationes , quae formis viventium vel producendis , vel adjuvandis decernuntur, admisceri contingat formis lapidum, qui illorum similitudinem habent, quasi perturbate quaedam in coelo gerantur. Hoc sane no-

299쪽

Tent. 17 Triplex sententIa de liguratorum lapidum gcneratione .

observations sature

sel Pibium quereia. si a Lib. 2. Dictos Iapides nihil

aliud esse quam va ria animalia ae plan

rarum corpora in

lapidem conversa.

bis videri non debet, qui motrices orbium coelestium Intelligentias designa iamus i & pulchre in primo de partibus animalium conditionem coelestium corporum potiorem ducit Aristoteles inferiorum conditione, quae caduca sunt atque mortalia: illa vero ratum, certumque statum obtinere putat, in quibus nihil fortunae, nihil temeritatis deprehendit. Quo circa formae non confundi formis, ut aliqui de monstris afirmarunt, & figurae ἰδιομοι-ν suarum, formarum propriae videntur. Astronomi autem, qui diversis coeli orbibus privatas operas ascribunt, octavum orbem siderum fixorum luminibus illustrem terrae destinant . Quare in quo figurarum multitudo, & varietas excellit, ex eo omnigenae species depromantur, atque inde suas sibi habeant , qualescunque etiam, quae videntur artem imitari. Totum deinde processum singularum inquirere, & quae sint, ac quomodo se habeant ιδι ρώπων formae pro diversitate figurarum, quanquam curiosi, sapientis tamen non est in tanta mei tis humnae caligine . Quin nulla substantiae forma percipitur : non sollim inquam sensu ; sed in intellectu coruscant species tantum ex differentiis accidentium conceptae, ut docetur in octavo Methaphysices. Illud vero monendum, solem eorum, quae supra se geruntur , veluti procuratorem constitui , quem & auctorem generationis, corruptionisque in secundo ejus operis Philosophus agnoscit. Relinquitur demum in figuris observandum Naturae consilium t ipsa imperfector uin species integras saepius exhibuit , perfectorum partes attigit solas, nisi forte ad picturae modum deline averit, eas tum liberius prosecuta . Hoc enim sculptoria dignior arte pingendi videtur , quod longitudinem , & latitudinem haec tantum curet, illa tertiam insuper dimensionem

exequatur.

De huiusmodi lapidum, qui ἰδις ώρου appellantur, generatione ingens e st apud Auctores contro versia. Alii enim contendunt illos veros lapides,esse eaeterorumque solstium instar in propriis sedinis eigni, atque adoleseere . Alii ex animalium testaceorum seminibu', auraque plastica, ut voeant, seminali, in locis, in quibus inveniuntur , ortos fuisse , atque a sueco minerali nitroso nutritos, auctosque arbitrantur. Alii demum existimant adventitios eos esse,atque e mari advectos a liquore lapidescente , ex testaeeis in lapides fuisse eonversos . inorum profecto sententia longe rationi

consentanea videtur , atque multis gravissimisque argumentis comprobari. Ex quibus ea tantummodo hic summatim afferemus , quae praecipua visa sunt, tum ad memoratam sententiam confirmandam , tum ad aliorum opinionem refellendam: cum eae tera videre liceat fusius exposita , apud

Fabium Columnam σJ, Stenonem sbJ, Augustinum Scillam se I, PauIum Boceone sἀJ, Clar. Scheu rerum seJ , alios ue . Primum enim , si tensus consulamus , sine quorum susseagio nihil, nisi temere, de eorporum natura ratione decerni potest , lapides hi nihil penitus , tum externae superficiei, tum internae structurae forma , atque subilaatia, ab echinorum , canerorum , conchyliorum, aliorumque hujusmodi tellis , vel dentibus , ossibus aliisque partibus differunt ,& plerunque integros pisces praeseserunt, alia que marina, veluti corallia, madreporas , corallia articulata, &e. Quid igitur prohibet aderere

lapides hosce vera esse animalium , aut marinarum plantarum corpora, vel eorundem partes Hoc sane argumentum, licEt facile elusisse existiment, qui aliter sentiunt, nihilominus, si altius illud repetere , atque enucleare velimus, firmissimum e sse eomperiemus , atque hujusmodi, ut rem evidenter, ac tantum non eometrice demo ut ret . Etenim nihil magis exploratum, certumque habetur apud Physicos , quam omnia, quae natura fiunt,immutabilibus ejuidem legibus, atque ordine perpetuo gigni et quod perbelle expressit his versibus Lueretius. sfIDenique jam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constσt , vitamque tuendi: Et quid quaeque queant per foedera naturat; Suid porrὸ nequeant sancitum quandoquidem eκtat.

Nec commutatur quidquam et quin stmnia eoυσnt, Ge.

Cuncta siquidem admirabili summi opificis sapientia ita condita , disposita, distinctaque videmus , ut quaelibet in propria genera , ac species distribuantur , corporum forma , veluti quadam peculiari

nota ae eharactere insignita ab invicem perpetuo discernantur, suisque causis, locis, temporibus aliisque et reunt antiis , quaelibet producantur . Ut enim exemplis res fiat clarior, quis unquam in mari alit avem iis quae in aere degunt omnino similem ortam observavit, aut animal sormam quadrupedis veluti equi, leonis, &c. ad amussim reserens , aut quis volantes in aere pisces eonspexit , aut absolutam persectamque avem, quadrupedem, seu piscem , ex stirpibus germinare , animadvertie λ Si hae itaque atque similia , evenire posse, absque eo quod immutabilis naturae ordo perturbetur , credere, absurdum prorsus, ac ridiculum soret, quanto magis absonum erit , eontendere ex intimis terrae visceribus gigni lapideos pisces, conehylia,echinos lamiae,carchariae, aliorumque dentes, omniaque pene aquatilium genera, adeo veris animalibus,eorumque partibus

300쪽

sim Ilia, ut motu tan uni modo , ac vita inter se distent λ Siquidem animal animali assinius est , quam animal lapidi, quae quidem summo genere inter se differunt. Nam quae eontra nonnulli jactitant de naturae lusibus , inter pisces quadrupedum sermas, atque in plantis diversas animalium species exprimentis, ludicra profecto sunt,ae Poeta potius quam naturalium rerum seriptore digna . Quis enim hippocampum a vero equo plurimum differre, aut leporem marinum a terrestri non discernat quid stellae marinae an non tantum a coelestibus astris dii ant, quantum mare ab ipso eoelo λ tam varia autem orchidum genera, an tropopliori nimirum, ornithae, mellitiae , t phegodes, myo des, dracontiae, batrachitae , arachnitae, ab animalium similitudine ita appellatae,adeo ab homi. nibus , avibus, apibus, vespis, muscis, draconibus, araneis, aliisque quorum species praese- ferre videntur, differunt, ut etiam rebus aliis longe diversis assimilari possint. Neque vero hoc argumentum facilius effugere possunt, qui alteram sententiam tuenturicum inquiunt, hujusinodi eorpora ex veris animalium seminibus originem duxisse . Ut autem in quas dissieultates Exponitur sentetia, se te implicent ollendamus , eorum opinionem antea exponere clarius necesse est . Contendunt aura in plasti eam in illi, conchyliorum , echinorum, aliorumque marinorum, sive plantarum ovula perexigua, ac semi- Iapidibus hisce gina marinis undis fluitantia in montium visceribus a terraemotu dehiscentibus intra ips a, gnendis admittens. delata relinqui, vel ab aqueis vaporibus ob eorum levitatem efferri, ac per terrae internos meatus subire, donec aptis locis detineamur aut aliquo alio casu eodem impelli. Deinde auram quandam plasticam comminiscuntur, quam singulis eorporibus inesse existimant, quae veluti quadam sulcepta provincia ovulorum fluida impellat, tubulos patefaciat , ac nutrimentum aptum extrinse cus adveniens seligat, admittat, ac per omnes partes apposite distribuat r quo fieri posse existimant , ut dicta Ovula non magis intra maris undas, quam inter margam, arenam , & saxa susce pio eou venienti alimento salino nitroso, quo dicta loea scatere a firmant , ad eorum nutritionem apto , augeri atque in per tectam an malis figuram adolescere , tum ob vim plasticam , omnia disponentem , ac quodammodo archytecti munus obeuntem , tum ob congruentem Ovulorum , structuram , tum ob alimenti particulas favile aptis partibus adhaerentes . Quae quidem opinio nullo negotio refelli potest. Primo enim cum singulae corporum affectiones apte explicari possint ex varia figura, situ, motu , aueruiete, & quantitate, atque organis, nihil opus esse videtur auram illam Plauicam, novasquς sub Eadem refellitur.

