Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

me opus est, nec seri hominis humanitas: & tu illi, quod epistola tua tignificat, satis iam notus, sortasse etiam familiaris. Quod reliquum est non te fugit illud: Magistratus virum indicati itidem haec legatio, qui iis, qui futurus aliquando,patefaciet, quamobrem incumbe ad laudem:-- plectere virtutem: illa reiice, quae bonis artibus, ac moribus aduersanturiquae te saepe in ista aetate,tuorum commodorum, tuaeque tanquam hostes gloriae,circumueniet, nec facile, nisi prudentiam summam adhibueris, depelis lentur. Vale, & salutem dic meo nomine exquisitae eloquentiae viro,Iulio Podano, cuius tibi amicitiam, & con tuetudinem valde gratulor. Venetiis.

EPISTOLARUM

PAVLI MANU TII

LIBER TERTIUS.

HIPPO LITO E STENSI

Cardinali Ferrariam.

A L Da me leuauit, in hae mea satis grauiter affecta valetudine, oratoris vestri, Hi ronymi Faleti,viti praestatis oratio: qui cum sermonem mihi, Ferrariae tecum habitum, exposuisset, multaque, ut solet, de ingenio tuo singulari, de summa grauitate, ac sapientia, nonnulla etiam de tua nequaquam a me,ut audieram,ahena Voluntate narrasset:ccepi laetitiam,quantam aliquis ex insperata, exoptataque re capere maximam possit, measque statim esse partes duxi, ut ad te scriberem, aseremque gratias, quod in eo loco, unde me depellere fortuna conaretur, tua me retineret humanitas. quo sane mihi nihil optatius, nihil hoc tempore, cum infirmus langueo, ad animum meum sustentandum opportunius potuit accidere. atque

equidem

92쪽

equidem ita statuo, aetiam csse meeu miserὸ prorsus, atq; infeliciter,quod meam ad te veniendi cupiditatem incredibilem pestilentia primum,deinde morbus impedierit :&in eo magnum studia mea, measque res adiisse damnum quibus a te,pro tuo instituto,veteriq; consuetudine conti illum iri optime pro certo existimabam. quod quando ita accidit,& quando mea tuo conuictu non mea voluntas, non iudicium,aut ulla mentis inconstantia,sed corporis imbecillitas,atque haec anniuersarii, ac pelia iam per petui morbi vis importuna seiugit: peto a te, Princeps humanissime, id saltem, quod in tua, non in sertunae manustum est,tribuas,& largiar ut beneuolentia mihi tua, Sequae fuit antea,& quae ii ad te luissem, futura erat, eadem conseruetur. hoc si asse uor,beatus hac una re sum: caetera parui pendo.ea porro mihi ut conseruetur,ita postulo, si me, qualis in aula tua suissem, talem esse absentem intatellexeris, id est, obseruantem tui, tuaque in laude omni studio & cogitatione defixum. Quod si quibusdam littoris animus a me tyus est offensiis:quod in iis dicar minus fortasse, quam decuit, de te,aut de tuis modeste locutus, quod certE secus est : sed si me tunc ἱ mea consuetudine impetus quidam abduxisset iracundiae: nosti pro tua sa- ientia ingenium humanae magna vis doloris est : impetiimur tape longius , quam ratio concedat: & facta quaesurit, paulo post insecta frustra cupimus.te tame ita deceduno licere dolori meo,si ex iusta, ut ego arbitror,caussa Q. sceptus est:sin aliter tibi videtur, ignoscere tamen debes, ut eluceat magis in culpa humanitas r quae si omni digua Principe virtus est, te videtur Principe dignissima, quem ad omnem laudem natura genuit, dilciplina erudiuit,mes rum annorum consuetudo assuefecit. Vale. Venetiis.

FRANCI SCO MOLINO

OVod meas epistolas descripseris,ualdὸ te amo:&e

Iodiri a te mala quam ad me mitti. Quod autem, non ei se tibi se tiptionem illam 4nseudulosam , significas: proi sus non abnuo:veruntamen, quod tibi hoc in gcnere multo δc plura, dc meliora domi quotidie nascantur, hoe equidem nomine haud paulo magis tibi gratulor. quam

93쪽

tu,si sapis, agnosce, opta diuturnam occasonem. viui . cum excellente viro, adolescens, praestanti ingenio, optiama valetudine : vivis Patavij, id est, in urbe scientiarum laude celeberrima:quo, tanquam ad mercatum, virtutis cupiditate ita omnes confluunx, ut manes redire turpissimum ducant. Plura non debeo. noui eni ad quem : αhaec ipsa minimςi necessaria videbam: sed obsequendum amori fuit in te meo,qui me tacitus, ut tecum de tua laude loqver ,hortaba ur. Patri vero tuo, & optime de me merito ,& iis virtutibus, quae nobilem virum decent, in

Drimi ornato,quid est,quod a me deberi non intelligam Exstabit igitur in xς, ἡ qqa re potero studium meum: illum autem bcψlam tunsibus i iximis in omni vita studio isssime. Vale v t Mureti contubernio ac disciplina digni

te praestes,quanti tuam laudem facis, quae mihi maximae curae est,tantum eniterc. Venetiis.

BEasti me tuo iudicio: si modo plus est a te veritati, quam amicitiae tributum. quod ego, quia faveo meae: laudi, facile mihi patiar persu deii. 1ed, amabo te, visne mihi legem illam diutius debero nescis,quam sim studiosus huius generis monumentorum 3 deicribe aliquandor. ut,si, stantem in media via describere minus honestum videtur Mnec pudor tuus fortasse seri r da negotium homini diligenti,quando Achilles noster vel negat,vel certe

prorsus agit eo modo, ut ne Fare videatur. salutabis tamen eum meis verbis:cui certe fortunam opto,qualem si magister eius haberet,in arum 1ererm pellim con'

tingerent. Si quid peperit insenium tuum , dignum penedixi virmire nostrem, sed si quid tetrue dignum; mitte:

ut constes humanitati tuae, atque xtiam constantiae: es enim pollicitus. quid Molinus meus, flos omnium ... leporum,omniumque virtutum8 ut vale se iube cum saluere quam potes, humanissimis. . Charta me de serit, ut vides,te-

94쪽

V seripserim,ab luere non potui. meorum Oculorum, ut video, res non est, ac ne digitorum quidem. quidZ ego habeo tuos articulos3 hui, quantum interest. reliqua igitur ad te reiicio.vinces mei facile celeritate: quabis in diligentia, si volueris. finge operam te dare,cum describes, homini litterarum & prorsus ignaro , & prorsus cupido. finge, amico singulari: luem ex plere officiis,si liceat, optabile sit. quanquam hoc non finges.nam cum a domesticis discessi,nihil habeo te charius. veruntamen,h c si tibi proposueris,de quo rogandus non es:monere tantum volui, nihil quicqua omittes in describendo. habes,quam ego in me desidero,mentis constantiam,pectoris firmitatem. hete mihi morbi diuturnitas eripuit: quae video esse in te, utinamque diu videam. ἐν τῆ ,, habes oculos in legendo, manum in scribendo exercitata: vacui vero teporis quantum vis:&ivis in rebus meis plurimu:qui te uepe dixeris, professusque sis ad meum arbitrium tua studia conferre nam,quod ad Gymnasij curam attinet,nec dies instat publici muneris,&, si instaret, opera haec bidui tota est, bidui,inquam,tibi nihilo longior: meave o & diuturni temtioris, M.t abolis esset non ferendi.ad haec si accesserit vo-untas,quet mihi non venit in dubium,& inductio illa animi, quς magnas res sacile conficit negotiu habeo absolutum. serua,mi Murete,quod in te est,amicum tuum integellium: parce valetudini :nostram imbecillitatem,tuorum officiorum ope sustenta. scis, i κῆβλεπονΤ , quo amore, quo contilio, quo etiam praesidio fortunae tuet nitantur υπι ἐαεῖ nosti reliqua. Haec aliena manu scripsi, cum paululum languerem. tota enim fere nocte, nescio quo casu, innum oculis non vidi meis, aut vidi tristium imaginum turba permistum. Tuum Euripidem remitto, naq; meum,que cupio simile esse tui Ex aedibus nostris.

