Dominici Soto ... In libros Posteriorum Aristotelis, siue De demonstratione. absolutissima commentaria

발행: 1574년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

De defini quid est, ct propter quid: C. X. 8r

plexa alia sunt immediata & indemonstrabilia,alia vero mediata & demonstrabilia, ita est & inter ipsa,quod quid est,significata per definitiones. Cum

quo tamen stat certa conclusio,quod quid est,nunquam demonstrari,ad hunc sensum ' demonstro

tur ipsum esse quod quid est, idest quidditas talis

subiecti. In tex. io. Cum autem definitio. Jpostqdictum est de quod quid est,significato per definitionem, transit ad definitionem ipsam significante quod quid est.Vbi intendit distinguere quot uplex est definitio,& quaesit definitio quidditatiua , quae simpliciter dicitur definitio. Ait ergo ' definitio definitionis dupliciter potest dari,uno modo in genere ut comprehendat tam definitionem quidditatiuam quam quid nominis , de hoc modo dicenduest,et definitio est oratio ipsius quod quid est,idest

oratio significans rem significatam per nomen,siue explicet naturam eius,sive non. Et talis est duplex,

alia enim est quid nominis scilicetquet solum declarat significationem nominis,ut si dicamus si tria gulus est illa figura quae habet tres angulos, qua data adhuc restat quaerere quid est triangulus. Et repetit ut quaerere definitionem quidditatiuam in his quorum esse non proprie cognoscimus, est difficile,quasi dicat,q, dare definitionem quid nominis intelligentiarum erit facile,sed definire quid sit intelligentia,est difficile,quia naturaliter non proprie per se cognoscimus ipsas esse , & per conse- uens nec eas habere quidditates. Atque insinuao differentiam inter has definitiones dicit, in definitio quid nominis est quidem una per accidens , nam potest interpretatio nominis fieri per plura qtiae non faciunt unum , sicut historia Homeri potest dici interpretatio huius nominis,Ilias,sed definitio quiddita tua debet esse una per se, na genus

Text.

502쪽

qii indita

8r Posteriorum Secundus.

& differentia explicant unam per se naturam. Chncludit ergo,q, una definitio definitionis potest esse illa generalis data, sed in particula alia est definiatio definitionis quid ditatiuae .Est enim oratio explicans propter quid est , idest explicans naturam rei quae sumitur pro medio in demonstratione propter quid. In secunda particula textus, Quare prior significat.Jponit essentialem differentiam inter deta nitionem quid nominis,&quid rei Milicet, ' prima significat quidem naturam rei,non tamen illam ostendit, &ideo nihil conducit ad demonstrationem. Definitio vero quid rei, quia explicat naturaret,adeo est necessaria demonstrationi, ut sit ipsam et demonstratio sola positione differens . Nam si quaeratur, inquit,quid est tonitruum , hespondetur quod eli sonus cum extinguitur ignis in nube,si autem quiratur,propter quid tonat, respondebitur,

propyerea quod extinguitur ignis in nube , ubi a paret idem responderi ad quaestionem quid est, &ad quaestionem propter quid est,& per consequens eadem est& definitio,& demonstratio , nisi quod

definitio datur in recto,scilicet est sonus &c.& dei nonstratio fit per modum causae idest propterea 'extinguitur &c. Vel potest intelligi sola positione disserens, ut in tex. i. libri 1. dictum est, videlicet quod non deficit definitioni visit demonstratio, nisi di sipositio in modo & figura. At quia dixerat definitionem esse fere demonstrationem , subiungit l, aliquando est etiam conclusio, puta quando talis desinitio habet aliam priorem per quam demostretur. Via de colligit triplex genus definitionis . Alia enim est definitio quae nullo modo est demonstrabilis,puta illa quae non habet priorem , ut animal rationale. Alia vero est definitio , quq est fere

ipsa demostratio ut definitio passionis quς est pr

503쪽

Quod per omne genua cause. cap.XI. 83

xima caula ipsius.Alia vero est definitio quae est cocluso demonstrationis. Qiiod si inteli igat esse aliouam definitionem,quae tantum potest esse concluno & non principium,insinuat definitionem, quid nominis,de qua iam modo dictum est, quod cum non explicet naturam rei non est medium demonstrationis,sed potest concludi de subiecto cuius significationem explicat . Definitio autem passionisata potest esse medium, ut possit etiam in demonstratione concludi modo exposito in calce superioris capituli.In fine tandem Aristot. facit epilogum eorum quae dicta sunt in octo capitulis, qui sunt Κcundum membrum huius libri.

is cauta demo stratio fiat.

V Μ autem tum arbitraremur scire

cum causam nouimuύ, quatuor G

ro cause sint. νna quidditas: alia autem,quae cum ista sunt,hoc esse necesse est: tertia qus primum mouit: o quarta gratia cuius caetera fiunt: omnes hae per demonstrationis medium ostenduntur. m haec cuquia istud sit,necesse s hoc esse, non νna propositione pia,sed duabra minimum es.Hoc au-hb a tem

504쪽

48 Posteriori secundus. 'temen, cum medium vnum habent, hoc igitur uno sumpto conclusionem esse necesse en, patet laute er hoc pacto. Cur rectus is angulus est, qui

in semicirculo designaturζquonam existente rectus est ille set itaque rectus. a, dimidium duorum rectorum. angulus denique qui est in semia circulo designatus c.Vt igitur acidei rectus com- petat ipsi e,idest angulo qui en in semicirculo demnatus, causa est ipsum b, nam duorum quidem rectorum dimidium aequale en ipsi acinum autem c , aquale en ipsi b , angulus enim in sem circulo designatus, duorum rectorum dimidium est, cum igitur b. duorum rectorum dimidium sit,

a competit is c , quod quidem est rectum eum angulum esse, qui est in siemicirculo designatus. Quidditas autem en idem quod hoc, ex eo fandquia hoc significat ipsa ratio. At vero quidditatem etiam causam esse mediam,antea demonstrauimus. FIdem fitcum quaeritur propter quid aduersus Atheniensies Persicum bellum exarsit,quge usa fuit, ut Athenienses bello vexentur e quia contra Sardes ipsi cum Eretriensebus irruerunt, hoc enim primum mouit. Sit itaq; bestum a, priores irruisse b Athenienses c, b gitur,priores,inquam irruisse,ipsi c. ideri Atheniensibus inest,a. quoque b. ipsi competit. Medi nanque lacessiti

bellu aduersus eos agitant, qui priores muriam intulerunt a.igitur,idess,bellum vexarique bel

lo b.ipsi inest, i sest hisce qui priores bellum ges

505쪽

Quod per negenus cause. Cisp. XI. 8sere di vera ipsi e idest Atheniosibus inest, hi nan

que tractare bestum coepere, Modosque lacessiuere,medium igitur, hoc in loco causa est, eaque qitie primum mouit. FEa veris quorum causa est id quod alicuitas es gratia, eundem subeunt mo dum. Ceu propter quid deambulat s ut νalit, cur domus est vi conseruetur supellex, nempe Naletudinis deambulatio supeIectilis conseruandae gratia domus est A tque inter hae, propter quidpon csnam ambulare oportet , o cuius oportet gratia,nihil interesse videtur, si itaque deambulatio post coenam c, non natare cibtim cum Occupet locum, pro quo est b νalerest a, competit igitur deambulationi post cenum, id sicere: cribum in am sumptum in ore νentris non super natare, atque idipsum sanitatem consi ex , sic enim νidetvr b,igitur, cibum inquam haud natare,c. ipse iden deambulationi post unam inest, at a Naletudinem inquam conseruare b. ipse competit. Quae igitar est catis,νt a.gratia cuius catera fiunt, ipse competat e, nempe b. ipsum est . nonsupernatare inquam cibum,atque hoc est ta- quam ipsius ratio, nam aiboc assignabitar pacto . cur autem b. competit ipsi e , quia sanum esse id nimirum est,sic inquam sese habere. FVeru mutemur ratiocinatio nes oportet. Magis enim hoc pactos uia elucescext. Ordo autem generationis ac ortus Nerso modo sese in bis in mouentntas causs habet. In illis enim primo medium

. M a sui

506쪽

Pocteriorum Secundus.

sat oportet, in his autem c.ipsum extremum pia. mo,deinde id ultimum gratia cuius cste fiunt. Text.xij FFieri autem potest,νt idem ct alicuius gratia, ex necessitatesit:velutipropter quid per laterna penetrat lumenζetenim id quod minores partesdubtilioresνe habet, per meatus maiores amplioresνe penetrat necessario: siquidem Lumen si,quia transit, cuiusnam gratiae

ut ne deuiemiis, pedesque etiam Ofendamus.

verbuten in hisce quae sunt , sc etiam est in hisce quae fiunt vis cum ignis extinguitur tonitat,necesse est strepitustisnusquefiat, ct νt Pythagorici dicunt, terroris gratia: quo pertimeant ' qui in Tartaro degunt. FAtque plurima talia siunt, Vertim in hisce qus natura talia fiunt, ct co

flat..alia nanque natura alicuius gratia,alia necessitate facit. Necessias autem duplex emalia enim est secundum natura ct appetitionem;alia violenta, quae quidem preter appetitionem est . H necestates extant, cum lapis nunc sursum, nunc deorsum mouetur: nam tamas necessitate

lapis viroque motu cietur, non eadem tamen necessitate In his autem,quae proficisci a mente Hlent,quaedam a casu nunquam sunt: νt.domus,Ῥtnatua,neq; necessitate, sed alicuius gratia sunt rquedam sunt etiam a fortuna,vi sanitas atq; -- lus:maximὸ vero in quibus sit, ut sic aliter sese habeant,cumgeneratio a fortuna non est. Quare se finis si bonus, ea quae ad illum consequenduesciuntur,

507쪽

eficiuntur, alicuius gratia fiunt, O aut a natura , aut ab arte: a fortuna vero nihil cuiusquam

feri gratia soleti FEadem autem causa o in bis qus sunt, ct in i s quae fiunt, ct in js quae fuere,

ct in ijs item quae hent,suturaque siunt. Medilimenim ipsum causam esse constat, ν erum diserentia quaedam esse νidetur. Eorum enim quae sunt est eorum quae sunt,sit:eorum que fuere, fuit :eorum denique qus fient, erit nam vi hae patefiant exemplo,cum interrogamur, cur fuit,vel fit, vel erit,uel en Lunae defectio ἰ quia velfuit,vel fit , vel erit, vel est terra inter Solemis Lunam accommodatissimὸ respondemus. Quid est glacies ἐer accipiatur aquam congelatam ipsam esse:atque sit aqua quidem, c congelata autem a,causis deinde collocetur in medio quod inum occupat,b.a entia ipsius caloris omnimoda: b. igitur ipsic ino, a. quoque bapsi competit, atque sit glacies, cum ipsum b sit . fili cum fuit,eritq; cum erit. Ea igitur quae hoc pacto est causast, oe est, O fuit, erit, una cum eo cuius esse ca dicitur.

HS c est tertium membrii huius libri,in quo Te postquam disputatum est de,quod quid est , in tribus subsequentibus capitulis disputatur generaliter de, propter quid. Enimuero non solu, quod quid est,quod est quidditas,& intrinseca natura subiecti,potest esse medium demonstrationis, verum quodcunque aliud genus caulae . Atqui in diuisione Commentatoris capitulum hoc undecimu continet undecimum textum, & duodecimum: habet nihilominus particulas sex. Proponit ergo primo,

508쪽

88 Poneriorum secundus

O cum tunc scire arbitremur cu causam nouimus quatuor sunt genera causarum,per quas potest coFormadu clusio demonstrari. Vna quidem & dignissima est Pi quid ditas,quae importat causam formale. Est enimalia forma partis,quq dicitur forma Physica,ut anima est forma materiae, & alia forma totius quae dicitur Metaphysica , ut quidditas rei quam significat definitio, quam appellamus, humanitatem,equinitate &c.Alia vero est causa materialis,ut pa tes respectu totius quae cum sint unitae, necesse est totum esse. Et tertia est causa efficiens . Et quarta

gratia cuius idest finalis. Et subdit,qudd hae omnes

per demonstrationis medium ostenduntur. Non intelligit, s omnes concludantur in demostratione, sed quod constat has omnes esse causas,cum singuo, Alti a pObsint esse demonstrationis medium. Subiuntio perma git singulorum generum exempla. Et in prima partea iam . ticula ponit exemplum de causa materiali,quae est infima.Atqui exemplum facile esset hoc,omne materiale est corruptibile, omne lignum est materiale,ergo omne lignum est corruptibile. Ponit tameexemplum ut solet in mathematicis , quod est huiusmodi,omnis angulus,qui est medietas duorum aequalium duobus rectis est rectus,omnis angulus semicirculi est medietas duorum aequalium du i bus rectis, ergo omnis angulus semicirculi est rectus.Boetius,pro angulo recto, vertit, lineam rectam,sed nec attingit literam Graecam , nec mente

Arist. Triangulus semicirculi est ille qui describitur intra semicirculum , cuius unum liatus est di

meter ipse semicirculi, &alia duo procedunt ab extremis eiusdem diametriusque ad circumferentiam circuli, & angulus qui fit

509쪽

fit in contactu circumserentiae dicitur angulus s micirculi. Et est notandum , quod non selum ubi illa duo latera,quae procedunt ab extremis diametri sunt aequalia & hic,Sed etiam si sunt inaequalia:

Ubicunque concurrant in circumferentia circuli - uniuersaliter faciunt angulum rectum,ut hic. Sa ctus Thomas claritatis &breuitatis gratia id proba

a uit particulariter, ubi illa duo latera sunt aequalia. Si enim ille triangulus diuidatur per lineam a.b. usque ad d. in duos triangulos aequales , patet quod angulus quem talis linea perpendicularis fecerit in centro diametri,scilicet in d.est rectus,& cum ille paruus triangulus equia

ualeat duobus rectis , sequitur quod alii duo puta

a.& medietas b.quae sunt squales,non valeant nisi alium rectum , ex quo sequitur quod medietas b. sit medietas recti,&per consequens totus b. sit rectus. At vero demoniiratio Aristo. procedit uniuersaliter de quocunque angulo semicirculi, quod sit rectus,quae est trigesima conclusio Euclidis lib. 3. Cuius probatio est illic,quam hic affert Aristo.videlicet quod omnis talis angulus circunserentiae circuli,aequi ualet alijs duobus', qui fiunt in extremis diametri, quod longum esset modo declarare , de cum omnes tres simul aequi ualeant duobus rectis , sequitur 't angulus semicirculi sit medietas duorum aequivalentium duobus rectis, & per consequens sit rectus. Elt ergo demonstratio Aristo.omnis angulus qui est medietas duorum aequalium duobus rectis est rectus,omnis triangulus semicirculi est medietas duorum aequalium duobus rectis , ergo omnis angulus semicirculi est rectus, quae quidem demonstratio procedit ex causa materiali,

510쪽

Demonst.

per causa

inci . Demonst. να fine.

o Poneriorum secundus.

tiali,quia pars est causa materialis respectu totius & demonstratur illum angulum esse rectum , per hoc quod est medietas aliorum. Vnde sequitur solutio argumenti,quod quis posset hic facere ex Aristot. . metaphysic.dicente,quod mathematici nodemonstrant per causam materialem . Solutio inquam est, quod non demonstrant per materiam se sibilem,sed bene per partem & totum. Ait enim 7. metaphysi.tra 3 y.quod continuitas est quaedam ratio materiae intelligibilis,ut in I. quaest. 7.adiaOtauimus . De demonstratione per causana sorinalem idest per definitionem ex genere & disterentia, excusat se Aric ponere exemplum eo P ex luperioribus satis superque constat. Igitur in secunda par ticula, Idem fit cum quaeritur.J adiungit exempludemonstrationis per causam efficientem de bello Persico, quod Atheniensibus fuit atrocissimum aduersus Medos cuius causa fuit quod Athenienses . in fauorem sociorum suorum Cretensium,aggrensi sunt Sardenses qui erant amici Medorum,appetilat more suo a.maiorem extremitatem,b. medium

C.minorem, ut fiat haec demonstratio, Quicunque prius Medos bello lacessiverint,necesse est yt a Medis vicissim bello vexentur:Athenienses prius Medos bello lacessiverunt, ergo necesse est Athenien ses a Medis bello vexentur . In tertia particula , a vero quorum causa. Jsubiungit exemplum dei demonstratione per causam finalem. Et enim deambulare post coenam est causa efficiens digestionis cibi, & digestio est causa finalis deambulationis , sed digestionis finis adhuc est bona valetudo. Haec

igitur demonstratio,quicunque dat operam ne ciabus stomacho supernatet conseruat valetudinem,

quicuque deambulat post coenam dat operam ne cibus stomacho supernatet,ergo quicunque deambulat

SEARCH

MENU NAVIGATION