Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

691쪽

o DIFFERENT IA RUMulti m. D. si quis caut. Si incerta fuerit actio, puta de possensione , iudex dabit operam ne poena egrediatur eius quod revera interest modum. Poena autem non adiecta stipulationi iudicio sisti, in veram quantitatem & in id solum quod re vera in actionem venit,condemnati em faciet. l. 2.3.Vltim. I.3. D. qui satisd.cog.l. . D.de cust. reo. L vltim. D. si quis in ius

Fuit haec quaestio vexata inter Proculianos x Sabinianos. Hi admittebant duos possiessores, illi non item l. 3. S. ex contrario. D. de adquir.pos . Proculianorum sententia obtinuit,& quidem generaliter, ut nec possint duo insolidupo

sidere ciuiliter, nec duo naturaliter: nec unus ciuiliter, alternaturalitem nec unus iuste,alter iniuste .l. si ut certo. I. si duo bus. D. commod. l. duo. D.deprec.Nec movemur l.& habet.

6.eum qui . D. eod. quae Se possidere eum statuit qui precatibrogauit ut sibi possidere liceret,& eum qui rogatus est. Nam sumptae dex est ex libris ad Sabinum , qui duos possetares admittebat,&vcrior est Labeonis sentcntia in ea specie,eum solum possidere qui precario rogauit ut sibi possidere liceret. Nee l. 3. D.uti poMd. nam in ea haec verba magnopere expe di velim Si quis proponeret ex Sabini puta & Trebatii semen. tia: quibus neque Proculiani neque nos credimus. &inspecie eo loci proposita si Titius vi aut clam a me possidet vel ab alio, solus ipse possidet, non ego: licet cum a me vi aut clam possidet,futurum sit ut eum vincam interdicto uti possidetis, propterea quod, etsi non possideam, tamen perinde habeor atque si possiderem cum habcam interdictum unde vi vel de clandestina possessione. l. si quis vi. D.de adq.possessa.7. . Iulianus. D. com . diuid. Et multo minus movemur l. si finita . . cum autem plures. D. de damn . ins quae plures mittuntur in possessioncm in totum , ex primo decreto scilicet custodiae Caula, non Ut possideant &mittuntur quidem singuli quasi in totum, sed concursu partes habent, de ex secundo decreto pro eius partibus possidere iubentur. Disitigod by COOste

692쪽

LIBER IV.

Certum est mortuo homine de quo agebatur post litem contestatam, non omnino mori tem. Superesse enim rationem fructuum, id est operarum. l. Iis D. de rei vind. l. si homo. D.dere iudic.l. si seruus. D.iudi c. sol ut . Sed ratio ea fructuum habenda sit usque ad mortis, anusquc ad rei iudicatae tempus, quaestionis est. Et Paulus refert, homine mortuo dolo aut culpa posse ris post litem contestatam, Veriois rem esse Trebatii opinionem existimantis , eo usque fructuum rationem habendam, quousque haberetur si non petiisset,id est ad rei iudicandae tempus. idemque Pomponio de Iuliano videri.l.fructus. Digest. do rei vind. Veriorem scilicet quam Labeonis, Cui cum praeceptore fuit frequens dissensio. Is enim fructus tantum usque ad tempus mortis aestivi. mari volebat.& restat haec ipsa eiusdem sententia in I. penuit.' D. eod.titu. Sed non adeo is imprudens fuit ut existimarit, homine mortuo dolo aut culpa possessoris, fructuum rat nem non esse habendam quousque haberetur, si dolo aut culpa posse ris is homo non periisset. Itaque cum Iuliani cuius auctoritate utitur Paulus in d. l. fructus) sententia plenius relata extet in I.I .f. r. D. eod. tit. Sc ponatur eaehomine

mortuum esse post moram,id est post litem contestatam, fato suo non dolo aut culpa posse sibris,cumquc Labeonis se tentia ad eundem modum relata extet in d. l.penuit.vidcturind. l. fructus, scribendum, Et ideos sine dolo. Sed contra si sic scribatur, aequior erit sententia Labeonis: quia nec ultra tempus fati percipi fructus ullo modo a petitore potuissent,& in fluctibus aestimandis,an petitor frui potuerit, spectatur. I. si nauis. q.vltim.D.eod. Seci ex diuerso si fatum non fuisset' acceleratum, percipi potuissent a petitore. Nec defendi poterit opinio Trebatii, cum res interiit suo fato, nisi Nie distracturus erat petitor, si accepisset, de pecuniam ex

pretio redactam collocaturus, ut in ipsa re aestimanda o . seruatur. l. Is. 3. vltim. D. eoden Neutra igitur scriptura caret incommodo.Confirmor tamen I. si a bonae fidei. D. eindem titu. in qua si sine dolo M culpa' ossessoris homo fuge-

693쪽

oς DI F. FERENTIARUM rit post litem contestatam, dicitur eius temporis quo posse. die fructus praestari, id est quo nondum alius quisquam eius possessionem apprehendit. Elus autem temporis quo possessus est ab alio,fructus non praestari, sed cedi actiones domino aduersus eum homine usu.apto, de hanc delegationem pro

iusta eius quoquc temporis fructuum praestatione centeri, vel homine non Vsu capto, competere ipsi domino suo iure actiones aduersus nouum possessorem. Haec est eius legis sententia & ratio. Nam cum ab alio recipiendorum fructuum eius temporis quo reus non possedit, facultas non est, salie aequum est, quod non statim restituerit,sed secum passiis sit litem contestari, fructuum rationem haberi usque ad tempus rei iudicatae. t. qui semiliae. D sem. πώHe.explicitur.

Qui familiar erciscundae iudicio agit, non confitetur ad- . uersarium sibi esse coheredem, l. qui familiat. Digest. Ω-

mil.erciscund. Haec sententia videtur falsa. quia in iudicio familia: erciscundae, nulla certe est hereditatis controuersia,&: uterque fateri videtur aduersarium coheredem esse. l. I. g.& si possessor. D si pars hered. pet. l. fundus qui dotis s. si

ego. D. familiae erciscundae. Sicut in actione finium tegundorum v te inue fatetur aduersarium adfinem esse, incommuni diuidundo uterque aduersarium socium esse. Et in Basilicis ea lex sine negatione, sic Graece rcddita est, O' κινύνήτης

ut arbitror negatio : quandoquidem ita recte accipi ea Scaeuolae sententia potest, ut etiamsi familiar erciscundae agatur, quasi in coheredem, tamen non omnino fateatur actor aduersarium coheredem esse, quin sit ei integrum adis uersus eundem agere petitione hereditatis. sicut is qui exceptione utitur, non utique fatetur statim de intentione acto risu.non utique. D. de excep. quin imo & ad inficias prorsus ire potest firmiorque reditica inficiatio potiusquam infirmari addita exceptione videtur, utcst in oratione pro Cluentio Si in Rhet. Sulpitii Victoris. Et similiter qui agit rei vindicatione , nihil sibi praeiudicat in causa possessionis. Nam o

694쪽

etiamsi hoc genere agat quasi in possessorem vindicatio enim non possesseri in posses rem daturὶ non tamen continuo videtur possessionem, si quam habet, abii ccre, M possessorem aduersarium esse confiteri. Qua de causa integrum ei est experiri interdicto posses briq, vel facto iam finitoque iudicio vindicationis. l.& an eandem. 3. vlt. D. de cxc. rei iud. vel pendente. l. naturaliter. f. nihil commune. D. de adquir. post . l.cum fundum. s. vlt. D. unde vi. Hinc adhiberi poterit

lux clarissima aud. , . nihil commune, de quo scripsimus obc uri.

Carrigitur tit. ad municipalem , m pleraque alia.

Qui legunt ad municipalem, existimant omnes in eo titulo tractari de lege municipali,ego non existimo.Qua enim . de lege municipali certa quadam, an de omnibus legibus municipiorum propriis, & earum condendarum potestate neutrum occurret. Est is titulus de municipibus, & de inco- Iis: & recte scripsit Iustinianus in a. Codicis de veteri Iure enud. Ad municipales, no ad municipalem, Basilicas, bini inrum. Id etiam non existimo, adrogationem fieri interposita stipulatione. Nec enim quae interuenit interrogatio in adrogatione, stipulatio eth, dum is qui adoptat,rogatur an velit eum quem adoptat iustum sibi filium esse,& is qui adoptatur,an id fieri patiatur, l. a. D. de adop. quae est certior adrogationis etymologia, quam a populi rogatione siue lege curiata. Cic. . pro domo sua Te esse 1nterrogatum auctorne esses ut in te. P. Foρο- eius υ necfrue potestatem haberet,ut in Alio. Et quae in adrogatione impuberis interuenit. stipulatio, non interponitur causa constituendae adrogationis, sed ne adrogatio fraudi sit his ad quos ea res pertinet, denique adrogatio ipsa fit nulla interposita stipulatione. Id etiam nego diserte stipulari, paci sti,cauere crebro apud Iuristonsultos legi, cum ne uno quidem legatur loco. Et ad id quod Vlpianus definit communia vestimenta esse ea quibus promiscue utatur mulier cum viro ex Varrone addi nolo, quod etiam Asconius Paedianus scribit,togam esse commune vestimentum marium & scemiis narum . nec enim eodem sensu togam commune vestimentum esse dicunt, quo in ea definitione commune vestimen

Q in iij

695쪽

LIBER IV. Ost

& l .in iudicati. D. de re iudi c. Nam quod in his de actione iudicati idem imita de iudiciali pignore constituitur, ut non qui prior sententiam consequutus est, sed qui occupauit age. re iudicati pignusue capere in causam iudicati potior sit. Neque ego etiam illam his obiicio, sed ei quod scribunt in iudiciali perinde ac in praetorio pignore aequam esse omnia

creditorum conditionem, nec alterum alteri praeserri, hoc falsum esse aio. Obseruari enim capionis ordinem,non ob seruari missionis ordinem, non obseruari sententiae ordinem: quem etiam obseruarid. l. si&Iure, nullo indicio significauit. Obseruabatur tamen aliquod illis, &ideo ut inde se explicarent, modo ut conuentionale pignus praerogatiua temporis iudiciali praeferatur, hanc esse eius legis sentcntiam dixerunt,quod commenticium est, modo missum in possessionem ex causa iudicati praeferta caeteris, quo nihil est delirius. Missio enim in possessionem est praetorium pignus. Et in prς torio pignore non est praelatio m locus. Nec obstat l. 3. C.qui pol. inpig. hab. quia in eius specie ideo resp. Heliopolitano-rtim missa in possessionem iudicati seruandi causa praefertur chirographario creditori,quia &non missa idem priuilegium habet. l.penest. D. de reb.auct. iud. poss. Non est igitur eiusdem conditionis, cuius caeteri ore ditores, &missio proficit tantum iis qui sunt eiusdem conditionis. In specie quoque l. 2. eod. tit. missi in possessionem, fideicommissarius puta Mereditor, non sunt eiusdem conditionis vel tituli. Adhibita autem d. l. 3. ad d. l. penult. etiam ostendet quod dicitur de qualibet ciuitate in d. l.pen. male eos alio loco adstringere ad urbem Romam. in duodecim tabulis feret forsitan aliquis ita legi ribram S. farris in dies dato. Sed nemo, libra S. farris in dies dato: nemo quoque libram S. interpretabitur selibram, sed sesquilibram: nemo libras quo nomine in singulos nex una significatur diuini modum excedere admittet,cum duas erogari tibialas oportere custodiis ab Impp. constitutum legamus, & Litan . Sp. Melium bilibre farras libertatem ciuium emisse,& militibus conferri libras farris M sextarios vi- .m apud eundem lib. v M.& Titinnii illud. Libram aiebant satis esse ambobus farris intritae. plus comest sola uxor. Et seli

brae augustiorem esse modum ex Bibaculo liquet, qui sic scri-

696쪽

LIBER IV. GI

auctores effugerunt, in quibus ita est, o

terea iudicatum inquit in a creditoribus abduci domum, Mdomum pro carcere accipi, quod isiran est verum Liuius. Vbicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum esse. Imb falsissimum. Persecta enim oratio est, duci domum, ita

neruum,in carcerem, in compedes,in ergastulum. Cui simile

est illud ξ.M esse carcerem, Mo. csse pistrinum, petitum ex Lexicis vulgarib.ξ αν, Acta A postolorum, & Prudentii locus ille, Ligno plantas inserit divaricatu cruribus. de Eusebii, - ὼ

esse docebunt, & tormenti genus: Quale autem Vlpianus Demosthenis interpres explicabit: idem sane quod

mala mansio, quod Basilica interpretanturda Mus τους m. . idem quod hoc Cedrini loco, T.ιθαρι-uxi κα- ιι-& Plauto, lignea custodia: lRursus ad i. plenum. D. de vis S habit. folia interpretari vn guenta,quam dissentaneum est,cum de usu fundi atque adeo de his quae fundus fert agatur eo loci, non de unguentis quae nobis conficimus,non, ne quis etiam hoc tentet, de soliis barbaricis & Indicis, quae herbarum peregrinarum genera sunt, sed generaliter de foliis omnibus. Igitur cum scribat Vlpia nus generaliter usuarium neque foliis, neque oleo, neque frumento, neque frugibus usurum, Ze iniquum sit non uti eum foliis vel hyeme alendo pecori, ut fit vulgo, vel foliis arundinum vineis illigandis,ut fieri Columella scribit,qui tamen utitur lignis, pomis, floribus, oleribus, merito oleis pro ut magis quam foliis ad i.si in emptione. D. de contr. mpl. in Accursi adserenda interpretatione ingenium admiror, quasi dixerit ibi legem emptor non venditor, nec tamen se quor aut laudo, qui didici legem dicere venditorem quam cumq, semper & locatorem & donatore, Ac eum qui dotem dat. nusquam lege dici ab emptore: & alia rationem cssc tra ctatus, aliam contractus.Tractatu habito, eundi contractus auctorem esse venditorem, de leges omnes eum dicere quasi rei suae initio contractus traditionisve. Et ob id merito po

fuimus in specie d. l. si in emptione, cum dixit venditor Stichum accedere:quae oratio ambigua est, si sint plures Stichi

697쪽

s 8a DIFFERENTI ARUMLvbi est. D. de reb. dub. eum deberi quem emptor intelle xerit: quod etiam ratio subiecta effagitat. Pleraque enim

emimus propter accessiones. Et ita aquam accessuram,dolia accessura, mercedes, fistulas acce Siras venditor dicit i. qui fundum. l. comprehensum. l. si cum fundum. l. fistulas. D.de contr.empl. ergo de accessurum Stichum, S Omnino omne

legem Plautus Captivis, fundum vendens, meo me addicam legibus. Quod vero dicitur seruitutes corpora appellari depraedia,qui intelliget is cui non explicatius dicitur, habita ratione subiecti quod corporale est.Uoci. D. si serv. vind. eum qui viam petit,quodammodo loci corpus petere videri. l. sed si ante. D. de excepi Seruitutem quoque definiri in l. 86. D. verb. sing. quis admittet' nec enim sanus Iura praediorum continuo seruitutes interpretabitur. Ius emphyleuticum est Ius praedii,non etiam seruitus. Bonitas, salubritas, amplitudo sunt Iura praediorum,non feruitutes. Sed δc generaliter Iura praediorum definiuntur praedia rimis afue praedia qualitati bus affecta ex subiecto & attributo, ut si quis morbos definiae corpora male affecta,ita non inficior seruitutes,cum sint prς-diorum qualitates. l. qui fundum. D. quemadmodum feciam it. posse definiri praedia eiusmodi qualitatibus affecta,quae

ea subiiciant praediis alienis. Praeterea nolim omnino aquaeductum separatum a fundo in l. arbor. 3. Vlt. D. com . diuid. aquaeductus seruitutem personalem esse, non praedialem. Nam de praediali manifestum est totum eum s. est e,quam ait aut in ipso fundo communi esse, & eam non venire in iudicium communi diuidundo quod vicino competat cui diuiso fundi praeiudicium adferre non potest,aut separatam esse a fundo communi,vtpote si tam in fundo vicini, & hanc rursus vel inter riuales diuisam esse mensura aut temporibus,vel non esse: diuisam non venire in iudicium communi diuidundo, indivisam venire, ut secernatur mensura vel temporibus. l. Lucio. D. de aq. quot. SI aest. Velim omnino in l. 7. L. praeterea. D. eod. tit. legi,quia quocumque duci possint, qua ratione vis aquaeductus personalis plane significatur, ut in l.

quocumque duci possint, cum certo homini certisue Ius

aquae esse nisi posue ris,frustra quaesieris an sit interdictum de

698쪽

aqua,quae a quolibet duci potest. Nec feliciores in *. thesaurus, discreta egregie quae hactenus fuere tam a Latinis quam a Graecis auctoribus Iuris, nouo vinculo copulantes hoc modo: Idemque statuit si quis in sacro aut religioso loco fortuito casu inuenerit, ac si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu in uencrit, dimidium dimino soli concesse sit. Idem igitur iam non est Λαι rasedaianc. Sc in Statuit Concessitque verborum concursu nihil est absoni. & belle soluimur ita l. 3.3. vlt. D. de Iure fisc. Miseri, quibus persuaderi nopotest non minus quam in portionibus liberis damnatorum conservandis & in aliis plerisque causis fiscalibus, &inthesaurorum quaestione dissentientes fuisse Imperatorum sententias. Zonaras Neruam inuentum thesaurum dominis praediorum reliquisse, CedrinusNicephorum ademisse, Lampridius Alexandrum, si multi inuenti fuissent, inuentoribus ossiciales suos adiunxisse. Spartianus Adrianum si quis in suo reperisset,domino totum si in alieno, domino dimidium dedisse: si in publico, dimidium fisco. Gaius eundem,si quis in religioso loco inuenisset, inuentori totum. Callistratus fratres Imperatores dimidium fisco: quod Se Fridericus probauit Codex Theodosianus Constantinum etiam si quis in suo inuenisset, fisco dimidium, Gratianum, Valentinianum Theodosium, si quis in alieno reperisset,domino quadrantem. Denique pependit res omnis haec semper ex arbitrio Mlibidine Imperatorum. Illud valde nouum est, iudicium delibertate esse populare, & inter popularia iudicia referri in I. non distinguemus. f. de liberali. D. de arbitris. & falsum Vtrumque. Popularia sunt ex maleficio,vi de deiectis & effusis, Albi corrupti, Sepulchri violati, Apertatum tabularum ante quaestionem familiae. Eiusmodi non est liberale iudiciv.

Palatinis denegari copiam vestium auri, argenti, mancipiorum coemendorum a priuatis hominibuster Si ita sentis, ut antecedentia & consequentia docent,nae vehementer erras. Palatinos principis priuatas res emere Vetat I. vlt. C. de rese. v cd.sicut tutor re pupilli emere Vetatur: uterq: citra auctione

699쪽

όIι , DIFFERENTIARUM.

appellatur. Et casualis igitur quaelibet conditio est DuACasualis illa est,quia pendet ex eventu probationis quae quidem non ita cuique in facili est. Piget longitudinis, sed adhuc paucula tamen. in l. Pamphilo.3. propositum. D. de leg. .am iis cos pro legatariis accipi, qui legunt Donatum appellant.

suerunt. Nec minus derident illud ,legatariis testibus utimur in testamentis. Item signatoribus recte legamus in testamenistis, quod perinde sit ac ii diceres, Legatarii possitnt esse testes, item testes possunt esse legatarii, nec enim sunt testes diuersia signatoribus. Cassiodorum dixisse adiectitia bona pro adquisii titiis, dum scripsit ad caeteras virtutes nescio quem adiecisse victoriae bonum, & mj. deiis. Inst. per quas pers. nob. adq. adiiciatur legi cum in prototypo sit adquiratur.

Si puerum alienum bonae aut malae fidei possessor erudierit, euicto puero eius impensae deductio possetari dabitur , si dominus aliunde soluere possit , l. I. C. dein f expo. l. apud F. si minor. D. de go.exc. l. idque. F.I. D. de act. empl. si aliunde soluere non possit, non item: & melius erit possesso rem carere sua pecunia quam dominum suo seruo. Nihil etiam hic est quod tollat possessor, quia eruditio euelli non

potest: est enim habitus. Habitus autem omnis A mώmρος. l. 27 3. Vir. Dide rei vind. Duo tamen sunt casus, quibus etiams aliunde dominus soluere non possit,eius impensae deductio& reputatio est. unus si cum mox dominus venditurus sit, Mplus pretii laturus propter eruditionem serui. l.29. l. in fundo. D. eod. Alter si sciente domino eruditus sit,i. 3O. D. eod. ut

si inquit ante denuntiatum sit,&c. id est, si antequam impenderet domino denunciatum sit, ut si suum seruum existimaret eam impensam solueret, & eo non soluente atque etiam non prohibente quo minus a possessore solueretur, ei postea seruum vindicanti posita sit doli mali exceptio, vel etiam illi-CO. nam & sine actione exceptio omnis poni Acontestari potest in modum quςrelae. 6c ita marito utilium impensarum deductio non aliter datur quam si sciente aut volente uxorci Disit iros by Corale

700쪽

eas impensas fecerit,ctim scilicet mulier aliunde soluere non potest, i. impense, D. de verbor.sgn. l. Vtilium. Dig. de imp. in res dot.fac. & ita etiam accipiendum cst quod dicitur. d. l. in fundo aedificio in alieno solo posito, dominum pauperem fundum recepturum non redditis sumptibus aedificii,puta si non sciente aut volente eo facti sint. Exceptis his duobus casibus,ei qui aliunde soluere non potest, non reputantur doctrinae & eruditionis impensae,sed,ut est in l.3I. D. eod. titui. si forte petantur fructus pueri nam & pueri fructus sunt quidam cum eis impensis compensabuntur, exemplo impensa rum factarum in solum alienum,t sumptus eod. Quod ut diis

lucidius intelligi possit, & praecipuEa quo tempore ea fructuum & impensarum ratio haberetur vltro citroque, additur in l.3a.eo.ti .ex Modestino: Quod si artificem fecerit,post vicesimum quintum annum eius qui artificium consequutus est, impensa factae poterunt pensari. ubi legendum censeo, Post quintum annum, id est, postquam artificii fluctus ali . quis existere coeperit. quia ab eo tempore operarum incipit aestimatio Lult. D.de π.ser.Quq aetatis definitio,videtur esse ex lege Iulia, qua libertus operarum obligatione soluitur, si filium unum quinquennem habuerit, i. qui libertinus. D. de p. lib. Male,2y. Tantum enim abest ut in oneris aestimandis iuuentus spectetur,ut nec pubertas spectanaa sit,d.l. 31.& serinuo petito operarum pueri puberisque non haberi rationem vel compensationem cum impensis antequam is impleueriz2I .annum, nulla ratio est. De unga ransuetuitae.

Iunga dicitur consuetudo adiectione perpetua non discretione breuis. nec enim ulla vim habet, nisi quae longa est & plurimis annis usurpara, quod & probare deber, qui consuetudine nititur lege prima. Codic. quae fit lon. concl.3. F.vltim. Digest.de testibus, vel testibus, vel rebus iudicatis.& testibus, non rogatis quidem singulis ciuibus vel prouincialibus, sed, ut fit, per tribus aut curias, aut centurias aut vicos interrogatione currente rebus iudicatis, ut si

ostendatur cum in iudicio quaereretur de consuetudine,

SEARCH

MENU NAVIGATION