EIDEM, Patauium.

Onstri similc Muretus non respondet:immemor ne nostrii nefas credere:& hane suspicionem longe animus respuit. at occupatusΘ hoc fortasse verum. ala ne

95쪽

cursum amoris interrumpit occupatio Τ oimitto iocum. Mi Mui ete, garrit tape amor: at tu siles, cum tamen, Vt opinor,ita me ames,ut fortasse nemo magis: quod certEsacis mutuo. quod si, quia leg. m illam describere per tua negotia non licet ideo non scribis : rogo te, abiice ista curam. abrogentur potius omnes leges , quam tuarum lit terarum fructu diutius caream. nec tamen , detrahi multum de otio tuC mea caussa, volo.scio,tempus quam utiliter potnas.illa satis erunt: M. Manuti,valemus:& valere

te,Valde cupimus. τα θ:κα sunt in manibus . cum Molino

tuo,cum Sosiano saepe sum:plane vivo. Hac sententia sed aliis verbis,id est,elegati:lima quibus ipse abii as,si scri-l seris : satis plane cupiditati meae, quid enim dicam v untati it satis etiam officio tuo feceris. Video te exspectare aliquid de meo discessu. dies appropinquat, vel potius iam adest. iam, ut ille ait, sarcinulae collectae sunt omnes: nec fere quod agam,superest. itaque Nonis Sept. cogitamus. Cum illo,qui mihi nunquam placuit,impuro homine,s quid aduersus me, suscipe, ut ego in tuis iniuriis soleo,&sustine praelia. neruos enim habes. ille, nostram vicem , viciscetur sua malefacta. nam inuidia rumpitur: Mhabet, quod intimis eum sensibus dies noctesque excruciet nos laudabilia cogitemus , & ad praeclara illa studia incumbamus: de isto ne meminerimus quidem , qui bonos omnes, hoc est,sui disti les,odit iniqui ilisne Vale, Mamicis nostris sunt enim serὰ commune5J plurimam sa-.lutem. Venetiis. i S CR T I s litteris, & ians obs gnatis, hesternae tuae sunt allatae, Graece loquentes non minus argute, quam

eleganter. qui posctum paria paribusὶ si pergis , clamabo

me circumueniri. mehercule non tam aquis vlli fontes,

quam ingenium tuum scatet Graecis & sententiis , & dictis. macte: extra iocumramo te quotidie magis: quia tu scilicet ad persectam virtut cin quotidie accedis propius. Sed pauca de re. Videsne quam facile tum serantur, tum abro entur legesὶ Vbi sunt, qui tribunitiam potestatem

accusantὶ illa equidem,cum bona mente coniuncta, salutaris. Sed hare ne nimium curemus. Vtcre Ituna tua. go

alias regiones specto,inuitus nostri dissidii caussa: sed coniungemur animis, corporibus disiuncti. id est maximum, in maximo dolore solatium. De Philopono,quia comes suturus

96쪽

EPIST. LIBER III. FI

futurus est itineris mei, velim ineas rationem, si eum hic reliquisti,ut ad me qi iam primum.colligo omnia, ne quid

me moretur in discessu. non enim id agitur unum, ut voluntati meae,sed illud simul,ut fidei satisfiat.

TV vide, cui committas. ego enim binas tantum aecepi. prioribus respondi nudius tertius, meamq; tibi

de Bononiensi re non modo sententiam, verum etia voluntatem ostendi. his alteris, quae mihi redditae sunt heri vesperi, si rem specto,rescribere nihil est necesse:sunt enim eiusdem argumenti: sin tua voluntatem,quae quata sit, ex tuis litteris apparet: sunt eadem iterada. lic igitur iaciam. Assirmo tibi Sigonium nostrum , si Bononiam ierit, praesensque contenderit,certu futurum. habet auctoritatem,

ex huius loci dignitate partam mirὸ suis amplificata scriptis,praesertim his postremis, insigni doctrina,iudicio,ingenio, diligentia refertis. studia Bononiensium ciuium facila colliget. ciuitas enim est ad humanitate nulla propensior. Accedit, quod aut petet solus,au t cum iis, quos neque nominis sama,neq; vero, ut a nonnullis accepi,litterarum scientia magnoperὰ commendet. Bargaeus enim δυχ ο α ηρ, conditionem illam certe non spectat.

qui enim Pisis dominetur, & sua virtute, quam nouimus excellentem , & principis gratia, cuius in dicione natus est: quo consilio ad res nouas animum adiiciatὶ Ergo, si Bononiae Sigonius: vides, quid sequatur.diis bominio uiaque approbantibus in eius locum adscendes. quo mihi nihil esset optatius . nam speciem habet Bononiensis conditio maiorem,ut in gymnasio Italiae celeberrimo, emolumenti certe haud paulo plus hic video futurum. atque etiam de dignitate videro.tractatur omnino litteret splendidius in publicis gymnasiis,& docetur de loco superiore virtus maiore cum gloria : sed clarisiimum Venetiaru nomen quasi luminibus obstruit Italicarum omnium esui latum : & hic ortum decus facile manat, ac diffunditur

per omnes gentes, propter huius urbis communione, &quasi societatem cum orbe terrarum uniuerso. Hic venit in mentem: Cur tu igitur migras Zalia ratio est.ego urbem linquo, non cum uroc emolumentum . quin hoc augeo vehemen

97쪽

vehementer: illam prorsus amittere non videor,quia tiomam specto. Habes meam sententiam, quod quidem ad te attinet. De Sigonio autem , quia nihil est tam amplum, quod cius virtus non aequet,meam, ut opinor, diuinatione exitus non fallet, nisi si quid attulerit casus, qualia serthominu vita. De Mollini nostri valetudine,cum rescribes, adde verbum, si me amas.Vale.Venetiis, Nonis Septemb. quo me die discedere cogitantem noua res detinuit. '

inid homini non timendumῖcum te, ta validum,istis

lateribus, ista aetate, nihil tale metuentem animus reliquerit. valde me percustisti ra graui nuncio, eoq; magis,quod ignorare te caussam scri s. nam tuendi tui qua rationem inibis,si te morbus inuasit imprudentem Z tuam continentiam narras .equidem ita credo.vnde igitur fluxit

vitium3parce tibi in studiis, mi Murete,pro eo quanti ipse tibi es:aut, si te ipse n5 diligis, quem omnes pene diliguri pro eo quanti ipse apud te tum : quem tu nisi magni facis,

egregium simulandi tenes artificium. ne scis, modum esse retinendum in omni re 3 nescis, virtutem nimis appetere, virtutem non esse age igitur iam te respice, si minus an tea: tibi consule, M eam quaere gloriam , quae te viventem oblectet,non quae discedentem e vita prosequatur.ita diu iucunde vivam,ut acerbe nunc vivo,quia sollicitus de te sum . medicos habes doctrina singulari, quorum consilio uti possis : caelo uteris clementissimo : in rebus tuis nihil, opinor, est incommody genus enim vitae non honestum minus,quam utile, delegisti, et si te scio de re & lucro in nimum laborasse, illa vero habuisse prima , quae nec milii postrema unquam fuerunt, decus , & amicitias nobiliumvirorum. Haec cum ita sint, modo paulo minus mentem,& paulo magis corpus exerceas, rectissimὰ tibi erit:n6sq; tui peramantes,afficies maxima i titiae quod auguror futurum:&,ut meam spem, quantum in te est, exitu consi mes, te ipsum tua, nec minuς mea caussa rogo. Kalendis April. omnino te, sin id minus, CatRllum tuum exspecto. diem unum prorogari,e re mea non est.Vale.

98쪽

EPIST. OBER III. 93 EIDEM, Patauium.

PLaneno essequeris,ut video, quorsum illa de me MO-mo scripta sint a me,' non enim id spectaui, tuam ut remorarer industriam, sed ut acuerem potius, atque incitarem. tu autem ita commotus es, ita mecum vehemetet,

ac pene iracundo agis in epistola tua, ut vix tibi teperes, ac ne satis quidem,cum velles,temperare potueris , quin aculeos etiam in me nonnullos emittere ς. deinde quasi blandiris in extremo, verbis 'tens amantillimis, atq; bo,

norificentissimis:cum ea mihi tribuis, luet siruspuero, ipse me non amarem. tanti enim mihi sum, quanti ab iis qui bus ego plurimum tribuo,fieri me sentio. Ac putaba, mi

Mure te, meos tibi sensus bene cognitos omnes esse:quod si paululum. a mente quandoq; aberraret oratio, non esse facturia, ut eo mea verba detor ueres, quo ne' re meum

udicium , neq, nostra iam pene fraterna necellitudo ser; et . quod quando secus video contingete , aberit posthac a meis littpris omnis ironia, aberit locatio, quidquid denique eius esse generis intcllegam , ut in tramque partem fi isti possit de illo ne meminero quide,si potero:hominem enim contemno:silentium quidem, quod potero, ipse mihi imponam. De Plauto videor tibi scilicet, quod aiunt,in alienam messem,sic enim illud interpretor, A me, ut scis, efflagitabatur, Tu vero, me perlubente , rem sesecipies: si modo, quod contra mihi videbare,animum induxisti, ut efflagit tibus breui satisfacias. vertim si prς- claros de Finibus commentarios , ad exitum iam perductos, paucorum dierum studio perpolire non vis , & irra-gno litterarum d nano pateris iacere: qui sperem te aut velle hoc tepore noui aliquid ordiri, aut, si ordiaris, posscpertexereξ magni negotii est, quantum oti j res exigat tuis

Occupationibus eripere: non minoris , a te ipse, ut velis, 'impetrare. facio tame aequissimo animo , vi in te reiiciam, ac transferam hoc,quidquid oncris, aut laudis est. consulatur modo publicae utilitati. id,non modo a te;quem sero

in oculis , sed si vel ab iis , quos & de facie. et de nomine prorsus ignoro praestabitur, ς quὰ lςtabor. Quare non Oluin per me licet,verum etiam, si pateris, precibus te cuniago,ut ad emendandas, illustiadas'; Plaxa tinas coimu ias

tuam excellentem industriam conferas. vereos taὶΓ pii,

99쪽

ne, quod summe cupio,id frustra roge, atque exspectem. Vale.Venetiis.

EIDEM, Patauium.

R Em tenes: optime tres poetae coniungentur, ille, M.

