Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

601쪽

38o DIFFERENTIARUM ibidem pro Id legendum Nihil: ut si plus sit in reliqua actione

id actorem consequi,si tantundem vel minus nihil actorem consequi lex dicat.

A tutore instituti pupilli relicta fideicommissa perinde

deberi atque si a pupillo nominatim relicta essent aperte declaratur in l. etiam. C. de fidei Com.quq lex pars est legis quintae. Cod. de reb. Credit. Hinc existit quaestio. an et si tutor non

iure datus sit fidei commissa veluti ab ipso pupillo res ista debeantur. & receptum est fidei commissa deberi pupilli iure lpeto. g. mater. Dig. de legat. libro Z.utputa si datus sit a matre patrono, educatorc extraneo, Vel si a patre in codicillis non confirmatis,aut testamento non iusto,sed vim habente in eo. dicillorum, quod & generaliter in curatore locum obtinet quandoquidem curator testamento vel codicillis iure non datur,& hoc ita in curatore Scaevola tractari in l. codicillis.=qui Semproniam. D. de usu & usu fru. legat. Ponit educato rem instituisse nutrices duas,& alumnum, ex certis partibus alumno curatorem dedisse, de curatoris fideicommisisse ne pateretur fundum quendam vaenire, sed cum nutricibus suis

frueretur reditu eius. Adiccit quoque in ima parte testamen. ti, Omnem voluntatem meam fidei heredum meorum committo. In hac specie curator non iure datus est: & haec proxia imior est ratio, quia testamento curator non datur. alteram adducit Accursius, quia extraneo Curator datus est, sed remotiorem. Sunt vero cum duli alicuius ratio exigitur, proximiores adducendae rationes, ut cum definitio quaeritur. proximiora genera. Ideo igitur alumno curator iure datus non est,quia testamento datus est. Illud non nego alumnum educatori extraneum esse. nam etsi alumnum ex familia Mnomine educatoris esse merito quis possit contendere ex l. Lucius. I. Lucius I. D. de l. li.2.&dubitatum olim fuerit an deberetur alumni hereditas Gucatori. l. nutritoribus.C. Comu de successio.in tutelaru tamen quaestione extraneos dicimuscos,qui in potestate no sua cuiusmodi sunt alum. Sed vide Disiti su by Cooste

602쪽

mus exsuperiore specie quaenam in d. s. qui Semproniam, quaestio ducatur. Vu ιιum est, ait Scaevola, an teratas panes infructus fundi nutrices ex Dracommis praerepsint, quamuis

curator ei receptus sit quem Iure dare non potuerat alumno. ubi Latinus interpres, ei, scilicet alumno. Ego tamen,vtini. is qui fundum.eod. tit. θωω,pro Vora, scriptum est in P. Florentinis,quas ego semper sequor,nisi si quid contra admoneo, scin illoloco ex duabus dictionibus. Curatorei, Unam faciendam esse reor ut sit, raror ei, pro Curatori: & hoc quaeratur, an tertias ususfructus petere nutrices possint, quamuis curatori receptus sit viasfructus non Iute alumno dato. Et ait Scς- uola fidei commissum valere, unaque cum alumno nutrices ad viriles partes admitti.

Emancipatus suo confert: emancipatus emancipato non confert. Ei autem suo emancipatus confert,cui & aufert aliquidax causa hereditaria, ut ecce, Filius emancipatus nepoti ex eo suscepto,& retento in potestate confert, non fratri: si non sit nepos, confert fratri. l. I. g. emancipatus. D. de coniung. cum emancipat. lib. vel si sit filius, & ex alio filio iam mortuo nepos via us, & ex alio nepote ex eodem filio nato demortuo prouepotes duo, Vnus in potestate, alius emancipa- tus, pronepos emancipatus fratri ioli confert, quoniam ei soli aufert, non patruor si non sit frater, soli patruo, non patruo magno: si non sit patruus, patruo magno, id best, filio, &hoc ostenditur in d. l. i. g. vlt. ubi tamen id notandum est patruum maiorem dici pro patruo magno, contra definitionem Pauli nostri Be Sexti Pompeii. Tantum vero confert emancipatus quantum aufere, ut si sit unus in potestate, unus emancipatus, hic ut semissem illi auseri, ita de propriorum bonorum semissem illi confert: si duo sint sui, unus emancipatus, hic illis tertias aufert, confert Eliam tertias l. I. g. pen. D. decollat. sed nonnunquam plus emancipatus confert, minus aufei t. visi duo lines ut, duo emancipati, singuli emancipati, auserun v quarto, tertiata conferunt ac si ambo unus essent, ne si viriles ,

603쪽

partes fiant,& ipsi videantur inuicem sibi conferre. .aeque si

tres emancipati sint, quintas: si quatuor, sextas auferent, tertias conferent. l. I. g. vlt.2.l.f.si tres. l. .g. Iulian. D. de coli. Itaque emancipati simul omnes unius loco sunt in conferendo, non in ferendo, dissiliriliter atque nepotes ex uno filio emancipati vel in potestate, qui & in ferendo & in conferendo semper pro uno numerantur. Et ita,si verbi gratia duo sint nepotes ex filio iam mortuo emancipati, & filius in potestate, nepotes unam patiem serunt, id est semissem, & unam partem conferunt, licet singulis quadrans dumtaxat cedat.l. 2. 3. si duo nepotes. D. de collat. Igitur pro modo eius quod simul auferunt,bona sua ctiam patruo conserunt: sibi autem inuicem ca conferre non possunt. Dotem sui possunt inuicem conferre, nec vcro cam tunc patruo conserunt .l. I.3. si sit

nepos. D. de do. col. fratri enim frater si possit conferre, patruo non confert. At quantum auferatur, plerumque obscurum est,ut in hac specie, Filius suus institutus est ex dodrante, extraneus ex quadrante,suo mancipatus quar Iam aufert,

si ad totum assem respicias: tertiam, si ad portionem ei adscriptam. Vtrum igitur suorum bonorum ei quartam am tertiam confert ' Et putem conferri tertiam, itaque accipiendum esse. f. si ex dodrante. l. I. D. de collar. ut pro rata quadrantis ablati conserat, sed ita, ut cum hic quadrans triens sit portionis suo adscriptae, & trientem ei conferat. Curcnim

suus recte sic non intendat, vis tertiam heredituis meae confer tertiam tuorum bonorum. Nam S cum pat r emancipatus duobus filiis in aui potestate retentis concurrente fratre qui est in potestate,confert, licet quadrantcm auferat habita ratione totius assis, tamen quia respostu partis filiorum suorum,dimidiam habet.l. I.in princi p. 6c I. intcr. D. de conivg. cum emanci p. lib. ideo eis dimidiam partem bonorum suorum confert. &hoc ostenditur ind. l. I.3. nunc videamus ubi etiam aliis exemplis allatis, Sc nepotes cx codem filio,& pronepotes ex eodem nepote Unius vice fungi ostenditur. quae quidem Accursius rectissimc exposuit. Verum a s si sis filius qui proxime sequitur paragraphum. Nunc Videamus, an se ipse, vel qtiis quam altu. adhuc expedietat, addubito, nam quod in eo paragi pho cXPrimitur, falsum omnino atque ub

604쪽

LIBER IV. 1 I

tiosum est. Si sit filius in potestate, alius emancipatus,ex alio

defuncto nepotes duo, unus in potestate, alius emancipatus, lex ait filium emancipatum conferre nepotibus nam partem. Imo vero nepoti emancipato non confert: nam inter

emancipatos cessat collatio, nec quicquam interest siue defunctus filius fuerit suus, siue emancipatus, nam ideo quod fuerit filius suus, nusquam legitur nepotibus ex eo emancipatis conferri. Tum lex ait eis nepotibus patruum emancipatum tertiam partem dare, quamuis minus quam patruus exhereditate aut concurrente patre habituri sint. Imo concurrente patre si suus fuerit, nihil habituri sunt, vel si emancipatus fuerit, ipse saltem nepos emancipatus nihil est habiturus. Itaque suadet particula illa, Vuamuis hi minus, &c. ut initi o. g. sic legamus: Si H filius in potestate,alius emancipaIus ex defuncto alio emancipato duo nepotes in potestate, eleganter Scaevola tractat , orc. quo casu merito dabitur nepotibus triens, licet concurrente patre emancipato ex hereditate aui non nisi sextantem abstulissent: patri enim ex edicto nouo siue Iuliano in eandem partem coniuncti fuissent.

Castrensia vel quasi castrensa bona non con runtur:ad uentitia Sc profectitia conferuntur: quin imo ex constitutione Itistiniani aduentitia non conferuntur l. vltim. C.decollat.&correcta videtur esse l. q. C. de collat.& l. r. f. si sub. D. dedo. coli .it . quae dotem aduentitiam conferri aiunt. Ergo sola profectata hodie conferuntur. Et haec quidem profectitia bona non modo emancipati, verum etiam sui conferunt. Sui conferunt suis vel emancipatis,quali a patre ea bona non discesserint. Emancipati quoque suis ea indubitate conserunt. An & emancipati emancipatis ea conferant magna est quaestioliuer Hugo linum 5e Azonem, sed negare nemo pintest quin emancipati inuicem sibi dotem dc donationem propter nuptias a patre prefectam conferant. nam &.cura succeditur matri, quae nunquam filios habuit in potestat fratres inter se a matre protectam dotem vel donationem propter nuptias conserre certissimum est.l. ut liberis. Ullam.

605쪽

38 4 DIFFERENTIARUM

l. pen. C. de collat. N ideo. l. 4. C. eod. facile accipi potest no de filia tantum sua, sed etiam de filia emancipata. Omnes ergo liberisue svi iuris sint, siue in potestate, a parentibus

profectam dotem vel donationem propter nuptris, quae alia veluti quaedam dos est, siue πιπφ . , inter se conferunt. Data cautione conferunt, vel diuisione, Vel tantominus capiendo cxparentum bonis l. I. g. quamuis&.S. proX. C. de collat. l. si filia in princi p. D. Am. ercisc. l. dotis. C. de collat. Nov. 97. F. penult. Promissam liberatis fratribus sine sororibus singulis pro sua patre. l. 2. C. de collat. At hic vchementer quaerunt inter praetes, an 6c donationem simplicem liberi conferant, nec possunt expedire se a l. penuit. C. de collat. 8c sime, ut verum fatear, abstrusior paulo res cst. At si de suis quaeras an conferant peculium profectitium, ab eis conferri nemo

ambigit, sed Se donationem simplicem conferri ostendit si

donatione. C. eod. tit. cui tamen opponitur l. filiae C. fami l.

erciscun. idque probabilius eorum, quae filio donantur, ab his quae filii nomine comparantur distinctione quidam explicant, quod tamen improbat l. cum hic status. g. I. D. de donat. int. vir. &vxor. haec enim duo paria sunt Donare, de fili j nomine Comparare. Equidem sic accipio l. si donatione, ut ab intestato sui donationem simplicem conferant: legem vero Filiae, se ex testamento instituti donata prςcipua retineant. nam Sc dotem praecipuam retinent. l. Pomponius Philadelphus. D. Lm,l. ercisc. Ceterum instituti hodie omnia

conferunt ex Nou. de trie n. & sem. non tamen praelegata, ut opinor: nam dc ab intestato succedentes, etsi caetera conferant, relicta tamen in codicillis non conferunti l. filiae 2. l. filiam. C. de collat. Hactenus de suis Nunc de emancipatis videamus. Emancipati suis donationem simplicem confertit

l. vi liberis. ad fi. C. eod. nec mirum, cum & olim aduentitia omnia conferrent. Curergo profectitia donatione non coferant suist At certe cmancipati emancipatis, vel quotiens de matris aut aut materni hereditate agitur liberi inuicem sibi donationes simplices ab eis pare imbus profectas non conferunt, nisi duobus casibus, qui a Iustiniano exprimuntur in l. pen. C. eod. Cur Vcro potius inter se dote dc donatione proptet nuptias conseruit An quia haec videri possunt comunia

606쪽

parentu & liberoisi,nec omnino adhue extra rem eoru a quibus profecta sunt, esse videatur ' Superest adhuc illa quaestio, an liberi conferant ea quae paretes dedere vel promisere adipiscendi honoris causa, veluti ob munerum editionem l. I. C. de peric. successs pari. Papinianus ait non conferri. l. r. . nec castrense. D. de collat. aequum enim esse ut id lucretur filius,cum onera dignitatis sustineat. onera namque honoribus cohaerent.l.2. . numerus. D. de vacatio. muner. Igitur siquid eo nomine pater dederit, tithil is qui in dignitate est.

pro eo fiatribus conferet,vel si promiserit omnium erit onus commune : quod utique non esset commune,si eam impensa m conferri oporteret, verum liberandi essent cohaeredes pro rata. l. 2.C. de collat. Sed huic sententiae vehementer obstabit I.penuit. C. de collat. nisi separentur dignita res a militiis. Et vero hanc induci distinctionem omnimodo necesse est: quod ego in Notis ad tres postremos Codicis libros plenius declarabo. Et hactenus de collatione.

Si uni ex heredibus praelegatae sint rationes, ex Pomponio Vlpianus scribit in l. 8. D. rami l .erciscun. non prius ei tradendas quam cohaeredes descripserint, eodemque modo se uo actore praeleguo non prius tradendum seruum esse quam rationes reddiderit. Et iam illud adiicit Vlpianus, cauere heredem debere se rationes ipsas authenticas, cum res aliqua exegerit, vel seruum actorem cohaeredibus exhibiturum: quae cautio tunc quoque interponitur cum a iudice apud eum, qui maiore ex parte heres est, instrumenta hereditaria collocantur l. si quae sunt. D.eodem tit. Et ut ostendat V lpianus cohaeredum nonnunquam ulteresse authentica ipse, eumque qui rationes administrauerit, ipsum exhiberi, Plerumqὰ ωιm , ait, authentica rationessunt necessana actori ad in fruenda ea qua postea emergunt ad noritiam rem θectantia: ubi ergo insidere mendum opinor, & cum raperius actum sit de seruo actore, nihilque attineat hic aliquem actorem, id est, petitorem affingere, cuius intersit rationes exhiberi, pro

actori legos actori vel id proximis verbis exigentibus, M

607쪽

sIς DIFFERENTI ARVM

instruenda ea quae postea emergunt ad notitiam eiusflectantia : notitiam enim serui actoris intelligit, ad cuius notitiam ea spectant quae ipse nouit. & sic in i .cum seruus. D. de condit. Scdemon str. actori data libertate ita : si rationes reddiderit, inessis his verbis Callistratus ait, heredes notitia instrui raritionum. QMid autem praelegato rationum contineatur Vlpianus non explicat, credo quia id satis apparebat: nec cnim, ut chirographo vel nomine legato extraneo actio legari videtur,ita rationibu uni ex cohaeredibus praelegatis,in

quibus non expensa tantum, sed etiam accepta, & numerus familiae omniumque rerum defuncti continetur, uti a vcteribus patribustari ullas rationes confici solebant,actiones heredi aut ea omnia quae rationibus continentur, legari existimamus. Et hac in re derogamus fidem Accursio, veriusque est tabulas dumtaxat legari, & quoiu plerumque non sine magna controuersia inter cohaeredes disceptatur, id clare a testatore decerni,ut apud eum sint rationum tabulae, cui eas ipse praelegauerit.

Momentum mariendi ira potitia quam morti tribui, ari

exemptu demanstratur.

Praetor iubet ab emancipato fratribus, qui manserunt in potestate, caueri de conferendis bonis,quae moriente, non quae mortuo patre habuerit , auctore Vlpiano in frag. tit. de' possess. dand. & l. 6. I 3. Is. C. de collat. Igitur si extraneus emancipato ita legauerit, Cum morietur pater: hoc etiam legatum emancipatus conferet, quia non post mortem patris,id, scd moriente patre, manentoque adhuc vita emancipatum habuisse interpretamur. Sed si post mortem patris filio legatum sit, inter omnes constat legatum non conferri.l. penult. D. de collat.& hanc verborum differentiam in multis aliis partibus Iuris obseruari, & interdum in aliis quihusdam non obseruari facile ostendam. Primum omnium Iure anti quo post mortem ιuam nemo stipulari aut promittere potest; in hunc modum tamen, cum moriar,recte stipulamur. ita autem. de inutil. stipulat. Post mortem heredis legari

uon potest: cum morietur hςres legari potest, auctore VI-

608쪽

plano in fragmen. titu. de legat. sed eae duae verborum differentiae a Iustiniano sublatae sint in l. I. C. ut actio ab hered. 5 contra hered .incip. Consentaneum cst quod sequitur, nec tamen immutatum. Post mortem suam nemo heres aut legatarius recte instituitur: cum morietur, rectissime. l. hcres meus. D. de condit.& demon. l. extraneum. C. de hered. instit. & extraneum quidem recte, cum morietur, heredem scribi placet, non tamen filium,ut opinor. nam haec institutio praeteritioni ob longiorem moram similis est: nec dicat quisequam in extraneo trustra id adiectum videri, cum morietur, ex l .hereditas. D. de hered. instit. nam etsi ex die nominatim hereditas dari non possit,ueluti, Post quinquennium, quam moriar, her. esto: tacite tamen in diem conferri potest, veluti,Cum capere poteri Cum adoleucris, Cum morieris. l. in tempus. D. eo. l.si mater. D.de vulgar.subst. & ita saepe fit, Vt quae expressa non Valent,tacita valeant. Porro ex his quae diximus, cum moriendi momentum vitae potius quam morti dari, & ea quae post mortem recte non conferuntur, in moriendi tempus rect c conferri satis appareat, merito hic aliquis possit quaerere. cur ita datam libertatem, Cum morieris, Iiber esto, Iulianus nullius momenti esse conscripserit in l. libertas. D. de manumissiesta.quae citatur ab aliis in l. vlt. D. cod.& l. cum heres. LI. I, de statu lib. rursus cur eodem quoque mMo utiliter usus ructus non relinquatur. l. heres. s.

quam uis. D. de cond. de demon. sed huius quaestionis dissolutio facile colligi potest ex l. Titio .D. de usu fructu. Illius autem ex d.l. vlt. & l. cum heres. g. r. dissicilior quaestio est,cur patre instituto, de ab eo fidei inmita relicto filio emanc, Pato, cum ipse pater morietur, id fideicommissum quasi post

mortem patris acceptum filius non conferat.l. I. . si emancipato. D- de collat. bon. nisi quis mecum id velit ex fideicommissorum Iure antiquo repetere: quae cum valeant ex nuda

meraque defuncti voluntate, de utiliter post mortem heredis relinquantur, ut ostendit Vlpianus in fragmentis, titulo de fidei commissis, de l. si fuerit. D. de legatis lib 3. nec seruatur, nec inducitur in eis illa subtilis differentia verborum, quinimo v ti testatorem accepisse verisimile est, sic illa verba, cum morietur heres,accipimus, ac si apertissimc post mortem lic-

609쪽

tedis testator fidei commissum reliquisset. l. fidei commissa. s. si filio. D.de legat. lib. 3. sc etiam in directis quoque scripturis, in quibus illam verborum subtilitarem, non latitudinem voluntatis prudentes intuebantur, interdum fauore libertatis ea verba ex praesumpto iudicio, 6c mente defuncti inter pretamur,l.qui duos. 3.I. D.de manumissi.test. Quod hodie

si solas Iustiniani constitutiones inspicias, facile id scripturis omnibus directis esse seruandum obtinebis.

colu exiguntur, ratisnem c. ituerat, deciaratur.

est species pignoriri ra dati, ut donec pecunia soluatur, pignore creditor utatur, si ustur in vicem usurarum rverbi gratia, ut domum pignori obligatam usurarum vicem creditor inhabitet .l.si seruus. C.quod cum eo ,&C.quae conuentio licita est,etiam si pluris domus locari soleat, quam es ficiat legitimarum usurarum ratio. vel ut fundi oppignerato fructus omnes vico usurarum creditor percipiat, quae conuentio propter incertum euentum fructuum admissa est, etiam si aliquo anno possit fructuum emolumentum legitimum modum usurarum excedere. nam dc propter incertum frumenti pretium fit nonnunqua uc frumento credito eiusdem materiς accessiones supra legitimum modum admittantur, quemadmodum Graeci recte colligunt exi. oleo. C. devsur. Lucullum tamen lege Asianis data, quartam dumtaxat

partem fructuum creditoribus permisille apud Plutarchum legimus. & sunt liaec quae apposui Plutarchi verba,

dub io ad hanc ά,-ὼ- , conuentionem referri conuenit. Et haec quidem valde pertinent ad i. si ea pactione.&l. si ea leve. C. de viris. quas de antichresi accipiendas esse vel ex eo 'pparet, quod e. S Constan tinus Graecus auctor ponat sub ti-. ut 3-αinistri .e. Illud notandum est iacta oblatione sertiis, i , m orem fructus iam amplius non lucrari, sed in sortem .re ex l. ex praedi S. C. de usur. Itemque ex Nouella 32.: .. i li nobis res sit cum agricola, potassionum eius, autia . m. aut mandi piorum minει Acoὸ non lieere. Etiam ii

610쪽

Iud Iustinianus adiungit Oct auam dumtaxat partem modii in singulos modios,& in singulos solidos unam siliquam quota

nis ab agricolis usurarum nomine accipere licere, verbi gratia, Si solidi centum crediti sint, solidos quatuor& sextantem , quae usura trientem Vsuram quatuor siliquis exuperat, sed si usuram centcsimam accipiamus, ita ut interpres Theodosiani Codicis desinit in l. 1. de usur. cum tres siliquae annuae in singulos solidos id est, in singula centena n. solidi S: semis praestantur, quae definitio fuit usurae centesimae Imperatoris Constantini temporibus eiusque fit mentio in Nou. I3o. ad

eius centesimae rationem illa usura vere triens usura erit, at

que ita definitur Leonis Nouel. 83. Verum quaeri potest, cur agricolae credita pecunia,cum Iustinianus trientes dumtaxat usuras admittat, in singulos tamen modios octauam modii partem concedat: quia secundum nouissimam definitionem

usura centesima est, secundum Veterem usura centesima I 2. siliquis amplior. Et respondebitur leuiores esse pecuniarum quam caeterarum rerum Usuras, propterea quo opecuniarum potestas eadcm semper est, caeterarum rerum pretia Incerta sunt & mutabilia:atque ita fit modo ut accessiones frumenti crediti excedant legitimae usurae rationem, modo ut excedantur.& hoc belle confirmat l. r. C. Theod. de usur. quae pro pecunia centesimam usuram , pro caeteris rebus in duos modios modium tertium quotannis accipere permittit : quae usura quatuor centesimas ad rationem pecuniae reuocata enficit, videlicet secundum nouissimam usurae centesimae definitionem, quae Imperatoris, ut supra dixi, Constantini tem- .poribus inolevisse videtur, & plane confirmatur ab ea l. I. C. Theo.devsur.ea enim Constantino mens est, ut legitimam Vsuram pecuniae, id est, centesimam accessio frugum tribus

centesimis amplius excedat: quam rationem in Novellis Iustinianus non est sequutus. nam dupi , tantum vult accessio nem frugum usuram pecuniariam excedere, atque hanc pecuniae ac rerum intcr se differentiam quidam non cernen

tes, perperam, meo quidem iudicio, in No Deli. Iustiniani pro emendarunt e Sed ut ad ius redeamus, id extrcmo loco non inepte adiicietur, an pertineat actio hypothecaria vcl p glier

SEARCH

MENU NAVIGATION