장음표시 사용
571쪽
L in agris. P.de adquirend. rer. - .
Limites sunt in agris limitatis,qui populo iter praebent ex lege Sempronia, Cornelia, dc Iulia, S ideo in modum agri
non cedunt limites, l. id quod . 6. I. D. de peric. 6c com. rei vend. ex eis alii sunt Decumani Maximi. qui fiunt ab Oriente in Occidentem, alii Cardines Maximi, qui ex transuerso currunt, uti actuarii, alii subrunciui. Decumani, ex Augusti constitutione, pedes XL. Cardines, pedes xx. Αctuarii, pedes xii subiunctui legitimam viae latitudinem, id est, pedes viii. habent auctore Hygeno in lib.de limit. constit. His limitibus quoniam diuisi S circumscripti sunt agri limitati, ideo in eis Ius alluvionis cessat,ut ostendi in lib. 2. Inst. tit. de rer . diuis nec possunt incrementum Vel ex alluvione, vel ex insula in flumine nata suscipere. l. I. f. si insula. D. de flum.Quinimo insula in flumine nata non eorum fit qui prope ripam limitata praedia possident, sed occupanti cedit. Ait vero Trebatius, auctore Florentino in l. in agris. D. de adquir. rer. dona. agrulimitatum non eum esse qui hostibus deuictis ea conditione concessus sit, ut in ciuitatem Veniret. hic est ager per extremitates mensura comprehcnsus, qui ciuitati totus assignatus est per uniuersitatem, ut auctore Iulio Frontino, in Lusitania Salmaticensibus, & in Hispania citeriore Palatinis, & ita in compluribus prouinciis tributarium solum per uniuersitatem populis dc finitum est. At eum, ut Florentinus scribit, agrum Trebatius ait esse limitatum, qui expulsis hostibus manu captus cst. & hunc idco limitari solitum , ut sciretur quid datum, id est, quid victori militi veteranoque assignatum esset.item ut sciretur quid vaenisset praedia enim capta partim assignabant, partim distrahebant, l. Lucius. D. de euiction.ὶ item ut sciretur quid in publico relictum esset, ubi liber scriptus, qui est apud me,habet, 'uiduep. retictum sis. unde suspicor legi debere, quid veteripossessori rinctam esset.
nam agro ex hoste manu capto, plerumque veteri possessori vel totus ager, aut pars aliqua redd natur: Sc relinqvcbatur honoris caula,Vt ait l. ilcm si verberatum. g. ilcm si fori . D. de rei vindic. quod sic explicat Siccus Flaccus in lib. dc conditione agrorum : P ec omen emmbud,ualuit. ersonu victu
572쪽
tili sioni atri: nam quorundam dignitas aut gratis,aut amicisia υimrem ducem mouit,ut eis concederet agros suos. Reddita vero ve. teri posse Sori, apud Valerium Probum in legibus & plebiscitis inuenio his notis signari, V. P. R. cx quibus in l. in agris errorem creatum opinamur, quod & in limitum inscripti nibus ita fuisse annotatum Siculus, Aggenus, Hygenus tradunt Suet. in Domitia. Subcesiua qua diuisis per veteranos agris carps superfuerunt, veteribu possessoribus ut 6 apta concegit. . ruperesse negationem in I.sub canditione. D. δε tondit.is r. Seruus vel filiussa. heres institutus,hereditatem adire in. iussu domini vel patris non potest, ne inuitus aeri alieno dominus vel pater obligetur. Conditionem vero institutionis sine iussu domini vel patris implere potest: & hoc disertὰ scribit Paulus in l. s. D. de condit.& demon.& seruo filioque parem pupillum facit. ait enim a pupillo etiam conditionem impleri polIe sine tutoris auctoritate. Cuius sententiae, cum sit manisesta ratio,nimirum quoniam eo facto nemo fraud tur,nec hereditas adquiritur,sed eo tantum res adduεitur, ut . pura sit institutio: & cum de pupillo ipsum hoc nominatim tradatur in l. si pupillus. D.de cond . instit. non vereor affirma
re in l. sub conditione. quae ante illam l.si pupillus. posta est superesse negationem: & ita Modestinum, quia scribere debuit. etiam scripfisse, sub conditione heres siemus in iliatus, Ane iussu domini conditioni parere potest, quod a me iampridem animmaduersum & publice saepius demoniuatum est.
t. a. c. de re in cressit. G Iureiurando.