ANTONII MURETI COMMENTARIO

ILL vs T Tvs, reliqui duo, si rem suscipis, quod ita liberali ter,ac benigne polliceris, ut ἱ me non minore verbis , quam re gratiam ineas, A B EODEM EMEM DA- Ti. quod si, vῖ significas, ad emendationes aliqua praeterea net accestio: nae ego tunc verὰ mutuam inter nos esse beneuolentiam intelligam,ae velle te mecum ossiciis certare in quo antea dicendu est enim potuit esse illustrior amor tuus. Confugies videlicet ad occupationes : ego ad illud:Nulla potest esse occupatio tanta,quae amoris,& officii cursum debebat interrumpere. me ipso quequam ne tu magis impeditum a negotiis, districtum a curis unquanostiZ quis tamen amicorum lamicoru auteὶ immo vero etiam alienorum negotia cyrat libentiusὶ tua sanε caussa noctis etiam parte ni cogitando saepe eonsumpsi cum tamen corpusculi tenuitas maximὰ quiete postularet. Sar-cies igitur,si quid omissu: vel, si nihil ,auge superiora:quod certὸ potes, &, si meum in te animum spectas, etiam debes. Vale.

EI DE M, Patauium.

REmitro scholia, ut habeas eorrigedi facultatε.quanquam est,cur addas potius,quam mutes. quid enima totus ne quartus liber ita mendosiis aut obscurus est, nihil ut assequare, nihil scriptione dignum excogites Z mihi non probabis nec omnino cuiquam , tuum in Catullum praestantem commentarium qui legerit. confice igitur, quantum quidem per te licet. licet autem tibi, quoὸ , o ego sentio,quam paucillimis. nos Opus nostrum intermitas mus tua caussa, tuum ipse opus nostra caussa vi urgeas, atque ab luas.nec dubito,quin,s adniti volueris,& quasi cum ipsa re contendere, quod ego interdum soleo: magna ex parte praestes id, quod praeter opinionem meam,

xt aliquid A τ adiecisti. De rebus tuis, quς mihi me

100쪽

EPIST. LIBER III. dis

hi mehercule magnae curet sunt, consilium dies asseret: animus certe meus fluctuat: ita multa in utramq; partem occurunt. placet constantia, ita,sed si cu utilitate coniungatur.utilitatem porro non lucro magis, quam di nitate,metiamur. quod tu quoque videris significare in illo loco, Vellem hic paulo ἐν ματερον vivere licerct. Veruntamen,mi Mure te, si quio agimus minus interdum splendide, contra quam nos psiclara liberalium disciplinarum studia docent,excusamur temporum iniquitate,& multorum exemplo qui, cum affluant iis rebus , quς ispe a nobis fortunς potius culpa,quam nostra desiderantur,quotidie tamen aliquid ultra appetunt: quam meus magister Egnatius, si audires verba, tum mam stultitiam: si vite rationem spectares,plane singularem sapientiam iudicabo.

Vale. Venetus.

EIDEM Patauium.

Vinctilis Kalendet, ouem tibi ego diem definieram,

prςterierela, ut vides. itaque,si qua ex meis litteris de perpoliendo Catullo tuo curam susceperas,ea te libero teporis onim coaetiis angustiis, madaui meis vi aliaquςdam praelo iubi icciet. niciem,quod ad me attinet, vesintegi una,eoque amplius, licet imponas. interim ad Terentium omnem tuam industriam, suadeo, conseras. noui omnino te laudis in studio nunquam languentem , sed in hoc libro, qui maximc omnium versatur inter manus,

ipse te debes incitare, & eo magis quod erit, qui editu statim arripiat, syllabatimque omnia dimetiatur: admodum enim seuere, ac studiose iudicat aliena et sua vero premit, . exire non patitur, diu licet euigilata, acerbus etiam in se ipsum, minimeque indulgens. Ego accinsor ad Plautum. nec desper rem aliquid a me ,si minus in-gsnio , saltem diligentia, posse pr stari: sed interpellant1alutatores a mane ad vesperam, honesti illi quidem, c pidi virtutis , ossicio & amore erga me, ut videntur, incensi: tamen interpellant. scis illa Ciceronis nostri,ad Sebos, Arrii ue aduentum ingemiscentis. Hui, unum ne ego Sebosum , unum habeo Arrium videlicet,sexcentos quibus, velim nolim,hora: dadae sant omnes. ex quo qua tum molestiae , quantum hauriam accibitatis , apse, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION