장음표시 사용
661쪽
Antonius Loisellus Bello uacus, vir iuris scientissimus Mmilii summus amicus, superiore anno antiquissimi cuiusdam
Iurisconsulti consultationem, quam meas colligendi otium nactus cum cis pro exemplo fortasse an quandoque editurus sum ad me misit,in qua consultationis singulis capitibus reddito responso, non ,ut fit,consultor ad auctores transmittitur, sed ipsa auctorum verba proponuntur ex Codice Gregoriano Hermogeniano,Theodosiano,& ex Pauli sententus quibus suum Iurisconsultus ille responsum comprobat atque confirmat.qui mos in iudiciis olim seruari solebat. edebat namque litigatores M producebant integra legum verba pro se quisque. Porro inter Pauli sententias, quarum auctoritate utitur, quaedam sunt nondum editae, quas ut mihi Loisellus non inuidit, non debeo etiam ipse caeteris inuidere. proponam igitur eas hoc capite, dc apponam singulis, interpretati nem. Ac primum quidem ex lib. r. tit. I.duae sunt quae sequii tur. Functio dotis pacto mutari non potest quia priuata conuentia i ripublico nihil derogat. Fungi dicitur dos cum datur, vel cum redditur,ut tit. de dotibus in frag.Vlp. Functionis huius certet sunt leges, quae pactis priuatorum mutari non possunt, ut si conueniat dotem reddi quadrima die l. vi autem D. de paci. do t. Non potest etiam ius publicum testamento mutari I. r. g. illo proculdubio.C. de Latii b.l.s.f. Iulianus. D. de adminis' tui. l. cerdonem. D. deop. lib. l. nemo. D. de l. r.&generaliter
quemadmodum id quod fit testamento, fit& conuentione recte, vel contra l. 6. D. de pac ita plerumque quod non fieconuentione,non fit de teitamento. Vtrumq; enim ad res priuatas actusque priuatos pertinet. De criminibuspropter infamia nemo cum aduersario pacificipotest. De hac quaestione satis scripsi
Iib. 6. cap. i I. Sequuntur sententiae quatuor ex eodem lib.tit. 3.
Foluntarius procurator quisee alienis negotiis assen rem ratam domLnum habiturum easere debet. Voluntarius procurator est qui se alienis negotiis offert sine mandato, qui voluntarius amicus in oratione pro Caecinna, Voluntarius procurator in Bruto, Dissiliam by Corale
662쪽
proeuratot simpliciter in Pandectis saepe, cum tamen proprie
simplex appellatio ei tantum conueniat, qui mandatum habet. Is vero cauere de rato omnimodo debet. Verus procurator de quo non dubitatur, an procurator sit,cauere non debet. Omoru procurator non solum absentem defendere sed se rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur. Actoris procurator vetus satisdat re rato,si dubitetur de mandato t. si is a quo. . si procurator. D.ut in possess. I. Dominum defendit, veluti si duplicia iudicia sint l. Is. g. vlt. D. de procvr.Vel si mutuae petitiones arg.l.34.D.eo.& hoc totum est ex edicto praetoris l. 33.
