Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

701쪽

DIFFERENTI ARVM& unus adsereret talem esse consuetudinem,alter vero iustus contradictor non lusorius negaret esse talem, iudicem fi masse consuetudinem l . cum de consuetudine D. de legi di Sententia iudicis confirmat consuetudinem, quae iam inualuit,si quis eam contradicat S vitilitiget, cotradicto iudicio, ut ait d.l. cum de cosuetudine, id est, causa cognita,ut in glossis antiquis. Ex contradictione hoc est, sententia iudicis declarat consuetudinem quae est,no etiam facit consuetudinem quae non est, ut similiter dicitur sententiam iudicis non constituere seruitutem, sed eam quae est declararel. sicuti g.sed si quaeratur D. si ser. Vind. Et errant, meo iudico, qui putant duas sententias iudicis in eodem genere litis

consimiles consuetudinem facere,nam a rebus iudicatis consuetudo separatur l. nam Imperator D. de legibus :& non res iudicatae consuetudinem faciunt, sed tacitus illiteratusque consensus populi frequenti adsiduo &longaevo usu inueteratus, & res iudicatae vim legis non obtinent, si bis tantum similiter iudicatum sit,sed si saepius & perpetuo a. l. nam Imp.ergo nec consuetudinis quae legem imitatur. Et quod est scriptum in l. 3. C. de epist.aud. ad quam nos illi allegant, primum id non est de communi consuetudine unius ciuitatis vel prouinciae, qua de agitur, sed de moribus unius hominis, deinde quod ait ei cui venia criminis data est semel, non dari iterum si in idem crimen relabatur, quod impunitatem

veteris criminis non emendationi potius quam consuetudini deputauerit,id ait -c.N-s. Certum enim est consuetudinem vel habitum quem intelligit ex una vel altera actione

non ingenerari.

Gradum gnationis 'νetustissima descriptis.

De gradibus librum singularem Paulus scripsit qui totus

fere continetur notissimal. Iurisconsultus. ut mihi adfirmauit vir fide dignus, in cuius manu liber ille venerat integer. Scripsit& Varro quem librum citat Seruius s. AEneid. Moserat eiusmodi libris subscribere εια nomo siue formas , graduum facilius percilliendorum causa, quas disponebant scalarum, ut Paulus ait, locorumue procliuium instar. Duos

702쪽

astendendi aut descendendi modos notat, scalas x cliuos. In l. 2 o. g. I. D.de seruit.Vrbanor.praedior. dixit gradus & cibuos. In statarum igitur aut cliuorum modum gradus describuntur,& inde ascendentium & descendentium appellatio. Antiquam eorum formam oculis, animisque subieci, quam habebat a fronte Codex Theodosianus quidam ab 2Emaro Ranconneto V. C. paulo ante, quam optime de Republica meritum spiritum Deo redderet, mihi commodatus. Ea estagnationis tantum,& parentes complectitur ac suos heredes tam non naturales,Veluti matresfamilias,quae in manum coinuenerunt, quam naturales, & caeteros qui in transuersa linea sunt ex utili sexu,quos omnes agnatorum appellatione comprehendi certissimum est,& eo iure eis omnibus legitimam hereditatem obuenire. In linea inferiori locantur non tanta mares,sed & feminae,non in transuersa vel superiori,quia lege hereditas ad feminas ex transuerso vel directo sursum non redit,excepto secundo gradu ex transiuerso. Id in ea descriptione obseruandum est maxime inter superiorem & inferiorem lineam poni eum,de cuius agnatione quaeritur,&hoc pram omine designari, o,quod &alis tres antiquae graduum cognationis formς habent,quq Deo faciente in lucem ede

tur alio tempore. Hic inserenda tabula DE GRADIBVs AFFINITATIS. Cum desum ibin necesseria ex diibbin agitu assis in rem alienam non esses

parandampetiimnem heressitatu ab actione in re eciali .non esse-

In petitione hereditatis malae fidei posse rem reputare petitori necessarios & utiles sumptus in rem ipsam veI in praesentis anni fructum factos, certissimum est , posita scilicet exceptione doli vel per ossicium iudicis: Si hanc tantum esse differentiam inter bonae fidei posse rem &prindonem, quod eos bonae fidei possessor reputat, etiamsi res non extet in quam fecit,vel fi fructuum nihil perceperit cum fructuum quaerendorum causa sumptum fecit, malae fidei possessor non aliter quam si res extet, & fructus bene prouenerint. Caeterum in voluptariis AEnptibus separantur. Hos

enim bonet fidei possessor reputat,non praedo, sed datur prae-

703쪽

doni tantum potestas tollendorum eorum quae sine dispendio ipsius rei tolli possunt l. 36. f. Vlt.l. I. 8. 39. D.de per.here. Idem omnino statuendum esse opinor in actione in rem speciali. Et primum quidem non ambigitur malae fidei possesso rem necessariarum impensarum deductionem habere. l. domum. Cod. de rei vind. Sed ut existimo, habet etiam utilium, per consequentias exemplo petitioni hereditatis. Nam tres tantum vel quatuor agnosco differentias inter petitionem hereditatis de specialem in rem actione m, quod illa sit mista, haec nudam rem persequatur: quod in illa fructus praeteriti veniant,in hac non item utriusque ratio haec, quod id ita ferat hereditatis quae petitur,appellatio, non rei. Est & tertia,qubd illa in eum tantum detur qui pro herede vel pro possessore possidet, haec etiam in alium possetarem, quia lcilicet quoquo quis titulo possideat dum accipit iudicium speciale

in rem,dominii controuei siam facit, hereditarii nominis iurisque controuersia non facit,nisi qui pro herede vel pro possessore possidet. Vnde nascitur alia in l. cogi. C. de pet. hered. Adiecta etiam est quinta constitutione Iustiniani, ut illa sit bonae fidei actio. Haec enim est arbitraria. Sed latum fere potest arbitrium quantum bona fides: ideoque in speciali etiam

in rem actione seruantur fructus ossicio iudicis,nec exceptio- , ne opus est,t.28. l. sumptus.D.de rei vindic. Quod enim ait l.

sumptus,exceptione doli posita per ossicium iudicis, inconexum est &ν τεινον dicendi genus, quo significatur vel ossicio iudicis,vel exceptione posita sumptus seruari, l. plane. D. de

strae quae haec vel illa via etiam malae fidei possessori in iudicio in rem speciali impensarum utilium deductionem dat, opponitur primum t. si seruus I. si oliuam. D. ad leg. Adq. quae eum donasse videri ait qui sciens impendit in rem alienam.

Vnde consequens est repetere eum impensam non posse. ergo nec ponere exceptione. Nam qui excipit,repetit. Sed re

spondebo,in species si olivam, eum qui sciens impendit in

rem alienam, eam rem non possedisse. Qui in rem alienam quam non possidet sumptum facit,ut qui ex vinea mea quam

non possidet,vindemiam .lligit suo sumptu,vel gerendi negotii mei, vel si non gerendi negotii mei, donandi animo

hunc Disiligod by Corale

704쪽

hune sumptum facit. Quod si collectam vindemiam secum

asportet,furti reus est,&multo minus iam potest repetere reputarcue sumptum factum in compilanda vindcinia vel aliuquemlibet,l. I.C. de ins ex p. Qui vero sciens in rem alienam

quam possidet sumptum facit, alij donare non videtur, quia rem gerit sibi, non alij, cum sit possessionis dominus quam

reuocante alio, merito ci reputabit sumptus, meliorationes, Ham ματα. Rursus opponitur s.certe Inst.de rer. diui quo negatur malae fidei possessorem sumptum aedificij in aliena area positi per exceptionem doli seruare posse: additur ratio, quia ei culpa objci possit quod temere in eo solo ςdificauerit quod intelligebat alienum esse. Hec est stricta ratio iuris,quq ctiam proponitur in l. plane. D. de pet . hered. Sed ei additurlaaec moderatio, bcnignius esse cius impensae reputationem admitti,ne putitor ex aliena iactura locupletetur,quae etiam

speciali in rem actioni a Iuliano additur his verbis, nisi forte quis dicat prodesse de damno sollicito.l. Iulianus 2. D. de rei vindic. At in eadem lege abscisse concitiait Vlpianus. MImpp.rescribunt in l. domum. C. eod. malae fidei aedificatori possessori ue exceptionem non prodesse,& hoc tantum ei permitti, ut tollat, quae tolli possint sine detrimento ipsius rei. Et refertur sententia, l. domum, ab Harmenopulo, lib.

2. tit. I. illo loco. O &c. Sic enim est legendum, ut constat ex ηαπι iχ-,non linia. Porro idem

ipsum etiam de bonae fidei posses re est proditum in l. infundo. D. eod. Vt si dominus aliunde soluere non possit, non reputet bonae fidei possessor sumptum aedificii, sed tollat aedificium, ne dominus re sua careat. Idem in l. 27. g. pen.& vltim. Atque ita quidquid statueris de malae fidei posse re, idem statuam in bonae fidci posse re, videlicet si dominus aliunde soluere non possit: at retro si dominus aliunde soluere possit, quidquid statueris de bonae fidei possessore, ut ei impensarum utilium reputatio detur, id est vine ante restituat prςdium quam impensas receperit, idem & ipse constituam in malae fidei possetare, eadem aequitatis regula, ne petitor ex aliena iactura lucrum faciat. Deniq; modo hoc, modo illud bonus iudex arbitrabitur in utroque posse re. Ex quo efficitur in habenda sumptuum necessarioru vel uti

705쪽

o DIFFERENTIARUM lium ratione,nihil distare bonae fidei possessorem a mal fidei possessore,re ea in quam facti sunt existente salua

De alienatione iudicis mutandi causa facta.

Edictum de alienatione iudicii mutandi causa, pertinet ad vindicationes vel adactiones in rem scriptas, vel mistas,

quarum euitandarum causa alienavit quis rem quam possidebat, ut acturo duriorem aduersarium opponeret. Valet enim alienatio, d restitutoria actio in eum datur qui alien uit in quantum interest duriorem aduersarium non habuisse. Cuius haec formula, quod feceris ne tecum ageretur vindicatione vel alia actione in rem scripta aut mista. l. 24. g. Vlti. D.comm. diuid. Ad actiones in personam non pertiner, quia nec debitor potest inuito creditore altu vice sua debitorem substituere.l.I.C.de nouat. Sed quia cedi tamen nomen alteri potest inuito debitore. d. l. I. Sc edictum illud etiam opposito duriore actor ocum habet, ut Accursus notat ex l. non

ea ex parte concedam edictum illud etiam ad actiones personales pertinere, ita scilicet ut ei cui cessum est nomen iudicii mutandi causa, ea denegetur actio d. l. vlt. Est enim edictum generale, ne qua alienatio fiat iudicii mutandi causa. vel si

non denegetur actio,denegari debet priuilegium fori, vel, si quod aliud proprium ius habet quod non habuerit is qui cesis sit actionem, ut perinde iudicium procedat, ac si reo esset res cum eo qui iudicii mutandi causa actionem cessit. sic, Romae cum multis legibus foenebribus ciuium auaritia coerceretur, S: viam fraudandarum legum hanc sceneratores iniret, ut sociis qui non tenerentur his legibus, nomina cederent, atque ita libero scenore obruerent debitores, plebiscito cautum fuisse Liuius scribit 3 s. ut cum sociis ac nomine Latino pecuniae creditae ius Idem quod cum ciuibus Romanis esset 'Et ad hunc modum censerem hodie non cessiones nominuomnino prohibendas, sed eum cur cessa sunt nomina iisdem legibus adligandum, ubi fraus interuenit, quibus is qui ccssit

tenebatur. Et quod ait vetari. d. l.vit. id ita esse accipiendum,

yt veretur agere priuilegio iureque proprio, non si velit eo-

706쪽

LIBER IV.

dem iure uti quo & is qui cessit actionem. Obseruandum etiam esse quod cauetur. l. penuit. C.mand. Vt empti nominis cessio non valeat supra modum soluti pretii, & quod plus est in debito,lucro debitoris cedat. l. vltim. C.eod.

Ei 3ui in aliena adficauit exsis materia eisia materiae humine actimens mo Auequaque aerum esse.

Non video qua ratione defendere possis quhd Martinus voluit sumptus a possietare factos in praedia quae aliena esse

apparuit,actionis iure repeti posse,cum repugnet.l. sumptus. D. de rei vind. l.I . D. com.diuid. l. Paulus. D. de dol .exce. Maliae pleraeque, nisi eum per errorem praedia restituisse posucris, non deductis sumptibus: quo casu puto ei dari conflictionem incerti,id est condictionem possessionis,cuius retentione sumptus seruare potuit. l. si uxor filio. D. de dona. inter vir.& uxor.l. qui exceptionem. f. si pars. D. de cond. ind. l. heres. D. ad Trebell. Sed & quo casu deductio nulla est sumptuum ut cum eos dominus aliunde soluere non potest,&: datur tantum possessori potestas tollendorum corum quae sine detrimento rei tolli possunt ex l. in fundo. D. de rei vindic. puto tollendorum eorum facultate non data, vel omissa aut non admista a iudice vel ab aduersario post euictionem & restitutionem rei eorum tollendorum rationes posscstori vetollere liceat competere in factum actionem, sicut conductori Labeo putat dari oportere ex conducto actionem ut tollere liceat quae aedibus conductis iniunxit. l. Sed addes. s. si inquilinus.I. D. loca. Idemque daret Labeo fiuctuario. quod tamen l. Sed & si quid. D.vsustu. negat, quia est ex disciplina Sabini,qui hac in rea Labeone dissentiebat, quique pariter inquilinum negabat ea quae infixisset ulla actione tollere M refigere posse doncc dempta essent a domino.l .habitator. D. de rei vindicat. quae etiam est ex disciplina Sabini cum sit ex Minicio siue Iuliano,qui Sabiniani fuerint. Et ait Dempta, ut de vineis lex I2.tab. apud Festum, quandoques Fia,donec dempta erunt. Et si quis quaesierit utram veriorem putem, Sabianianorum an Proculianorum sententiam, neque hanc neque illam dicam, sed herciscundorum potius liceat nobis nostris vocabulis uti,cum & in eundem ea sensum gramaticis

707쪽

placuerint, ut Seruio Honorato Stoicos herciscundos vocati id est medium sequentes herciscundorum, inquam, sententiam introducendam & admittendam esse, exemplo d. l. in fundo,ut s locator aliunde soluere possit, compenset conductor pretium eorum,quq aedibus adiecit cum pensione debita, vel ut non aliter excedat aedibus finita locatione, si iam integram pensionem soluerit,quam pretium fenestrarum vel ostiorum quae aedibus adiecit,a locatore receperit. Si locator aliunde soluere non possit, ut patiatur tollere locator, vel vehoc cogatur pati per actionem ex conducto.

Tres casin quibuι agenti Publicisna non exceptio

Multum interest si post litem contestatam dolo quis an culpa rem alienam desierit possidere. Si dolo, quanti actor in

litem iurauerit: si culpa,quanti re vera interest reus condem natur. Si dolo, petitor qui litis aestimationem percepit, actioncs suas ei cedere non debet. Sed neque ipse suo nomine Publiciana actione rem cuius suo dolo possessionem amisit, per sequi potest. l. is qui,& seq. D. de rei vin.Si culpa,condemnato succurri sol ct ut ei actionibus suis dominus cedat, l. 2I. D. cod. quin & non cessis actionibus auxilium ei praetor laturuscit data actione Publiciana, quae auxiliaris est,non ordinaria actio. de Ita omnino accipienda est l.si culpa, D. codem. quae etiam adiicit ipso qui litis ael limationem accepit possidente, aduersus cum Publicianam actionem dari. Ergo aduersus dominum, quia re absente soluta litis aestimatione non

ante ei qui soluit rei dominium adquiritur, quam possessionem apprehenderit domini voluntate, i. haec si res. D. eod.& praeterea adiicit domino non esse integrum, venditionem rescindere reddita litis aestimatione quam condemnatus prς- stitit suo periculo, ut puta sub incerto amissae rei recuperandae. Hoc igitur casu excipienti, Si non ea res possessoris sit, obstabit replicatio doli vel in factum. Est & similis casus in

l. mandatum. D. mand . de venalitiario loquitur, id est mangone , qui & venalitius dicitur l.vit. D. de aedit .edi .ubi quod ςx venalitio, Basilica

708쪽

LIRER IV.

Vitium quod usucapioni & longi temporis praescriptioni

obstat, vel ex personaeit,vel ex re,l.Vbi lex. D. de usuca. Ex persona, ut si quis vacantem possessionem fundi sine vi nanciscatur, non ignarus fundum alienum esse. S. quod autem. Instit.eod. Ex re,ut si res sit furtiua aut vi possessa, aut praesidi contra legem repetundarum donata, licet a fure, praedone, praeside, deinde ad bonae fidei possessorem peruenerit. Successor omnis in rei vitium succedit. Iuris tantum succensor in personae vitium succedit. At etsi obstet vitium virum. que usucapioni M longi temporis praescriptioni, Constat tamcn non obstare praescriptioni longissimi temporis, id est, annorum xxx. Haec enim praescriptio actiones & Iura omnia perimit,etiam ea quorum Theodosius auctor praescriptionis annorum xxx. nominatim mentionem non fecit. Si dixisset, licti nominatim praestenti sanctione non sint eomprehensa, ut Zeno in l. 2. C. de quadr. praeseri vel tanquam si hac lege specialiter enumerata sint, ut Anastasius i. q. C. de praes. 3 o. an res esset extra omnem controuersiam: sed quia hoc praetermisit, plerisque formulariis non videntur abrogata, quae specialiter non sunt abrogata: quos eam ob rem Valentinianus in Nou. de xxx. an praes minutias Iuris ait &captiosa verba sectari .Sufficere enim generalia verba. Sed eae minuti qtamen in foro praeualent, & cum in actionibus perimendis, tum etiam in aliis causis obseruantur, l. 2. g. quaesitum. D. si quis caut . ne quid per saturam abrogetur vel derogetur, Ut addi solebat in sanctionibus legum. Igitur etiamsi ab initiores vi possessa sit, cuilibet postes sori prodest annorum xxx. praescriptio, non obest rei vitium, nisi forte specialiter ei derogetur priuilegio principis, quale unum clarissimae Titionum familiae concessum a Iustiniano Imp. mihi communI- cauit doctissimus & acutissimus vir P. Galesius, Hispanus, Mec pigebit verba subiicere. ι.s pars. c. is in . test. audicia aut ordinaria sunt aut extraordinaria. Ordinaria

709쪽

694 DIFFERENTIARUM

aut publica, aut priuata, aut Centumuiralia. Publicorum cognitio , est principis, Vel senatus, Vel praetoris aut praesidis qui legibus Quaerit: priuatorum cognitio est iudicium datorum : Centumuiralium,Centumuirorum,& praetoris qui his iudiciis ex more praesidet. Separat priuatum iudicium a Centumuirali, Plinius his verbis: Inpriuati iudiciis am Centum uirale venitur. v I. Epist. atque etiam in primo,cum in aliis iudiciis die actioni dicto petentibus demonstrat indulgeri adhuc dilationem posse, Centumuiralia nullo modo posse deferri:quemadmodum illud etiam praecipue inest, ut alio iudicio non possit eis praeiudicium adferri, sed integra debeant omnia seruari quoad Centumuiri de hereditate iudicaue

rint. l. s. D. de pet .her. l.vl.C.eod. Porro cognoscebant Centumuiri de hereditatibus quacumque ex causa peterentur,

siue inofficiosi siue iusti aut iniusti,aut falsi testamenti siue ab intestato. Paulus in Sententiis, Centumuiri inquitὶ si de bereditanis rebus velfide generis instrui non possunt. Et in quaestionibus: Si inquit) obtinuerit in quaereti in icis testamenti , musν rei iudicata auctoritate, quass Centumuiri hunc pota lium in rebus humanis esse, tunc cum facerent intestatum crediderint. Et haeratione quaerela in officiosi testamenti, siue quod idem est petitio hereditatis de inofficioso, Centumuirale iudicium dicitur in libris nostris, Se hastae iudicium Valer. Max. duo bus locis, & quadruplex vel duplex iudicium Plin. & Quint. Nam cut iidem declarant in diuidebantur Centumuiri in c5silia M tribunalia modo duobmodo quatuor. Et hoc est quod

proponitur in l. cum filius.D. de leg.a.diuisistribunalib. actu quaelela in officiosi testamenti. Quo genere interdum eueniebat ut duo b. consiliis constabat unumquodque pari iudicum numero vinceret actor,& totidem vinceretur,& ve-

tb ita sententiis parib. eius partis si duplex iudicium Centumuirale fuerit, vel earum partium si qua quadruplex sententia

praeualet quae tuetur defuncti voluntatem. Hoc enim humanius esse ait. l. si pars. D. dei nos test.quae partem iudicantia dicit,ut parte Centumuiralium, Q umtilian. li. s. Sed addit l.si pars,notabilem exceptionem, nisi aperte iudicem inique se- . eundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit. ut ecce

in causa Acciae Variolae apud Plinium vi. Epist. quae exhereis Diuiligod by Cooste

710쪽

data a patre egerat de m officioso testamento aduersus nouercam heredem scriptam ex sextante& Suberinum ex reliquis partibus, ac duobus consiliis vicerat, duobus succubuerat, filia hereditatem obtinuit, & patrem intestatum fecit, quia meritorum habita comparatione iniquum erat filiae praeferri nouercam, cuius insano amore captus simul atque

taedio filiae pater octagenarius filiam exheredauerat . iniquufiliae praeferri extraneum, proprii patris iudicio damnatum iam & exheredatum Suberinum, ac singulari tum impudentia alieni patris bona vindicantem. Et eandem exceptionem addi velim ei quod dicitur,inter partis numeri sententias, in liberalibus causis, eam obtinere quae pro libertate facit, in aliis causis non solum publicis, sed etiam Centumuiralibus vel extraordinariis eam quae reum absoluit l. inter pares. D. de re rud. ac proinde cum exceptione illa,quandoquidem lindicia omnia hodie sunt extraordinaria, nec iudices speciales singulis causis addicuntur, indifferenter siue de crimine,siue de re pecuniaria agatur paribus sententiis hodie absoluendus esset reus. Nam quod est in i .duo iudices. D. eod. de priuatis iudiciis ordinariis est,cum magistratus speciales iudices dedit. Nam ut consensionis eorum exequutio, ita discidii finitio ad eum magistratum qui dedit,spectat. Sed ad rem. Interdum eueniebat in Centumuiralibus iudiciis hereditatum,ut etiam si pares essent partium sententiae, omnes obtinerent, ut cum filius exheredatus non aduersus quem egerat uno tribunali agebat & altero,sed aduersus alium. Ita enim varietas personarum & meritorum ac Iuris efficiebat ut vinceret unum actor Iure, vinceretur ab altero etiam Iure l.ci γCa l. nam etsi parentibus. g. vltim. D. de inossi c.testa. I cum duobus. C. eod.d. l. cum filius.

Demonstratur non pug re intresetigum capita si atim.

Non pugnat l. Pap. F. pen. cum l. cum mater. D. de inofi test. nec Adriani decretum a Paulo notatur. nam ut Stephanus recte interrictatur, decretum Adriani tunc locum habet, cum non agit filius de inofficioso testamento: quandoquidem ut est in fine laeum mater si inossiciosum testamu-

SEARCH

MENU NAVIGATION