Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sus e Pannonia, tuo me nomine salutasset: atque hoe onficium iis verbis , quae facile tuum de me iuditium declarabant subsecutus esset: cepi sanE voluptatem incredibilem, nec mediocres habui gratias Deo optimo Maximo, cui soleo,si quid optabile contigit acceptum referre, & a quo , si quid contra sperare meliora. nec vero tua mihi quidquam amicitia vel ad mea laudem illustrius, vel omnino amplius pollum existimare: cuius audio fortunam a multis ita la . dari atque extolli ut nemo tamen sit,quin

fortunae virtutem an reponat. atuue ego te cum ante aliquot annos, commotus fama laudum tuarum,diligere diobseruare coepissem, animumque meum probare tibi litteris vehementer vellem:pudor vetuit, non omnino sor

asse improbandus, m Eque ab hoc deterrere consilio , &quasi reprehendere natura mea maximε semper est visa. quidῖ tune talem,grauissimarum rerum onera lustinetem, deditum studiis praestantissimarum artium, inani scriptorum oenere appelles 3 reuocabat ratio, & habendam niihi tum dignitatis tuae, tum modestiae meae rationem intelligebam Sed prosectδ a rectis mentibus non ambitione,sed ossicio incensis,diuina nunquam benignitas abest.qualemcnim ego certe vix unquam sperare ausus essem , ea mihi nunc a te ipso ablata facultas est: cui de mittendo ad me emblemate,elegantissime, & , in quo summam laude sta tuo , admodum piὸ conscripto venerit in mentem. quosum duplieiter affectus ossicio, laetitia primum ex ipsa rerdebet enim iucunda vehementer esse amoris , ac iudicii, a tali praesertim viro prosecta, significatio: deinde mole stia quadam, quod . qui humanitate vinci non sicile patiar, nunc quidem a te captus,atque oppressus, tantum in hac virtute, tua nulla magis hominem decet, tibi concedam necesse est, quantum in aliis , quibus te Deus ornauit, & industria tua, minim E paucis: quarum fama non

Gcrmaniae, aut Pannoniae, continentium regionum, amabitu terminatur,sed Europam quanta quanta est,ac pene terrarum orbem iam pervolitat uniuersum. Veruntamen,

ii tibi ina 'is locorum spatiis disiuilino , singularem animi

mei ad te amandum, colendumque pi Opensonem ostendere minus possu apud eos saltem, qui mea vocem audiunt, meisque saepe fermonibus intersunt, tuam doctrinam,eloquentiam,in primis vero puram ab omni labe religionem

132쪽

EPIST. LIBER IIII. iii ligionem assidue praedicando , profecto ipse mihi aliqua

ex parte satisfaciam. nec tamen ita sterilem cognouimus in lustriam nostram,licet mihi laudent ingeni j nullam adscisco,quin ea fructum aliquem , qui ad tuum decus pertineat , nec sine tua gloria peruulgetur , aliquando ferre possit quod aggrediar ita libeter, & ita studiose curabo, ut euentus suturi laetitiam avide praeripiam, deque eo quod nondum praestiti,iam nunc, perinde ac si praeuiterim, ipse mihi gratuler. & huius quidem veluti praedem promissi

meae testem voluntatis, hanc ad te mittendam epistolam putaui.Vale.Venetiis.

I Ide, quae sit vis etiam apud alienos ignotosque homines verae solidaeque virtutis. Aliquot abhinc annis cum egregios viros, qui te no de facie solii verum etiam

e sermone assiduaque consuetudine optime nouerat, omnia de te summa praedicantes audirem, studio tui sum incensus incredibili. nec meam deinde obseruantiam dies exstinxit,aut imminuit, sed auait potius, ad summumque perduxit. atque equidem nihil habui antiquius , nihil exspectaui magis,aut obseruaui: diligentius, quam ut haec ad te amandum, colendumque animi mei propenso aliquo tibi non vulgari pateret ossicio: sed mea exspectationem fefellit euentus, nec ulla unquam satis opportuna voluntati respondit occasio. nunc igitur quod mihi a fortuna denegatur statui a meipso impetrare. Plaeclarum aliquid praestare, dignu videlicet ea, quam tu sustines, persona, lignum tua virtute,cupiebam:non licuitiat, quod licet,demus Operam, ut id consequamur. licet enim certe studi jerga te mei signi: cationem quandam, no expressam Omnino sed quasi leuiter adumbratam,ostendere.& E quercu etiam quandoque exculptum placet,non modo ex ebore, simulachrum. Erigiem domi habeo parentis mei: quem tibi unum , cum familiari o im tuo, & in ore,&in amore esse , homo insgni eruditione, moribusque sanctissimis, Andreas Patricius non semel affirmauit. eius exemplar venienti ad te Patricio dedi. Putabis igitur cum patrem meum quasi praesentem adspicies, agere tecum, ut aditus

133쪽

I 18

aditus mihi, & quas fores aperiantur ad amicitiam tuam. quod si assequor , additum ad sortunas meas ornamenti, commodique plurimu existimabo. quid enim speciosus, quid ad laudem praestatius,omni nove utilius,quam principum, hoc est, tui similium virorum, frui beneuolentia3 atque hoc video totu esse postu in humanitate tua, quam . Patricius serebat in caelum.nam ego quidem, nullis plane meritis, animo tamen adhuc te colui. sed ut spero, merit quoque accedet. conseram enim ingenium ad tuam laudem : & apparebit in tuo nomine, approbante Deo, quo nihil abnuente perficitur, opus aliquod industriae nostrae,

eiusmodi fortasse , certe hoc enite muri quod posteritas

haud omnino contemnat. Vale. Venetiis.

PETRO MISCO UIO SAMn ratarum regi Consiliario.

A Mo valdὸ probitatem , &, secundum eam eloque II tiam,non quae verba tantum colligit,& inani vocum sonitu auribus obstrepit, sed quae maxime rem continet, seque ipsa non minus grauitate sententiarum, quam elegantia verborum & splendore commendat. haec te audio sim uter petere,Petre Misto ui expetere autemZimmbiam

esse conlecutum. quibus ornamentis magnum te esset,at

que illustrem apud homines vere sapientes existima, sic inquam,ut illa,quae plerique,quasi sola bona, sipecie decepti admirantur,quae ipsa quoque in te no mediocria sunt, opes,auctoritas, amicitia clarorum virorum, addo etiam gratiam apud Resem omnium potentissimum, nullo pacto conserenda videantur. na haec licet aliquado virtutem consequantur,ut in te ipso contingit, millimὶ tame ipsa vir virtutem indicant, neque semper ad laudabilia studia,tanquam ad caussas euenta,reserutur. qui vero pietatem, qui institia colit, ut & ingenio valet,&,qua valet, ad res egregias, maximeque aginstructam praeclaris doctrinis elo uentiam totus incumbit: hunc vere se ipsum , quod essetfieillimum constat,ac sua bona nosse, nunc optime exercere instrumenta illa, quibus homines brutis animantibus praestant, metem, atque rationem,hunc deniq; gloria dignia immortali, dignum qui feratur in oculis, o netur laudibus, nemo omnium hominum, nisi qui hominis nomine

134쪽

EPIST. LIBER IIII. Ias

nomine indignus haberi velit, unquam negabit. quod ego

cum a prima pueritia, domestico patris instituto, natura etiam quasi suadete, sensilem:containatus postea magnopere sum clarorum virorum exemplo: nec venit unquam in mentem, quod ita senserim, poenitere:lςtatus etiam valde sum,ac laetor equidem nunc eo magis, quod accedit ad meam sententiam iudicium tuum. in iisdem enim studiis elaboras eaedem tibi artes curae sunt:quaeque hinc emanat laudes, eas esse veras laudes, & earum ita semper florere gloriam existimas, ut nunquam exarescat. idem putamus,& idem uterque sequimur,optime Miscoui: sed tua clarior industria, hominis in excello dignitatis gradu constituti fortasse etiam felicior,quia secunda ingenium fortuna excitat , aduersa debilitat. quam multa enim nobis obstanti suam saepe recta mens , optimorum consitorum in cursi pedita,cogitur cosistere.tibi vero, qui propensam vehe. menter ad laudabilia quaeque voluntatem in te laudant,

iidem fluere ex voluntate omnia confirmat, nullam aduersari,nullam pugnare tecum ex iis rebus,quae sunt inimicae virtuti: vertari te assiduum in aula Regis,ips Resti carum, summis & infimis iucundum, apud exteras etiam gentes illustrem,ac perhonoratum. quae tibi esse perpetua, maximeque propria, non solum cupio, communi studiorum caulia, quorum decus tua dignitas auget: sed facile etiam adducor, ut sperem. quidquid enim es, a te ipso es, & ideo

tantus,quia talis:nec tu desines unquam esse qui fuistunee Ca,quet virtus constituit, suS euertet. tantum igitur,quod& faeis, & facere minimo negotio potes, retine consuetudinem tuam : intuere te ipsum: vitam ante actam imitare.

sic augebis quotidie tua merita: & idem quotidie meritorum praemia tuorum sumes a te ipso, eritque virtuti merces virtutis usus,quo nihil esse iucudius, prosecto iam sensisti: nihil autem ad memoriae perpetuitatem utilius, doce mur exemplis eorum, de quibus post tot saecula litterae loquuntur Et,quoniam sequitur,atque comitatur,ut umbra corpus, gloria virtutem: nec te latet, praeceptis imbutum

antiquae doctrinae, improbari eos ab excellentibus in philosophia viris,qui, praeter sua commoda,nihil spectent, seque sibi tantum ipsis esse natos arbitrentur: non dubito, quin statuas, quantumcunque vel habes iam facultatis ad bene merendum, vel in omni tua vita praeclara tibi animi

135쪽

tui bona pepererint,non ad rei domesticae fructum aut ad angustae benignitatis usum illud esse reuocandum,sed esse

totum ad alienas viil tales, maximeque ad artium liberalium ornamenta quam latissime porrigedum atque explicandum. quod si nat, simul illud fieri necesse eit,vi,quam plurimis in tua laude consentietibus, par beneficentiae G Iebritas nominis, & fama conseqtiatur. Atque ego te ita sentire, proque tuis opibus iam pratiare, non inani aliquacbiectitraductus exilismo,aut ideo ad te scribo, tin tuam gratiam blandae orationis artificio mihi liceat irrepere sed credidi hominum honestissimorum ae prudentissimorum, istine ad nos vel studiorum caussa, vel cognoscendae Italiae studio commeantium, testimoniis, maxime vero familiari meo,nihil temere affirmati,Andreae Patricio:cuius eo pluris iudicium facio,quod egregiam eius doctrinam,id quod

per quam raro coluit, auaequat integritas. addebat etiam, quo tum unice delectatus, quodque mihi, ut vere dicam, Euius epiliolς causam attulit,studiosum te esse scriptorum meorum, & mihi aliquid, atque adeo tantum tribuere in latina linεua, quantum optaui equidem semper, assecutum me elle nunquam duxi. nunc, si tu, Ista vir auctoritate, illa poniare, ita de me sentis : in dubium penὸ revoco

iudieium meum: nec me prorsus audeo contemnere, ne

a te dissentiam: enitarque multo etiam, quam antea,diligentius, ut accedam proximE, si ulla ratione potero, quo tu me peruenisse iam e1istimas, ut aliquando veritati iure des, quod fortasse nune humanitati magna ex parte lar ris. fateor enim, iudicii de me tui famam mihi esse perineundam: quid oneris tamen eadem imponat, quoque re duar necessitatis,intelligo.latere nullo modo potest,qucimelari viri testimonium indicat: nee me iam ad vigilantiam,

omnium scientiarum parentem, laudis cupiditas magis, quam infamiae metus impellit. quae licet perdisseilis, admodumque dura videatur esse conditio: tamen,quia gratus, hoc est, vir bonus esse volo, amplector libenter offi-eium tuum, ab excelso quodam animo, liberalique prosectum : quod si compensare meis officiis non potero, memoria tuebor, & prosequar etiam laudibus. quam diu vita fruar : ut ex Optima saltem voluntate, qua boni, & sapientes viri metui bencficia consueueriuit, aliquam tibi relatam esse gratiam existanes. Vale. Io

136쪽

iux,

EPIST. LIBER IIII. r; r

Patausum. R I Agna suit, atque etiam nunc inter homines est de rei genere vitae controuersia: cum alios ita doctrinarum cognitio delectet,ut ab agendis rebus abhorreant: alij, nonsbi tantum, verum & amicis, & patriae, planeque omnibus hominibus homines ess e natos,existiment: ex quo sequitur,ut scientiarum studiis usum rerum anteponant.hoe discrimen, in quo valdὸ pro sensii partium dubia veritas fluctuat, tu quidem , quod ad te attinet, optime Pinelle, optimisq; & eruditis viris merito carissime, egregia quadam,vulgo non satis cognita ratione sustulisti. simul enim utrumque studium complexus es, tum earum disciplinarum, quibus exculta mens uberrimos in omni fortuna ferre fructus solet, tum iuris ciuilis, quod alienos ad usus maximὸ porrigitur. ardua res, & operosa: quod exemplorum declarat inopia: sed ingenio tuo nihil dissicite: &,vr se praebent initia, futurum nemo dubitat, ut instituta perficias, consiliisque tuis breui respondeat euentus . in philosophia quidem processus tuos admiramur: qui tanti fiant, ut euolare potius, quam excuirere videaris. quamquam cur miremur λ ingenio si quis valet, in studio forὸ languet qui utrumque coniunxit, Optimam quandoque disciplinam, & rectam studiorum viam ignorat3 sae in uno tamen haee inesse omnia: quid assequetur aduersante so tuna, subsidiis destitutus iis, quae cum adsunt, sertur animus procliui eursu ad egregias res:sin absint, haeret in salebra, nee saei te progreditur. Quae igitur singula tanti sunt, quem uis ut possint, a sperata litterarum gloria penitus auertere: Haec tibi cum suppetat uniuersa, iure istam, quam alii vix tuentur, Spartam quotidie magis illustras r neque tam nobis hcie, aequalibus tuis quod ss virtute maior, quam illud , si te ipso minor esses, admirandum videreis tur. In philosophia quidem cum operam studiose des M. Antonio Genuae,eui veterum doctrinarum arcana patent, quo nemo peritior Aristotelis interpres, nemo vir melior, usquam viuit: nihil mediocre neque nos a te exspectamus,neq; tu praestas.quo nomine tibi Patulor plurimum.& eo magis, quod illius viri voce publice cum multis consuetudine, ac sermonibus, quae humanarus eius atq; amor

137쪽

in te est, priuatim & propriὶ frueris. hauries enim ex eodem sonte non ea soluin, quae vel olim in Lyceo,vel etiam in Academia disputabantur,sed id,quod longe prς stantius est,Christianam pietatem, a qua manet una,& In qua item una philosophia perficitur. Habes igitur, diuinitus oblatam,virtutis adipiscendae secultatem: quam te video arcte

esse complexum,nec vereor ut dimittas, qui te Ita flagrare cupiditate cognouerim, ut reuocandum potius a nimia contentione , valetudini vix serenda, quam acuendum, Mincitandum, intelligam. Nam, quod ad ius ciuile pertinet, ubi tu philosolitam, id est, totum , scientia comprehenderis , quid in parte cognoscenda superesse negoti j putas minimum, si sapientes viros, & in iis eum,quem ego omnibus iudicis laude antepono, doctorem tuum Genuam audie'. quanquam sermo tuus, habitus interdum, praesente me cum eruditis hominibus , tractasse te iam satis diligenter ea, quae excellunt in uniuerso iure ciuili, id est, veterum iurisconsultorum praecepta , declarabat: ut vel eadem facile possis, quandocunque libuerit, recognoscere, vel, si qua restant, quasi racemos aliquos confecta vindemia colligere. non enim te arbitror studioriim tuorum elegantiam ineptissimis, planeque barbaris quorundam scriptis inquinare velle: quae cum immensa sint,pleraque tamen inania, laboris & molestiae plurimum, utilitatis, Moblectamenti minimum habent. Interim, ut facis, graeca cum latinis, & eloquentiam cum philosophia coniunge: vi, politioris doctrinae copiis instructus, reuussiora etiam studia colentibus aliquando satisfacias. non enim vivimus omnes in Atticis gymnasiis : nec ubique de rerum causis

quaestio est: &, qumus contemplatio naturae vehementer placet,iisdem tamen animi causta tanquam in hortos Musarum diuertere non iniucundum est. qua de re quia nonnunquam inter nos locuti sumus,&,ut spero, breui colloquemur,nihil addam, te praesertim, quod facile intellexerim, meam sententiam comprobante. cuius confiij, non

dubito, quin maiorem quotidie voluptatem capias. Ego hic, genere vitae molestu:imo, quas Pataui j utiliter satis, iucunde quidem certe in libris, & in tuis tuorumque familiarium sermonibus traducebam, horas perdo. itaque,

cum primum domesticas tricas,quibus teneor inuitus,expediero, ad uolabo istuc,sitiens vestrae consuetudinis: qua sit frui

138쪽

frui perpetud liceat, beatissimὰ viverem. Interim amorem

mihi tuum,cuius equidem memoria valdὰ recreor, cupio conserues,&,si tua patitur humanitas,etiam rogo.Vale,&Petrum Nunium, familiarem tuum, cuius doctrinam, dcingenium in Lucretiana interpretatione mirum in modum,probo,saluta meis verbis. venetiis.

. Patauium.

CVm alia me in ista urbe, quam tu praeter caeteros tua

viricte nobilitas, & ornatissimorum iuuenum coetu frequentas, oblectare vehementer soleant: tum nihil est, aut esse omnino potest, ' quotidiana cosuetudine, iucundius: non solum,quia probitate,modestia,morum elegantia,omnibus denique animi bonis excellit: sed etiam, quia paucorum annorum studio, iraestantia videlicet ingeni j, quam eὀo semper amaui,conlecutus est,ut exquisitam, ac variam 1ermo illius eruditionem prae se fecerit, scripta vero ad Ciceronianam eloquentiam sic accedant,vi cum iis, qui suum nomen hac laude celebrarunt,qui pauci admodum sunt, conferri iure possit, aequalibus vero cunctis facilὰ antecellat. Hunc ego tibi iuuenem, quem olim mihi adolescentulu vir omni laude summus,Reginaldus Polus

Cardinalis,magnarum virtutum indole commotus, accuratillii me commendauit,etsi necesse no arbitror,commendo tamen eo studio,quod quia verbis exprimere mihi non licet, tu quoque, tantum esse, velim existimes, ut exprimi nullo modo possit. is com antea philosophiam, praesertam quae de graecis fontibus hauritur, & humanioris doctrinae studia diligenter, eximiaque cum laude coluit: tum hoc tempore in cognoscendo iure ciuili totus est. qua illum cupiditate quotidie magis incendit admiratio tuae virtutis, quam in omni sere sermone ad caelum fert, exterisque etiam gentibus, licet illustrem satis, elegantissimis declarat epistolis. pertinet igitur ad humanitatem tuam, qui te tam valdὰ amet, tantique faciat, eum redamare, eique reconditos illos, omnium purissimos, tuae scientiae sontes aperire: pertinet etiam ad fidem, qui se totum in tuam

disciplinam tradiderit, opibus eum impertire ingenii tui, quas ille Regum opibus & sua sponte, & meo inescio, cui

139쪽

tribuere aliquid videtur, praestantiores existimat. Haec ad impetrandum magna sunt, praesertim apud optimum virum , quam in tuis laudibus praecipuam agnoscimus. Ve-vum accedit amor in te meus , qui fraternam necessitudinem aequat. is te rogat,is prensat, qu-m studiose , 'uam blandE potest, pro ' meo: ut eum, quem ego merito eius in locis fero,tu, quem amicitiae nostrae denegare nihil decet, quando nec studio tuo quicquam abnueret voluntas mea, omni benignitate complectaris,planeque in clientelam tuam,atque adeo in sinum aeque ae situ meum, at quEae me ipsum recipias. quod si seceris, obstringes tibi non .ulgari beneficio iuuenem summo loco natum, dignum maioribus suis,qui Pannoniam,vi ego auguror,sua virtute aliquando Italiam Aciet:a me vero gratia Inibis eam,quae,

si quid accedere ad meam in te beneuolentiam potest, quod equidem vix arbitror, id ipsum una possit adiimgere.

Patauium.

O Dulcem reditum, d amandas litteras, quae mihi id significant , quod, non modo spe, sed nec suspicione

attigeram. sed,quando te ipsum,mi ' videre, quando licebit amplecti oculos mehercule tuos, dum haec ad te striabo,intueor, indices probi animi tui, indices humanitatis.

e mihi spectrum fingit amor: l quid enim aliudξὶ de haeerne cogitatio iucunditate persundit incredibili: quid putas

eum erimus,una, dabitbrque, ut ille inquit, Veras audire, ae reddere voces nemo unquam perinde laetatus est in-ueuto the auro, ut ego, te reuerso. videor enim amissum ineuperasse: & plan E amiseram. nam, etsi reliqueras hiememoriam tuae suauitatis,tuique ingenh:tamen,quod attinet ad aspectum, ad consuetudinem, ac sermonem,quibus nobis, tui amantissimis, nihil potest esse optatius, totus abieras. ac verebar, ne, vel precibus tuorum victus, vel bonorum cupiditate illectus, totum te dederes aulicis muneribus, multa nobis, sortasse etiam litteris, salute dicta. nunc te tuus bonus, tuus, inquam,mihi crede,bonus genius reduxit,sicuti malus abduxerat. quid enim sumus, nis adsit humanitas,& litterae quae petuntur in otio,iranquilla mente. Otij autem ubi sus, quam in isto secessu

Patauino

140쪽

iti Patauinoi nemo quemquam interpellat nolentem: invitant ad virtutem,li minus voce,exemplo eertε quamplurimi: patet aditus ad doctores in omni liberalium cruci. plinarum genere prsstantes:quid pretiereae eaeli mira elementiauerum, quibus alimur,suauitas ineredibilis, & e Iia Haec tibi,optime,' iure prima sunt: iure tot montesuperasti, tot flumina tranuecisti, ut haee dimissa statim repeteres.viues tibi. solutus ab omni cura: viues Deo, coci

temptis diuitiis, abiecta illa gloria, quam salsa prorsus, Minanis honorum speetes ostentat. quod nisi Deo uiueres, nee tibi eertε posus vivere. in illa enim uno vera, ae s lida virtus,haee,quam quaerimus in libris, aut discimus ab hominibus,vmbra est.quocirca hortor equidem te. ut lubros euoluas accuratE , ut magistris assiduε operam destsed minimum in utrisque pone, ius tua studia diuino eum amore coniungas. Atque naec me scribentem magnoperhdelectant:tibi non puto sore legenti necessaria: scribo i menat quia te mirificE diligo cupi6que esse, qualem rater filium:& quia commemoratione ipsa rei omniu opsimae, ae praeelarissimae afficior sic ,ut nullam ex ullo sermo. ne, ut ex ulla eogitatione maiorem hauriam voluptatem. nee tu debes officium meum aspernari, aut in deteriorem partem trahere, si tibi etiam rectissim E viventi, lsie enim existimo, planEque mihi persuasi constantiam laudo. tu. briea est enim adolescentiae via: labuntur multi, eam alia quantum iam processerint: cursum verb eonficit is,qui nititur optimis eogitationibus, ducemque sequitur eum, qui nunquam errat, eommunem humani generis paren. temtqui tibi omnia bona pollicetur, & dabit, quae nee ab Imperatore tuo sperare, nee ab ullo Rege licet: De Episcopo Agriensi, agnosco tuam in me beneuolentiam. cui de emblemate gratias agam. Mariani Leetentii, iuuenis ornatissimi, & Andreae Patricii, contubernalis tui, ta- Iem in me animum amplector et quos cupio a te meo nomine salutari. itεmque Polonos caeteros, familiares tuos, ruorum nobilitas,&,ut audio,virtus Patauinum gymnaum illustrat. Vale, dc, quando nos adspectu tuo priuari minue saltem litteris, non hac recentiore Italica, sed illa vetere, omnium elegantissim .Romaua lingua seriptis, desiderium nostrum.

SEARCH

MENU NAVIGATION