Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

721쪽

usucapionem. D. de usur. & usucapion. Seneca 3. 8c Ir. Epist. Negant Iurisconsulti quidquam usucapi quod publicum est. Itaque in l.bonae fidei,nihil mutandum esse censeo, & Graecos paraaduertisse, legentes populi pro pupilli: sicut e contrario in I.

I 2. D. de ver. sig.& l. non distinguemus. g. deliberali. D. de re

cep. qui arb. re c. legunt pupillari, id est , -- ης, pro populari, omnino perperam. In ead. l. bonae fidei, recte definitur eum qui ab initio bonae fidei emit,& postea cognouit re esse alienam exinde fructus suos non facere. Nam ab eo certe tempore mala fide possidere coepit. Augustinus lib.de fide & operibus, In Iurepraedior m iamdiu quisique bonaefidei posse ser νιλο- me dicitur, quamdiu sep ιdere ignorat alienum. Cum vero scierit, nec ab alleva posses ione recesserit,tunc mala fidei perhibetur tune iuste iniustus vocatur. Scio opponi leg. qui scir. g. vltim. D. de vi ur. Sed ei respondi iamdiu clare libr. 2. Institutionum. In L homo liber. eodem titu. quibusdam codicibus ita scriptum est syncerius quam Flor. Homo liber hereditatem nobis adquirere non potest , qui bona fide nobis seruit tibi acquiret tamen, si sponte sua, Λ caetera. dc ita Graeci quoque Io. Basi

in l. Si cum duorum. D. de stipulat. seruor. usuarii accipiuntur pro fructuariis. quod notandum esse censeo, ut intelligatur non in πως tantum nomen ambiguum csse,sed etiam vius, atque adeo eandem quae de illo in l. Io.3. I. D. de usu hab. de de hoc nomine dubitationem induci posse. Dominium autem de quo totus ille titulus est simplicius ita definio, proprietatem rci,ut possessionem,ussim rei de ita l. Iy.eod. tit. Doni inium mihi, id est proprietas adquiritur. Vcteres etiam dominium accepere pro conuiuio,& dominum pro eo qui conuiui uiri exhiberet Cicero Friamentaria, In cubiculosolus, inc3- uiuio dominus M in eadem paulo ante ut in manuscriptis legitur. Hurin argento dominia vestra , hut ignis es tabulis forum co-m ιι tumque ornari Quae lectio verissima est, vulgaris falsissima. Locus nondum emendatus, qui & apud Nonium Marcel-llam eisertur ita corrupte. M. Tullius in Verrem Frumentaria, Adria irremo dominos vestrae. Legendum enim M. Tullius in y errem Framentaria. gratio dominia vestra.

722쪽

Papinianus in leg.91.Lquod vulgo. D. de solui. recte vulio iactari ait fideiutarem qui debitori heres extitit ex causa deiussionis liberari. Neque idem vulgo iactari dicit e con- arario puta si debitor fideiussori heres extiterit, obligatione fideius riam extingui.Dissentiebant enim Proculiani.leg. si duo rei D. eod.multum interesse existimantes accederet sequela principali obligationi, an sequelae principalis: priore casu sequelam extingui, posteriore non extingui, & utroque ut opinor eam quae acccderet extingui, siue sequelam, siue principalem, eam cui accederetur retineri. Sabiniani utroque casu sequelae obligationem confundi, principalem remanere,& vero Iulianus,qui ex Sabinianis fuit, ita scripsit in t .s . D. de fideiussor. & Africanus Iuliani discipulus in l. heres.g.quod si hic seruus. D.eod. & l. cum qui s. g. vltim. D. de solui. quorum sentcntia recepta est. Ceterum id quod vulgb iactatur fideiussorem liberari ex causa accessionis, si debitori heres extiterit, totiens verum esse Papinianus ait in d. F.quod vulgb, quotiens rei promittendi plenior obligatio inuenitur. Plenior utique est semper & maior, cum principalis sit obligatio,si ex ea modo essicax petitio competat .l. F. g. dein hi tori. D.de fideiuss.l. debitor. D.de separa. Sequitur, Nam si reus duntaxa uis obligatus deiusser liberabitur.Quae verba nemo adhuc tentauit explicare, cui non conatus is successerit infeliciter,nec vero potuit aliter,quandoquidem neque sensum, neque rationem ullam admittunt. Dico Papinianum

ita scrips sse,7 amsi reus natura duntaxat fuis obligatus , eiusso

non liberabitur. Nempe quia hoc casu rei proinittendi obligatio non inuenitur plenior, cum ex ea non sit petitio, quae tamen competit ex fideiutaria.Et ita quoque Graeci locum illum in suum sermonem transtulcrunt tam-ῶν 26.tit. .Eιμ ε ωα. se νος φύσει Minii 3τWκ. Vnde e contrario si reus

naturaliter & ciuiliter fuit obligatus , dicendum est aditione hereditatis fideiussoriam obligationem tolli, etiamsi reus personale auxilium habuerit restitutionis in inte-

723쪽

νοῖ DI FFERENT I A RUMgrum. Nec enim ideo minus plena suit obligatio rei princi palis, quod potuit principalis in integrum restitui beneficio praetoris fidei ustar non potuit,qui & sine ulla beneficii huius

contemplatione principali accessit re ipsa circumscripto, nodolo eius cum quo contraxit. Vtroque enim iure principalis obligatio constitit, & nihil mutauit restitutionis auxilium, quod etiam incertum fuit.l. si Titius. D.de fideius Igitur verius est hoc etiam casu fidei utarem adeuntem hereditatem rei principalis liberari ex causa fideiussionis, & solummodo ruasi heredem rei teneri, ac proinde ex persona rei etiam fi- eius ti indulgeri auxilium restitutionis,quia ut dixi ab eo tanquam a reo debitum petitur. Quod toto nihil est neque

verius neque elegantius: & error tamen ille inuaserat omnes Latinorum libros. Unus alter proprie tantum Florentinorum , non minus quam ille perspicuus, male collocata negatione in l. si duo rei, quam attuli supra, quae quidem suo loco reddenda est hoc modo. Item si duo rei sint promittendi de alter alterum heredem scripsit, non confunditur obligatio. Sed etsi reus heredem fidei utarem scripserit, confunditur

obligatio. Graeci utrique clausulae negationem adimunt,pessime certe priori. Nondum abscedam hoc titulo, vel non an intcquam monuerim & in lesecum quis. 3. de peculio,veriorem esse eam scripturam quam Accursius adnotauit, Et magis dissimile esse.

In fine leg. 11'. D.de viastuch. perspicue Ierndum est On

ni fructuario adquiri, no omnia, ut in Basillc. - - κησιν ων π.Nam sicut l. 13.eod. titu quod dicitur fluctuario dominum recte desiderare satisdationem, hoc adnotatur ad omnem usumfructum pertinere, siue legatus puta siue traditus is usu luctus, ita illo loco quod dicitur fructuatio seruum adquirere ex re fructuarii vel ex operis, id traditur pertinere ad omnem usum fructum , videlicet quo is cunque modo constitutus sit ipso iure aut tuitione praetoris atque adeo omni fructuatio adquiri ex re sua & ex operis serui fructuarii. Im Od. IiIulo l.6o. DicumqWfindi,id est, siue prouincialis,sivo

724쪽

Italici, non urbani vel rustici. Nam nullus est fundus urbanus. & ita quoque initio l. M Omnium praediorum , tam Italicorum scillaet quam prouincialium. Quod & de aliis seruitu- . tibus proditum est in l. 3. C. de seruit. & aqua. in I. ID cod. tit.

contraria significatione scriptum. Stercorando latrinis, prolauandis,&stercore liberandis,ut Graecis κι--δc. αμν,exstercorare est & exherbare, siue runcare. Vilissima autem admodum illa mancipii conditio. Plautus, Non magis curo quam an ciliam qua latrinam lauat. In eadem qualus est cistae genus,quo calx defertur,quod & canum dicebatur,auctore Festo. Glo siS,Qualus,δι Mἀ se, ratiωωνιt. Non alia ratione in eodem titulo l. 68. & sequentibus iubetur fructuarius in locum demor tuorum vel inutilium capitum alia summittere, quam quod debeat generaliter in re aliena cuius usumfructum habet, facere id omne quod bonus 6c diligens paterfamilias in re sua facit.l. 8. in princ.& g. sed si lapidicinas. eod. tit. . sed si gregis. Instit.de rer. diuis. Boni autem patrisfamilias siue pastoris, ut Columella scribit, vel prima cura est annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere, quod alio loco idem actor appellat summittere,dum ubi pabuli sit penuria, iubet non quotannis sed alternis foetum summitti, quod Iuris verborum ignari, perperam alii interpretantur esse Educari,alii in Venetem mitti,cum sit Substitui aut suffiei ut Virgilius ait: Atque aliam ex alia generando Assice prolem.

Et paulo postr

. Semper erum quarum mutari corpora matiae. Semper enim refice: ac ne post amissa requirar. Anteueui,or sobolem armentosortιre quotannis. In eodem titulo l. . Adserere arbores, Graecis est M ζειν, id est, Forare medullam arboris sterilis, & in eam faecundae calamum immittere: insitionis species progenere. Qua formae

Adserere prolem Papinius dixit pro Adoptare, sicut sciliceo

inforatione surculus truncum adoptat.

Quod constituitur in I.si vindicari. C. de poenis, pugnata

725쪽

rio DIFFERENTI A RVM.

videtur cum eo quod iidem Imperatores ante constituerunt in i .penuit C. de custo. reo. Vt conuictum velox poena subduceret. Dantur namque in t .si vindicari, conuicto Ac damnato

a principe iusti dies xxx. cui constitutioni quid causam praebuerit ex Theodorito, Sozomeno, & aliis qui id notarunt. Nescio an adhuc quisquam indicarit id Iuris a Sidonio Apollinare S.C. Tiberiano tribui I. Epist. Ex vetere, inquit,S.C.D-beriana xxx. dierum vitam pos sienteπIiam trahit. & Corn. Tacitum lib. 3. itemque Suetonium in Tiberio cap.7s. non xxx.

sed x. tantum dierum spatium S. C. quod auctore Tiberio factum est, damnatis prorogatum scribere. igitur cum Tacito Ac Suetonio pugnare Sidonium, nisi quod adiecit dierum Theodosius, id etiam S.C. Tiberiano deputaueris, veripe quod legibus Iuliis additum est posterioribus constitutionibus . nihilominus constat Iustinianum legibus ipsis adscribere multis in locis. Confirmata autem vel restituta fuit Theodosii Constitutio.No. Nicephori Boloniati, si ἰ--

Filius amitae meae,id est, meus amitinus,& priuignus eiusdem amitae sunt fratres consanguinei, si ex eodem patre nati sint,diuersa matre,fratres uterini, si ex eadem matre, diuersio patre.vt l. vlt. C. ad S. C. Tertuli. ideoque mortuo amitino intestato priuignus amitae meae quasi proximior me excludit. est enim defuncto secundo gradu,ego quarto. Sed si filius de priuignus amitae meae non diuersia matre sint tantum, sed etiam diuerso patre,ut si cx Titio genuerit amita primum, de ex Gaio posteriori marito nullum,qui tamen Gaius ex priori uxore habuerat secundum,hic amitae est priuignus,neque tamen primo frater legitimus vel cognatus. Itaque mihi priuignus hic amitae meae nihil obstat m successione primi intestati. 5c hoc Impp. scripserant in l. amitae. C. com . de successi. Sed verba sunt deprauata , restituenda quantum existuno in hunc modum. Nam si amitinis tuis alio etiam patre natis non consanguinei corum matris priuigni sunt, admisisse te bono -

726쪽

rum possessionem probans, eorum vindica successionem. Alio etiam patre natis, id est, non alia tantum matre natis quam priuigni, sed etiam aliό patre. Et admisisse te bonorum possessionem probans, eorum vindica successionem , possese sotia scilicet hereditatis petitione. .

De diaria sicriptura ιβ de leg. 3. definitis terea. In Flor. Pandectis ita scripta est l. Lum. deleg. m. Cum uxorisua a us ea qua ervi causepara sunt Caset, deis e viuinpurpuras comparasset in pνouincia,necdum tamen aduexisset, rescriptum est,ad mulierem purpuras pertinere. In aliis ita: Cum uxorisequuea qua eius causa parata eisent gasset, deinde quareretur cum opum puraου, . Et nisi mauis,erunt, probo magis ,essent,quod est in aliis,quam, sunt,quod est in Florentinis . nam si dixit, sunt, te- 'stamenti tempus demonstrauit, ac proinde legato non cedunt purpurae quas deinde comparauit. Sed si referatur legasse quae uxoris causa legata essent, intelligam retulisse eum verba ad mortis tempus hoc modo: Quae eius causa parata

erunt. vi I. 2. D. deau.&arge n. l.&vero ad mortis tempus

eurri retulisse in specie d. l. I 8. apparet ex eo quod vivum post testamentum deinde ponit purpuras comparasse, quia si post mortem sorte eas comparasset, per alium puta qJem m iserat antequam moreretur ad purpuras comparandas ad mulierem non pertinerent d. l. a. M ira quoque l. 4.eod. tit. propo nuntur vivo eo comparatae, ubi quod refertur responsum Seruii,idem illud est,mea sententia, quod Hoponitur dict. l. 13. nam his verbis rescriptum est,non rescriptum Imperatoris ligni ficatur eo loci, sed responsum Iurisconsulit via. 3. 3. r. D. ae bon.possest. l. contractu. D. de re iudic. Proprie r 15 demus praesenti, rescribimus absenti. Seneca I9. Epist. Si quando interueniunt epistula tua reum esse mihi videor, o sic assicior animo tanquam tibi non rescribam sed resondeam. Et dubitationem qui em mouebat in ea specie, quod comparatae purpurae essent eo vivo,non etiam aduectae. nondum igitur traditae vel adsignatae. sed in his quae ab initio uxori parantur non est necessaria traditio vel adsignatio. destinatio enim

animi siue emptio sola lassicit. l.49. F. item interest eodem tD

727쪽

tulo. Fateor in his quae ex usu unius uxoris transferuntur in usum alterius, esse necessariam traditionem nec nudam voluntatem sussicere. Nego ea quae ab initio uxori parantur, &tradi esse nece sse. & hanc differentiam aio perspicue demonstrari in lege s7. eodem. vii vulgo edita est. nam Pandectat certae Florentinae in ea mutilae sunt uno versu. 5 si has sequare, essicies ut sibi contraria ededisse Ulpianus in ea videatur. Sed vulgo ita legitur recte: Ideoque quamuis maritin poseriorisvxoris causa nihil emeris, ιamen tradendo qua prior habuis eius causa parasse videtur. Quae enim postcrioris uxoris causa parata sunt,&si ei adsignata non sunt,tesato cedunt. Et quae posterioris uxoris parata sunt, ab initio scilicet, non transsatione. Manu scripti plerique sabent. Quae enim prioris uxoris,dcc.quq etiam nescio quo modo placet magis, ut ostendat priori uxori cui emit satis esse, licet non tradiderit, posteriori cui non emit non esse satis nisi etiam tradiderit. Porro non est in eo tractatu constituenda differentia inter tradere &adsignare. utrumque verbum idem est. Plin. Io. Epist. Ainnan R. P. opus, Δ paulo post tradi.& l.I9. D. de auro & argento legato. Vase temporibus replumbata adsignantur. Sc l. 22. de manumissis testamento. Si vasa heredi adsignauerit. .

Vulgo putant in I. quaesitum. f. penulti de te.3. bene iudicasse praetorem fidei commissarium & Paulum sententiae prς-

toris adquiescere: ego contra puto male iudicasse praetorem, nec ei etiam Paulum adquiescere. nam species ita ponenda est: Mulier res aestimatas dedit in dotem , quo genere contrahitur vera venditio l. plerumque. D. de Iur. dot. deinde easdem res vir mulieri dedit utendas, tum moriens ei perfideicommissium legauit quae eius causa parata essent. Mulier

ex fidei commissi causa apud praetorem fideicommissarium

petebat res quas aestimatas marito dedcrat in dotem,&ab eodem utendas acceperat. nam si non acceperat utendas, quo

vultu vel ipsa vel Paulus qui ei aderat aduocatus, eas peteret nomine mulieris quasi fidei commissio comprehensas necessario igitur ponendum est eas maritum mulieri dedisse in

usum.

728쪽

usum. & hanc solam petendi rationem mulieri suisse aduocato Paulo. Sed non obtinui,inquit Paulus, credo quia praetor labsurdum videbatur ut paratum intelligeretur uxoris causa quod ab ipsam et uxore comparatum esset. Contra Paulus nihil referre existimabat ab ipsa emisset an ab alio, dummodo id uxori in usum dedisset, atque idem ita postea reperit scripssse A burnium Valentem. Malc igitur iudicasse Praetorem. Pertinebat ad dignitatem Pauli ne iniquae causae adfuisse videretur. I.C. est adesse clienti. Ouid. in aris:

Munera δει diatijm qui profitebitur Adsit.

Facundus causam sepe clientu agat. Adsunt vero ut aduocati,vel ut aduocatis suggerant rationes Iuris l. moris. D. depcen. No. Valent. dec pisc. iud.&in

Vt Scaevola, ita Papinianus quod libris quaestionum seribit fere etiam reponit libris responserum. Libris autem quς- stionum eum qui rogatus est post mortem suam restituere quod ex hereditate superfuerit, scribit diminuere quidem bona fide posse ex eis bonis, sed non etiam fructus superfluos

retinere. Venire namque cos in restitutionem fidei commissi ex voluntate defuncti, qui contentum esse voluit heredem medii temporis diminutione, quam modo bona fide faceret,& quicquid superesset id omne plenissime restituere. l. 3. 9.nonnunquam. D. de usur. in qua cum regula esset, in fideicommissariam hereditatis restitutionem non venire fructus medio tempore perceptos, nisi id testator nominatim expressisset l. in fideicom. ad Treb.duobus exemplis ostendit

nonnunquam euenire ut veniant tamen praesumptione voluntatis sola, quorum unum est quod retuli supra ex d. f. no- nunquam,alterum sequitur statim in S. cum Pollidius, cui Sisimile tertium aliud addi potest exl. 2. g. vir. de do. praeleg. quod ibi Accursius explicat recte. Hoc vero cum ita de priori exemplo scripserit Papinianus quaestionum libris, consequcscst ut libris responserum non responderit aliud. Et tamen le-

XXXX

729쪽

i DI F FER EN Τ I AR VMgitis adhuc in Pandectis ex Papiniani responsorum libro nono, heredem qui quod ex hereditate superfuisset post mortem suam rogatus est restituere, fructus superfluos restituere non debere. l. deducta. 3. pcn. ad Trebell. Sed videamus an

ea quam subiicit ratio consentiat cum adsertione: Cum, inquit, ea verba deminutionem Midem hereditatis admittant, fru- usum auιem addiIamentum non recipiant. Huius rationis hic

proculdubio sensus est, his fideicommissi verbis: Quod ex he-

. reditate superfuerit, heredi tantum permitti deminutionem . medio tempore, non etiam hoc ut possit fructus sibi adiicere supcifluos nec rcstituere fidei comm. Debere igitur heredem fructus superfluos restituere: ac proinde ratio non consentit Cum adsertione, de ex ea potius emendanda est adsertio sublata negatione, quam ex adsertione ratio vel camganda vadetorquenda aliorsum,quae aperta, & aequa, dc voluntati defuncti, de eiusdem Papiniani Quaestionibus admothm consentanea est. Et distinguenda omnino haec fidei commissi verba quod ex hereditate peruenerit: ab illis, quod ex hereditate superfuerit. Ex his enim superfluos fructus restitui, ex iLlis nullos fructus ret stitui ab herede perceptos. Quia nec verba illa deminutionem admittunt, atque ita cui non licet diminuere,licet retinere fructdS,S cui licet deminuere, non licet retinere fructus superfluos.

Lex Iulia de Papia Ius adcrescendi abrogabat, non Ius adcrescendi heredibus scriptis, non legitimis. qua de causa L si ex pluribus. D. de suis S: leg. her. qua explicanda mihi videtur secundum Ius nouum, id cst, legem Iuliam Sc Papiam, heredem legitimum qui post a duam licreditatem decessit

antequam ei deserretur portio cohaeredis Iure adcrescendi, confert cum herede scripto 5c cohaeredi substituto quide- cessit post aditam hereditatem ex sua institutione,antequam. Iure lilbstitutionis portio cohaeredis ei deferretur non cum herede scripto, qui decessit antequam ei Iure adcresccndi deferretur cohaeredis portio. nec enim hanc collationcm Ius. nouum patitur quo inter heredes scriptos non versatur Ius adcrescendi. eademq; ratione no confert heredem scriptiuuDiuili od by Corale

730쪽

qui vita decessit antequam ei d erretur cohaeredis portio Iure adcrescendi cum herede scripto & cohaeredi stilisti dato, qui decessit antequam ea deferretur substitutionis Ivrc. Denique hoc tantum agit d. l. si ex pluribus, secundum lus no-irum, ut intclligatur quod etia Paulus lib. q. sentent .ait scri-bcs eadem de re, aliam csse causam heredis instituti,aliam te. gitimi. Heredi heredis legitimi qui adiit, adcrescere portioncm non adeuntis cohaeredis quae non adcreuit defuncto. Heredi heredis scripti,& cohaeredi substituti, qui adiit ex sua institutione, Iure substitutionis non deferri portionem cohaeredis noluadeuntis quae non fuit delata defuncto. Sed ex Iure antiquo & nouissimo quam non patitur Ius nouum fieri collationem heredum, faciemus probe hoc modo. Heredi heredis legitimi qui adiit pro parte sua adcrescere portionem cohaercdis omittentis hereditatem quae non adcreuit de lancto. Heredi quoq; heredis instituti qui adiit ex sua institutione Iure adcrescendi obuenile portione cohaercdis noadeuntis,quae n5 fuit delata defuncto. At heredi heredis instituti & cohaeredi substituti qui adiit ex sua institutione, noobuenire Iure substitutionis portione cohaeredis non ad cutis quae non fuit delata defuncto, quia sicut adiri non potest hereditas quae nondum delata est, ita is qui adiit ex sua institutione intelligi non potest adiisse etiam ex substitutione ex qua delata ei nunquam hereditas fuit & hoc est quod Vlpianus ait in l.totiens. de adquir. hercd. totiens videri heredem institutum qui scilicet adiit ex sua institutione etiam in causa substitutionis adiisse quotiens adquirere sibi possit, id est, quotiens repudiatione vel omissione cohaeredis ex substitutione delata sibi hereditas est: & hoc casu substitutionem in heredem transferri. Sed si mortuus sit antc dolatam hereditate ex causa substitutionis, substitutionem ad hercdem non transferri. N hoc quoque Vlpianus ait scribens ad legem Iu- . tiam,& Papiam, cui tamen ex Iure antiquo nouissimo addi potest heredem heredis instituti de cohaerc di substituti, qui adiit ex sua institutione, mortuo herede instituto eodemque substituto ante delatam hereditatem ex causa substitutionis, quam non potest Iure substitutionis capere hereditatem,capere Iure adcrescendi. Quod de in substituto pupillari locum

SEARCH

MENU NAVIGATION