Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

591쪽

s o. DIFFERENTI ARVM ,

sentit Vlpianus in eo. g. si emancipatus.quamuis inuersa ratione scripserit non minus spcctari merita nepotis, quam patris eius delicta, sed hae loquendi formae frequenter occurrunt,&ita, uti diximus, vel restituendae vcl potius explicandae sunt, ut in l. 3. 3. Labeo scribit. D. de incen. rui. dc nausea. l. iuris- gentium. s. pactorum. D. depact. i. iniuria Instit. de l. Aq. l. 22.C. Th. de susceptor. De sententia eius.3. scripsit Andreas Alciatus, & quid in eo sibi vellet verbum Rescissionis exposuit recte, cetera non recte in & in iis libris: iamque ea in re satis a Vigilo reprehensus est in comment.adiit. ne inossic. testam.

VHis Marciat notam esse deprauatam in I. ita tamen. f.1uotiens. D. ad S. c. Trebiaran.

Cum scripsisset Iulianus eum,qui rogatus est, filio emancipato praeterito hereditatem restituere, admissa bonor. possessione contra tabulas a filio, non compelli adire ac restituere: visum est Marcello notam apponere huiusmodi in I. ita tamen. f. quotiens. D. ad S.C. Trebellia. Planὲ non est cam.

pestendis adire si iam filius bonorum 8sessionem, ne intercidat ei. commissum mortuo herede instituto, se omissa a filio bonorum possse . Sic habent Pandectae Florentinae, sic libri manu scripti. Accursius legit, adiresua lius bonorumpossessionem: sed quotus quisque est qui non videat locum esse valde inquinaturnaxque corruptum Z Atque uti de Accursit lectione primum loquamur. quis illam loquendi rationem admittat, adire suam bonor. possessionem p Dicimus quidem adire bona, pro adire hereditatem in l. I. G. de testam. mil. quod cliam Subire dicimus recte. l. si nemo. D. de diuer. reg. Iur. l. I.C.

Th. unde lib.ut Graeci is j x πει πίνα , τε Min: nunquam vero adire bono. possessionem, de licet interpres in I. Pannonius. D. de adquir .her.aditionis verbum ad bon. possessionem referat, ipse tamen ad heredurate e ferre malim, cum & intra c.dies hereditatem aditaebuisse non ignorem, ut & formula creationis, & complures alii Iu .ris nostri loci demonstrant. Adhaec speciem Accur. alienam aniente, verbisque auctoras comminiscitur: nec enim au-

592쪽

ctor heredem ait rogatum fuisse post mortem suam restituere,nec alii quam filio fideicommissum relictum fuisse sentit. Et ex ea etiam specie ineptam quaestion m ducit, an filius

cogaturpetere bo n. possessionem cod.tab.cum tamen, si sententia Iuliani eo pertineat, an cogatur scriptus adire , Marcelli quoque notam eodem spectare oporteat. Rursus ita spe- 'ciem confingit Acc squasi vereatur, ne is qui petierit contra tab. possessionem, eam omittat postea: quod absurdum

eae quae enim est petita bon. possessio Ae adquisita est: ergo iam omitti non potest. Nunc si Florentinam scripturam inspicias, mutila&imperfecta videbitur: ita enim se habet: Plane non est compestendus adire, sita levi Mn. possessionem, ne

intercidat Deicommissum, ore. Quid hoc est, si iam sum bonorupossessionem Z Rursus quid est quod ait : Ne intercidat ei-

commisum mortuo herede insituto, eum non esse compellandum ad- 'ire Quinimo dicere debuit, compellendum eum adire,n intercidat fidei commissum,ut in i .ille a quo. g. I. D. eod. tit. Dicendum,inquit,erit, compellendum eum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat, & eodem sensu in l.cogi. g.I. D.eod.tit.ne fideicommissum intcrcidat, verba .

testatoris ait de successione accipi, 3c heredem cogi adire. Equidem existimo, id quod Petro Fabro nostro , cum de . huius loci restitutione inter nos ageremus, Visum est,in proxima verba negatione transsata sic legendum esse: Plane egeompellendus adire: si non iam ius bon. possessionem, ut subintelligatur verbum Accepit,vel etiam suppleatur, ut est in quibusdam libris impressis. Ea igitur erit Marcelli notae sententia, quae & 3. qui rogatus.d. l. ita tame ut quemadmodum substitutus, aut legitimus heres potest heredem sci iptum cogere Vt adeatvi restituat.l.recusare. q. Titius. D. eod. tit. ita Mpraeteritus,si non iam bon. possessiinem contra tabulas acceperit, et, maximὸ quod nisi adierit scriptus, futurum est,ut eo interim decedente ac fideicommissario delatam bon. pose sessionem omittente fideicommissum intercidat. .

. Non est in libris nostris locus adeo maculatus, Ut g. vlt. l.

CCCC ij s

593쪽

vlt. D. de legat.li. 3. in quo illud perquam absurde proponitur, substitutum impuberi ex uncia instituto,& commisso per alium edicto admittenti bon. possessionem contra tabulas, legata ab instituto relicta praestare ex semisse, sed ex uncia,

omnibus: ex reliquis exceptis tantum personis: cum tamen

certissima ratione constet, sicut ea institutus ipse non praestaret nisi exceptis personis ex semisse, ita & substitutum eius qui ea solet praestare quasi aes alienum defuncti. l. seruo ab eis no .F. si quis a primo. D. de legat. lib. I. in ratione .f. quod volgo. D. ad leg. Falcid. ea non praestare nisi exceptis personis

pro semisse. l. s. D. de legat. praest. Sed praestat ipsa i. verba

proponere,& uti restituenda putem statim indicare. Ait igitur 1 sitim ex uncia heres institutus sit .s ab eo legaι a data sint, habeat orΡUιIurum. Haec verba credo non esse ordine suo colis' Iocata, de ita legendum: Si sitim ex uncia heres insitur ι, habeat es sabstitutum orab eo letata datasint. Moveor tractanda Tum rerum ordine . nam cum initio L vlt. actum fuerit de legatis a substituto exheredati relictis, quod legis initium exposuimus lib. 2. Consequens est, ut nunc tractetur de legatis . relictis a substituto instituti, qui alio edictum committente petiit bon. pos .contra tab. qui ordo etiam obseruatur in I.abcxheredati. D. de leg. li. I. atque ita eadem erit eius s. species,quae& l. y g. quod si impubes. D. de leg. praest. ubi aperte

delegatasa substituto relictis quaestio proponitur. Merito autem de his magis dubitatur, quam de legatis ab instituto relictis an ea subst tutus debeat pro semisse, quis enim heredem codem Iure esse nesciat, quo & defunctus fuit 3 At pupillusa se relicta legata pro setiusse debuit: ergo eadem quoque substitutum eius pro semisse praestaturum in aperto est. Se quitur, Deinde commis edicto per alium filium accepit partis dimidia bonorum possessionem substitutus eiu virum ex uncia serata

scilicet relicta a se, non a pupillo praestat, an vero ex hemist

o verim est ex semisse. Lex s. de leg. praest. ait, o magis est Qque

ad fimi gem. Haec autem quae sequuntur in illo g. vlt.Sed ex v cia omnibus: ex reliquis , liberis separentibus, sciat ignari 5 in- cpti cuiusdam interpretis. Itaque ut expungantur censeo: nam sinu legata relicta sint a substituto uti nos speciem ponimus 'mnibus profecto ex semisse praestanda sunt: siue ab in ,

594쪽

stituto, ne ex uncia quidem nisexceptis personis debentur. Etenim tabulae primae rescinduntur,tabulae aute secundς norescinduntur petita bon. possessione contr.tab. Ad haec quid auinebat ea verba subdere,cum non de personis quibus praeis stantur legata,sed de portione, pro qua praestantur, proposita fuisset quaestio aut cur etiam contrariae speciet,quae mox co- sequitur subdita par admonitio non fuit Et in contraria quidem specie id est si pupillus institutus ex dodrante commisso edicto ad Iemissem re)actus fuerit, hic bellus interpres ceseret ab instituto relicta pro semisse praestanda esse omnibus,tu. risperitis exceptis tantum personis. l. etsi contra. D.de vulg. subst. Sed cum quaeratur de legatis a substituto relictis,deminuta portione instituti,ga quoque deminui,&omnibus sque praestari,atque si aucta fuissct portio fatebimur.& hoc verissi. rsum puto. Malim quoque in illo loco,Semissem acceperit bono.

possessionem egere semissu,ut in priori specie, Panis dimidia.

. Insidet,meo quidem iudicio,aliud mendum in i .ex facto. s.si quis togatus fuerit filus. D.ad S.C.Trebel ubi ex Papinia'

nili. 8.respon. id est,ex l. cum pater. F. hereditatem. I. D.de te

ga. lib. 2. Vt planus refert heredem rogatum filiis suis , vel cui ex his voluerit, cum moreretur, hereditate restit uere, ius eligendi de portatione no amittere, cui liber factus fidei comisi sum restitui velit. Et phto lege dum, Cui liberorum Deicommisesum restitat velis: errore orto ex duabus notis, uti mox subii- Ciam,& explanatione posterioris,quq tamen vel ipsa,vel saltu explanatio eius omnino expungenda erat: hoc modo, Gilib. F. C. Fideicommigum restitui velit. Nam deportatu seruus non fit,ut liber deinde fieri possit. Solus Callistratus deportatum scripsit seruum fieri in l. s. D. de extr. cos n. dis patiens a caeteris omnibus: quod interpretes Graeci referunt inter & inexplicatum relinquunt: ego exposui in tit. de c.dc min. li. I. Instit.Tum vel b deportatus, etiam si necdum poena libera tus sit ius cligendi habet usque ad vitae supremum exitum in 3. hereditatem Frustra ergo ait.Cuι liber factud, idque Accursus ctiam notauit. Ex eo autem Papiniani responso pparet per

595쪽

s DIFFERENTIARUM

omnia deportatum non haberi pro mortuo: nec enim, si pro mortuo haberetur, ius eligendi ei competeret, sed omnibus liberis ex aequo fidei commissi persecutio daretur. Et ita quoque alibi traditum est, deportatione mariti donationem non confirmari, quia scilicet deportatio non omnino similis est morti. l. sed si mors. D.de don. inter vir. 6c uxor. cui tamen logi manum adhibuit sua Tribonianus, ut manifesto stylus indicat Vlpiani verbis adtexens quaeiam alia ex sententia. l. res uxoris. C eo. tit. quam se probasse Iustin. testatur in Nou.11. Rursus cohibedorum caducora causa, quibus nunqua Iurincosultorum fauit interpretatio, traditu est etiam pro mortuo deportatum non haberi. l.intercidit. D. de condit.& demonstrat. .Cognationem, non tamen deportatus amittit, & ideo neque contra tabulas parentum bonorum possessionem habet, nec legata ei conis ruantur petita bonorum possessiona Cotra tabulas, & maxime quidem eatenus decessisse fingitur. Ceterum seruus poenae in omni iure vero, ac semper similis est mortuo , & ideo in proposita quoque specie seruus poenae factus eligendi ius amittet. nec enim ut deportatus, quia liber est, arbitrium habet, ita & seruus quamobrem statim li- heri eius, si quos habeat, simul admittentur ad fidei commisi sum, nec expectabunt quoad is naturaliter decedat: si vero tunc liberos non habeat, postea suscepti nullo modo admittentur: quia semel defccte fideicommissi conditis, redactaque in fiscum est heredita..

Tu .g.Lucia. D.de legat.bb.2...

Pugnaretvidetur l.legatum. D. de leg.lib. . cum l.Τitia .g. Lucia. D.de lega. lib.a. nam legatum seruo delatum repudi re dominum posse ait t. legatum id quc verissimum est,cum bonorum possessiorem seruo delatam dominus repudiare possit. At illud tamen pernegatur in s. Lucia. ubi Accursus noster, quem ego S Latinis &Graecis omnibus interpretibus iuris facile antepono, huius rei explicandae gratia tres opiniones adfert, LX quibus postremam ipse verissimam csse iudico : verem cxplicatione indiget. Multum interest inter

596쪽

delatum, & adquisitum legatum : neque his omnibusvnruam iuris nostri auctores abututur. Delatum legatum nonum adquisitum est. Defertur ipso iure adita hereditate. Adquiritur autem agnitione l. ei qui ita. D. de condi c. institu.l. cum vero in fin. D. de fidei commisis liberi. non ipso iure post aditam hereditatem, licet agnitionem retro agi non inficier ad diem aditae hereditatis.l.seruum filii. g. I. l. si tibi homo. g. cum seruus. D.de leg. lib.I. Delatum legatum repuderi potest. Adquisitum rcpudiari non potest. l. l.f. decretalis .D. de successorib edicto. De delato loquitur l.legatum. De adquisito .f.Lucia. mque in eo.f. quaeritur,an dominus propterea

quod interfuit diuisioni, adquisitam fideicommissa persecutiunem amiserit, id est, adquisitum fidei commissiam : nee enim si fideicommissiam non adquisiero,id est, non adnouero fideicommissi persecutionem adquisiero: & ideo licet de

persecutione quaesitum sit, respondet tamen eo casu fidelia commissum nec ipso iure, nec per exceptionem amitti, nisi probetur eius amittendi animo interfuisse diuisioni dominum. Adquisita igitur amittere possumus repudiare non possumus: idque naturalem intellectum habet. nam quod iam ipse nactus sum, alienare possum, & variis modis amitterer cum tamen iam id ipse habeam quomodo repudiare, repellere,auertere id a me possum

Quod Vlpianus tradis in l.quia autem.f.penuit. D. si quis

mis .cau. testam . discrepare vi)etur ab eo quod idem auctor in eod.tit. tradit. l. si filius. idque Accursius noster explicat co-toru'male.Sed si iura possessionis contra tabulas intelligamus, res profecto difficilis non est. Si filius emancipatus praeteritus omiserit bonorum possessionem contra tabulas,& do

serto, ut plerumq, H destitutoque testam cto ab herede scripto bonorum possessi me, unde liberi ab intcstato acceperit; perinde praellat legata exceptis personis, atque si contra tabulas bonorum possessionem accepisset. Ita debct accipi. g.

Penuit. liqvia autem: haae enim illius S. verba , abisu t

597쪽

s ς DIFFERENTIARUM

ιο possideat hereditatem, verba edicti sunt, & ad bonorum ponsessionem Vnde liberi optime refer utur.l.I. 3. non quaerimus. D.eod.tit.quam etsi agnita bon. possessione contratas. non possit agnoscere,i. I.f.quia autem. D.si tab. test. nul l .ex tab. iliala tamen omissa non repellitur: nec tamen idem dicemus in

suo praeterito. Nam suus praeteritus siue petat siue omittae bon. possessionem contra tabulas nulli praestat legata. l. is qui in potestate. D.de leg. praest. At suus institutus &comisso edicto admittens contra tabulas possessione praestat legata exceptis personis: miscens autem se, omnibus, ex Vlpiani Ze Afri- , cani sententia. l. si duobus. 2. D. debon. post ..ntra tabu . l. si duo. D.de leg. praest. maxime si plena fruatur volutate, imminuta enim portione eius,aequior est Pauli senteti a. d. l. is vi. s. sed si scriptus. Quod clim ita sit dubitari potest an suus institutus,& omissa institutione ac bo. possessione cotra tab.a cipiens ab intestato.bon. posscssione obligetur legatis,& quibus personis obligetur,omnibusq; perinde ac si miscuisset se, an exceptis tantum personis,ac si contra lata bon. possessione accepisset,quod commodissimc quaeri etiam de emancipato herede instituto potest mam nihil penitus hac in re institutus emancipatus a suo instituto di stat. Et verius est ob sttingi eos omnibus legatorum nomine,quia veluti scripti hereditatem obtinere censentur,& haec est sententiat. si filius. Intelligatur ergo l. quia autem,de emancipato praeterito , nec porrigatur ad suum praeteritum. Lex autem si filius, de suo instituto, Scporrigatur etiam audactet ad emancipatum institutum. Leita belle diluetur omnis haec dubitatio.

. Magna est quaestio inter iuris interpretes, utrum in spe cie ab Asticano tractata in l. si filius heres. D. de liber. posthum. vcnxer fuerit vacuus an plenus,& alii quidem vacuum suisse tradunt,alii plenum,sed abortum fecisse comminiscvtur. Nescio an adhuc id quod mihi verissimum videtur,quisquam animaduerterit,-picnum uterum, de in luce cditum

598쪽

Post humo non nato: quae tamen, meo iudicio , cx prioribus verbis nexa cum sint, rect cab his, qui P. Florentinas ediderunt , ita dispuncta sunt, Si interim moriatursibus posthumo non nato , itaque articulum Interim, his vcrbis Posthhmo non naiato , explicari arbitror. At porro natum posthumum fuisse a Lse uero alioquin filium non ab intestato, ut est in I. si filius. s. r. sed ex testamento heredem fuisse dicerem. l. Ventre. D. ad quircn. here . cadem loquendi forma in t .sub conditione. D. de adsigna. lib. Intem', pendcnte die vel conditione. & in l. s. D. de bo n. dam. Intenis constante matrimonio. Sed hoc ut praeclare intelligatur, uniuersam legis & speciem Sc quaestionem pertractabo Filius suus institutus est, posthumus prsteritus, filio nepos ex eo susceptus vulgari modo substitutus esti filius interim trondum nato post humo decessit, porro natus cst post humus. Nepos ex substitutione no admittitur, quia ruptum est posthumi agnatione testamentum, & ea quoque ratione filius ex testam cto heres fuisse non videtur, sed neq; ab intestato heres fuisse intelligitur: quia eo tempore dec cssit filius, quo nondum auus erat intestatus, de substitutus ei datus testamentum sustinebat quod etiam sustinuisset coheres ei datus. At postea intestatus auus factus est,filius quoque intestatus decessit. Filio igitur ab intestato nepos erit suus heia res. An Sc auo'Et placet nepotem quoque auo smul cum patruo id est, posthumo suu heredem futurum, quia quo tempore intestatus fit auus, id est, posthumi agnationis tempore,

filius cum non praecedit,& constat nepotem sui iure cum patruo ex ra. tabul. succedere. Nepos ergo suus heres & patri Mauo crit: patri solus,auo cum post humo.& haec, ut opinor, est sentetia primae partis l. si filius. Sequitur altera.Filius suus institutus est solus, sine coherede, sine substituto : posthumus praeteritus,filius interim decessit post humo non nato, tu natus est posthumus. Quaeritur, an patri filius heres extitisse videatur cosequenter an hereditate transmittat. Et ex test, . mento quidem non Videtur heres extitisse, quia ruptum est. Africanus ait cu tamen ab intestato heredem extitisse videri, quia nemo fuit vel coli cres vel substitutus a quo testamentum eo tempore, quo ipse filius vita functus cst, sustineretur, certumq; crat agnatione posthumi ruptum iri testamentum.

599쪽

1 S DIFFERENTIARUM

atque ita, etiam si filius institutus fuerit sub conditione

potestat tua eiusmodi, ut impleri a moriente non possit nullo coherede, aut substituto dato, moriens videbitur patri ab intestato heres extitisse. l.vltim. D. de condi c. institu. Caeterum in hoc posteriori exemplo dclata fuit morienti here ditas ab intestato: in supcriore nondum vere fuit ab intestato delata propterea quod nondum natus erat post humus. Itaqι magis est. vi ,etsi hoc Africanus omiserit, in illa specie decretum dari tutius esse dicamus cxl .ventre. D. dc adquirend. hered .vel ipsi filio vel heredibus filii . Atque ita omnia recte inter se conuenient. Ipsi filio decretum dabitur adquirendat hereditatis, ut scilicet interim hereditatem agnoscat. nam si no moriatur,omnimodo ,sive nascatur post humus, siue non nascatur patri heres futurus est: ex testamento, si non nascatur: ab intcstato. si nascatur. Eodem modo succurrendum est filio emancipato hercdi instituto, quoniam N hic omnimodo rem habiturus est vel ex testamento, si non nascatur posthumus: vel ab intestato ex capite. Vnde liberi, si nasicatur. Similiter si non postulato decreto decesserit, heredibus eius est succurrendum l. q.& s. D. de bonor. possessione contra tabulas. Extero instituto heredi non succurritur, M ideo si interim decedat heredi suo cx ea causa nihil relinquit,& laaec est sentententia l. ventre:cui proxima sunt ea quae traduntur in d. l. 4. 9 s. de decretali bonorum possessione. Est enim lex Ventre de decretali hereditate, siue de decreto, non possessionis, sed hereditatis interim adquirendae. Reliquum est ut exponamus,s filius prςteritus fuerit,& interim non admissa bonorum posscssione contra tabulas decesserit, an heredi suo aliquid relinquat. Nihil vero est quod tam facile possim expcdire,licet aliis hac in re aqua,ut dicitur, haereat. Si fuerit suus transinittit,quia heres ab intestato fuisse intelligitur:est enim ipso iure nullum testamentum. Si emancipatus, non transmittit,nisi bonorum possessionem ad miterit .l. 2. in princi . D. de bon. possess secund .iab. nec decretum dabitur heredibus: nam eorum dumtaxat heredibus opitulatur Praetor, qui cum essent instituti, propter iustum impedimentum heredes aut . bonorum possestores non extiterunt. Disitigoo by Coos e

600쪽

negat unem supere e. Si commodatarius rem deteriorem fecerit, non tantum commodati sed etiam ex lege Aquilia tenetur : una tamen earum si actum sit,altera tollitur. l. in rebus. F. siue autem. D.

commodati idque si ex lege Aquilia actum sit prius, explorati iuris cst: Sc ideo commodati actio denegabitur. Enimueros prius actum sit commodati, non omnimodo legis Aquiliae actio tollitur. ita namque tunc danda est Aquilia, ut subducatur id quod actor commodati iudicio consecutus est.l. vnde quaeritur. D. eod. tit . atque adeo pleniorem legis Aquiliae actionem commodati actio delibat, non absumit. & hoc etiaostenditur in lege qui seruum g. vlt. D. de obligat. & action .si quidem absque negatione auctoribus Florentinis ita legamus. ω veritu es remanere. intelligit autem postea,qua commodati actum est, legis Aquiliae actionem remanere. Ratio

eiusmodi subiicitur. Auia simplo accedit,*fimplosubdacto locum non habet . quae ratio nisi & ex ea demendam esse negationem dicamus, cum assertione ipsa ex diametro, pugnabit. Sed tollatur negatio,hic erit sensus integerrimus, Remanere

actionem legis Aquiliae , quia extorto simplo commodati actionc,accedit adiungiturque legis Aquiliae, actio, & deducto simplo, quod commodati iudicio actor consecutus est, Aquilia in id quod amplius in ea est locum habet: ut iam non idem bis, sed aliud quiddam actione Aquilia peti videatur.

Dixit autem Subducto, pro deducto siue computato. l. I. D. arbor. furi. caesa. Sic igitur censeo,aut priore loco in P .Floic-tinis addendam esse negationem, aut ex hoc etiam loco tolli oportere, idque ratio iuris euincit. Est in eadem quaestione de concurrentibus actionibus aliud mendum, nisi fallor, in extremo.l. quotiens. D. de oblig.&act. Ait lex eodem ex facto duabus competentibus actionibus,una si actum sit, S plus si in reliqua actione, id actorem ferre : quod verisiimum est. At si tantundem sit vel minus in reliqua actione, id actorem consequi ait. Imo vero nihil consequitur: nam actio reliqua omnimodo consumpta est. Itaque perspicuum esse puto

SEARCH

MENU NAVIGATION