Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Terrae. st

sanguine hirtino, vel caprino conformari credidit; quod sibi persuaserat etiam Galenus, antequam vidisset: idcirco ruborem talem habere debet, qualem faceret sanguis terra: mistus ; alioqui hi summi Viri non putassent sanguine haedino parari; quam ob causam a Lemniis Sacerdotibus se irrisum refert Galenus neque Poetae finxissent, e coelo Uulcanum illuc cecidisse, 6Jsuoque cruore Te ram ibidem conspersisse.

Perraro hodie vera Veterum Τerra Lemnia ad nos affertur, & in Pharm Terrae Lemnia racopoliis rarius adhuc haberi consuevit , mirum enim in modum adultera- tur. 1J Uerum non desunt hodie Viri docti, qui constantissimε afferere au Te,ha Lεmnia notideant, Armenium Bolum, quem vulgo orientalem appellamus, praestantissimam, est Bolus Armenus atque legitimam esse Terram Lemniam : sed quo in errore versentur, sequenti OΠςnt ii Capite luce meridiana clarius ostendetur. TERRA LEMNIA SIGILLATA B Caet

82쪽

mnia Clementi VII. a Francisco Galliae

Rege donata. sal PVn. lib. D. c. 6. bJSannas exercitat. Plinia n. in Solin.

tae .

Genu Inam Terram Lcmniam ex eolore

deprehendi non pos

se .

sdJ In Comment. in Diosc. Natthiolus sibi non

eonstat. Τerra Lemnia quibus partibus com p

natura

seJ Fellam lib. I. οἷ-fervat cap. 33 Fabula de Vulcano quid involvat .

Io Armarium Primum

Caeterum Lemnia Terra in vino pota ut a J Dioscorides ait contra venena

praesentaneum remedium cst, evomere omnia ea cogens praesumpta cibis et animalium quoque lethalibus plagis, atque morsibus convenit: additur & antidotis. bJGalenus vero ad sanguinis expuitiones valere inquit: sanguinis ex utero profluvia, & mulic brem fluxum magnifice juvare; exulcerationibus, dysentc-ricisque mirifice conferret; nccnon rabientis canis morsum sanare in vino diluto epotam, & ulceri ex aceto impense acri impositam ; aliarumque ferarum ictus egregie curare . Ad cxtremum porro insignem Pateram e Terra Lemnia vera, colore candicante, ac diluto rubro intermisto , a quae e lotura carnium simillimo, quam Franciscus Galliae Rex a Turcarum Imperatore sibi elargitam ,

Clementi Septimo Pontifici Maximo postea dono dedit, propter eximiam ejus magnitudinem, opusque pulcherrimum hic etiam voluimus graphice depictam Ostendere, quae nunc in pretiosissimis Summorum Pontificum Gazophylacii rhesauris diligenter rc condita asservatur, & visitur . Caetera vero , quae de Terra Lemnia dicenda supersunt, sequenti Capite paulo latius persequemur.

st J Quamvis a nonnullis Sphragidem Lemniam , Rubricam quoque appellari tradat Galenus; nihilo

minus primo de antidotis reetilis Terram Lemniam, quam Rubricam nominari scribit; ut secernatur ab alio Terrae genere, quod Lemn effoditur; sed longe diversis facultatibus praeditum est , ac manus inficit, Quare saJΡlinius notatur a sἷJ Salmasio, quod Terram Lemniam Rubricam appellave Iit,uno que nomine duas res inter se diversas confuderit. Terrae Lemniae historiam accurat illime persequitur seJ Bellonius, utpote qui Lemnum adnavigavit, ut Meraπὶης ejus naturam inquireret: a quo multa quidem scitu digna de cerimoniis , aliisque semel in anno , sexto die Augusti celebrari solitis in ejus effossione enarrantur; sed sequentia potissmum praetermittenda esse non duximus. fa J In sigillo , quo hodie Pastilli obsignantur Arabicis characteribus, duo haec verba leguntur, Tis imachion , id est Terra sigillata : Quae sane verba corrupta scribuntur apud Bellonium, aliosque pro Tino machitimon ut idem a quodam Turca Arabicae linguae petito se accepisse reseit. s3J Inter bonitatis notas hae duae praestantissimae judicantur . I. ut inter mandendum aromaticum spiret odorem . II. ut arenaceum quid praeseserat.

sqJ Color autem incertus admodum est genuinae, vel adulterinae Terrae Lemniae index. Nam praeditius Bellonius refert, tum saturatius rubentes, tum earn eo colore inlaetas, di albescentes Sphragidas aeque in pretio illic esse ae praestantes; immo in eadem fodina variis eoioribus spectari tradit: idemqueat Jrmat Albacarius pariter oculatus testis in sua epistola apud Matthiolum , ae V vormius in Museo . Quare non audiendus Matthiolus quem ilic notare videtur Mercatus dum ait : Ex cujus quirim idest Galeni verbis Deil conjiei ρotest, Lemniam Terram , quam ad uos hoc ιempore convehunt ascr eatores Turcicis ebaracteribus obsignatam, iuuitimam esse , ct minimλ E meram ; quandoquidem constat Galani testimonio Lemniam Diragidem impensὸ russcere, non autem Iubrufescere, veI potius Iubalbucere, qualis haec vistur, quam tollim pro legitima , θnccraque circumferunt impostores: Etenim paulo inserius mutata sententia se scribit: Ego ex incina Rupani Bassoni aliqtiot Sphragidum globulas occeptos

mihi pro thegauro asservo, quorum σIiqui albi Ibnt, aliqui rubent, di nonnulti humanae carnis colorem re ferunt . Nec ob coloris diversitatem fraudem aliquam vereor I cum i e γ haearius fateatur reperiri ter ram hanc iis omnibus colaribus infectam. ssJ Hie etiam loqui videtur Auctor de Matthiolo, qui scribit, Bolum orientalem officinarum Terram esse Lemniam non signatam: cuin autem plerique Auctores fide digni asserant, Bolum praedictum ex Lemno afferri, nec viribus tamen, neque colore eum Terra Lemnia spillata conveniat juxta Mercatum, probabilius videtur iuxta nonnullorum sententiam , Bolum orientalem praedictum non esse quidem Terram Lemniam non sigillatam, quae Terra sacra Antiquis dicebatur, sed Rubri eam Lemniam, quae a Rubrica Sinopica parum differt, vel aliquod aliud Terrae genus, quod hodie fortasse a recens eis diversum, Lemni repertum est. Quaenam sit ejus substantia facile innotescit ex eo , quod adeo pinguis sit, ut sevum quodammodo aemuletur, sudores moveat, ac morbis malignis venenatisque morsibus adversetur. Ex quibus omnibus liquido constat, Terram sigillatam nil aliud esse , quam concretionem terreo-sulphuream , quae ex halitibus pinguibus inser ne exhalantibus, ae terrae superficiei adhaerentibus coalescit. Sulphur enim lentorem, mollitiem, ac pinguedinem corporibus eribuere, vi alexipharmaca, ac di aptioretica insigniter pollere,vel mediocriter in Physicis, ae Medicis versato notissmum est. Accedit ad haec loci, unde eruitur, qualitas, quem maxime bituminosum esse demonstrant telaquae calidae illinc erum-

Pentes, & antiquae ignium eructationes , quibus olim Insulam conflagrasse refert sfJ Eullathius. Unde fabulae oecasio de Vulcani lapsu ; de quo sic Homerus et fg JHδε γαρ m κροαψοὶ

II αν Fουιωρ φε hata ἄμα γῆ δώω ν υδαυτν .c. ώμνω ' ὀλύγγ δέ π θυώτ ενῆεν. Tam enim me di alias auxiliari cupientem Vecit pede extensum d limine divino. Iam autem diem ferebar ; uva vero cum Sola occidente, Decidi in Lemnum : modicum autem animi erat. Immo

83쪽

Terra. II

Immo sub Vuleani larva Terram Lemniam innuilla Poetam mythicis Inventis res physicas adumbrantem, ob ejus caliditatem, contendit Myrtilus apud lxl Natalem Comitem . s g J Natalis Coaeta Hinc,quamvis Terra Lemnia naturae sit Athalicae,ut caetera terrarum genera;shJnihilominus inirIlI- AI ιιοDe. hus acidis mineralium disticillime solvitur; eo quod partes sulphureae ramosae, quibus scatet, salilias shl Memuiri de I, acidorum cuspides implicent, ac praepediant, quo minus ejus compagem subeant, ac laxent . ea .RUM. Scisso.s6J De sanguinis Vulcani effusione, nihil quod sciamus extat apud Poetas, & Mythologos : Hinc an. iroo. suspietamur,hoc a Mercato fabulae additum suisse; quδd ex lapsu vulnus probabiliter conjetiari possit.

DE ARMENIA TERRA,

Sive Bolo Armenio.

C A P. III.

AGe nunc post Lemniam de Armenia Terra dicamus et siquidem eX unius Terrae Armeniae no descriptione alterius naturam conjicere licet. .rJ Armenia terra, sive πηλο - , id est lutum Armenium,ut Actuarius saepe, livo DIJ Bolum mavis appellare , colore est faJ pallido, teri facilis, calcis modo, arenosa substantia carcns, Eiusdem descriptio, modich densa, gravis adeo, ut his, qui negligentius illam intuentur, videatur Mquςς tymologia. lapis. Sic dicta, quod ex Armenia minori Cappadociae finitima ad nos asseratur: Haec autem vera , & genuina hac tempestate fere ab omnibus Europae incolis ignoratur . Quamobrem ii omnino reprehcndendi sunt, qui Bolum a seplasia- iri is orientalem , & finum cognominatum , Armenium verum esse sibi persua' est 'bosti A in huident. Neque interim recentis cujusdam Auctoris , & aliorum, qui ipsum se- ossicinatum. quuntur , sententiae acquiesco , quod certo statuant, hujusmodi Bolum Armenum nunc appellatum orientalem, esse lutum Lemnium, vidclicet terram Lemniam non sigillatam , nihilque ab ea, quae Turcicis characteribus insignitur, differre , nisi quadam a renula, quam habet: quam arenam, sive album sabulum, volunt, non nisi impressi sigilli retinendi gratia , ipsi terrae admisceri. Sed ii procul dubio decipiuntur r Ut enim admittamus hunc Bolum passim Armenum abiit, vocatum ex orientali plaga adferri, tamen neque viribus verae Lemniae quam fidinatumTTEi 2 patrio quodam ritu, piamentis quibusdam additis , Galcni aetate sacerdos col- Lcmnia diversu, .ligebat attributis, neque facie, & notis, quibus nunc effoditur, similis existit. Quod ad vires attinet, terram Lemniam, quae ex Lemno insula antiquitus Dianae sigillo insignita, & nostra hac aetate sigillo Turcico ex Turcicis literis confecto,

munita, Vera, non adulterata magnis principibus adsertur, contra venena , &Iethalia medicamenta praesentanei antidoti vires habere, & antiquorum testimonia, & rccentiorum frequens experientia satis ostendunt. Hic autem Bolus orientalis, qui passim sub nomine Armeni venundatur, easdem vires non habet; licet enim hoc passim medici utantur, quod non solii in venenis adversari eum,

sed pestiferis quibuscunque morbis , ipsis , & aliis persuasum sit; ejus tam ei

felici optatoque succcssu frustrantur, & antiquiores tanquam de eo mentitos libere accusant; unde ad Theriacam , Mithridatium , & alia quaedam Alexi- pharmaca confugiunt. Atque interdum in quibusdam Italiae locis luteam quandam glebam ex Apulia, vel ex agro Neapolitano allatam huic praeserendum judicant. Equidem celebres quosdam Medicos ipse novi, qui cum frς Bosii, A mEhuc.

quenter cuidam pestilenti febre laboranti Bolum rubrum orientalem vocatum est; aYpropinassent, nullumque ex eo consequenter profectum vidissent, cum primum m/lignis experime decessisset aeger, amicis id curantibus , iisdemque medicis praesentibus, atque - prehenditur. cernentibus , dissecto cadavere , tam in ventriculo quam intestinis illam ipsam Boli quantitatem quotidie exhibitam interiora obstruentem admirabundi , atque adco obstupescentes repererunt: tantum abfuit, ut morbi malignitatem expulerit. Quod autem Bolum hunc vocatum Armenum Orientalem ex Lemno Insula deferri, ideo veram Terram Lemniam esse astruant, ex notis falsum esse deprehendimus , quum hoc tempore colore nunc subalbicante, nunc subrufo, aut humanae carnis colorcin rcferente, tantummodo effodiatur. Cujus rei

locupletissimum testimonium mihi praebuerunt Turcae , qui paucis ab hinc B a annis

84쪽

Terrae lemniae historia a Mahomet Euboeae Praesecto Auctori descripta. optimae terrae Le

mnia notae a

Centum globuli

terrae Lemniae Au-etori mittuntur. Bolus Armenus orientalis ossicinarum est Rubri ea Sinopica ve erum . Terrae Armeniae vi

res .

sed Crato in epist.

I a Armarium Primum

annis ad Echinadas insulas devicti, hic Romae postea captivi tenebantur, inter quos fuit Mahomethus Bel Euboeae insulae vulgo Negroponte ) Praefectus , virpen Es Turcas insignis, atque illustris ,& mihi perfamiliaris: cui ego, quipp

quum univcrsam ipsemet insulam Lemnum perlustrasset, & aliquando ejusdeni Praefectus fuisset, fidem adhibendam putavi. Hic ergo cum de totius insulae ,& praesertim collis , ex quo nunc quotannis viii. Idus Augusti dumtaxat hujusmodi terra effoditur, situ plura disseruisset sub capitis enim poena cautum est, ne quis clam, vel palam eo ad fodiendum accedat praeterea nonnulla etiam de fossoribus addidisset Graecis , & monachis hujus insulae incolis , qui eam postea in globulos aliquando majores, aliquando minores effingentes, imperatorio sigillo obsignant, & Constantinopolim ad magnum Turcarum Imperatorem transmittunt: mihi colorem hunc diligenter inquirenti affirmavit, eam tantum effodi, quae aut majori ex parte candicante, aut sub rubro colore

visitur, quaeque inter fragiles quosdam lapides pinguis , lentaque dclitescit,

eaque praesertim , quae calculorum sit expers. Quae res ut mihi certissime constaret , simul atque redemptus ad suos rediisset, centum sphragidum globulos principis sigillo praeclare insignitos, quod liberaliter pollicitus erat, Constantinopoli ad me fideli tot deferendos curavit, quos ego pro veris accepi, dc habui, propterea quod terram hanc iis tantum coloribus affectam in v cni. Eam igitur terram, quam Medici, & seplasiariorum officinae Bolum Armenium orientalcm falso vocant, ac illam, quae ex germanicis fodinis adfertur, ab antiquis Rubricam Sinopicam dici existimo ; siquidem non ex Lemno insula , sed ex Cappadocia, in qua Sinopis Civitas continetur, Constantinopolim advehitur: ¬ae, quibus ab antiquis describitur, ad unam omnes huic Bolo orientali conveniunt, ut in sequenti capite fusilis explicabitur. Porro Armenia Terra, ut Galenus ait, ad dysenterias , ventris profluvia , sanguinis expuitiones , catarrhos, putrescentia oris ulcera competit: illos mirifice juvat, quibus ex capite in thoracem fluxio delabitur , & eos etiam, qui phthoc laborant; iis, qui peste afficiebantur, Galeni tempore dumtaxat non fuit auxilio , quia plan E erant deplorati. Sed haec de Armenia Terra satis, nunc ad alias huic

proximas transeamus.

Terra Armenia Arabice Tino Armen , hoe est , Iurem Armenium t si I Bolus etἰam vocatur, quod in glebas cisolinata adveheretur: gleba enim sal Graecis appellatur. Hane ἀωχ9όαν fuisse scribit Galenus , id est colore luteo, non autem pallido, ut inepte interpretantes ear pie faJSalmasius:quoniam palliditas non est quaedam peculiaris eo loris species ; sed potius modus, aede omnibus coloribus minus intensis dici solet. Exeusari tamen possunt, qui rubram suisse asserunt, inter quos Cardanus a Sesigero notatur : nam modo pro luteo, modo pro rubro Graeeis accipitur. Notandum autem, longe diversam esse Bolum praedictam ab Armenio DioscorIdis, & a lapide Armeno; eum illud eoloris eorrulei genus sit, hic ita durus & compactus , ut gc minis expoliendis , ac per forandis adhiberetur , juxta Stephanum . Ab Armenio etiam Strabonis , & Arsenico , quod βωλίδες a Dioscoride vocatur, quamvis colore sortasse non discrepet, qualitatibus tamen longe dis-

ferre videtur.

Terrae Armeniae nostra aetate penitus incognItae, terram Strigoniensem eommode substitui posse censet s. J V vormius. Bolum autem Offcinarum Terrae SInopicae veterum respondere , praeter Auctorem nostrum , alii etiam amrmant; pro qua Germani Toceaviensem usurpant: hane orientali appellatae lonae praestare asserit sc Crato. Gallis vero ea in usu el ,qui in plerisque Gallis Provinciis naseitur,pret sertim in Burgun dia , Bloesis , Salmurii, ae loeo circa Lutetiam , Bapiliti nuneupato. Seligenda autem est , pura , non calculosa, mollis tactu, friabilis, colore rubro ae splendenti, labiisque si admoveatur, adhet

aescens.

85쪽

DE RUBRICA SINO PICA.

C A P. IV. RUoxica Sinopica , quae DIJ-σiνωπικη Graecis dicitur, a Sinope Capis Rubrieae sinopiispadociae urbe olim deferebatur, quemadmodum tempestate nostra ex ςxym0lni

Cappadocia, in qua Sinopis est Civitas, Constantinopolim advehitur, & amercatoribus ad nos importatur, sub nomine tamen Armeni Boli oricntalis; quod quidem nomen , quam fals5 huic terrae impositum sit, satis superquo capite superiori ostendimus. Quod vero hic idem Boius Armenius orientalis vocatus vera Rubrica Sinopica sit, ex notis nunc facilE deprehendi licet: Terra Rubricae Sinopieae enim est , id est hepatis colorem referens , sibique tota concolor, β' - ΦPς ' 'gravis , densa , calculorum expers , admodumque fusilis, acclim diluitur solubilis r Quae quid cm notae omnes huic orientali Bolo vocato conveniunt; nec Rubrica Sinopica quidem spernenda recentis cujusdam Auctoris opinio asserentis , ex Agricolae ...... ' ' ' 'placitis, Rubricam illam, quae in Ilva insula, & Germaniae fodinis effoditur, & Rubriea in Ilva In- in quadratas defertur massas , quam Bolum Armenum vocant, quae maximh-N Germania Chirurgis expetitur ad Sanguinis fluxum cohibendum, & fracta ossia ferrumia siti,fidi . nanda, veram veterum Sinopicam esse et quamquam enim ex Sinope Cappadociae urbe non deseratur, nihil tamen obstat, quo minus in Ilva Tyrrheni maris insula , atque Germaniae metallis , ferrariis , aerariis, argentariis , aurariis , propriisque etiam venis eadem reperiatur. Nam apud Veteres quoquo Rubriea Sinopie ex aliis locis , quam ex Sinope Civitate, Rubrica haec deserebatur, neque infe- loci ςDriori facultate praedita , ut clarissimc faJ Strabo narrat historiarum graVis au- ,3 Sιrisho lib. - .ctor, cujus verba haec sunt : Ex Turritania fertur Rubrica , quae non est det eis θ is . Geograph. rior quam Sinopica terra ; & alibi : In Cappadocia nascitur ea, qua Sinopica Rubrica dicitur omnium optima , chm ea vero Iberica decertat ; idcirco Sino pica appellatur , quod eam mercatores eo deferebant priusquam Ephesiorum emporium tam relebre esset; de alibi: In Carmania dicit Onesicritus esse Rubrisa forinam : & quamvis colore magis , vel minus rubente, Rubrica hujusmodi conspiciatur, non ob hoc inter Sinopicae genera referenda non est ; siquid ei

a veteribus memoriae proditum est, & a fi J Plinio praesertim , s3J Sinopicae

Rubricae tres esse species, rubram scilicet, minus rubentem , & inter has me- Tria sinopteὰ in diam . fa J Ego cum in Ilvae ferrariis, fossoribus astarem , in Rubricae excutien- bricae genera. dis generibus totus fui, omnesque , quo ea, quae ad institutum nostrum pertinere viderentur, felicius, certiusque tractarem , ferri fodinas perlustravi; neque ulla ad hujus rei investigationem visa est promptior , quam quae portui proxima ; hujus enim montem aperte invasere , ejusque latus ob ferri copiar

plane exhausere, ut quae inter diversas ferri vcnas natura compegerit, nemi-ncm lateant. Hoc in loco tria Rubricae sese offerunt genera , unum Sinopicae SVς xlibricae si=e- omnino , αρις ι , quod inter libram & fibram , atque ipsis saepe venis, fer- ctore repertae.

reisque fragmentis includitur; alterum Sinopicae quidem, sed non ita firmi coloris, neque adeo diluti, ut in fabrilem degeneret, reperiturque non secus, atque alterum , sed rarius; tertium fuit fabrilis , cujus colorem animadvertentes , tripliciter etiam dividunt ; quae quidem differentiae, & in nostrate pariter Bolo Armenio videntur, & in orientali fino vocato . Rursus tam Boius Arme- Boli Armeni vires. nus vulgaris , quam orientalis vulgo dictus, iisdem viribus pollet, exiccandi videlicet, feJastringendi, atque obstruendi: quamobrem poti alvum sistunt, e Gat ηιιιμ. s. δε

sanguinis profluvium cohibent, vermes enecant, atque medicamentis empla- compos meae. secvnsti eis miscentur . Avicenna secundo Canonum Capite de luto macra, sive,u: is ... M , , ut mavis, magra feJ Pauli auctoritate dicit, quod V m es ut ejus utar verbis) reis.,. o. ,s. '

in operationibus suticitatis , ct exiccationis melius , quam sigillatum. Rubricam e tinera lib. hane in pretio fit in a Trojanis usque temporibus ffJ Homerus testatur i is misisti, enim illitas Rubrica naves commendat; nunc etiam pictoribus utilis. In Lusitania, ubi maxima ejus copia reperitur, pulcherrima ex ipsa vasa conficiuntur, quae

86쪽

I 4 Armarium Primum

quae ita haerent, cum labiis admoventur, ut difficulter avelli queant; plurima Terra Sinopicae no- quoque in Hispania reperitur,quo in loco Arabica ferε voce almure appellant; iΠλ Germani vero hanc ipsam bergroetei nominant ; Italice Sinopia vulgo dicitur.

Q Theophrastus de

Iapidibus . Rubriea SInopica dupliciter accipitur. cb Samosius exercit Plinian. in Solin. e Theopbrastus de lapidibuI. Bolus in serreis scidinis Interatnnensi-hus observatuS . Bolus ferrearum particularum separationem adjuvat. Bolus serrum conti

net a

lapidibus. Etymologia. a Dioffereides lib. .

primo de antidot. Tria Rubrieae fabrilis genera a

Rubrieae fabriles ubi nascantur . Optiniae Rubrieae

quae .

mina .

Rubricarum plura reeensebantur genera apud veteres ; quarum mentionem faele saJ Theophrastus. ΓνJ Sinopica Rubrica vocatur etiam .s -- , 8c Zosimo σ-... Dupliciter autem apud Graecos acci pitur , ut advertit LbJ Salmatius : modo enim generaliter de omnibus Rubricis usurpatur; modo peculiare earum genus signincat, quod ex Sinope advehebatur . Hine factum est sortasse , ut Arabes Rubricam fabrilem cum Sinopica confuderint : utramque enim Tino simaera appellarunt, idest lutum rubrum . Rubricae vero , ac Bolares terrae ut plurimum reperiuntur in venis ferreis , ue refert scJ Theophrastus, a & praeter Auctorem nostrum nos quoque observavimus in nuper deleetis Interamnensibus sodinis , in quibus serrum inter Boli amplexus retineri , ac foveri eomperimus placentae in modum , cujus ossicium esse videtur, salinos, sulphureosque halitus inferne prodeuntes, a reliquis, quibus permitientur, separare , ac per proprios poros, veluti per quasdam glandulas trajectos , ideoque apta partium fisura, atque idoneo stu invieem concrctos, in serri alimoniam ae subitantiam commutare . Hine praedictae Bolares terra nonnihil ferri admixtum produnt: si enim aeido dissolvantur, sub viridem colorem praeseserunt aeque ac ferrum , & vi pollent adstrietoria. Nonnullas vero Bolares terras auri quoque portionem continere verosimile est ; inter quas eminet Bolus Toccavi ensis . 3 Accepit haec Plinius a ιθ Theophrasto , qui eadem de tribus terrae Sinopicae generibus scribit.

DE RUBRICA FABRILI.

C A P. V. Rinraca faJ fabrilis Graecis est miκIsi, ', quia rubet, & fabris usum

praestat, ad lineas producendas supra lignum , cum serra lignum ipsui dividere volunt; ideo fabrilis Rubricae nomen invenit. Ejus tamen genera tria sunt, quemadmodum etiam de Sinopica bJ Plinii testimonio superilis diximus , videlicet rubra, minus rubens, & inter has media, quae quidem species distinctae in Armario propriis in loculis conspici possunt. Reperiuntur autem hujusmodi Rubricae in omnibus ferὰ metallorum fodinis , & nonnunquam in propriis venis . optimae sunt illapidosae, & friabiles, fabris, & pictoribus tantum expetitae . In medicina vero nullius sunt usus , minore enim per omnia effectu, quam Sinopicae sunt. Hae parum ab Ochra differunt, immo ut Dioscorides ait exusa Ochra Rubri fabrilis evadit. DcJ Theophrastus quoque na rat quendam Cidum primum fuisse , qui ex combusta ochra Rubricam fecit. Arabes non distinguunt Rubricam Sinopicam a fabrili: itaque utramque eodem nomine appellant: scilicet macra, vel mura. Germani vero rotet, sive rotet- seis vocant: vulgo Terra rossa, & Sinopica dicitur.

DE A LANA GLEBA.

CAP. V I. IN multorum fossilium cognitione diu ac saepe desudavimus: interdum

enim eadem res multis nominibus a Scriptoribus designatur quae apud alios nomina diversarum sunt rerum sortita: nonnunquam idem nomen a diversis Auctoribus diversis fossilibus positum est . Quae varietas tum nominum, tum interpretationum, non exiguam rebus obscuritatem afferre solet . Nunc vero in Alana gleba describenda contrarium nobis evenire videtur : obscuritas enim nobis offunditur, non propter nominum varietatem, aut interpretatio . num diversitatem; sed quia nimis pauca de ca scripta reperiuntur: solus enim a amith toli , 7. faJ AEgineta inter veteres quod sciam ) hujus terrae meminit, ejus facultatem tantum exprimens his verbis: Alana gleba Armeniae vim obtinet; quamobrem i. Vix possumus dignoscere, quae nain sit vera, & genuina . Verum quia ab Alanis

. luti,diu 'I Ad populis , qui nunc Vallachi, gleba quaedam advehitur in fusco lutea, colore ei et ore . Ron dissimilis, quae vulgo Terra d'ombra a Pictoribus vocatur, qua, tabe assectis, di pe-

87쪽

& pestilentibus morbis eorreptis ejus regionis incolae utuntur; facit E adducor, Eiusdem vἰres in ut credam hanc ipsam esse, cujus vis a Paulo ita breviter descripta est, praeseria b linxii R δ' gR 'tim ciun hujus terrae dilutum contra malignas febres ipse sim expertus.

DE SAMIA TERRA.C A P. VII. SAMia faJ terra a Samo insula dicta est; duorum est generum, una quae Colly

rion nominatur , quod soleat oculorum medicamentis admisceri, quae Col

lyria appellantur. Quae quidem candida est, levis , pinguis, mollis, linguaeque glutinosa, sub dulcis, atque friabilis , f IJ συρωπικοῖ, Graecis dicta. Mediocriter

refrigerat, & exiccat: verum e Galeni sententia lavari non debet. Prodest sanguinem expuentibus cum rosaceo saccharo deglutita, vel aliter sumpta. Contra ferarum morsus , & lethalia venena, pota ex vino, non autem ex aqua auxiliatur: internis quoque ulceribus opitulatur. Quin etiam emplastris miscetur, quae siccandi causa componuntur; quapropter in mammarum , ac testiur inflammationibus adhibetur trita cum aqua, rosaceo tanto adjecto, ut pharmacum exarescere non sinat. Altera fbJ, quae Aser vocatur, globosior est,ex crustis constans cotis modo , prae densa, levis, tenax , viscosa ; iisdem viribus pollet,

quibus Collyrion, sed imbecillioribus; ut Dioscorides ait Galenus feJ tamen

Samio Astere, tanquam praestantiore, semper usus est. Recentiores plerique opinantur, ex Samo in Italiam hodie non afferri r

proinde faJ non recth sentiunt, qui putant Lapidem specuIarem , Alumensesolae

officinis vocatum , legitimum Samium Asterem esse; nec mintis errant, qui Tal- cum sibi esse persuadent, cum neque notis, neque viribus cum Samio conveniant . Antiqui ex Samia quadam terra vasa conficiebant, ut Plautus in Captivis author est, dicens: Samiis vasis utitur: verum, an de hac ipsa, cujus Dioscorides mentionem fecit, intellexerit, non satis perspicuum est. Neque etiam verisimile est, Hippocratem libro de natura muliebri eandem Samiam intellexisse, cujus cx Dioscoridis, & Galeni placitis meminimus modo; quandoquidem terram quandam nigram Samiam ipse appellabat, quam aqua bibendam ad provocanda menstrua propinare solitus erat. Caeterum Samiam utramque terram invenimus, cum in Ilva Insula, tum etiam alibi, omnibus sand notis, quibus ab Authoribus describitur, ut in Armarii loculis, in quibus a me asservatur, videre est i lichtenim ex Samo Insula ad nos non amplius de tempore afferatur, non tamen ob id dicendum est, aliis in locis reperiri non posse. Quod quidem de reliquis, quibus a locis ab Antiquis nomina indita sunt, intelligendum arbitror; neque interim disteor terras quas clam csse, quae peculiaribus in locis solum reperiantur: At plurimas etiam terras esse constat certis locis a Veteribus assignatas, quae in aliis regionibus etiam tunc invcniebantur, vel postea inventae sunt: ita tamen antiquorum literis proditum fuit, vel quia horum locorum terras, tanquam optimas, & frequentissimas, alibi vero rarissimas, nec adeo efficaces, celebrare voluerunt, vel quia i digenarum incuria aliarum Orbis partium, quas ipsi non perlustraverant, terrae ipsae ignotae erant.

Etymologia. Samia terra duplex.

Collyrii notae.

mium .

Eiusdem vires Asteris Samii deseriptio.

Ioco I

Idem Φ. Simp. Aster Samius diversus est a Lapide spe eulari, & Talco. Ex Samia terra vasa

antiquitus conficiebantur a

Samia terra Hippocratis non est eadem ac Galeni & Di seoridis . Utraque terra Samia in uva, aliisque locis reperitur. Eaedem terrae diversis in Ioeis nasci pose

sunt. Terrae eur ab an

liquis peeuliaribus

quorunciam locorum

nominibus sint in lignitae .

Terrae Samiae, praeter Ilvensem ae Melitensem, Norveticam albicantem eommode substitui posse testatur V vormius a . Arabibus Naisciamus,idest,tutum Samium, vocatur . Alterum a) In Musto ore eius genus s νδ πριν-- quasi casei aspec u referens,non -υν,ut apud Plinium legitur,appellandum m/ovo lib. 1. βct. r. nonnulli censent: nam re vera caseum amulatur . Sed correctione egere hic locus minime videtur :recte enim συμ-αὸν dici potuit a ἀρω traho,& οέ ωs visus,quod res molestas ex oculis trahat,atque expurget. Vertim nonnulla Ms s. loco syropieon habent collyrion ς quam lectionem probant Plinii Interpretos, ac Salmasius b , qui ita hane terram appellatam existimat etiam a Dioseoride , non Solin s exercit. quia oculis medeatur, sed ob eolorem cinereum ti enim Gracis subcinerieius panis dieitur, ε'onMη- i' Solim unde

88쪽

Collyrii etymol Terrarum utilitas in Collyriis. Et v mologia . aὶ Dioscorides lib. D

Τerrae Chiae deseriptio di vires . Etymologia. a) OD1corides lib. .

Etymologia. a Theophrastus lib.

Gaunus 9. Simpl. PIInius lib. 3 .c. 6. AEA Mia lib. 7. Eretria duplex.

16 Armarium Primum o

unde κολλύειον, nempe einereum : quod nomen primum iis oeulorum medicamentis Impositum fuit, quae aisn-δα, & τεπα, hoc est cinere a vocantur, ac deinde de omnibus usurpatum . Hinc conjicit, nulla alia ratione adductum Plinium, quam solo collyrii nomine, quod apud Dioscoridem legerat, terrae Samiae vires ophthalmicas incaute tribuisse . Sed non videmus, pace tanti viri, cur non aliun de , quam ex Dioscoride potuerit Plinius hujus terrae facultates edoceri. Praesertim clim nominis etymologiam aliunde alii desumant, qui collyria dicta esse contendunt a viribus, quibus pollent , nempe, sis a λυριν τοσβυν , hoc est a cohibendo fluxu : juxta quorum sententiam, non inepte, etiam ex nominis ratione, vires terrae Samiae colligi possunt. Immo ab Illustrissimo Laneisio accepimus, huiusmodi terrarum genera ad oculorum vitia ut illisma se in collyriis comperisse I utpote quae acidum absorbent , di detergendi facultate praedita sunt. Sicuti etiam pro certo a firmare non auserimus, utra ex his vocibus , collyrion , an syropicon Pliniani Codicis genuina sit. Illud tantum probabile est, alteram ex his interpretationis gratia, quod idem significet, in marsine aut supra lineam additam, ex Inde in textum irrepsisse , ut plerunque evenit: nisi collyrion potius recipiendum vide tur, quod sit magis usitatum .set J Samius aster Ausis apud Averroem de alios Arabes appellatur : Graeci vero recentiores, lapidem Selenitem seu Specularem , qui vulgo Acumen Serioia dicitur , - nominarunt. Unde ista fortasse rerum homonymia decepti Auctores, Asterem Samium , de quo hic agitur, idem esse puta runt, ac lapidem Talcum, di Specularem .

C A P. VIII. CHia faJ dicitur, quod ex Chio Insula deferatur,Samiae terrae similis; est enim

candida, glutinosa, & aqua dilui celerrima; sed praesertur, quae ad cine-rcum colorem vergit. Effectus ejus, qui Samiae ; efficaciter tamen stringit, &abstergendi maxima vi pollet, quapropter mulieribus utilis est, ad faciem ab L tergendam, erugandamque I ulceribus quoque carnem , & cicatricem inducit, ambustis praesertim.

C A P. IX. SE Li n us i 1 f. J ex Selinunte oppido Siciliae nomen invenit: candida est,

splendens , atque friabilis . Eadcm vis Selinusiae tribuitur, quae Chiae: nam extersoriam facultatem valde moderatam habet; quapropter interdum foeminae ad faciem hac utuntur : verum cum levi siccatione, ac extersione, neque caliditatis, neque frigiditatis manifeste particeps est; & propterea ad uic cra in superinficie corporum commoda existit, qualia sunt ambustorum . Haec eadem facultas Chiae; de qua superitis diximus , attribuitur ab Aetio . Haec δε eaeruleo insciatur

ut fbJ Vitruvius inquit colorem indici imitatur.

DE MELIA.C A P. X. ME L i a faJ ab Insula Cycladum Melo dicta est, unde etiam Melinus dicitur

color: cinerea est, & aliquando candida; sed macra,& aspera; linguam tactu siccat: Aluminosam facultatem habet, sed remissam ; quare lepras , & vitiligines abstergit, corpus nitidum reddit. Hac Ucteres ad navium picturas utc-bantur .

DE ERETRIA.C A P. XI. ER E τ α i a faJdicitur, quod ex Eretria Euboeae Civitate asseratur: duorum est

generum, altera alba, cinerea altera e valde candida utuntur Pictores ; cinere a tantum in medicina praesertur. Probatur mollitie, & cum aereis operibus

attria

89쪽

Terra. II

attrita, lineam violaceam reserat. Lavatur ut cerussa; vim habet refrigerato- Eretriae notae bonIriam, atque astringentem , leviterque mollientem ἱ cava explet, & sanguino- h. i . lenta conglutinat . ius vir'.

DE MELITENSI TERRA,

Vulgo Petra S. Pauli.

C A P. XII.

I Exi, Melitensis a Melita Insula, vulgo Malta , ex qua modo importa- Etymoloi,ia. tur, dicta est : Terra S. Pauli a nonnullis vocatur ; a circulatoribus enim quibusdam venditur, qui se a Sancto Paulo originem traκisse jactitant. Terra est sub candida, mollis, teri facilis, linguaeque glutinosa, admodum levis, atque Terrae Melliensis pinguis et Samiae quidem ut recens quidam Auctor etiam scribit non dissimilis. 4ςst ipΠο- Pota adversus venena, &serpentium morsus auxiliatur. Contra fungorum ve- Ejusdem vires. nena ut saepius experimento probavimus praestantissimum est remedium; praesertim si drachmae trcs cum cretico vino illico propinentur.

DE CIMOLIA.C A P. XIII. CIMO Lia faJvel creta Cimolia a Cimolo Insula dicta est,cujus duplex genus;

altera quidem candida, altera ad purpureum vergens . Hodie Saponaria turra a nonnullis vocatur , tum quia substantia seponem refert, tum vero quia saponi admisceri solet ut etiam mos erat antiquorum in vestibus abluendis . Praestat, quae innatam habet pinguedinem ; tactuque frigida sentitur. Utriusque Cimoliae trustum sub nomine Boli candidi, & Carnei boli ex Ilva primo ad me Perserendum curavit reconditae eruditionis vir Andreas Caesalpinus Aretinus, quo olim Pisis usus sum Praeceptore, qui summo ingenii acumini singularem humanitatem adjungit; nedum enim haec paucula, verum & quamplurima alii summa diligentia, studioque collecta , quae sua est benignitas, me certe sui studiosissimum humanissime docuit; cui ego utinam aliquando gratiam referre ponsim, habebo certe dum vivam quantas maximas animus meus capere poterit.

Caeterum hujusmodi Bolum candidum, quem Cimoliam candidam,cum fbJ Cordo putamus manibus propriis collegi in ferri fodinis Ilvae Insulae, illi in totum similem, qui ex Anglia, sive Britannia advehitur, unde etiam Insulae nomen olim fuit Albion, cujus Cajus Caesar in Commentariis de Bello Gallico , & plerique alii Authores meminerunt: ex quo quidem Bolo in quibusdam Flandriae locis , simul cum Gallico sepone orbiculi formantur ad panni maculas cluendas , tollendosque naevos idonei. Praeter candidam Cimoliam in iisdem ferri fodinis,

reperitur etiam in candido-purpurea, quae cum interdum carnis colorem referat, ideo Carneus bolus a Praeceptore meo vocabatur . Tertiam ex tanta,diversisque locis eruta copia, quam in Ilva Fos res mihi porrigebant, duabus his addidi, candidam nempe ; sed nigris quibusdam intervenientibus venis interceptamia. His accedit una colore nonnihil luteo , & altera ochra admixta impura i reliquis vero notis utraque a tribus superioribus non dissidet; ambae enim dum recentes, molles sunt, pingues, leves, contrectarique manibus, ut adeps, possunt.

Sed clim omnes hae, ut etiam ochra , exilioribus glebis, nec ita frequenter Ilvae Ferrariis promiscue interpositae sint; includitur quiddam tenuioribus ferri venis, veluti ipsius medulla Cimoliae simillimum, nisi delicatius , rariusque esset,& candore vinceret. Libet etiam hic reserre caetera , quae ferreae illae fodinae ostentant, Cimoliam imitantia: sunt magnae, & frequentes glebae, colore nonnihil fuscae, quas primo intuitu Cimoliam quis existimaret; tamen non aliter,

C quam

genus a Bonitatis notae

C .cialpini laudes . Cimolia eandida in Ilva reperta. bὶ Ghrius Cordus in Diogeorid. lib. I.

Cimolia eandido- purpurea in Ilva o servata. Aliae terrarum siweles iii Ilva obser

vatae.

90쪽

b Agricola tu. 1. de natura fossin Pnigitis unde dicta. Etymologia. a) PIIuius lib. II.

1 8 Armarium Primum

quam si quid arenosae materiae haberent, quod a Cimolia alienum est, neque ita molles sunt, neque pingues. Harum maximas Pirigit idem , minores Eretriam iesse nonnulli volunt; quan vis veram Cimoliam istarum quibusdam inclusam vidi, quam veluti densae quaedam crustae cingebant. Cimolia ex tribus superioribus generibus aliqua vim habet ut scJ Galenus ait partim refrigerandi, partim digerendi, praesertim si non fuerit lota : Iota vero sine ullo morsu siccatraceto diluta parotidas, & alia tubercula discutit. Ambusta igni si statim Cimolia oblinantur, pustulas non sentient: Ejus loco quidam utuntur ferri, &molae retrimentis in subditam aquam congcstis ; sed cum legitimam ex Ilva,&,ex Anglia facile habere possimus, non est cur in ejus locum aliud substituamus .

CimoIIa terra σώατρος γου ab Hippocrate voeatur,tima Galeni interpretationem,a σμήχω abstergo;quod vi polleat detersiva : hinc a Theophrasto ob eandem rationem πλυιπις γη dicta est a πλώω lavo , quod in usu sciret ad pannorum maculas abluendas . Arabibus is . Tino histili a , nimirum , Lutum Cimolium.

C A P. XIV. PN iciris fi J dicitur, quod ex Pirigeo Libyae pago afferatur ; alia nigra est

perinde ut Ampelites, alia cinerea est Eretriae siti illima , grandioribus tamen glebis: adeo glutinosa, & tenax est , ut tactu linguae pensilis haereat, tota quidem facultate Cimoliae affinitis, infirmior tamen. Nigrae Pnigitidis simillima terra illa cst, quam cretam nigram vocant, qua Rubricae loco Lignarii fabri, atque Pictorcs, quibusdam locis utuntur : cujus sententiae fuit etiam Georgius

PnIgitis non modo a Pagi nomine , sed etiam ab ejus virtute, qua fauces praecludit, appellata ereditur. πνίγω enim sui soco significat.

DE PAR ET ONIO.C A P. XV. PALAEro Niu Μ ut faJ Plinius ait nomen loci habet: ex AEgypti enim civi

tate ejus nominis venit. Terra est candida, pinguis, tenacissima, quae , ut dicunt, fit ex spuma maris solidata cum limo, & ideo conchae minutae inveniuntur in ea. Abstergendi facultatem citra morsum obtinet: ca nunc Pictores

utuntur.

DE OCHRA .

C A P. XVI. Cu faJ terra glebosa .est coloris lutei, quae cum in metallorum fodinis, tum in venis propriis reperitur. Optima est quae levis, Diabilis, lapidibus

. carens , saturato colore . f i J Copiosam, atque praestantiis mam Ochram in propria vena, non longe a Balneo regio, juxta chalcanthi fodinas invenimus. Sed reperitur citam optima in Corsica insula, in Ilva, in Volaterrano agro, atqui multis aliis Italiae, & Germaniae locis . Veluti fbJ Cadmia uritur, atquc lavatur: tubera, instammationesque dissipat, excrcscere carnes prohibet,cum cera concava explet, tophosque articulorum coinminuit. Quidam arte Ochram conficiunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION