Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ficio , sed beneficium semper ex te ipso pendam. Librum de Magili ratibus,quem petieras,habeo equidem absolutum,nondum tamen edendumritaque comprimetur,usq; dum accurate perpoliam. prooemium degustabis: quod ad te cu ac nocturna epistola statui mittere. Vale. Ex aedibus nostris,ante lucem.

A Lagistratibiu Romanis.

QVod in priuata domo paterfamilias, idem in ciuitate pro istat lςx. ille praecipit filiis., quid agant, εἰ qua

ratione agant: haec iura ciuibus mandat,& ad pietatem, ad rectum spe prae ore inuitat, a delicto, proposita pinna, deteiret. quemadmodum autem rei priuatae non hoc uno consulitur , si sit qui imperet : verum illud praeterea requiritur, ut imperanti domestici omnes pareant: sic in ciuitate, nisi legem aliquis tueatur, & , ut ei ciues, quasi parenti optimo iiiij audientes sint, potestate imperioque perficiat: non est in ipsa lege praesidii satis , optimEque ac laudabiliter vivendi praescripta norma negligitur. quo sit, ut tam legi necessarius videatur esse magistratus , quam Io ipsa ciuitati. Ac mihi, hoc de genere cosideranti . longe videtur optabilius esse, ut iniquae legi praesit oetimus magistratus,quam ut improbus aequissimae : nam, si summam potestatem cum optima mente coniungas : vir bonus in iure dicendo , praeter aequabilitatem, & iustiti .m,

nihil spectabit: si quid erit in lege vitiosum, pro sita sapientia corriget: si quid ambiguit, in eam partem interpretabitur, quae ad pietatem , ad commune ciuiu utilitat cim, ad Reipub. salutem propensior cile videatur, si aute,qui non optimξ imita mente constituti, iis potestatem a L. das,& voluntatem viribus confirmes legis vocem magi stratus non exaudiet, quid maiores voluerint, sanxerint, seruarint,non attendet:ad suum. bitrium, suamque libidinem omnia reuocabit. quod cum faciet, Reipub. quae tota a iure,& aequitate pendet,non talum facto, sed multo etiam mogis exemplo nocebit. nam quia praeeuntem sequi non difficile est: propterea, qui imitentur, quam qui inueniant, Plures no modo in Rep.administranda, verum ratam in Omni arte reperias. male C. caesar , qui libertate

viti

82쪽

Dp IS T. LIBER II. 77

vi & armis oppressa,ea quae omni u erant, possedit unus: sed longe improbior, ac nequior L. Sylla, qui, it auderet sperare Caesar ea quae consecutus est, exemplo suo perfecit. quod si, qui lcgibus praefuerunt, tales fuissent, 'uales eos,qui leges ipsas condiderant,fuisse legimus: siclinet in suo gradu Respub. quaeque artes in ciuitate libertatem

auxerant, eadem facile conseruassent. verum in hominibus , non in legibus vitium fuit. primi omnium duo Da tres ξ Sempronia familia,Tyberius & Caius Gracchi,malo publico eloquentes, & ingeniosi, serere inter ciues dis.

cordias coeperunt, infimaeque plebis animos nouoiu co-

modorum in spem turbulentis concionibus excitare. qui et si decreto senatus iusta vi oppressi, debitas eorum audaciς poenas exsoluerunt: tamen exitiose consiletudinis

initiu attulit ille dies , qui ciuili sanguine gladios primus

infecit: quod enim non modo iustum , sed nec usitatum intea fuerat,id postea ne nouum videretur, effectum est. . aque cum aliquot post annis P. Sulpitius primum, ut visus est , non pessime animatus : deinde, siue ambitione inductus,sive iracundia concitatus, ab optima caussa desciuisset, eademque sere, quae duo Gracchi, in tribunatu pleb. aut certe non dissimilia moliretur: facile ad vim & ad caedes prolapsa res est: neq; prius amare quieuertit, quam

ciuium magnae parte trucidata,au t eiecta unius libido antiquis legibus par, atque etiam superior esse coepit. quod neque tunc, neque postea contigisset, si, quam sapientes in scribendis legibus maiores fuerant, ta in creandis magistratibus cauti posteri suissent nam,et si non recte geritur publica res, nisi pi stantibus viris, acrique ac magno animo praeditis committatur tamen periculosa in primis hcc est, & lubrica sanὰ deliberatio : propterea quod non languentibus in animis,sed in erectis mentibus,ac maxumis ingenis dominandi cupiditas exoritur bonorum spe, fateor ad labores,ad industriam, ad subeunda etiam pericula homines incitatutised in libera ciuitate est, quatenus cuique credatur: & in danda potestate si modus retinebitur, modus item in gereda seruabitur. legitimis enim potestatibus,& moderatis imperiis alitur libertasmeq; facile quisquam vult, quod se posse desperat: et, qui tantum potest,quantum si consequatur,caeteri nihil possent,hies malus est,potestate fit deterior: sin ita moribus exploratis,ut

83쪽

tis,ut antea nibit neque secerit indignum bono viro, ne

que voluerit,interdcim tamen, ut Lumana mutatur, a rectis cocitationibus ad iniquas libidines traduciturn& peccat eo ipso, quia peccare permittitur ut possit. ocirca pati iam mea singulari sapietia institutam,ac diuino quodam cositio temperatam licet existimare: in qua neq; ma-Sis: ratus iidem cotinuantur, quod est seruandae ac diutiL1ime Reip. retinendae vinculu lirmillimum:neq; cuiquam tauta viai comittitur , ut extraordinario iure clatus, liber tali comun : otiis moliri periculu possit.qua moderatione factu est,ut post annos xi e x x et v. tot enim ab urbe condita numeranturi non modo Resp. sit, verum etia itasti ut omnibus rebus publicis,quae nunc sunt,magnitudine opum:iis aute, tu fuerunt, imperij diuturnitate antecellat. lux quibus institutis,ac magistratibus vla , ab humili, renuique principio ad tantam dignitatem,atq; amplitudinem peruenerit: neque est hic narradi locus,& hoc M. mentum viri sapientissimi ita non modo copiose , verta Metiam perite ornate lue tractarunt, ut si quid velis adiungere, idem sit, ac si in Apestis aliqua persectissima imagi-De,puta in Venere illa Coa elabores Nobis Romana ciui tas proposita est. quae quam multas habuerit partes ad imitandu preclaras,ex eo patet, quod ita bello ac pace viguit,ut illius vim & potentiam omnes reges populiq; extimescerent, aequitatem Sc abstinentia subiectae urbes ii tionesque diligerent.Forma senatus, luba in ea publicum consilium fuit, ordine comitiorum, iura legii tribus libris exposuimus. Nunc de magistratibus,corumque potestate disputabimus: tu quia locus ipse admonet, hoc enim legibus adiunctu, & lao qua adnexum videtur tum etia, quia

Ciceronem, cui video in his libris, quos de Lesibus conscripsit hunc ipsum ordinem placuisse, libenter imitamur.

Parautum.

EGo vero istum erga me annis rim, istam, quae significatur in epistola tua,beneuolentiam amplector liberitissime,&amo prorsus amore singulari. nam,ut omittam, quod ita postulat humanitas: tui te praeterea mores, tua modestia, ac maior iam aetate virtus egregie commendat.

84쪽

quae cum ipsa me mouent tum vero in assine tuum, Epis.copum Suessanum, studium eiusmodi meum est. multis ablunc annis ex incredibili eius Eumanitate doctrinaque susceptum, ut eos etiam, qui modo aliqua illum necessi ..tudine attingunt, quosque ille charos habet, comple

tur, quo tu in numero ut esses, assinitate primum, id est,

Doturae quodam quasi munere, tibi coligerat: postea vero

cum natura voluntate, &cum voluntate studia coniunxisti ,excolendis artibus sis,unde suxit Lonor, ac dignitas amnis tui,Wnde eadem ad te manabunt,si te illi immo vexo si te ipse tibi quam simillimia praebueris. quis enim tantos processus tam adolescens in philosophia secit, quantos illa tua in aula perillustri Cardinalis Este sis celeber-xima dispu tatio, multis pr sciatibus,ostenditὶ Qua tamen de laude ita te sentire volo,ut maximam cile putes,si cum ortate tua conseraturisia res ipsa spectetur, longe statuas maiore esse posse, quodquς viae conseceris,id quidem esse multum,ncc tamen tantum, quantum adhuc spatij supersit, sed ,mihi crede, omnis in eo tuorum studioru sta per sectio est,si, quemadmodum nuc id cogitas,& id, opinor, agis unum, ut intelligas, humanae res quantum aliis aliae praestent, ita,quatum infra diuinas humanae prorsus cuniactae sint aliquando simul cogitabis. nae tu, Caesar, si te ad hanc, quam ignorari a plerisque video, praeclaram disciplina iri contuleris, in gistros nabebis haud paulo inestores,quam quibus nuc v teris, aut etiam per omnem vitam

uti potes exstat sanctissimorum virorum multis libris expressa doctrina, qua instruim ur, & erudimur ad aeternae vitae salutem. habes praeterea domesticum excplum assinis tui, summi viri, cuius in vitam si inspexeris, excitaberis ad omnem laudem : coles autem praecipue verita tem, quam ille tuetur acerrime, habuitque semper antiquissimam. neque vero impedio, quo minus, ut coepisti, Marco Antonio Genuae, & si cui praeterea velis, Operam des: eloquentiam quoque si adiunxeris, vi res graues & obscuras ornate ac splendide tractare possis, minime improbabo : sed illa praestantiora sunt, quo te hortor, ut ali qx omnino transscras industriae tuae partem.De libris

ad te missis, habeo gratiam humanissimo, & in primis erudito iuueni, Sebastiano Leoni , utriusque nostrum aequὰ familiari, qui mihi hac instituendae tecum amicitiae

occasio

85쪽

occasionem obtulit:quam avide arripui. iam enim ineem derat me studio tui,cum de ingenio, te studiis,denique de tua ad optimas res propensa voluntate multa praedicas set.quod si quid acciderit , in quo tibi opera mea usui possit e it.: id si ipse intelligere potuero, mea spote suscipiam: sin secus, a te admonitus efficiam, ut esse tuam apud me plurimi voluntatem intelligas.Vale. Venetus.

Placenti am.

P Aulo antξ dederam ad te litteras,quas c5iectura dierum putabam tibi iam esse redditas: hae nunc alterae consequentur. Scripsi, te absente me cessare in litteris , Momnino tuam operam, tuamque illam in meis rebus officiosissima sedulitatem vehementer requirere: sed meum consilium esse, te istinc ne prius commoueres, quam ego

alicubi consedissem. id ego volebam scilicet inuitus, qui te sectum & adminictrum meorum studioru summὰ desi dero: sed volebam tamen tui commodi caussa : primum, quod hanc equitandi iactationem, quae me equidem delectat,tibi otii cupido,suspicabar no placere: deinde, quod accidisset, ut illas regiones peteremus, quod post balnea

facturi videbamuriintelligebam sore,ut adire commodius ad me posses interuallo minore. nunc audi, cur sentetiam mutauerim. Cardinali nostro, cui nimium seph calculus molestus est, multis iam remediis seu stra tentatis accedere nunc ad aquas Lucenses valetudinis caussa delibera-xum est : nosque, ut scis dem cogitamus. iis aquis qui uti volunt id maxime spectant ut sicco tempore viantur. haec

est quas methodus quaedam , quam seruautibus salubres dicuntur esse: permistae cum imbribus putrescunt, graui periculo bibentium. nos porro, o Lolge, qui didicimus a philost,phis, bonam valetudinem expetere sepeliatis esse: valdὸ in hac quidem parte sapimus , α , ut optimὸ valeamus, accurat ,quaecunque vires tuentur,aut augent, per

sequimur: quae posse videntur infirmare,ac minuere,de linamus.ita uo ad balneorum medicinam prius non accedemus,quam id & tuto,& salutariter fieri posse intelli amus. nunc equidem alienum tempus est. vides, quae u-

uiae,quam penE Eiemales dies liaee dum ita se habent,nos oppor

86쪽

opportunitatem eYpectistes, in his oppidis, Ar villulis iucunde satis oberrabimus. quod quoniam quam diuturnum sit futurum, diuinare difficile est:& ego cium te careo, multis commoditatibus ma careo, tuque; ut ternis iam litteris significare videris non abes a me sine molestia:mea caussa rogo, tua hortor, ut, quanquam nondum consedimus,mature tamen ,nis quid grauius impedit, reuertas.&, ut scias,quo me loco conuenire possis: pius ad Idus Iunias, α ultra,vt opinor,aliquato. sed ad Idus Iunias certe commorabimur. Vale.Pisis.

HA NNIBALI CARO

Rauennama i

Forolivitabus male si, qui te longius a me abstrabunt, sed istorum motus praesecti prudentia sedabit. t lique vi scribis , Rauennam breui recurres . ibi verim ne quucaustae sit, quo minus ad me quam primum. ego volebam ad te, sed impediunt multa, maxime Ciceronis editio:cuius tempus aduentat vel potius iam adest. itaque occupationum onere valde praemon sed mihi nulla res esse potest tanti, vi ab hoc scribendi ossicio divellar. Nunc est, quod ad te velim. Qui tibi has litteras attulit, est & mihi,& fratribus meis valila familiaris. eius opera multis in rebus usi sumus egregie fideli. cum Rauennam venturus esset, quiddam ut exigeret, quod ibi habet in nominibus,

petiit a me, xt se tibi commendarem. dixi, cum caussam optiniam haberet, commendatione eum non egere: tamen me esse factitrum. Si quid me amas, Care, vel potius, quantum me amas, tantum M ς sominem adiu-ua. his temporibus cum fides 'inest angustior vereor, qui debent, ne non sacile. dissoluant. si res in iudicium venerit, noli pati, virum bolitim, amicum meum, exhauriri longi temporis impensa. beneficium non conseres ii vingratum: memorem enim cognoui. sed tu eum ne spe- .ctes: me vide, qui a te peto. mihi enim gratius sacere nihil potes. nam eis quod ad nos attinet, ipsi quidem internos magis, quam amamus, amare non possiimus r tamen valde laboro, in quo me ambitio quaedam mouet, ut homines nostram coniunctionem , tuamque jn me beneu

letitiam perspiciant: quarum alteram ritae a qualem fore,

87쪽

alteram erusinodi iam esse confido , ut rubii addi posse vi

deatur. Vale.Venetiis.

EI DE M, Rauennam.

V Irum te duco, qui compedes illos frangere , & aliquando te in libertatem vindicare potueris. id quod ego qui neruos ingens tui beno cognitos haberem, prorsus ita sore sperabam. vi autem etiam cum Guidiccione, id est,cum homine doctissimo,& ad tuam naturam aptisti mo,tibi viuere liceret:hoc vero ne optare quidem unquam sum ausus. quod 'l'ando accidit, beneuolentiae in te meae est,gratulari .qtioci euenerit:prudentiae aute tuae non committere, ut frustra euenisse videatur. Herum habes, Care: herum autem dico 3 cuius ea suauitas est, is in te amor, ut potius aequalis, potius germani fratris loco tibi sit: sed quoquo nomine appelletur, eum certe habes, qualem vis. Quare, quod mitri, aliorum arbitratu cum vivebas, promittere solitus eras: id ego nunc,quando tui iuris es, non a te petam, scd cxigam, ut operas Musis, iam diu a te, nousane tua culpa, tamen praetermissas, eo, quicum es, permittente , atque etiam cohortante, reddas. sed ita procul dubio te esse facturu, vel potius iam facere existimo. itaq; hoc ne monendus quide es et illud autem etiam rogandus, Ut ad nos quam pramum venias, Ut possim urbanitatis tuae sales ex interuallo regustare. pedibus,puto fore comOdius: nam mari prae si isore obtorpueris. o dulcem congressum, in quem ego,vix credas, quam multa reseruem,quae litteris commina, eandem suauitatem non habent. Vale.

E ID E M, Rauennam.

' GEstiuum Moliae nostri poema libenter legi, explana-I tionem vero mam libenrissime:& sum admiratus acu'men ingenij tui summo iudicio coniunctum : quorum alterutrum non ita multis cotingit, utrumque Vcro paucissimis. Quod scire vis, quid alij sentiant: idem quod ego,nihil esse in illo genere fersectius. quo maFi, te hortor , Ut hanc facultatem ad grauiora studia transferas,& aliquando te,ab illis occupationibus vindicatum, in litteriS totum das. quod si tu tui: feceris . cerno iam animo, quantae . tibi i

88쪽

tibi hoe eonsilium laudi, quantae nobis, qui te amamus, laetitiae sit futurum. memini, quid tu mihi te facturum esse dixeris : neque te arbitror oblitum , quid ego tibi in eam sententiam responderim Mi Care, induc animum, nullos praestantiores esse fruinas, quam qui e virtute colliguntur. &, cum hoc feceris, quod & facis, & fecisti semperit tun illud tecum existimato, ac pro certo habeto incredibilem esse exspectationem,quam de te apud homines concitasti: quam si sustinere, ac tueri vis : contende, dum in tegrum est, omni studio, ut ex hoc vitae genere, in quo olun te non tuum iudicium, sed vis quaedam temporum, tanquam in aliquod pistrinum detrusit, quam primum te eripias. quod quia tibi deliberatum esse mihi saepe ostendisti, non ero longior in te cohortando: tantum naec attigi amore impulsus, ut intelligeres , in summis meis oeculiationibus me tamen de tua laude cogitare. De Ardinglielo nescio quid atrocius est allatum: quod ego sane quam pro eo ac debui, moleste tuli. hominem enim eruditum,&cum tibi amicissimum, tum a nobis, ut visus est, non alienum cognoui .velim,tu id ad me planius,quid fuerit,& vnde fuerit perscribas. Vale.

EI DE M, Rauennam.

L Itteris tuis,quas tu Idibus Quintil. dederas,ego Nonis accepi, rescripseram quomodo mihi tunc occupatissimo licuit:postea, cum eas per otium in manus sui n- psilem, accuratiusque perlegerem:sensi me quasilam partes, quibus nunc ex interuallo respondeo, imprudentcm. Omisisse. quod etiam si ita non sumet, ego tamen aliquam scribendi sententiam alicunde arripuissem : non solum, ut quasi tecum loquerer, quo nihil facio libentius: sed etiam ut tuas elicerem, quarum sermo & purus in primis est, atque ornatus & humanitatis, ac beneuolentiae notis maxime insignis .vel quas mense proximo dedisti quam amabiles, quanti confiiij, quam multi ossici j ῖ quod munus, quae

partes in iis a te sunt hominis amantissimi, prudentillimi, Hiligentillimi praeter mi illat quam accurate, quam distincte, quam perite tuam de meis typis sententiam explicastit luidus quidem typis spero fore, ut emendatissimis utar, quando ad te,& ad Thomam nostrum missi sunt: quorum

89쪽

alterum in labore patientissimum, alterum in iudicio elo. antissimum cognoui. quod autem ita scribis, homines oc animo esse, ut nihil a me nisi perfectum , ab lutumque expectent: facis tu quidem officiose, & peraman wr, qui ad me excitandum aliorum quoque opiniones, Si ilicia colligas: sed hoc ipsum gςnus , quod perpoliri me

vis,Vt pernciatur,in te est. Quare,quoniam It ιςasus tulit, unus serὰ hoc tempore t tum mea caussa posscs, quantum ego tua semper volui:ςui mei commodi, atque etiam honoris ratio postulare videtur, ut in te togando pluribus verbis utar: tamen id nori faciam, ne maiorem desiderii mei,quam humanitatis tuae rationem videar habuisse. Duartifice autem confirmando, quoniam in hoc vides esse omnia, & me longinquum nihil posse intelligis, omnem cur in tu suscipias oportet: sui ut idem nobisest, qui antea suit, facile cum prudentia, tum commoditas illa tua praestabit. quanquam non dubito, quin ipse per se,vel sine ullo artificio tuo,ad id,quod reliquum est, persequendum it ud volumus,animatus sit.profecto enim constantiae rationem sibi habendam ducet. sed tamen, quoniam gloriar magis studio, quam emolumenti cupiditate incensus, ad opus est aggressus : subiicies tu quoque identidem in sermone quasi igniculos, ut vehementius inflammetur. Ficus tuas quod ais te in apertum referre velle,ut aliquando venales circumseratur,quae quotidie ab omnibus,te iiiiciente, degustantur:ego vero ut id facias, magnopere suadeo.Qubd autem meorum typorum exspectationem nimis longam esse dicis, mihi quoque ita videtur. idque cum mea caussa, tum tua non mediocriter doleo. Figurarum Opii quod te hortante sum exorsus, texitur illud quidem diligenter, sed vereor ne plus oneris susceperimus, quam quatum nostra imbecillitas sustinere possit.quod si ita erit, accurres,vi, parte aliqua nobis detracta,& in te transata, releuemur. Sed amabo,quid sibi vult, quod in tuarum litterarum clausula posuisti λ te,s quae essent inter nos ad significandum notae, quiddam occultius fuisse scripturum. equidem, etsi quale ut, videor mihi iam intelligere: tu tamen ut apertius declares, valde velim. De mandatis meis, ea, quod tuo commodo fieri pollit, si exhauries, per mihi gratum, perque iucunduin fuerit: sed illud primo quoque tempor de quo se Martellus tuus curaturum recepit:qui. ' si stetit

90쪽

s stetit promissis, reliqua ego a te exigo: sn autem, quod pollicitus suerat, nondum exsoluit eum in litteris appella. nam de caeteris non ita valdὸ urgeo : ages cum licebit, vesdicam etiam cita libebit in hoc autem nisi mihi quam primum satisfacis, praedico tibi, flagriatorem habebis acrem& permolestum. Vale, & amicis communibus salutem a me plurimam.Venetiis.

P Rosecto nihil tam accidit contra voluntatem, qu3d

aliqua demum iucunditas non temperet. sic sunt hu- .mana.angebar animi, quid enim dissimulem3ὶ tuis factum Ocsupationibus , ne te comple*rer discedentem: nunc idem gaudeo,euenisse quod nolebam et quando tu arrepta inde tui purgandi occasione, litteras ad uie misisti, officiofrimum refertas,& humanitate singu lari,deinde latine loquentes egregiὸ, sic,ut eius urbis, in quam te cum Aloysio Mocenico praestanti viro, Venetae lici pubIegato contulisti, veterem eloquentiam redolero Vide ntur. Quare cum animo sum laetatus erga rne tuo, suitque voluntatis ad me amandum propensae gratissima signi hcatio: tum verδ ex ista,quam adolescens admodum consecutus es,latinae linguae facultate, ist6que quo te video forete, ingenio, tantum accessit ad laetiam,quantum ne conabor quidem ver bis explicare, sensu ipso vix, atque mente comprehendo.

Atque equidem tibi Q etiam gratulabor magis,si tua bona noueris, id est, si &, quaelia Aes iam, studio tueberis,

qua ostenduntur, ac deserutur a fortuna, magni facies: quantumque in te etit, nunquam dimittes.non enim, mi

hi credas, tanti osse tibi Roma debet, quia Roma est,quae praestantes olim viros tulit, impersi terminos cum ocea Do coniunxit: quanti ob unius hominis consuetudinem cuius est. humanitas doctrinae par, doctrina vero, quae potest esse maxima, is est Octauius meus : qui urbem,aqua caeteri honestantur, sua ipse virtute nobilitat. Hoc tu Virum nactus, cole,si sapis:& pete tuam gloria ex illius consiliis,utere quantu licet:& ut liceat plurimum, exopta. ipse te, si vacabit, nunquam a suo congressu, nunquam sermone excludet. commendaticiis ad eum litteris muli

SEARCH

MENU NAVIGATION