Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

EIDEM, Patauium. Optime,' quid tibi,obsecro,in mentem venit nostra

ne imagine tuum putas cubiculum ornari posseῖ pudet me studii tui:& erubui,mihi crede, cum hanc partem legerem litterarum tuarum. nec tamen, quia tuam facito piditatem intelligo,deesse tibi possum:& coepta res est,& agitur,ut Video ,latis diligenter:quae cum erit absoluta, mittetur ilico ad te. ac vellem, posset artisex eodem peni-cello animum in re meum una cum vultu exprimere,non dubitarem , quin hanc tu multo magis imaginem dili- seres. non necesse est, inquies. libenter credo : &, quod ita sit,aeceptum resero tuae humanitati: qu mihi a te impetrat id,quod meritis,aut ossiciis consequi nondum potui. His diebus facultatem ad te scribendi permolestet occupationes eripuerunt.ignosce:& puta, nunquam abduci meam ab ossicio voluntatem, licet opera non exstet. Heri adiit ad me contubernalis tuus Stanisaus Fogeluetrius Crac iensis,trobum adolescentem,praeditumque litteris,& tua plane consuetudine dignum E sermone iudic, ut.amanter illum excepi,ut natura mea fert:iucundὰ non potui, quia valetudo non concedit. cuius beneuolentiam ii, te,ut arbitror,conciliante,sum adeptus : peto a te, milii ut eam conserues. & omnino,quicunque a te diliguntur,

eosdem mihi cupio mutua beneuolentia coniungi.Epistolam ad Episcopum Agriensem,quando interdiu otij nihil suppetit, dictaui ante lucem amanuensi meo. eam ad te mitto.Signum tuum,cum legeris,imprime.De gentilibus tuis,negotium dedi,& curabitur diligenter. Vale.

EI DE M, Patauium.

'DIIdeo te in iungendis amicitiis praeclarum artificem V esse: verum caue,ne 'uid alterutra de parte promittas,quod praestari vix postit.aut,si promittes,ipse ne spondeas, ne quando praeter opinionem cogaris dependere de me ipso loquor: quem tu si putas estie, qui non sum: quod ad me attinet, facile patior: fruatur hoc amicitia nostra priuilegio, ut inter nos omnia liceant: sed vereor, ne tua apud alios praedicatio plus nobis imponat oneris, quam sustinere possimus Patricio tuo scripsi, multis districtuS

142쪽

satandi

siet

lili

desctus negotiis:& eram animo conturbatior, accepto nuncio de fratris mei summa corporis, aliqua etiam mentis inualetudine. Gentiles tui latent adhuc: eruentur aliquando si qui sunt: curat enim homo tum mei cupidus, tum ad hoc diligentiae genus vehementer aptus. De libris,putabam E silentio meo te coniicere, nihil esse: sed, quando appellas crebro, scies nondum neque ad Iunctas, neque ad alium quenquam peruenisse. tu vide, cui rem commi seris & vrge litteris,ut sine mora mittantur. Imago coloratur, designatione iam persecta. veritate,nisi fallor, egregie simulatam dices. Vale. EI DE M, Patauium. AMO te,quod verecundὸ petis: sed istam posthac ver

cundiam abiice, obsecro, si quid aliquando mecum ages. nescis, apud me quo loco sis, aut quo ego apud reesse cupiam:quod si nescis, aut etiam si dubitas, iniuriam facis utrique nostrum. Scripsi ad Sophianum, libenter equidem tua caussa, sed inuitus ea gratia, quod laborantem , t audio, graui morbo,vexari tuo studio nolle.Equidem discrucior, cum ita affectu audio probum iuuenem, mihi amicissimum, graecarum litterarum stientia sine dubio singularem. sed, quia te fero in oculis,sdque sinὸ tuo merito, litteras ad eum conseripsi, quas in hunc fasticulum coniectas cum legeris, si reddendas no putabis, conscindes. Ego nunc, si quid de me scire vis, iaceo, corporesetis assi ictus ob capitis grauedinem, sed erectus animo

propter spem, atque adeo exspectationem vitae laetioris. iam enim didici contemnere, quae amabam antea:qua te quoque in sententia cupio esse. Saluta meo nomine conis tubernales,& amicos tuos. Vale.