s.ait praetor. D.eo. Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum Hsiderante aduersario satisdare cogendus est: quia nemo in re aliena idonem Usine satisdatione. Superior sententia est de acto. re. Haec de petitore. Actor est, qui agit in personam,petitor qui agit in rem. Vtriusque procurator si de mandatu dubitetur satisdat re rato .f. si vero in personam. Institution .de satisdat. Quia nemo, inquit, in re aliena, &c. Haec regula vulgo enuntiatur de defensore. sed hoc loco constat eandem procuratore constitui oportere. Si satis non det procurator absentis,
actio ei absentis nomine non datur. Volutarius procurator etiam si satisdet actio ei absentis nomine non datur. Verus procurator,id est, qui se mandatarium profitetur,si satisdet de rato, actio ei absentis nomine datur lege non solum .s.I. D. de procurator. Eodem libro Sententiarum Pauli post titulum dem- dicato ab hac sententia, Inpetitione hereditatis, &c. dari titulus debuit, De petitione hereditatis.vcl ut in consultatione est,Si heia reditas vel quid aliud petatur : cui tres sententias eadem consultatio adscribit, quarum unam sequenti capite exponam, sequuntur aliae. αui petis hereditatem, probare debet eam ad se magis quam ad eum qui psidet, siue ex testamento siue ab an restaso pertinere. In petitione hereditatis actori incumbit onus probandi L si scriptum.Cod.de probat.l. quidam. D.eo. Eas res quaου quis iuris sui eseputat peterepotes,ita tamen, ut i incumbaι nec itas probandi eas ad se pertinere. Vt in vindicatione hereditatis sic& in vindicatione singularum rerum petitori non possessori incumbit onus probandi l.is qui . D.derei vin. l. 2.C.de probat.& haec estaegula vetus l. I. C. Theod. de fide instrument.Exhb.2.titu. Ex empto & vendito, est haec sen-
663쪽
tentia Heredibus debitoris aduersiin creditorem qui pignora vel Umeias destraxit nulla actio datur nisi a testatore inchoata ad eos iransmissa si ι. Haec sententia de creditore accipienda est, qui pign us fiduciam ue non iure vendidit,quo nomine debitori ita de naum tenetur,si debitor ratam venditionem fecerit. quod utique videtur facere si pretii nomine cum creditore experiatur antequam ratum habeat,actio non est. ergo nec trans.
missio in heredem. itaque prudenter in secunda parte l. 2. C. si vend. pignor.ag. non repetit, vel ιμ, quod posuerat in prima parte. Ex libr. 3. titul. De legatis, haec est sententia. Post diem legati cedentem actio, qua inchoata non est ad heredem non transmiItitur. De m. legato vindicationis contra idem scripsit eodem titulo. An igitur huic sententiae locus est in legato damnationis, si id nondum legatarius agnouerit obtinuit certe in legato optionis,quamuis per vindicationem relinquatur, si nondum elegisset. Habemus & ex aliis quibusdam antiquitatis reliquiis alias sententias Pauli, quas alio loco explicabimus. Nepitu petitionibuσ.
Causa cadete eum,qui plus petit, Paulus docuit in Sententiis saepissime.sib.I.rit.de plas petendo. Causa, inquit, ca-dimus aut loco,aut summa,aut tempore,aut qualitate. M lib. a.tit. de pignoribus. Plus petendo causa cadis & li.3. tit. ad legem Falcidiam, id periculum plus petendi vocat, ut Plautus in Querulo, Si parasitus amplius quam praefinitum est postularit plus petiti periculo stranguletur.&idem Paulus lib. I.tit. Si hereditas vel quid aliud petatur. Hereditas, inquit, pro ea parte peti debet pro qua ad nos pertinet.alioquin plus peten. di periculum incurrimus,& causam perdimus.& haec est sententia superiori capite ex antiqua consultatione promissa. Eadem consultatio eadem de re has habebat Imperatorum Diocletiani & Maximiani constitutiones ex Codicis Hermogeniani ritu. de calumniatoribus, & plus petendo.
IMPP. Diocletianins s Maximian A . Aurelio Dextro. Si talis
664쪽
IIII. Id. Dec. Hicemediae,Constantio,HMaximo Og ID E ocAA. ET CC. Claudio Minandro. uotiescumque ordinatu actionibus aliquid petitur, ideo pultor cogitur fletialiter genus litis edere ne plus ab eo quod competit postuletur. Vnde istius lege rescripti excipe aduersarium apud iudicem competentem, quem si iudex plus periisse per exeraι, extinctis aduersarii tui petitιonibus pro partibus tuis sententiam dicer, PP. GMediolano XII. Kal. April. Tufico es Aquilino Coss. Eadem vero poena plus petitionis a Iustiniano reducta est. Nov. xv. hoc uno casu si quis apud defensores plebis plus petierit litis ad praesidem transferendae causa. quod & ad Duumviros, & ad caeteros qui usque ad certam summam iudicantur trahi potest.
confirmantων ex libris Dd λικῶ emendationes quadam.
Multis ab hinc annis Fr. Zoannetus ex ingenio ita correxit l. s. D. si mens. Al. mod . di x. ut pro liberetur reponeret lainderetur. quod inspectis libris βήM Mi hominem doctissimum
bene excogitasse cognoui. eodem namque modo prorsus est in contextu βαMλι M. verba ipsa proponam. Eὼν mi ἐ-τ-ήἰ-φω
εἰ-- ανυαδδόναι,-άγνω. ι-ή Q. Sic etiam legit interpres unus, qui ob dilatam renuntiationem fingit venditorem in poenam incidisse. Nec sane si legas liberetur, conuenit qN- Cies ab omnibus recepta, quia promisisse venditorem adsignationem modi lex ait, species ponit promitisse emptorem. Scio auctorem λα- legisse liberetae. Sed antiquior est.uctoritas βααλικων, vel eo maxime quod ei & ratio accedat, Munius interpretis approbatio. Altera emendatio vel restitutio
est Petri Fabri meo iudicio in Iutisprudentia prope singula
ris qui in t , poenales. s. honorariae: D. ad i. Fal. legit, cum is ms actoro defuncto eo auimentum, tum rei decessionem,si&c. quam
Addam de meo &in eo. tit. l. si pup.s.sic esse legendum, Eodem exemplo Fastidiana quartam .&c. quod nisi satis per se indi- Cium claret,alio loco comprobabo.
665쪽
Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus conditionis eius. heredi autem hoc imputari non potest, climsponte cum legatariis contrahit. Haec Sabini sententia est de reo debendi,non de reo credendi. na cum heres qui cu eo qui cum alio cotrahit confertur,reus sit debedi, Sc hunc qui cum alio Contrahit, ex contractu reum esse debendi dicendum est. Reus ergo debendi ex contractu,ut qui stipulanti promisit scire potest, vel ignorare non debet conditionem stipulatoris. Proinde si filiosamilias promiserit, patri eius soluere debet, non filio sine patris voluntate . quia patris propria actio est idemque dici de seruo potest.Sed si filiosa. soluerit, cum
ignoraret eum esse filium Lan liberatur minimc. quia certus esse debuit de conditione stipulatoris antequa contraheret. itaque patri integra est actio, pecunia deperdita. Fateor nun quam ex parte creditoris iustam esse huius rei ignorantiam. Ieg. r. in principio. D. de exer. act. leg. 3. D. ad Macedon . e
go de ex parte debitoris. Sed culpatur frequentius & reprehenditur. Similiter vero si ab herede filiosemilias legatum sit,heres soluere parri debet, non filio, nis nominatim filio
solui iusserit testator, quo calu heredi constat non imputari, eua potius filio soluerit t.si v sfruct. 3. si ita quis. D. quando dies lag. ced. Sed si cum id nominatim non cauisset testator, ignorans legatarium esse filiumiam. ei soluerit, heredem Iibe ri placet, quia heredi haec ignorantia imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit, id est, quia noipse legatarios facit, sed in eos incidit per aditionem herediistatis , sicut smili forma dicitur cum defensore rei non sponte contrahi l. defensor. C. de tui.& rat. distr. Cum tutore pupillum non contrahere l. Vlia D .rem pup. sal. fore. & ita huic sententiae Sabini coaptanda est d.l.si v suffruct. F. si ita quis.
quo nihil neque certius neque euidentius est. ait Sabinus, Condisionis. Conditio pro statu accipitur, puta parersen .sit, an filiusfami l. struus, an liber. AEtatem,valetudinem,facultates mores non significat. Itaque Bulgarus recte: Heres, inquit, solutus legatum ieruo,liberatur. At idem non recte,he
666쪽
res solueris legatum pupillo furiose prodigo, liberatur. nam praeterquam quod verba Sabini protendi eo non possime, harum personarum fauor,tutelaque publica, potiorest ignorantia heredis: cum & quo casu cessat condictioni debiti, haec sola personarum ratio locum condictio indebiti haec Q-la per narum ratio locum condictioni faciat l. interdum. D. de cond. ind. Plus est fauendum his per nis quam heredis ignorantiae, nam dc maior est ratio, quae pro his per nis, quam quae pro herede facit, Bulgari verba quae retulit Accursius, sunt ex Commentario ad Tit. de diu. reg. iv. antinon ita dudum formis cuta Be recuso Lutetiae a Carolo Stephano, sane & laudabili propter scribendi pyritatem,si menda tollas,quae sunt non pauca & commendabili, mea sente tia eo praecipue, quod is talias supersit ex Bulgari lucubrationibus .nam Placentini esse qui suspicantur, errant. Placentianus no ad eum titulum commentarium scripsi e , sed notas ad Bulgarum, quas additiones vocat & exceptiones regularum omissas scilicet a Bulgaro. & hae quidem Placentini notae nondum aditae sunt.Nos utrumque habemus, beneficio Io. Breuedentii Rothomagensis viri nulli patriae seae ingenio, aut probitate secundi, Bulgarum stilicet adiunctis Placentini notis. Habemus & Ioannem longe peritiorem elegam tioremque Bulgaro in eundem titulum, omnes collaturi incommune si quis poscar. nam etiam si maxime omnium publicae viditatis & restituendae veteris prudentiae studiosi si, mus,otium nobis non est ambiendi typographos.
Filius rogatus hereditatem restituere ex decretis Pontificum Romanorum, quibus utimur primum trientem, vel
seniissem detrahit, deinde quadrantem, ut si duo sint filii, Primus, & Secundus,& una filia,& xc. in bonis, Secundo, Mfiliae satisfaciet pater si singulos heredes fecerit in x. id est in
trientem legitimae portionis, atque iat poterit primum instituere ex reliquis LXX. quem tamen si rogauerit portionem .
hereditatis tuae fratri restituere, iure filii primum detrahet trientem legitiuas portionis,id est,iacem, iure scripti si dem-
667쪽
de ex reliquo detrahet quadrantem, id est xv. &restituet xxv. Quod si sex sint liberi & Mcc. in bonis, satisfaciet eis pater , si singulos instituerit in semissem legitimae portionis, id
est, in c. atque ita in reliquis Iure extraneum heredem insti tuet. Sed si eo modo quinque libcris satisfecerit, &sextum in reliquis bonis heredem institutum rogauerit Titio hereditatem restituere, detrahet primum sibi c. pro semisse legitimae portionis, deinde reliqui quariam cx lege Falcidia. i. c L. Restituet cccc L. Haec duorum portionum deductio Iure ciuili non congruit, &vt ingenue profitetur Cynus, ea decreta Pontificum ex falso Iuris intellectu processerunt, MFulgosius. Error eorum originem habuit ex errore nostro. rum commentariorum. Quamobrem etiam merito ea decreta siue rescripta Pontificum accipiuntur stricte in filio rogato hereditatem restituere, sicut in eis proponitur, non etiam in filio onerato legatis, licet consequens esse videatur,
ut & hic duplicem deductionem faciat. quod & Baldo videtur. Sed alio Iure utimur, neque ea rescripta producimus ad consequentias. Congruere ea Iuri ciuili male tentat Accurissius exi. quoties. D. ad i. Falcid. In cuius specie deductio fieex uno legato duabus legibus, lege Falcidia & lege Iuliai quasi eodem exemplo in fidei commissaria hereditatis restiis tutione deductio fieri possit, tam lege Glicia quam lege Falcidiae Sed hoc diffundis deductionis causa fieri vetat. In speciei quoties. partem retinet heres suo Iure, partem vitio legatarii. in specie proposita utraq; suo Iure habere contendisi ut mi , 5e ut scriptus,q, certe leges non sinunt.na & patronus heres institutus non deducit portione ex legePapia,&portione ex lege Falcidia, sed ex Iege Papia tantu l. r. f.pen. D.si cui
plus quam per leg. Falcid. Et nepos ex filia impubes ab auo
adrogatus& exheredatus,non exercet quaerelam, quasi non
habeat quartam ex lege Glicia,cum habeat quartam ex constitutione Antonini l. Papinianus. s. si quis impubes. D. de inoff. test. Igitur S in proposita specie filius non detrahet quartam ex lege Glicia, sed ex lege Falcidia. nam 5e Glicia non deducitur, sed relinquisur tantum, &relicta excludit quaerelam inofficiosi testamenti. Et etiams liceret duas facere deductiones, hodie non tertiam & quartam deduci
668쪽
oporteret, sed duas tertias vel dimidias, quia Iustinianus non tantum eam auxit, quam filius habet ut filius, sed etiam cana, quam habet ut scriptus. Non utor vulgari regula qua utitur Accursius huius sententiς comprobandς causa, in tabulis patris , Λ filii unam Falcidiam seruata. nam sine offensionc eius
regulae possent ex fideicommissis duabus legibus deductiones fieri. ea enim regula unam ex una lege deductionem fieri praecipit, commistis utrarumque tabularum legatis, unam ex una lege, & alteram ex altera simul heri non vetat. Explodanda autem est eorum opinio, qui in hac quaestione ita distinguendum putant. Aut filius heres institutus rogatus est puro hereditatem rcstituere, aut in diem vel sub conditione. Si pure, una dumtaxat deductione utitur. quia eodem tem pore videntur duae deductiones concurrere non polle. Standiem vel sub conditione, statim deducet Gliciam, existente die vel conditione Falcidia m. quae distinctio iuris auctoritate caret. Sc si diuersis temporibus duae deductiones fieri posisunt quaeso, cur non etiam uno, eodemque tempore Eadem
vulgo male resellitur per t. filium C. defam. ercisc. ac silex diceret filium oneratum fideicomniata condicionali reddere compelli quod supra quartam habet, cum hoc lex potius dicat simpliciter existente conditione fideicommissi, filium portionem hereditatis cohqredibus, quibus eam restituere rogatus est reddere compelli, fundi praelegati partem quam
iure hereditario capit imputare in Falcidiam, partem quam iure legati capit a cohqredibus, quibus vice mutua portion ostiam restituit compensare, partem quam iure legati capit acςteris coli redibus quibus nihil restituit supra quartam habere , id est neque imputare, neque compensare, & sic extra quartam accipitur in l.quartam D.ad lcg. Falc. & supra quartam in l. II. 3.peri. D. eod. notanda est disterentia inter imputare, & compensare, quam auctores nostri confundunt nunquam. Quae non imputantur, ne dixeris etiam non compensari. ratio utriusque Sc modus idem non est.sic fructus fideicommissi in Falcidiam imputantur, cum eo quod defunctus heredi debuit, compensantur.
669쪽
' I. auartam. ad ι. Falcidiam.
Vereor ne deceperit nos omnes hactenus l. in quartam. D. ad leg. Falcid. ex qua hanc differentiam admittimus esse inter cam quartam,quae eX legatis deducitur, & eam quae deducit ut ex fidei commisso hereditatis, quod in illam ea tantum imputentur,quae Iure hereditario, in hanc etiam ea quae legati vel fidei commissi, vel conditionis implendae causa capiuntur.Primum enim constat mili ex l. in ratione ., tametsi. D. eod.tit .ut in quartam,quae eX legatis, ita in quartam quae ex fideicommisso hereditatis deducitur, heredi data condiationis implendae causa non imputari. M locum illum, Sed σquod implenda.l.in quartam, qui huic sententiae obstat, merito & a Basilicis, de a Pandectia Florentinis abesse. Fateor ea, quae heres retinere,deducere, praecipere, accipere iussus est, in fideicommissaria hereditatis rei titutione ei in quartam im putari, quasi heroditario Iure capiantur. Nego ea imputatinuae conditionis implendae causa dantur. Nego ea imputari duae legati vel fideicommissi Iure capiuntur, ut probat s. filium. C. fam. ercis c. quam eXposuimus superiore capite delatius in l. qui non militabat. D. de hered instit. Et quod aiel in quartam. Sed in fideicommissaria&c. generalis sententiae prioris explicandae causa subiectum opinor, ut in fidei commissaria hereditatis restitutione imputet heres in quat- tam ea quae praecipere,retinere,deducere iussus est, tanquam ex hereditate ea capiat, M legatum siue fideicommissum ei datum,pro sua scilicet parte, quoniam pro ea parte res legata Iure hereditario capitur,pro ea vero parze quam accipit a cohaerede, ut consequenter lex subiicit, extra quartam, id est, quod a cohaerede accipitur, id est, non imputatur in quartam quia Iure legati capitur,compensabitur tamen cum Faucidia si quam desideret a cohaeredibus a quibus legatum accepi e , & quibus vicissim ipse hereditatem restituere rogatus est. Quartam ex legatis deduci lex Falcidia voluit, ex fideicommista omnibus, dc particularibus&Vniuersalibus S. C. Pi gallanum. F. sed quia. Instit. de fid. hered. l. successores. C. ad leg. Falc. l. i. f. hodie. D. si cui plus,quam perleg. Falcid.
Id est S. C. Pegasianum legem Falsidiam porrexit ad fide
670쪽
commissa a testato relicta, sicut constitutio D. Pii ad fideicommissa ab intestato relicta constitutio Seueri ad donationes causa mortis. Hoc igitur Senatus effecit, ut in quartae deductione,eiusque ratione ponenda exaequarentur legata, Mfidei commissa, tantum abest ut discrimen ullum inter ea coinstitui voluerit.quod Vlpianus libro Lxvi I. ad cdictum palam aedicit,iis verbis, Per omnia exaequata seni legatoideicommissis. in quartae deductione scilicet,& exaequata sunt S. C. Pegasiano, ideoque interdictum,quod legatorum dabitur etiam hodie fidei commissorum nomine, propter Falcidiae κtentionem,de quo cum Vlpianum cod. lib. tractasse constet cxl. r. D. quod leg. inde liquido apparet eam l.I. D. de legat. I.per tinere ad tractatum de l. Falcidia. Risi legens in hac urbe librum manuscriptum, in quo ei legi praepositum erat hoc nomen Imperator,sicut&l. I. D.de verbo. obl. l.I. de imp. in resdot. l. I. de excus tui. cui errori plausum dedisse quosdam ris vehementius,a quibus etiam in hac quaestione non fero differentiam fieri inter quartam hereditatis, & quartam bonorum: nam in tractatu legis Falcidiae constat promiscue hereditatem dici & bona, de ea quae ex legatis deducitur, si Volumus verborum proprietati insistere, sanc appellanda etiam est quarta bonorum,quod in cius ratione prius deduci aes alienum oporteat. l. 8. 3. vlt.& l.9. D. de leg. 2. Pegasianam
verbaut Trebellianam dici nolo, sed Falcidiam, quandO- . quidem post S.C. Pegasianum ex Falcidia in omnibus fidei. commissis locum habet. . . epitani ab Ulpiam dispois.
Iure communi mutuum non contrahitur, nisi nummos meos acceperis. Iure singulacl si debitorem meum tibi iussero soluere pecuniam,dum eam tibi creditam volo, mutuum contrahitur,licet nummos meos non acceperis. Ex eo Vlpianus colligit in I. singularia. D. de reb. cred .mutuum etiam
contrahi si pecuniam quam mihi debes ex causa mandati, in Causam crediti te habere volo. nam si dum mihi ab alio debitos nummos accipis, meos videris accipere, cur a te mihi debitos usurpans meos non videris usurpare Quod sit per do