Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

de mare ominarii ad sacram baptismatis aquam suscipe

res: tamen,dum obsequor pudori meo, nec te, tale virum, maximarum rerum occupatione distentum, appellare

audeo, commisi imprudens, ut ossici j laudem ipse praeriperes .in quo sane & peccasse me, & luere merito peccati poenam confiteor.quid enim mihi non permisit, quid iam elargita non est humanitas tua quam a me aliis praedicatam ignorare ipse fortasse tibi sum visses. valde tamen recreor significatione amoris tui,& nostram amicitia,quam studiorum similitudo peperit, hoc etiam assinitatis quasi 'inculo adstringi, vehementer laetor.nam & res ipsa eius modi est, ut beneuolentiam utrinque augeat: & mihi,ad hominum opiniones , accidere speciosius , aut honori centius nihil potest.totus igitur in aere tuo sum . ita de memstritus es, ita quotidie mereris. quod si tibi pateret animus meus,profecto non locari pellime tuam gratiam intelliseres:quam si no possumus remunerando, nec enima ut fortuna tua patitur, aut voluntas exspectati praedicando saltem illuurabimus .mibj certe ipsa memoria, Perpetuoque erga te studio satisfaciam. De reditu meo verbum scilicet exspectas:iam discedo : itaq; per aliquot dies cessabunt. Amanuensem tuum amo plurimum. videor enim mihi agnouisse manum optimi, atque honestissimi adolescentis, Francisci Secundi, cui de tua consuetudine etiam atque etiam gratulor. nam inuidiae locu amor non reliquit.Vale. Venetus.

FRANCISCO SEUERO A

getensi Ferrariam.

ET me laudas in epistola tua,nec mediocriter quidem:

dc meam amicitiam,quae tua humanitas est,uald Θ via deris expetere. Ego autem,et si me delectat,ut ait ille,laudari a laudato viro, tamen ea, quae mihi tribuis, cum esseverissima cupiam, non agnosco. dilexi equide adolescens veterem eloquentiam: nec voluntatem aetas, studium occupatio, saepe etiam valetudo minuit: sed, excellere in re omnium, ut ego sentio, praestantissima, cuius negotii sit, cuius ingenii, non modo experiens ipse intelligo, verum etiam ςx inani multorum industria coniicio. non enim, qui seuerior in me ipso sim, nec mihi amicior, quam veri-

162쪽

eati, aliis blandiri gratiae caussa debeo. unu hoc in nobis sertasse tute laudes: si modo laude dignum est: equidem, quasi aliquid sit, interdum mihi gratulor:quod, & quales

olim fuerint ij, quos in oratione latina cupimus imitari, quibus ingeniis , qua doctrina, qua etiam exercitatione

praediti, & quis ego sim, vel potius, qui hodie simus oti

nes,facile possum existimare. Quocirca, si vetera spectas, mutes licet sentetiam de me tuam. floruit antiquitas cloquentiae gloria: nos iacemus. sin haec recentia tibi proponis:non Omnino me, quantum in hoc studio prosecerim. Poenitebit.nec tamen tibi assentiar, ut me omnibus latine icribendi sacultate confitear antecellere. possum aliquid, vel etiam multa in aliis desiderare,neminem in hoc genere laudis eximium ducere : est enim haec sortasse non in geniorum culpa, sed temporum non ideo tamen sequitur, ut insolenter arripiam, & induam ipse, que aliis tanquam spolia detraxerim. ut in musicis , artem ipsam exercere, non facillimum est: artifieem autem peritum ab.inscio distinguere , tacito aurium sensit plerique omnes selent: item ego, quam legendis assidue, ac perattente hominum eloquentissimorum libris conceptam in animo rectὰ scribendi formam intueor eam exprimere,& assequi scribendo nunc quidem nullo modo,possum ac vereor,etiam, ut

Vnquam possim. verumenimuero,quod a sapientibus viris proditum legimus , nunqua male ponitur industria praestantibus in rebus. laudatur enim vel sine re voluntas.

qua ego interdum spe incitor ad studia re, si nihil aliud.

tu me certE, Seuere optime, atque eruditissime, boe ipse, quod tantopere laudas , ad laudem vehementer impelleres. magni enim facere videris Romani sermonis elegantiam:&, quod tibi leue non est, eximiarum artium scientia instructissimo, id a me nequaquam esse contemnendum intelligo.Accedit illud ,quod epistola tua ita loquitur

ornate,ut a rethore,non a medico,quem te esse prosteris,

ct quem praestas egregie,scripta videatur.quod indicat intenti tui praestantiam .cum enim, ut audio, philosophiam

sis uniuersam animo coplexus: praecipue vero medicinam tractes,& ita trae es,vi cu paucissimis excellas: valde sum miratus,vnde istam latinae orationis tam eoncinnam,tam uberem, tam illustrem facultatem sis consecutus. Quare, quo tu nomiue subuereri visus.es , ne ego tuam ad me

amandum

163쪽

amandum valde propensam voluntatem parum libenter exciperem : cum eloquentiam tuam vcrbis dissimules, re ipsa ostendas: eo ipso nomine sic incensus tui studio sum, ut ad meam instituendae tecum amicitiae cupiditatem accedere nihil pol sit. Quod autem negas esse quidquam ad amorec ciliandu amore i plo efficacius: ita tecum sentio, si virtus est amore colutigatur: sin eum, qui diligit,nihil, praeter nudam voluntatem,commendet,non probitas morum,non doctrina, non ars aliqua liberalior: valde videro. sed istuc quidem tua minime refert. quis enim te vel non amantem amare nolit. quem esse tam amabilem, ii

teris,humanitate,integritate, sentiatῖ sed videlicet Socratice mecuin agis:iroma te delectat:cum in eo ipso, quod tibi detrahis , tua te refellat oratio. Ego tuum erga me animum pari animo complector,& lauebo ossiciis,quantum in me erit: neque me patiar,cum reliqua apud te omnia superiora esse concedam, etiam humanitate vinci .Valera Ioanni Baptistae Pignae, homini in primis erudito,&ingenioso , cuius de Imitatione poetica egregios libros

avide exspecto,silutem meis verbis.Venetiis.

Vitis iam mensibus nihil ad te litterarum dedi: nee mihi tamen venit in metem subuereri, ne quam tibi nostra indignam amicitia suspitionem silenti j mei diuturnitas attulerit. mihi quidem nihil scito esse iucundius epitholis tuis : quas cum lego , delector mirificξ amore in me tuo, delector etiam ingenio , M scribendi elegantia in qua tibi lnon loquor se paucissimos compa

ro, antepono neminem. atque equidem,s per utriusq; fortunam liceret,nihil malim, quam a ssidue tecum esse, totosque dies in tuo sermone constimere . quod tamen quin aliquando sit futurum , eum in tuas litteras intueor, imaginem animi tui nonnullam ostendentes,Prorsus non debero. Ego satis diu feriatus a studiis sum inuitus, sed quis Decessitati non pareat nam quae me caussae non modb libros , sed patriam quoque reliquere coegerint,aut habessottasse iam cognitum , litteris edoctus familiarium tuorum, qui adire interdum ad me ossici; caussa solent: aut si

164쪽

EPIST. LIBER IIII. rs signoras, quid ego, tibi exponam, cit: si quid a ma accidat

iniucundum duplicitcr angar .incommodo meo,moleti: a tua3Nunc id commentor, ut cerxam aliquando rationemineam otii constitue di,& vivam humaniter: quod te quoquc video co)itare ,& , si volueris, altequere .Rouios tra

tres, tua pra dicatione commotus, amo vehemeter,ia ob

seruo.qui si mihi, ut significas, aliquid tribuunt: est, quod

gaudeam, placere me praestantibus vitis, quorum in iudicio,& beneuolentia ornamenti, & commodi mihi statuo plurimum. tu velim, quod ad amorem, studiumque attinet, de me illis omnia promittas:ego,quae pro iniseris, prς- stabo. fructum etiam sortasse aliquem degustabunt studiorum nostrorum. liceat modo esse otiosis: id quod agimus, c tuturum speramus. Vale.

PETRO CELSO

Vicetiam. I INa eademque manus vulnus,opemque tulit. planὸ V enim mihi videor,quod de Achillis hasta in Telephi vulnere traditum est a poetis,idem ad tuas epistolas posse

conuertere. affeceras me grauiter, nunc idem recreas, &abstergis omnem molestiam iucundillimis litteris,in quibus elucet humanitas tua, quam obscurauerat paululum animi tui sibila commotio indigna certe meis in te neq; paucis, neque vulgaribus olliciis, quorum testes apud me custodiuntur litterae tuae.itaque ,rediisse te ad eam comi tatem, quae cum tua natura, & cum iis studiis , in quibus totos dies eximia cum laude versaris, magnopere congruit , ita laetor, ut nihil unquam senserim hac voluptate iucundius.quod si tibi meum ingenium aliquot mensium consuetudine satis exploratum non est, non dubito, quin absens intelligas,&eo cernas illustrius,quo longiora nos terrarum interualla disiungent. non enim in te fortunam diligo,quam soleo contemnere, sed quia fortunam tuam virtute su peras: contra quam multi, quorum oculos auri, argentique splendod ita praestingit, ut pulchritudinem virtutis intueri nullo pacto tossint. quo equidc scnsu , ae iudicio meo delector multo magis , quam Ciceroniana illa eloquetia, quam tu mihi, loco fortasse obiecisti: eum tamen, tibi quoque eam minimὶ displicere, tuorum scriptorum

165쪽

scriptorum alegantia significet. De diseessu tuo,qurquam ad tuam voluntatem accommodare consilia mea minime liceat cupio tamen mihi tempus definiri.Vale.

Patauium. Non medioere amoris argumentum , quod de filiolo gratularis,& sperare te sumificas,ut patri etiam orationis latinae facultate antecellat. quid λ ergo ille tibi ma-pnum videbitur praestare si opinione, & sama nos anteierit eloquentiaeὶ ego illi,qua primum hora editu in lucem vidi,bonam mentem precatus a Deo sum. hoe nobis debet esse antiquissimum:& hoe et si contigerit, reliqua iure eontemnet.aut, si voluerit,iacile conlequetur. mea vero studia si imitabitur . quae certe , quod fateri sine arrogantia possum,ad honestum reseruntur:aditus ad laudem dissiciles non habebit.quo milii studiose contendenti λrtuna semper nescioquct meo fato via interclusit. verun- tamen,mi Sambuce, cum tua, tuiq; similium fruar beneo olentia quid desiderem λquid potest esse amicitia iucun-dnis 3 quid etiam fiuctuosius 3 cum & amant inter se boni viri,& est inter eos quasi certame amoris, & ossicij.equi-dom. de te quid sentiam, si ad te ipsum scriberem , certo scio,qiii tuus pudor est,tegeres inuitus. testem tibi do iudicij mei grauem adolescentem, & adde, si quid vis nihil

enim tribues immerentii : quem cognoui tuis laudibus, me narrante, etiam atque etiam laetari. quod si teneremanem eloquentiae , scuti tu in epistola tua amore potius in me, quam iudicio , effusus , existimas: sane coloribus egre iis imaginem tuarum virtutum exprimerem : πο-luntatem vero illam , & praeclaros conatus ad augendas

sertunas nostras, de quibus postridie, quam a vobis di Deessi , quiddam in sermone' fgnificauit , mehercule se ornarem, ut nihil esse posset illustrius. de quo quia tam

amanter cogitasti, gratias agerem:&, ut perpetuo cogitares, atque ageres, cohortarer: si hoc humanitas tua, illussamicitia nostra pateretur. ut vi autem res ceciderit. a te enim principia lunt, exitum praestare non potes partes meae non requiretur. prosequar enim vel beneficiu laude, vel animu certξ tuum memoria sepiterna. Vale.Venetiis.

166쪽

EPIST. LIBER II i I. ici EI DE ZM, Patauium.