Male,Vt opinor, usque adhuc a Latinis interpretibus ac-Cepta est l. I C.de reb.cred. nam quod ait in initio, Iurifurari contempta religio satis Deum visorem habet, non ad eum qui pe- , ierat per principem, sed ad eum qui per Deum peierat, referendum esse puto,idq; ita Constantinus lib. I. epitom. tradita
γννγεν. Quae postea sequuntur in lege, eum etiam qui peierarit per principem, non puniri ostςndunt, si calore quodam i
573쪽
DIFFERENTIARUM peierarit: quod non ad calorem tantum iracundiae,sed ad in.
consultu in quemlibet animi motum referri oportet, ut in I. Iex Iulia. D.ad Ieg. Iul. repet.l. nec in ea. D. de adulter. coerced. l. I. 3.quaeri. D.ad S.C. Turpil .l. locatio. D. de publican.& vectigal. Caeterum si quis consulto peierarit per principem, lex et este a corpore periculum ex lege Iulia maiestatis
etiam indicat. Igitur si per principem peieratum sit, princeps ipse vindex est: si per Deum, Deus: & ob id a Graecis Iuppiter hi is dictus est: &recte Tiberius apud Cornel. Tacitum, Deorum iniurias Diis curae esse: ut haec sit sententia l. 2. C. de rebus credit. Legibus non puniri eum qui per Deum peierarit: Non puniri etiam eum qui calore quodam per principem peierarit. Ex quo ericitur, eum qui consulto per principem peierarit puniri, & in legem Iuliam maiestatis incidere. Quaeritur hic fortasse an periurio alia poena statuatur in l. vlt. D. de stellionat. crim. quod negatur quidem a me: nam etsi non iurauerit quis esse sua pignora, atque in stellionatus poenam incidit, modb si dolo malo rem alienam pignori ob - ' ligauerit.l. 2. C de crim. stelliona. Non igitur periurio,sed steblionatui poena statuitur in d. l.vit.
Quaestionis est viri competat interdictum. Quod vi aut clam, venditori an emptori cui ad diem sithdus addictus est. Cassius interdictum dat venditori: credo quia conditionalem M imperfectam esse venditionem existimat: quod & Vlpiano non omnino displicuisse ostendimus in l. 1. . si in diem. D. pro empl. Iuliano est aliud iudicium: puram enim esse
venditionem Iulianus ait,cui Paulus, Marcellus & alii complures assentiuntur. ideoq; medio tempore vi aut clam opere facto. Iulianus emptori dat interdictum. Quod vi aut cla: ita tamen quemadmodum fructus medio tempore perceptos, sicut de hoc interdictum, cedere venditori adiectione facta, vcl meliore conditione allata emptor compellatur. N haec Iuliani sententia duobus in locis ab Vlpiano relata est. l. is qui in puteum.*.sii fundus. D. quod vi aut clam l. q. idem Iulianus.xlviii. D, de in diem addict. quae an sit omni casu per- . petua, Diuiliaco by Corale
574쪽
petua, dubitari potest. Quid enim si in diem addictus penes