Deinde vero aut animalia ista, ac marinae stirpes integrae , inter lassitIa ereseunt, ae vitam degunt δaut surda tantum sunt corpora, nihilque penitus a lapidibus differentia, nisi sola figura animalium, quorum tantummodo partes reserunt, non autem universam subitantiam, veluti conchylio Ium testas , lamiae dentes Sc. Quorum utrunque valde absurdum est. Quod ad primum enim attinet, quis piscium Ovula extra maris undas in terrae penetralibus ita foveri posse existimet, ut animalcula edant , non modo, verum etiam postquam fuerint exesus , , Aquax illa extra a nutriantur, ere icam, vivant, ac perficiantur λ id enim quantum a memorata , constanti rerum . quam non vivuntinaturalium serie , atque ordine, abhorreat, alienumque sit nemo non videt . Nam ut tacea mus de testaceis , frequentiisime intes ri pisces lapidei intra saxa comperiuntur & nos etiam ob servavimus: ideoque si dicta saxa findantur per transversum pisees exhibent per medium divisos, ita ut partim in superiori saxea lamina , partim in inseriori eleganter, una eum spina, conspiciantur. An igitur credendum est hujusmodi pisces intra lapides natos,nutrito atque adultos suisse Ieum nemo ignoret quoscunque pisces , ab aqua extractos illi eo Iangueseere , ac brevi interire pQuod si autem dicta corpora a viventium numero excludant, statuentes non universam animalis . . . . ivbstantiam ab aura plastica assici , ac ad ereseendum impelli, ae disponi, sed tantum eorundem V ' Partes veluti dentes lamiae, aut carchariae, aliorumque , ac testas echinorum, eonehyliorum &e. M. R RQ atque ea seminum parte , qua subitantia carnea, atque ipsum animal continetur, corrupta, reli- φις-ςψRς quam nutriri ac crescere posse , in majorem incidunt nodum : Etenim saepius non solum dicto-xum animalium partes , sed integri pisces una cum carne, ollibus , aliisque membris in lapidem converti occurrunt : qui quomodo nasci alimentum suscipere, atque augeri sine vitae motu potuerint , intelligi profecto nequit . Cum experimentis infinitis constet eadavera statim corrumpi , ac putrescere , vel salinis particulis subeuntibus tantummodo exiccari, atque obdurescere. Manisellum quippe est vel medioeriter in physicis versato , animantium eorpus nihil aliud esse , quam machinam pneumatico hydraulicam , apto ac perenni fluidorum motu, convenienti solido rum renixu atque osciIIatione, ac mutuo utrorunque consensu constantem : Quo fit ut humoribus nimium crassis, aut viscidis, vel tenuibus factis , vel utcunque immutatis, solidis autem , veInimis tensis , aut laxatis , aut obstructis, compressis, contractis , emollitis, obduratis die. animal aegrotet, ac demum intereat, atque ipsius eorpus , utpote quod vitali motu tantummodo viget,

valet, augeturque, marcescat atque corrumpatur.

Praeterea cum varia sit interna organorum structura, ac varia humorum crasis pro vario animalium, ut ..ia, la tit .ue stirpium genere , hinc fit, ut tantum absit, ut quaelibet eisdem nutriantur, adolescant, accon .' i , inqserventur, ut potius saepe saepius , quae unum summopere recreant, aliud laedant , ac perimant. S sQuamobrem quae plantae in montibus late proveniunt, in oris maritimis contabeseuntis de E converto , quae locis palustribus turgent, in apricis atque siecis arescant, & se de singulis: idem quoque in animalium genere observatur, ut alia aliis cibis , locis, temporibus , aliisque cireuisantiis delectentur, iuventurque a Itaque cum pilces, conchylia, echini,corallia,madreporae &e. in mari oriantur, ae vivant, vigeantque, necesse est, ut eorum corpora ejusmodi 1 ructura solidorum , fluidorumque temperie sint praedita , ut ex aquis salsis facile alimentum suscipiant, suseeptumque usquequaque circunserant , donee aptis locis adhaerescat, absque eo quod, quantum fieri potest , neque humores vitientur, neque solida ullo modo laedantur . Hinc alio translata ea corrumpi atque interimi necesse est. Fieri enim nequit, ut ubique convenientem alimoniam, aliaque ad vitam, & augmentum necessaria nanciscantur. Hine eolligi potest, pisces, aliaque marina nullo modo in sodiciis , marina aqua destitutis , vivere posse , ideoque multo etiam minus, ex eorum ovulis ope aurae plasticae integras eorum formas, aut partium figuras progigni. Quandoquidem nutritionem viventium corporum, ex eorundem vitali

motu

SEARCH

MENU NAVIGATION