EGo vero, accepto nuncio de obitu filioli mei, ita sum

perturbatus,vi me tamen hominem esse meminerim,& illum in hane vitam, tanquam in hospitium, ita esse ingressum, ut accitu summi Dei, aeternum illud caeleste domi ei lium petiturus, aliquando discederet. quod s me casus iste nec opinatus ita perculisset, ut omnisad iacerem: excitarer tamen prudentia litterarum tuarum, in quibus de luctu minuendo disputas egregie, tuamque declarastum homine Christiano dignam bonitatem,tum erga me beneuolentiam singularem. verum ego optime Samiace, multis iam infortuniis hoc sum assecutus, ut fortunam ipsam didicerim contemnere:quae mihi, ut eripiat rςliqua, nunquam adimet ea,quq nec ipsa dedit, nec dare cuiquam test, rectam mentem,optima studia, pietatem in Deum. raeclare actum opinor cum filio meo. fruitur conspectu,& consuetudine caelestium animorem: non angitur curis: non spe ducitur:nihil timet aduersum. at nos, qui dicimur vivere, quibus hac falsae lucis usura nihil est carius, quam multa exercent 3 quid laboramus , quid cupimus, quod etiam si contingat animus acquiescat 3 itaque verε sapientes homines, non ut diu, sed ut rectε, & cum virtute viverent, optare soliti sunt. quod equidem conor, &, ut spero, consequar. nihil enim magis cogito, nihil specto, quam ut ieritiam studiis meis, & ita vivam, ut vitae rationem Deo simul & hominibus aliquando possim reddere. Quare, cum me vocas ad scribendum, confirmantur consilia mea iudicio tuo. ac tu quidem in hoc officio cohortandi facis idem, quod multi: quibus facile possem satisfacere,s per domestica negotia liceret. sed, obsecro, nolite ex otio vestro meum spectare. vobis enim certa, & expedita sunt omnia: mihi unicum est vestigal industria mea: qualiberos alere, tueri familiam cogor .&,s negligam, de seretur humanitas: sin, ut debeo, diligenter curem,iacere studia necesse est, quae solutum curis omnibus animum postulant. At inquies: ipsa tibi studia fructum serent. Cane aliis cantilenam istam, mores, ac tempora ignorantibus: mihi non persuadebis experto. vetus illa Principum virorum benignitas exaruit. inania plerique sequuntur, nihil solidum amat,nihil magnificum,nihil illustre. Vides alios,

167쪽

quasi perdendis tantum frugibus nati sint, immanibus

epularum sumptibus opes exhaurire:alios, quasi etiam homines ipses, non modo fruges, perdere pulchrum sit, thesauros effundere,collectos acerbissime,in ea bella,quς va sitatem agris , urbibus incendia , humano generi, aliCna stultitia miserrimo, cladem, & exitium importent. Musae interim ubique locorum algent, neglectae ab iis, qui foue re eas ut maxime poterant, ita maxime debebant. Etiam illud maiseu, quod exsistunt, qui specie libertatis gloriam nucupentur:& eam virtutem,a qua longillime abstant, ruali familiarem suain sic in ore habeant, ut amarC Vicantur.Verum haec satis,aut etiam nimium fortasse multa. Vale. Venetiis.

GAS PARI CONTARE NO

Cardinati Romam. CVm neque haberem, quod tua magnoperε interesset

a me scribi, & te scirem summis occupationibus assiduὰ eae dicti ictum: tamen iaciendum mini putaui,ut aliquia omnino ad te litterarum darem. ad meum enim ossicium valde pertinet, te de nobis optime me, H, intelligere,&, quo te studio colam,& qua tuoru in mo muritorum memoriam religione conseruem. quod, ut spero, Consequar litterarum bono. nam, ut remunerare Vnquam pOD sam, sperare vix audeo: ita multa sunt, quae ad me iuuandum officia sunt a te prosecta. ut enim omittat nictuam honorifice de parente meo & loqui, & sentite folitus sis, eum ita dicas, tibi nullius olim iucundiorem cCnsuetudinem fuisse, nullius chariorem nunc est e me moriam:vt igitur hoc omittam, quod in sui ni benefici j loco seleo ponere:quanti illud apud me debet esse ponderis, quod olim

me adolescentem vir clarisuimus, non tu quissem sopi tum, sed tardiorcm fortaste, quam oporteret, ad studium summae laudis excitasti. cuius tempori s recordacio mirificὰ me deIecta sic enim argumentor: te, ciuus iudΘcium est acerrimum, nunquam me ad virtutem suisse cohortaturum,si te frustra id facere existimalle S.tantam autem virum , quantus ipse omnium consensu gentium &es, & haberis, de nobis non pessime si crare, milii periucundum est cogitanti,apud alios,li qui audient,etiam honorificum.

168쪽

noriscum. Quare nuc quidem id,quod mihi pro tua summa humanitate Deillimum est, ago, ut, quem pro tot ac tantis ossiciis animum debeo, eum me praestare tibi persuadeam. quod si per cam viam, qua ad praestantissimarum artium cognitionem iter est, tantum procedam, quantum prosecho,nis me aliqua res impedierit, procedam: nae illud etiam aliquado essiciam, ut te de nobis esse benemeritum, magnopere laeteris. Te interim si rogem,ut queadmodum instituisti,nae diligas, saciam imprudenter.neque enim dubitandum est, quin tu velis in eadem erga me voluntate, cum humanitatis, tum constantiae caussa, permanere. m ρς illud mihi est elaboradum,ut omnes res quae ad te conduin pertinent,studiose faciam: quarum si ullam sciens Prςtcrmisero, nefarie me peccasse con tubor. Vale. Venetiis.

BENEDICTO . CCOLTO

Cardinati Ferrariam.

CVm primum Venetias reuerti, & si eram & sessus aliis

quantum de via, & eo morbo, qui me Ferrariae satis rauiter affixit, nondum plane leuatus: tamen magnituiso meae in te obseruantiae, tuaeque in me beneuolentiae recordatio me adduxere, ut ad te scriberem. quo genere ossici j quam mihi saepe apud te si utendum,intelligo. nam, cum eo ipso die, quo milia aditus ad amicitiam tuam patuit, de meis commodis & ornamentis non cogitare se-lum, sed agere etiam coeperis: omnino, si velim id, quod maximu velle idcbeo, quibus me studiis a pueritia dedidi, iis haberi non indignus, diligenter incunda mihi ratio est, ut istam tuam ad me augendum tam propensam Volunta- .lcm plurimi apud me de esse, & semper sore sgitiscem: id hoc tempore nisi litteris mittendis, qua re alia consequar, non video. facultatem maiorem si unquam nactuS ero,arctissime complectar, neque dimittam prius, quam id tibi saltem aliqua ex parte persoluam, quoq interea a me deberi non solum non dillimulo,sed etia apud omnes libentissime praedico. Quid enim mihi esse potest, non dicam honestius, sed gloriosius, quam te,visu omni genere virtutis excellentem summa dignitate praeditum , Merrimi in cognoscendis hominibus iudicii, nullum ossicij genus, aut studij quod quidem ad meam siue utilitatem, bive laudem,

169쪽

pertineat, praetermittere 3 meherculE nulla res fuit, quae nos ad probitatis, &doctrinae opinionem commendaret magis posset. itaque, quod ante facintam domestico tantum exemplo commotus,ut per eam viam,quam mihi pater meus tritam reliquisset, expedito cursu ad summam. laudem gloriamque contenderem, id multo acrius facio nunc, tuaicio de me incitatus tuo. cui vereor equidem, vere spodere possim:&est sand difficillimum: sed tamen,quoniam ita tempus omne meum traduco, Vt,quantum valetudinis ratio patitur, in litteris verser, & quasi diuturnam stim explere cupiens,nsidem e sontibus,unde illa fluxeriit, quae sunt laudum tuarum maxima, diligenter hauriam: non despero fore, ut & homines officia tua bene posita existiment, & tu, qui tibi a me fructus debentur, eos non contemnendos , aliquando percipias. cuius rei maturitas dum veniat, est interea mei officij, tui memoriam summa eum beneuolentia sanctissim ξ,ac religiosissimὰ colore:tuae vero humanitatis, eam voluntatem, quam ad me iuuandum tua sponte contulisti, perpetuo retinere. quorum alterum ego quam potero diligentissime faciam:alterum tu ut facias, propter incredibilem naturae tuae benignitatem, ne admonendus quidem es. Vale. Venetiis.

EIDEM, Ferrariam.

SVmmo studio maturabam Ciceronis editionem.omni-nd id erat caussae,cur ego rarius,quam debeo,ad te scriberem .sed mehercule nec res erat,de qua possem scribere. de publicis enim non licebat:de priuatis autem quid est, quod delectare te possitῖ grauibus morbis,annona,& bcl- lo,vniuersa serὸ ciuitis estecta contabescit. in his malis pa-Cem omnes,tanquam unicum remedium, expetebant: quae

s daretur,amissas vires recuperare difficile non erat. Arbitrabar, cum Ciceronis epistolas emissem, fore, ut Ferrariam possem excurrere. id ego, primum,honoris cauila vite viserem, optabam: deinde, ut tuis doctissimis sermonibus fruerer, quantum per humanitatem tuam licereti terquam certξ licuisset plurimum. noui enim, quae tua si cum facilitas, tum in me beneuolentia. sed nostrae voluntates, ut nauigandi cursus, quandoque commutentur, necesse est, nisi fortunarum nostrarum fieri naufragium velimus. itaque,

170쪽

itaque,ut exirem,meas res cum vidi non ferre utaui rationem :&,quanquam eram occupatu s,tamen feci,ut hanc epistolam mitterem, quae te, meam vicem,quasi salutaret.

ea ne hoc officium loco non praestaret, ad Octauium nostrum,iis litteris,quas ad ipsum dedi,alligatam misi,qui tibi redderet,cum vacuus esses. quod ille,qui & commodissimus,& prudentissimus est, non vereor quin essecerit. Dum eis rebus si quid audire vis r ut in aduertis, pessimὸ non habent. haberet optime,si pietas esset in iis, in quibus ma' xima,si quid merita valent,esse debebat. Vale. Venetiis.

E ID E ac Terrariam.

SVmma tua facit humanitas , ut, etsi me argumentum deficiat, litteras tamen ad te mitterre ne dubitem. non enim vereor, eae ne tibi molestae snt. quin ita te interpretaturum confido,ut hoc meum studium existimes esse non

obscurum fgnum pietatis in te meae. cui quidem pietati, quod vix fieri posse credebam, magna sine accessio facta

est lectione tuarum litterarum. nam, cum antea pro tuis

maximis & singularibus erga me studiis effecisses,ut plus,

quam tibi, deberem nemini: nunc propemodum es con

secutus, ut ipsi tibi plus, quam debeo, debere non possim. quanti enim illud, quo epistolam clausisti, apud me esse

putas i te non dubitare, quin ego, omnEsque mei, quanti amorem in te meum, atque doctrinam facias, aliquando simus intellecturi. ego vero iam intelligo, neque quis quam esse meorum, qui aliter sentiat. sed de amore quod scribis,vere tu quidem facis : est enim is certe summa cum obseruantia singularis. de doctrina vero, neque prorsus assentior, ne me ipse, qua in re minime debeo, nimium videar amare: neque valdE repugno, ne, quod est in me honorificum, stultὸ reiiciam. vi ut tamen est, siue tu amoris, & humanitatis abundantia, quod interdum adducor ut credam, siue iudicio, quod mihi persuaderi libenter patior, sue utraq; re permotus, tantum mihi tribuisti,quantum ego postulare sine rubore non ausim: maximas tibi gratias habeam, necesse est, quod ad eius ipsius,quam in me esse dicis, doctrinae studium, quo antea naturae inclinatione propendebam, vehementer me impulisti.ita enim

usu serξ venire solet, ut, quae laudes a tui similibus, id est.

SEARCH

MENU NAVIGATION