emptorem & collocatus fundus, traditus non sit emptionis Iure, sed precario vel ex conductionis causa λ Si fundus ex causa emptionis traditus fuerit, emptori dari l ulianus interdictum aperte profitetur. Caeterum si precario aut conductionis Iure traditus fuerit fundus, an tunc locum obtineat Iuliani sententia dubitatur. Plerumque verin cuni hac lege, aut lege,commitaria fundus visit, interim precaria posthiasio emptori datur.l. 3.C. de pastini.emp.&ve d. l. Iulianus. g. possessionem. D. de amo. empl. l .ea quae . D. de precar .vel etiam ab emptore interim certa mercedeffundus conduci. tur. l. sicut. & l. proxim. D. loca. l. seruiemptor. DAP per. Mcom .rei vend. Et his quoque casibus empl. Vipsanus interdictum. Quod vi aut clam dedit in l. is qui in puteum. F. Aristo. D.quod vi aut clam. Posteriore casu sine dubio, priore dubitanter,ut apparet hac nota Videamus quae dissidentis est, & in id tamen se magis inclinare demonstrantis. Ex quo apparet non tantum possessori, sed etiam non possessori, cuius inter- cst, hoc interdictum dari. atque ideo ut Aristo. tradit, recte non possessori etiam eum qui opus facturus est denuntiare,ut se opus clam non fecisse profiteri possit: nam si ei competit
interdictum,& ei denuntiari quoque oportet. Hac de re tractans Vlpianus primum sic ait: Ego, si pest in diem addictionem
factam fundus precario traditus sit, putem emptorem mIervictam, quod vι aut clam habere. Mox tamen addit, si precarii rogatio
facta sit, venditori proculdubio interdimim dari: sed & --ptorem quoque forstan hoc interdicto uti posse, quia ipsus intcrest qualiter qualiter in possessione sit. Quod additum
est superuacuo, aut cum ante sit propositum intrepide, sub dissidentiae nota, inscite mox repetitum est: nisi priorem ita sententiam emendemus: Egosi pes in diem addictionem factam fundus non precario traditus sit, fides , si traditus si ex emptionis causa, in putem emptorem interdictum, duod vi aut elam habere : quibus verbis Vlpianus demonstrat sequi se Iuliani seis. tentiam. Sic vero licet non habeant libri Florentini,attamen libri scripti complures habent: nec fuit ignota ea lectionis varictas Accursio. qui alias legi adnotauit, spretaris 3raditinnensi .lad malim legere, ut est in labris scriptis, Si non precario
575쪽
traditissit:quamuis hoc,an illo modo legas, nihil magnope . re intersit. Ergo haee sit huius quaestionis conclusio, emptori post in diem addictionem quoquo Iure sit fundus traditus, ante adiectioncm,interdictum quod vi aut clam, dari: utile, inquam, dari non directum, propterea quod pependit Ius
emptionis ex conditione sub qua emptio resoluitur. Post adiectionem non dari: qua in re non certabat cum Iuliano Cassius d.l.is qui in puteum.S. plane. Eadem facilius admitti Vlpianus ait, si res ita v nierit, ut si emptori displiceat, si meisliorem aliam rem inueniat, inempta fiat. l. is qui in puteum s. pen. credo quia inter omnes constitit hanc puram empti nem esse. l. 3. D. de contrah. empl. l. a. f. si in diem. D. pro empl. Quod non similiter dici potest in commissoria vendiatione : nam hanc esse conditionalem. Sabinus existimaba: d. l. a. F. Sabinus. sed in ea quoque idem ruris est.