EI DE II, Fatauium. R Espondeo serius litteris tuis, impeditus febricula,

robustioribus haud valde metuenda: sed in hac nostra corporis imbecillitate etiam ea, quae mediocria sunt, non mediocriter timenda. Locum videbis in epistola ad Patricium,ubi ea ,quq mones,interposui de quo quid sentias,aveo scire.Gratias tibi agerem de ista voluntate: sed

143쪽

hoe plane respuit amicitia nostra nec tuum erga me omiserum ascqui unquam possit oratio mea. merita enim loco semper apud me fuit bene merendi cupiditas etiam si res, quod saepe solet accidere,nulla consequatur. Vale.

EIDEM, Patauium. l Vid tibi ego praestare possum de iis .qui sortasse nuti

l li sunt' quaelitum est perdiligenter:nee tamE vllumi omnino diligentialluctum tulit.fingere tibi eos ex argilla possiimus, animare non possumus. quod si lieeret, fieret,

atque adeo tactum iam esset. Dee enim mediocre tuum

esse studium intelligo:& ego ut fatear quod res est,diligo

istam in te bonitatem qui de gesilibus tuis, nulla tuorum commodorum spe proposita, humanitatem modo quandam secutus,tantopere labores .certὶ,qui honoribus,aut di uitiis,aut opinione virtutis emineant,nulli reperiuntur. quod si quos obscura eonditio,aut fortunae tegit humili itasrde iis quaerendum ne sit, videris: me si contulis, omitistes. De pictura,lentum negotium: sed illud te nis praeterit,

Pictoribus, atque potetis uuidlibet audendi semper fuit

aequa potestas. ita facile mentiunturi verbis, ut eoloribus sallere consueuerent. hic qui rem suscepit diu me promissis duxit, varias nectendo caussas, ut ei culpam largirer ignauiae nunc imbres aecusat, quod rerentes colores minimὸ patiantur exsiccari. hoc puto verum, illa non puto, concedo tamen, ut eo utar facili, & impetrem, quae duo simul a nobis exoptantur, festinationem eum diligentia. Vale. Venetiis.

EIDEM, Patauium.

T Tami Ei optata contingant, ut commentariolo tuo rit-- hil unquam legi eruditius,nihil sanctius,aut ad retinen- ἡum Catholicae religionis cultum accommodatius. ita,que,cum in ortu solis legere coepissem, absolui faelle ante horam prandii, opera nunquam interim sta. valde euini delectabar ordine, valde etiam genere orationis tuae res vero ipsa ita me affecit,ut quasi semina quaedam verae p:etatis, quae fructum piosecto non mediocrem aliquando serent,in animo meo reliquisse videatur.quod quanti esse

144쪽

E P I S T. LIBER IIII. rues

apud me putast quanti mehercule immensam auri vim non aestimo. quid enim eum aeterna salute eonseratur quod si meis apud te precibus loeum aliquem relinquit humanitas tua:rogo te etiam atque etiam,vt hoe genere scriptorum,quo quidem ad studium sim mi boni, perpetuaeque felicitatis mirificὸ excitor,impertiri me quam saepissime velis quod si seceris , addictum me tibi multis nominibus obstringes eo beneficio,euius delere memoriam obliuio nulla ponit. Quod me reuocas ad eo suetudinem tuam:stimulum scilicet currenti. sed ,mihi erede, non plane totus abs te discessi:neque te mihi prorsus eripitit, aut eripient unquam locorum interualla. absens tecum sum. tacitus loquor, & loquentem audio. se lenitur imagine periucuncia desiderium nostrum. quod cum ita si, opera tamen studiose dabitur, mature ut excurra n quo ire necesse est. si meam fidem tueri volo,& quo tamen,quia disiiungor a te,minime libenter eo.Vale.Venetus.

EI DE M, Patmium.

CVm de tua valetudine solicitus essem, curam auxit

filioli morbus,quo etiam nune laborat, nec satis explorata salute. me quoque leuiter febricula tentauit, quatriduo sum, sine medicorum interuentu, temperata duntaxat victus ratione, liberatus. Nunc expediendis negotiis operam do,ut,si amicus noster, bonarum artium patronus,summum illum dignitatis apicem attigerit, quam rimum possimus accurrere. D pξ enim & litteris,& praeisenti sermone,cupere se consultu rationibus meis, amantissim E declarauit. mihi autem omnia sunt in eo, ut otio litterario frui liceat.nulla rerum domesticarum cura in terpellante. quod si assequimur, valeat ambitio: vivemus nobis,& Mulis,& eo quidem animo, ut omnia referamus

ad Deum,a quo uno felicitas vera pendet:qudd idem tibi videri,ex tuis litteris facit E coniicio. Miro teneor deside-xio veniendi ad te: sed hanc facultatem multa eripiunt, praesertim aeger filius, quem tibi, & pro nostra amicitia, di pro noua coniunctione esse charis limu, plane mihi per-0 adeo. te quidem a morbo confirmatu si audiero,aequis re animo domestica patiar incommoda. itaque dabis hoe amori nostro , quem tua virtus peperit, alit humanitas, atque

145쪽

atque auget,'ut nostra etiam caussa tuam valetudinem studiosissime cures.Vale. Venetiis. .

EI DE AEL Patauium. SI lenti j mei caussam ex iis litteris, quas heri ad te scripsi, quas hodie mane puto tibi esse redditas, iam cognouisti. quod nisi ita declarassem , tamen mihi dubium non est,quin tu pro lingulari tua sapientia,& humanitate de mea meorumq; valetudine coiiceres. quid enim aliud me a scribendo abduceretὶ quo equidem nihil facio libentius:idque tibi,s praesenti fortasse non potui, absenti certe probabo. Tuum aduentum avide exspectin cuius mihi significatio tum eo nomine gratissima , quia te videbo, tu meo gratior fuit quod optime te valete, et si tu de eo nihil significes , facile tamen possum intelligere. quod si ita est,opto perpetuum esse: &, quod opto, id etiam ut sperem,facit continentia tua,quam ego in victu plani Io-quor,ut sentio. valde sum admiratus,& conor etiam imitari. Rerum Romanarum , Pontifice ortuo, conuersus orbis est.itaque,qui decesserant, omnes ad urbe redeunt.

pecuniae pro Moecenate illo, ut affertur ad nos, libentius quam pro ceteris , deponuntur : & ad eum denique, fore suspicor, ut omnium Cardinalium voluntates inclinent.vir optimus est, Osrogic litteris excultus, ingenio miti,&, quod caput est, cum factiones duae dicantur esse, aequus in utramque.primum contendetur acerrime . quid mrruὶ Neque enim,ut ait Poeta ille mmus inter nostros reuia, aut ludicra petuntuF praemia. M 1 cis , omnes homines , qu'd maxim E cupiunt, itidem facile adduci vi maxime pe ent. ergo multis quasi aleam iacere, ac fortunam placebit experiri.quid euenturum sit, & quid magis expediat, uni Deo patet.certe, nisi firmioribus, quam

antea, praesidiis muniamur: prauarum opinionum incursu vinea domini dissipabitur quod te quoque & suspicari,

quia prudentia excellis,& metuere vehementer,quia pietatem diligis , aliquando in nostris sermonibus cognoui. Vale.Venetiis.

E ID E M, Patauium.

CVm de tuo reditu ex tuis, amicorumque litteris cognouissem, perfusus voluptate sum prorsus incredibili.

146쪽

dibili. subuerebar enim , ne te patria tua, experta iam in magnis rebus & animi, & ingeni j tui praestantiam, a belle

diutius minime pateretur. etiam illud occurrebat, ne te iam satietas Italiae cepisset. multa cogitabam, ut amor est,

quae cupiebam esse false, & fitisse valde nunc laetor. capio tamen nanc in iucunditate molestiam, quod ad te quam

primum accurrere non licet: nam, ut omittam de uxore,

cui deesse non possum aegrotanti: confirmare studio res do inesticas,quae vacillant satis absente me. cum enim,referre me totum ad litteras , quarum est mihi consuetudo

iucundissima, plane deliberatu st: prius haec, quae ad alendam familiam pertinent,ita constitua necesse est,nequando me,quod antea saepe contigit,de medio studioru cursu reuocare possint iam ego in meis cJsiliis, optime,' ambitionem coepi excludere. video res humanas sursum deo r- sum ferri, nunquam consistere: celerit ei omnia fluere,&exstingui praeter bonam famam, ad quam omnes perue nire cupiunt, sed ignoratione viarum plerique aberrant. non enim in opibus,aut in magistratibus,Regum ae aulis verum decus habitat. petendum aliunde est a rectis cogitationibus, honestis laboribus, studio. & exercitati oe virtutis .haec mihi in animo sunt: quae si cola arbitratu meo, multa consequar.primum ab iis negotiis,quae mihi negotium facessunt,vacabo prorsus: deinde, ne me putes desidiae caussa otium cogitare scribam aliquid quotidie: quonihil soleo, ubi curarum expers animus est, facere libellus: denique, etiam posteris fructum sortasse aliquem pariet industria nostra. Quid relinques,dicet aliquis,liberiς tui λNon exiguum patrimonium, imitatione mei, & aliquam, .ut spero,virtutis haereditatem,eadem scilicet,que reliquit mihi pater meus. Non abundabunt. Nec id postulo, nec illi,si sapient, postulabunt. modica poscit, ut honeste,id est, fecit iter uiuatur hominis natura: reliqua sunt instrumenta nequitiae: Cupio tibi, mi , ' qui aetatem tuam prudentia anteis, probari meum sensem : eupio meum iudicium tua sententia confirmari, quamquam quid exspecto index animi sermo est. porro in sermonibus quotidianis

quid tu habes in ore,quid extollis , prς ter studia doctrinae

quae te video, cum tecum loquor , vel cum tua scripta le-fo,tracta si e diligenter.veruntamen hoc ipsum , quod ha eo satis exploratum, mecu te sentire, si significabis per

gratum

147쪽

gratum erit. Ego nisi occupationibus premerer assiduis,

quas animo potius, quam corporis viribus sustineo, explerem te crebritate litterarum. verum ne sic quidem, pro tuis in me officiis, patiar in hoc genere prorsus abs te requiri studium meum.Vale. venetiis.

EIDEM, Patauium.

I Obiscum ut agatur,scire cupio, Patavij commoran- tibus. nos hie languemus , ameti caloribus perpetuis , quibus equidem grauiores non memini. uxor mea nondum ex puerperio conualuit: infans bellissimE habet, de incipit iam blandientibus arridere.quid quaerisὶ admodum scitus est:qu6dque amare solemus in pueris, hilari tatis habet multum. De tuo aduentu , tu adeo consilium mutes,neque te istinc, rente Canicula, aestu no serendo commodeas. saceres enim valetudinis incommodo: ac, uvaletudo , studia tamen tua non serrent. verem hoc prudentiae tuς totum sit,in qua tibi neminem antepono.ego, tro meam te singulari beneuolentia,non modo quid vel-em,verum etiam quid sentirem,testatum esse volui,Aristotelem cum Cicerone mitto,utrumque satis aptὸ compactos ab artifice perito.video,quid agas. inane eloquentiam contemnis, & indisertain philolophiam non amas Vtraque vis coniungere,ut misceas,quod ait polita Venu-snus,utile dulci quo minus me,eade cositate,&recessiani orij cauta quaerente,reprehedere debebis. vale.Venetiis.

yΑlde probo industriam tuam, quam ad ornandum V commentario aureolum Demetrii libellum

umi conti ilisti: sed antequam institutum absoluas,sore arbitror ut exeat is, quem Petrus Bargaeus, cui Pisanum gymnasium politioris doctrinae prosellione illustrat, ante 2iquot menses, ut audio,confecit. itaque malim ad Diodorum latinitate donandum operam , studiumque tuum conuertasine quod aiunt,actu agas nam Bargaeo, quε tu fortasse no nosti, nee ingenio,nec doctrina,nec eloque-ria quisquam praestat: qu6dque paucis admodum eontigit,tum Oratoria,tum poetica laude pariter excellit. absit

igitur

148쪽

EPI s T. LIBER IIII. I 3

igitur omnis aemulatio ab iis, quos ego unicὸ diligo , & a

quibus item diligi me sentio. Calores me nihil remittunt: - seruent omnia.quod nisi terrae, ia perustae, uberrunis imbribus cito madefiat,earitas multaru reru, & morborum vis ineunte autumno videtur impendere. Ego, ut anni tempus eit, non incommodὰ valeo:negotia curo: Otium,oc studia cogito. Kalendarium Romanum vetus,cum DPI-nione mea de ratione veterum dierum , & necessaria litterarum interpretatione, saepe iam a te rogatum,quia nec

ipse habebam, nec reperire facillimum fuit, mitto serius, acceptum a familiari meo , viro probo, & erudito , Raphaese Cylenio. describes, & remittes: quonia,quae sunt olim impressa cu Sisonii taltis,nullum ex iis iampride venale 1 uperest. in hoc autem , ut aliquid a me praecipuum haberes, itidem ut ego te praecipue diligo, quaedam videbis immutata,nec,opinor,improbabis. Vale. venetus.

NIS tu rationem tui iudicandi percommodam iniisti.

ego enim,non cuiates homines sint,quibusve terrisae regionibus profecti, sed quibus maioribus, quo ingenio, qua doctrina aediti, soleo quaerere: &,ut olim Hannibal, qui holiem feriret, Carthaginensem sibi fore die bati sic ego totum in una virtute constituo. Epistola tua loquit , ut nulla in te patiatur aut humanitatis , aut d ctrinae parte desiderari itaque ne te posthac Sarmata potius,quam Romanu,dixctis. iamc tsi Sarmatia iam ita feritatem, si qua olim iuit, α quaecunque fuit, abiecit, ut extrant alpinis nationibus nulla nunc neq; ad litteras,neque ad benignitate mutuaque officia dicatur esse propensior Italia vero nostra,in qua vigebant olim artes bonς,in qua sumnus Ornata praemiis eloquentia primas aliquando partes obtinuit, ita veterem illam quasi formam videtur amisi ite, vix iam ut agnoscatur. simulachrum duntaxat

aliquod in libris relictum est, euius excelle niem pulchritudi

149쪽

tudinem animo intuentes admiramur, & studemus unitari: praesentem emgiem oculis frustra quaerimus Tu au-lcm , doetissime Patrici, si qui nunc antiqua Italia digni reperiuntur, qui quam pauci sint, quaque id accidat culpa non dubito qum intelligas, his te ut adiungeres, praestantrumque viroru numerum augeres, planὰ mihi, cum tua scripta lego, & cum eos, qui tecum vivunt, de te loquentes audio, videris esse consecutus. quo nomine tibi gratulor plurimum, & patriae tuae, in quam referes gloriam, omnibus thesauris, omnibusque omnium Regum triumphis praeserendam. Ego autem, cuius amicitiam in tuis litteris blanda quadam mearum laudum commemoratione videris aucupari, cum tua merita,quae ego sentio esse maxima, modeste nimis dissimulas, & extenuas, mea vero nimis liberaliter amplificas atq; extollis, nisi te tam nostri amantem redamem,nisi multis ornatum virtutibus

omni studio colam, quis me sit inhumanior3 quis tu lici j

magis, aut etiam rationis expersi equidem,quid de te sentiam,quantique apud me ss, ossiciis conabor ostendere: sin,ut mea tenuitas est, hoc praestare non potero, tu tamen, ut spero, de mea voluntate tibi persuadebis id,quod cupere videris, te mihi elle, ac semper fore charissimum. in quo profecto, nisi ego meam in amicitiis diligentissime tuendis consuetuatnem dediscam. tua te nunquam fallet opinio. Vale.

O Praeclaram Vinaim, nec vero tuam humilem, aut obscuram orationem, sed erectam piis affectibus, mirificeque sententiis,ac verbis illustratam. nunc demum te,Patrici, vere eum,qui vocaris, agnosco, hoc est,a plebe seiunctum,quae libenter oculos ad terrena demittit, nihil alium , nihil homine dignum suspicit. nam cerid reliqua

studia opinione potius, quam re nituntur, speciem quandam inanem solidi nihil habent: haec vero, quae te video ardic esse comhlexum,nec, puto, unquam dimittes, aeter nam non modo famam,sed salutem quoq; pariunt. Agnosco in tuis institutis praeclaram consuetudinem , Ci regiaque studia, nunquam satis laudati, Cracouiensis Episeopi, Andreae Zebridovij, cuius ex perpetuo multorum

annorum

150쪽

EPIST. LIBER IIII. I s

annorum conuictu, quotidianis sermonibus,consitis,pro. bitate, doctrina, quasi diuinis legibus, formasti animum tuum , atque excitasti ad excellentem rerum aeternarum cupiditatem, ut facile constet, cum tua te ad verum decus natura duceret, doctissimi tamen ac sanctissimi viri exemplo vehementer esse incitatum .Equidem,ut tibi vehementer gratulor, cuius omnis in amore Dei defixa cogitatio sit: ita, cum in eos in tueor,qui, falsa rerum imagine decepti, toto pectore contendunt ad ea comparanda quae saepe

molesta possidctibus, interdum etiam pernitiosa sunt, misereor,& ingemisco. quod utinam industriam aliquando meam, &,s quod in me est,ingenium simili in argumento

liceat exercere. nam nunc quidem voluntas, optima spectans, & in quam debet partem propensi , multis tamen impedita rebus languet. sed speremus. se enim nihil difficile si consen serit Deus:ut nihil facile,si abnuerit. is porro, cum abesse putatur longius, & destituisse nos in mediis calamitatibus, tum ade: proximus inscientibus , & erestos ex miserrimo statu collocat in solio regum. Haec estoepe mecum solati j eaussa, quo saepe indigeo: & eapio voluptarem,quod epistolae quasi allocutio tulit,ut eadem tecum. Remitto orationem, lege amicis tuis,& quam potes multis communica,ut recte sentientes confirmentur:si qui autem ab optima caussa desciuerunt, ad sanitatem tradi cantur. Vale,& ' contubernalem tuum, summi adolescet tem ingenij,meo nomine saluere iubeas. Patauium.

Ahio ver ratem , deinde me ipsum . illam spectare ante

omnia soleo, mihi autem libenter quidem, quatenus tamen licet, indulgere. itaque nee accipere debeo, quas in me laudes contulisti, nec, ut ingenue confitear, rciicere plane possum. nam bonis viris,artiumque liberalium seiuntia claris , equidem placere velim, cum eo tamen , Vt nolim quemquam nimis esse in mea laude liberalem. tu autem in tuis litteris ea mihi tribuis, quae n5 modo si agnon eam, sed propemodum s optem, modeste parum agere mihi videar. At Murcius ita lentit. Vtinam quidem .sed OLnciuna potius , quam sententiam, esse puto. ciuis enim me

minus ignorati qui quam diu venetiis suit,vel mecum ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION