Speculum sapientiae matronalis, ex vita Sanctae Franciscae Romanae fundatricis sororum turris speculorum, panegyricus Authore Andrea Valladerio..

발행: 1609년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

et ira audire toties illi pectus, atque viscera horrore nescio quo couulsa subuertebatur, Ide sentiebat,sulfcreba que quoties per inominatas, & mulierculis prostituti pudoris vulgares vias necessarium illi iter esse ad quastanae cum illo cruciatu, omni ope, atque remedio, ex eo coeno eripiendas, ingenti caritatis studio, se deprimebat. Aliquando trans Tyberi in proxime ad Hebrarorum aream,cum iter necessariὀageret, quodam in tugurio, aliquot cacodaemones tripudiantes, bacchantesque aspexit, ex quo viciniam sciscitata, num

sceleris quippiam eo loci proxime patratum fuisset,

par ibi nobilium scortorum, magna lenonum, atque perditorum, hominum frequentia, venale, & clarum

degere accepit: nec cunctata amplius aediti conductitiarum dominum ipsa conuenit; monuit non ferendum esse cxecratum emporium, turpemque eum quaestum in eius domo, cum tanta numinis iniuria,

exerceri. facile persuasit ille expulsis scelere,simul suas

aedes meretricia, tartareaque frequentia expiauit.

Hinc maiori rabie in illam succensus Diabolus, indignissime passus se subinde eiusmodi ereptis ex fauciabus praedis, a Beata prancisca fatigari; crepare, stemere, furere ardentius; illi ut taedium, vel desperationem afferret, sese passim cum furiali comitatu offerre, iam mascula, iam muliebri specie, lasciua, atque Sotadica gesticulationum infamium repraesentatione detest bilem quae illa constanti, ac virili animo,minimo momento disiecta omnia ludificabatur. Inde non multo interuallo, Beatae mulieri, ad D. Ioannis Lateranensis

82쪽

ancycae Romana. cum vannotia proficiscenti nequissimus ille, ac spu cissimus omnium libidinum,ac scelerum praegustator se obuium ad sacram S S. Petri,& Marcellini aedem dederat , dum illa tantisper an ex grauiditate snam urerum ferebat an ex lassitudine subsidere Paulum coacta insendum insidiatorem honorati, & elegantis senis figura laruatum conspicata, atque ab eo ad scelus nefarie prouocata e vestigio scelestum lenonem ora tionis praesenti, vulgarique subsidio, ad fugam impulit. Quo ille dedecore misere clusus, &fractus,no iste proxime consequenti, cadauer hominimia tolerabili foetore peltilentistimum in eius cubiculum intulit, in quo diu, multumque volutatam usque adeo purulenta ea mephiti in secit, ut deinceps lethalis ille odor per omnes corporis paytes late distusus, maxime in interiore phantasia semper inhaeserit, sic ut ontracta perpetua stomachi infirnestate,serὸ perpetuo nauseabunda cibos omnis generis fastidiret,egereretque: eqque

ex tempore omnium virorum, adeoque mariti appropinquatione spurcam illana graveolentiam persentiret, imo illi omnia corporis membra, quoties facti illius in mentem veniret, horrescerent. Dicat albquis, haec si ita sunt,ubi illa uxoria erga maritum ex d o-cumento Apostoli amicitia, maximoin tanta nuptia ,

lis obsequii aversione Z Dixi equidem modo, illam nihil in eo genere praeter obedientiam,nisi cum ingenti, cruciatu attuliste, in quo quantum viro tribueret,qqatum voluntati diuinae afferret ostendebat, quae tanto incommodo obsequeretur. De caetero illi nec possis

83쪽

bilem sanctis, nec necessariam inanis vanitatis imponunt necessitatem , qui illos humanorum affectuum expertes, atque ut Stoice dicam, esse volunt, a quibus ne Claristum quidem penitus abhorruisse, fide tenemus, una vel amicum Lazarum comploraret, vel

Ioannem,prae cxteris carum, ac tenerum naberet. In

veniemus in B.Francisca quod omnibus foerninis imbrandum amoris uxorij exemplum proponamus.Nam si pene sacrilegum, saltem Deo valde inuisum, &matrimonij sacramento iniuriosum censendum est, non inter se coniuges ea quam arcti illima, quae inter homines potest, necessitudine esse coniunctos, cum ea crorum Christianorum parte,illa infinita charitas,qua Christus dilexit Ecclesiam, repraesentetur; haud qua quam dubium esse,vel obssurum cuipiam oportebi Sanctam, qu/ς caeteras omnes virtutes ad summum excoluir, hanc etiam excelsissimo fastigio erexisse. De quo ut nullam aliam coniecturam haberemus, quan tum faciendum putamus,in illa flagrantissima vitae e peditioris cupiditat Marito Laurentio hac calamitosis lima vita expedito, ipsam eius obitu tam acerbas, tamque uberes lacrymas,eius desiderio,profudisse,nbihil ut praeter ipsum amare, nullum unquam tantum ausisse dolorem in vita, nullam nisi diuini consili, de mariti interitu, consolationem accipere posse crederetur Z Quo eodem ex genere, non faciam ut B. Delphinae, eius, qua de proxime dicebamus, factu si lentio iacere consepultum feram. Missus a Roberto. Rege c 'nsanguineo B AletizWius maritus Parisios pro .

84쪽

Franciscae Romanae. 27 Caroli Calabri matrimonio. diem ibi conci Ist extre' .. .

mum B. Delphina, quae Auenione cum Rege rema' Ca-mserat, per idem tempus, quo Aletiarius coniunx Pari-i 2 fijs decedebat in caelum, visa est Regi, Reginaeque

lito incultior e mensa surgere,vultu admodum inam lato, ubertim lacrymas ex oculis fundere, eiulare, pia gere,& extraordinario quodam sese moerore conlacere. inarepentina mutatione offeri si Principes, cum eius luctus ex ordine causam sciscitarentur, suauissimuAlgiarium respondit Parisis diem obijsse supremum, reque per veredatios cursores sedulo explorata, compertum est eadem illa hora, qua funebrem questum inchoaverat, contigisse. Geminum mulieribus Christianis propositum ex eplar, ut maritos, Dei ipsius loco diliga colant, ueant,observent; non fastidiota, non morose, non insolente quarum pleriique id vitium est,ut minus id amet, quod magis habent;id magis appetant, quod magis iustae amicitiae leges vetant. Quod porro virum caput esse mulieris, illique mulie- . rem subiectam esse oportere, tanquam domino, imo

veluti Christo diuinus Apostolus definiuit , qui voluit aliud, quam mulierem, si dici fas est, nihil audire, nihil videre, nihil eloqui, nihil gustare, probare que, niihil sentire, nihil suspicari, nihil cogitare, nihil

velle, nihil sapere, quae omnia capite continentur, inconsulto marito Moere non p edem, non manum, non corpus, nisi illius sui capitis ductu, atque abitrio, M. commouere Θ Quantum ad liberorum educationem : ' '

Hero speculo repr sentatae, mirabile est, quam se ex II '

85쪽

Uita Sanctaecellentem omni ex parte matremfamilias exhibuerit. Prolem ex Laurentio praeclaram, & numerosim clementissimus illi Deus prosperauit: Scce emmsic benedi

cetur homo, qui timet dominum. Uxor tua sicut mitis abun

dans in latemus domus tuae. Q ain illi selichalcita foecundi uteri, credo, Deus indulsit potius,ut orbi Christi,no prolis instituendae exadtam in B. Francisca ideam delinearet, quesu quod ipsa id admodum aut curaret, aut quaereret. Nam optime conscia quam caro stetis set Heli sacerdoti prauam liberis diiciplinam dedisse, quam gloriosum contra fuisset Annae Deo magis,qua suo genio parturi sie,& nobilissima: Machabaeorum parenti adeo generosam caelo sobolcm immisisse, quod ea filijs fortiter ad mortem oppetandam impe tendis aliquando dixisset, fecissetve, ipsa,tota vita suorum mentibus , moribusque exprestum esse voluit. Nescio qualiter in itero meo apparuistis: neque enim ego spiritum, animam donaui uobis, ' mitam , singulorum membra non ego ipsa compegi, sed mundi creator, qui formauit hominis natiuitatem, quique omnium inuenit originem. Tum ultimo decertanti ad ultimam Luctam exstinat, sando, Fili mi, mi eme mei, inquit, quae re in utero no mmensibusportaui, em lac triennio dedi, em alui; Cr in aetatem istam perduxi. Peto nate, ut picias caelum, terram, crad omnia quς in eis siunt, intelligas quia ex nihilo fecit ilia Deus. Hanc illa mercedem unam exposcit fastidiorum, & laborum suorum, quam unam matrimonio propositam in Christiana schola didicerat, ut liberi

caelo, non solo procreentur. Ergo cos, ante omnia

86쪽

Fran cae Romanae. 28

prohibebat quidquam audire,aut spectare, fiod non

esset cum honestate, cum pietate coniunctum : ab illis societatibus maxime arcebat,ubi suspicio esset aut friuola, aut vitiosa, aut non ira decora tractati : Dauidicos concentus, de sacros hymnos, non sputatilicas, & pruritu nefando aurium infames cantilenas edocebat : ijs magi tris potissimum committebat, qui non magis literarum scientia, quam probitatis cultu excellerent, qualesque Philosophus Seneca dicebat,

Quos magis mirere cum videris,quam cum audiuerisΛ ti via acum liberali do istrina, excolenda pariter conscientiae Disciplinam haurirent : diebus festis secum ad rem diuinam, atque ad sacras conciones gregatim ductabat, quos illa dies totos religioso cultui deuouebat. Denique in hoc omnium maximo, & imprimis arduo, &supremo negotio prolis optime imbuendar, ut quo semel imbuta recens fuisset, odorem deinde seruaret,quantum B. Francisca profecerit,ad ultimum apparuit, cu filios su ipersimiles,sancta anctos,quod ego in summis illius miraculi, certe censeo, procreauit, uti Carolus Caluus Imperator, atque Rex Gallia rum non magis Resium esse, atri gloriosum dicere so lebat, Regnare, quam Reges facere, aut faetis a se Re gibus Imperare. In caeteris unum nostra Beata insignem extulit, Euangelistam appellauerat, qui inde a tenera aetate, senili maturitate quadam, & Prophetiae quoque miraculo claruit. At enim semel educto e vagina gladio, qui ex Patris ense pendebat, eo in Patris vii renes leuiter obuerso, hauci nullo ab hinc tepore,

87쪽

vita Sanctae inquit, mi Pater, hoc ipso in loco,&grauem, & perbculosum ictum accipies: nec vana filii, vel puerilis de- nunciatio. Anno M. CCCC. vi. LadHao Rege Neapolitano ab Romanis per tumultum, & seditionem, ad urbis custodiam aduocato, populari, ut Ope assolet, contentione, inter ciues,&Ladistat milites concitata, Laurentius Parens, quod illi ante fuerat ab suo Euangelista praenunciatum, in illo ciuili tumultu, fuit grauistimo sub rencs vulnere transverberatus. Nec semel Euangelista adolescentulus, ac pene puer euentura praedixit. Virum alias religiosum, eorum mendicantium ex numero,qui sublata pera ostiatim stipem colligunt, certo prognostico admonuit fore, ut breui illum mendicantis habitum, cum honoratiori, vestitu commutaret; Vt dixit, ut accidit. Ille paulo post fuit inauguratus Episcopus. Praecipuo cultu Sanctissimus puer SS. Abbates Onufrium,atque Antonium prosequebaturi porro horribiliinguinaria lue Romana umbem, edum in morem,depopulante,ipse in pestilem tem quoque morbum pro sus se moriturum breui praesentit: calide Confessionis peccatorum ministrum Sacerdotem expethi, matrem premonuit par illud Sanchorum tutelarium aduentare magna Ange- lorum turba stipatuita , ut illum extempore in coelum, aeternum Beatorum domicilium prose luantur. Qua

opportune profectὀ, illo ipso die, inestabili quadam

voluptate,Beatus nouem modo annorum puer ad cplestem patriam ex funesto ergastulo euolauit, vixque egressus ex carceribus, decursione mirabili, metamo attigit.

88쪽

Franciscae Romana. α' attigit. De quo ne ulla causa dubij haereremus, eadem hora, qua ille decesserat,puella quaedam in illa vicinia, lue quoque populari correpta, etsi iana linguae usum

ex morbo perdiderat, resolutis momento faucibus, Euangelistam conclamat Pontianum numerosa Αngelorum multitudine circumuallatum se conspicero

gloriosum ad j dera gradientem. Vaticinium fuit.

Familiares attoniti,re pervestigata, compertui eadem hora Euangelistam ε vitiis ad superos emigrasse. Si id parum est, ecce iterum Agnetem puellam quinquennem fraternae sanctimoniae consectatam. Vix anno transacto, Francista domi in cubiculo orationi, primulum pungente aurora, vacabat. Evangelistam suum clare redeunte adspicit, eadem aetate, ea statura

corpusculi, ea specie, qua obierat, nisi quod multo pulchrior lucidissimi syderis instar emicas apparebat, altero vcluti coaevo puero paris pulchritudinis comitante. Mater ijs spectaculis haud insueta, dulcissima

bole consalutata, simul perdiu de caelesti gloria,qua

fruebatur colloquuta, inruper ab eo certior facta e cundo illum Angelorum conscriptum choro, demuextremu id audsit, quod maxime auebat, se potissimue cςlo delapsiam reuenisse, ut Agnete serore iucundissima sibi inter Angelos adnumerandam adiungeret: quibus genitricem affatus, solatusque diuinae significatione Voluntatis, repente ex oculis sese in auras mira celeritate proripuit; ac post Paulum Agnes corpore expedita caelum petijt, postquam decumbentis ad te ctulum mater Columbam prccipuo candore albicam

89쪽

Vita Sanctaetem circumuolitantem ante prospexisset, ouae succense cereo ad rostrum appeto, iacentis puellς membra singula pedetentim veluti obsignabat. Iam satis de liberis, quae Philosophus Aristote es tanti momenti esse censuit, ut maximam parentum felicitatis Partem in ea cura constitutam putarit, illa enim eius sunt in oeconomicis. Cum ergo tanta adhibeatur u pro corporis esea, qui liberis, m matre educatrice Z nonne protinus omne studium fuerit adhibendum 3 hoc enim solo hon)inum conditio mortalis Gistens per juccessionem immortalitatem consequitur, omniaque parentum vota huc tendunt. Q mobrem qia ista ne figit Deos ipsos videtur ne,igere. Maxime vero id exemplo ficiendum existimat. Nisienim parentes exemplum vita flijspraestent, euirintem excusati nis causam erga se istis relinquunt.. c timendum est, ne contempti a filist quasinon bene vixermi, in senectute desierantur. Id nos quotidie lamentabili experientia accidere non tam videmus,quam merito ingemiscimus,ut sibi flagella fecisse non liberos parentes ut plurimum sentire cogantur. De reliqua similia ad tertiam figuram expressa non ero prolixior, de quibus Apostolus imperat, Domini quod rufum est, . AEquumeruis aestate, scientes quod oe mos Dominum habetis in caelo. A tque ite.

rum, Et mos Domini eadem facite illis remitteres mina cienim quia σ illorum, vester dominus estis caelis, personarum acceptio non e apud Deum. Pudet referre quam tu

piter in ea Christiani osscij parte peccetur. Corpore,

atque animo constamus omnes,lerui, liberique: utrique eundem seruatorem, ac dominum, eandem pro- -

90쪽

Franc Romana 3 opostam gloriam habemus: quo fit ut matresfamilias

quia spiritum eodem ex fonte hauseriant, seruorumetim curam gerere teneantur, neque eos ita, ut muta quaedam,languidaque pecora contemnant, quos alia quando in caelo aequales, forte etiam superiores habiturae sunt; corpora vero ne vel immoderate sana opprimant, vel aegra indignissimh Barbarorum more, prosiciant. Aristoteles optimus magister haud multo

lecus, quanquam minime Christianus praecipit; Cum or ... seruis autem,inqui ita versetur,ut nequesuperboseosinat, neque abieritos. V propter oportet considerationem habere acindulare illis, permittere singu&secundum merita, cibumque tim, m quietem,cν castigationem; verbo, opere Messicorum artem imit ado. Ego autenticescriptum in B. Franciscae actis inuenio, tanta affabilitate tractabilem se, atque amabilem omnibus praestitisse, ut sen uos praeut germanos fiatres, ancillas velut sorores, aequalesque coleret; imo gauderet ex aequo per omnia cum domesticis macipus tractari, haberique: eos

si aliqua levicula culpa laesisset, demisse ab illis errati

veniam postulare, erroremque,quantuluscunque es set, extemplo corrigere conlueuisse. Qui si e contra- itio diuinum numen aliquo piaculo prouocassent, de- .imum ex aduerso illam leaenae grassantis ad ins far in- fiammatam, ardentemque id cuicuimodi foret, coimstantissime castigatum vindicasse, non tam authoritute, quam exemplo praefuist e, iussis herilibus religiosa passim monita ad Christiane vivendum addidisse:

quantum ad seruorum corpora, nec torpere inertia,

SEARCH

MENU NAVIGATION