Sunt qui Locatorem esse definiant, qui mercedem accipit, Conductorem qui dat: & idcirco dominum aedium, Loiscatorem esse, inquilinum, Conductorem huic exconducto, illi ex locato actionem dari. Sed haec definitio non est perpetua : nam plerumque Locator is dicitur,qui dat mercedem ἰConductor qui accipit. Ut ecce, qui domum faciendam dat, Iocat, & hic tamen mercedem dat: & retro, qui faciendam suscipit, Conductor. est, merces tamen ei datur: & ut illi ex locato, ita huic ex conducto competit actio. Similiqι modo is qui pecus pascendum, qui sarciendum aut poliendum aliquid, qui puerum docendum, qui onus ferendum accipitequamuis mercedem accipiat,conductor est. In quaerenda igitur Locatoris &Conductoris definitione,a quo detur vel accipiatur merces,spectandum non est: nam est Locator, nonis qui accipit sed etiam qui dat mercedem: Conductor, nonis qui dat, sed etiam qui accipit mercedem. At generaliter Locator est, qui dat utendum vel faciendum aliquid qui accipit,Conductor. Verum haec definitio cuiusmodi sit, appostis exemplis demonstrare necesse est. Is qui dat suam cloismum visndam,aut opus faciendum, Locator est,cum tamen Disiligod by Corali
576쪽
hie det, ille accipiat mercedem. Qui verb domiim utendam,
vel opus faciendum accipit, Conductor est: & hic tamen mercedem accipit, ille dat. Inde qui custodiendis vcstimentis nostris operam suam exhibet, Locator est, nos Conductores sumus: at is qui vestimenta custodienda suscipit,Conductor est,nos Locatores. Et Iuris prosetar,si ad docendu suas op ras exhibeat, ac de mercede paciscatur, Locator cst, discipuli sunt Conductores. Quod si Iuris professor complures in eius disciplinam se dantes edocendos suscipiat, Conductor
est discipuli sunt Locatores. Eadem ratione, si rem vendendam certa mercede tibi do, ego sum Locator, tu Conductor: sed si tu me rem vendendam rogas, & vltro mihi tuam operam defers, tu Locator es, ego Conductor. Denique nauis magister, si nauem det utendam, Locator est: idem si accipiat merces vehendas, Conductor est: viroque tamen casu mercedem accipit. Domitius vero mercium priore casu Co- ductor, posteriore Locator est: & utroque casu tamen ipse dat mercedem nauis magistro.Quid autem fiet, si virum dominus merciu nauem coduxerit, an merces locauerit vehendas , ignoretur, & ideo incertum sit utra ei competat actio ex Iocato, an ex conducto p Et proditum est praescriptis verbis actionem dari dubitationis tollendae causa. Idemque insuperioribus casibus dici potest, si quemadmodum inter contrahentes inita res fuerit, ignoresur. Ex his autem apparet perpetuam esse hanc inter Locare atque Conducere differentiam, ut nihil sit aliud Locare, quam utendum vel faciendum aliquid dare, Conducere, accipere. Quod a me cum csset aliquanto nudius propositum in lib. 3. Institui. iustum vi- sum est, ut hoc in capite latius explicaretur. Non attuli tamen capita legum, ex quibus exempla haec prompsimus, quoniam satis omnibus patent in titui. Locati, & de lege Rhod.& de aestim. ac.& de prae . vetb. Possim etiarii x aliis auctoribus assimilia exempla promere compluria, sed cum
tot propria habeamus,quid alienis indigemus
Vulgo iactatur mandatum re integra finiri morte dom -
577쪽
ni: quod in mandato venditarum, donatarum, aut in solutili dataru actionum no obtinet, nisi si dominus sine herede decesserit: mortuo enim domino sine herede utilis actio madaiatario competit ex cessione directa non copetir, & haec, ni fallor est sententia l. I. C.de oblig. M act.a nemine, quod sciam, adhuc explicata. Propona in speciem legis, ut melius possie eius cognosci suntcntia. Valeria mulier scui, si se obliget, non si pro alio pecuniam soluat, S.C. Velleianum opitulatur
creditori pro debitore pec iam numerauit, non tam sol uintio uis nomine, quam quasi pretii loco: & ideo .actionem quoque suam creditor mulieri mandauit. Porro is decessiere integra, id e it, nondum lite contestata. Quaestionis est, an mandatum sit finitum. Et quidem si heredem creditor habeat, mandatum non finitur, propterea quod fidem vendi. tionis ab herede impleri oportet. Itaque mulieri non tantum utilis actio proprio nominς, sed etiam directa ex cessione competit. Quod si heredem non habeat, finitur manda. tum : A: idco Valeriae utilis quidem actio datur, quae cuilibet cmptori actionis proprio nomine competit, directa ex manis dato non datur. Vt ergo eius morte qui nomen emit, mandatum non sinitur. l. illam. C. de donat. ita morte domini in ania datum non aliter si nictur, quam si is re integra sine herede secesserit. Et haec quidem obtinent in procuratore in rem suam, puta in mandato venditarum vel donatarum actionum, sicut initio diximus . nam si in rem meam ad agendum vel defendendum procuratorem constituero, mercintegra mortuo mandatum finiri,nemo est qui nesciat. Verum dubitari potest utrum isto casu rem integram esse definiamus eam
quae nondum sententia iudicis definita est, an vi superiore is casu eam quae in iudicium deducta &contestata nondum est, quod ratio facere videtur. & ita Iuliano placet mi nulla. C.de 'bcurat. Igitur si dominus post litis contestationem
decesserit,mandatum non finitur. Ratio Iuliani haec est,quia litis contestatione procurator domi nus litis fit .vsque adeo vz& alium ipse procuratorem facere possit. Memmi hanc Iu- Iiani constitutionem ab Symmacho laudari lib. I. epistol. his
duum diceretur exiis m, sed contra venerabilis Iuliani μαρ
578쪽
causarum dominis vicentibuι Ἀ-
Dicam primum quid emendandum putem in l. vlt.D. de . Iegat. lib. s. dcinde quid me moueat, ic quae sit legis totius
sententia, breuiter exponam. Puto sic initium legis emendadum esse, Si paιer exheredaro silio instruu heredem extraneam. Itaque pro Substituitae pono Institum ut sit haec foecies. Patet filium impubere exheredauit, extraneum heredem instituit, S: alium quendam filio exheredato in secundum casum substituit: deinde ille extraneus hunc filium heredem instituit: isque admone factus heres,atq; adeo parernam heresitatem nactus .ex benaicio hercdis paterni non ex iudicio patris,intra pubertatem decessit,eique substitutus e substitutione pupillari hercs cxtitit. Quaeritur, an ea legata,quae a substituto exheredati filia pater rcliquerat.debeantur.Et quide si heredi extraneo filius ex licredatus fuisset substitutus, deprimum hereditas ad eum ex substitutione,deinde ad exheredati substitutu peruenisset, a substituto cxlicredati relicta proculdubio legata deberentur. At cum in specie proposita non ex substitutione, patriique ludicio, d ex heredis extranei testameto ad exheredatum hereditas peruenerit,magis cst ut legata substitutus non dc beat: nam 5c hoc casu ab ipso exheredato te gari non potuit, illo potuit.non est autem aequum ut plus testator iuris habeat circa personam substituti, quὶm in eo cui eum substituit. l.qui fundum. f. qui filios. D.ad leg. Falc. Atque ita in initio legis de qua agitur, speciem ponendam esse
indicant quae sequuntur, quibus illo amplius adiicitur, idem dicendum csse,si ira per institutus fratrem exheredatum instituerit, dcis deinde adita hereditate fraterna intra pubertatem decesseri imam etsi quod per fratrem accipit, propius cxpatre i plo esse videatur cui peT patriam potestatem ambo ita deuincti sunt, ut unam familiam unamque personam qu dammodo constituant quam id quod per extraneum her dem exheredatus filius accipit : si tamen verum amamus;
Hroque Asu dicendum cst, non directo, id estprmClauicia.
579쪽
sed per successionem bona patris ad filium exheredatum pedi uenire, denique substitutum exheredati legata non debere. Idemque est si frater exheredatus instituto fratri ab intestae heres extiterit. Cum vero ut species ponitur in fratre, ita quoque in extraneo ponenda sit, quis non videt pro Sub tituis, ne cessario legendum esse Diti uiri Nam si legamus,Mstituti.&ita ponamus pupillo substitutum heredem extraneum pupillo herede relicto decessita, nullus profecto substitutus pupillo superfuerit. Quod enim assingit Accursius duos ei substitutos patrem dedisse, heredem extraneum & Sempronium
omnino commenticium est : nec sane fuit cur auctor legis duo tum substitutorum exemplum apponeret. Placet etiam
in illo legis loco,ia uia nonprincipalite edpersuccessionem bona
fratris ad eum peruenerunt,pro Fratris reponere Patris : nam patris dumtaxat hereditas, uti ad filium peruenerit, inspicitur. Sic paulo ante, cista non directo, inquit Iedpersuccessionem ad filiam heredisin patris peruenis. Et cum vno in loco dicat. Dis cto in altero Principalium. eX eo etiam colligendum est, Dire- nihil esse aliud quam principaliter idque memini me adnotasse in s.vlt.quod cum eo,&c. Imperatores dixere, nomine principali in I.8.C. Th. de his qui sup. relig. conten. Iulianus suo nomine in edicto nouo.
Dolia esse in vasis vinariis aperte demonstrat l. vinaria. D. de verb. significat. modo si in eis vinum sit. Huic sententiae quidam opponunt l. penul.D. detrit.vino& oleo lega. Quam ipse nunc si sidcliter exposuero, non esse cur eam illi aduersam faciant , nisi me fallo, & statim persuasero. Vino legato aut vendito debentur. amphorae x cadii vires aut cullei non debentur, quia non condendo , sed deserendo vino parati sunt,nec sunt vasi vinaria. Dolia quoque no debentur, quoniam ad perpetuum usum in cella defodiuntur & deptia. muntur, nec ut cadi lc amphorae ideo habentur ut exportentur: idemque plerumque cupparum usus est, S ideo eae quoque non debentur.Quamobrem is qui doliare vinum vendi. dit,nisi in tempore vinum tollatur,id potest effundere: atque
580쪽
ut sciatur,vino ad mensuram vendito,quantum emptori perierit,qui pro eo quod ad me sum fuerit, pretium debet mensuram, ut Iurisconsulti veteres tradiderunt, facere per eorbem potest.l. I.3.Vltim. D. de peric.& co m. rei Vend. quod facere a veteribus dictum videtur, ac si per cribrum dixissent, ut sic quod ex dolio diffunditur quasi in vas aliquod essiuat statim & effundatur. Vix enim est ut corbis liquorem contineat,cum fiat ex viminibus. ut Varro lib.I. de re Rust. scribit, cap. 22. & proprie cogendis fructibus comparata sit. l. in instrumento. D. de instrum .vcl. instrum. legato. Et ut maxime
ita possie corbis conserte contexteque fieri ut vinum contineat nam & ex viminibus ita naues fieri Cςsar, Plinius, Lucanus auctores sunt corbis tamen mensurae genus non est. Aesicut vino doliari vendito,non ita vino legato, potest vinum heres effundere, licet per exceptionem quanti sua interest habuisse dolia inania sibi seruare possit idque ostenditi .si h res. D. de trit.vin. & ol. legar.ubi ratio diuersitatis ab Accuria fio recte notata est,multo certe felicius quam ab eodem fuerit in superiore quaestione statuta differentia inter legata &venditiones in l. in testamentis, D. de diuers regul. Iur. nec enim ea in re quidquam a venditionibus legata distant, sed ut superius, dictum est , tam vendito quam legato vino cadi& amphorae debentur: dolia,cuppae prςdio inherentes, vires, cullei non debentur. Hinc existit quaestio , Si quis vina cum
vasis legauerit,an dc vina doliaria debeantur. Nam cisi re vora dolia sint vasa vinaria, vulgus tame in vasorum numerum ea proprie reputat quae cX portantur, quae non herent prqdio, quae ad perpetuum usum non reseruantu , Vtputa cados &horas. Ideoque Trebatius dicebat ex defuncti sententia non deberi vina doliaria, qud dea tantum legasse videretur quae in vasis, id est, amphoris de cadis cisciat: vinum autem quod est in doliis,vulgus in vasis esse non putat. Ex verbis ta- me Trebatius ait vina etiam doliaria deberi. Caurum, inquit, dolia in vasis vinariis non egent: ubi Caeterum significat absurdum,& sumitur pro Alioquin. At a Proculo Trebatius meri tu reprehenditur in d. l. pen. Sententia Proculi haec est, De mus,conccdamus hoc, dolia non csse in Vasis vinartis, atq; itarem falsam admittamus maioris contentionis euitandῆ ca a