Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

751쪽

DIFFERENTIARUM

ne ulla exceptio obiiciatur,Tribonianus hunc suo Marte adiecit modum, ita si specialiter causae cxceptionum expressae sint quibus a promissore sponte renuntiatum est, male etiam coherentem. Et puto ex iure constituenda esse distinctionem talem. Aut cum scripsissem initio, cui bis legauero semel deberi volo postea inuito vel imprudenti mihi excidit ut eidem saepius legarem eodem testamento vel codicillis. & hoc casu prior voluntas potior habetur qua vel memoriς meae dissides vel constantiae,dum vereor ne litasonibus forte & blanditiis amicoru non possim resistere praemuniui me statim ab initio, mihique praecaui in posterum ne ea res mihi herediue meo fraudi esset. Aut sciens prudens saepius legaui,quod Hermogenianus non omisit ind. l. 22 &tunc posterior voluntas derogat priori satis etiamsi specialis vel latior prioris derogatio

non adscribatur in testamento. Ex scientia praesumitur volutas .i. qui sciens quid facit,sponte id & prolixe facere videtur,&ita in speciei. Diui s.licet, posteriores codicilli valet quavis neque signati neq; subscripti manu testatoris, quia codicilli

imprudenti non excidunt.& in specie l. vlt. in princi . de leg.2. manifestum est sciente prudentem recedere a priore volutate ex eo quod in epistola satis non habet filio peculium paladonare,sed etia adiicit se id praecipuu suiq; iuris dc post mortem suam filium suum habere velle, ut superuacuum sit praeterea desiderare specialem derogationem. eademque distinctione utor in rescriptis & constitutionibus principum, quoties exit Constitutio noua quae sit veteri contraria. Mec enim specialem derogatione veteris Constitutionis requiro, ut per noua abrogata censeatur,sed ut quida interpretum ita distinguo,aut ex certa scientia, sicut loquuntur, princeps secit nouam animo abrogadae vetustioris,aut no. hoc casu no videtur

abrogata illo videtur abrogata satis etia sine speciali abrogatione, quam qui res trunt, hos Valentinianus ait in Nou. de 3o .an. praecminutias iuris δί captiosa verba sectari,ut quq specialiter iussa sunt specialiter abrogentur,tractans de Constitutione Theodosii, quae induxit praescriptionem 3o. annorum,qua plerique tolli tantum putabant iura & actiones spe. cialiter designatas in ea Constitutione, sed eos deridet Valetinianus,& ait generale verbu,Omnia,quo Theodosi' utitur, τnmersa

752쪽

. uniuersa consumere, necposse exceptum aliquid esse qaed per istam constitutionem isto peremptorio vocabulo concludaInr. Dicendo enim omnia, inquit, nullum penitus cuius ibet litis aut causationis fomitem dereliquit. Idque ita esse statuo etiam si in priori constitutione nominatim adiectum sit nec per saturam abrogetur, ut nonnunquam in sanctione legum adscribi Festus auctor est. Neve per saturam abrogato aut derogato, id est ne . commistis rebus plurimis abrogato, ne confuse, sed specialiter, explicate, dii erte, si modo appareat scientem principem fecisse nouam prioris abrogandae obrogandae vel derogandae Causa. Vt enim priuatus, Sc princeps multominus potest sibi legem dicere ut a priori non possit recedere. quae omnia sum me notanda sunt.

Tentatu undam alienum datum in dotem neque a marito

neque ab abo Uurvi pust. Est quidem ita scriptum in I.13. s. dotale. de fund. do t. Do tali praedium quod lex Iulia alienari vetat si e accipi cum dominium marito quaesitum est.υι tunc demum alienario prohibeaIur. ex quo sequi videtur alienam rem in dotem datam dotalem non constitui. quod non probauerim. nam fateor dotalem convisti tui tradi tione vi l. s. solui. mair. l. fisocius prosoc.& tradi tione dominium adquiri,si res mulieri s fuerit,si aliena fuerit, dico occasionem tantum pro dote usucapiendi dari si res mobilis fuerit,ut est scriptum in I. I. C. de usuca.pro dote. Sed inuenio etiam sine traditione rem dotalem fieri ut si marito debitori fundi etiam si is fundus alienus fuerit,uel debitori ma-cipii etiam si id alienum fuerit,id quod debet mulier doti ha-bcre permiserit i si sponsalibus F.i.detur.d Ot.l. Iq. F. penulti. Defund. dor. A fit quidem res dotalis statim etiam si aliena fuerit, si modo cam maritus habuerit tempore constitutae dotis, vel fiet dotalis postea cum eam habere coeperit. Et ita etiam res mulieris propria dotalis constituitur instrumento dotali sine traditione leg.si fundum eod. tit. in qua Graeci,dedit in dotem,recte interpretantur,inmγest . εἰς Vt l. Iq. D. detur.dot. Si rem aestimatam mulier in dotem dederit, Accur

753쪽

missum. De leg. 3. Antequam dederit, id est dare voluerit, veΑsconius in diuinatione, accuses, accusare velis. Sin autem fundus alienus siue proprius datus sit in dotem & peruenerit ad virum, puto nec ab alio eum usucapi posse, quia in l. Iulia alienationis verbum usucapionem comprehendat d. l. si sundum,nec ab ipso marito,eo scilicet casu quo mulieri actio de dote competit vel omnimodo competitura est, ad quem so-' tum pertinet lex Iulia leg.3.de fund .dot.& ob id l. 2.C.de usucap. pro dote, scriptum est res mobiles maritum usu capere pro dote,qua appellationeContinentur etiam mancipia.sciebat enim res immobiles maritum eo casu quo dos reditura est ad mulierem pro dote sibi usu capere non posse. nec enim potuit alia fine scribere, res mobiles,ut alias animaduerti in I.

si cui locauero. D. loc. scriptum, si res non immobilis fuerit iurati in litem, quia scilicet de re immobili quae latere nota potest non iuratur in litem.

Certum est legata seruo hercdis pure relicta sine libertate

fidei commissaria vi l. 8. 3. I. D. l.3.non valere, quae heres iube tu rei prςstare, & ideo non venire in computatione legis Falcidiae, ut Marcianus scribit l. 3 o. f. penulti m. adleg. Falcid.& ut constat cx leg. 2o. eod. idem scripsit de legatis domino heredis relictis,inter quae tanto hoc interest quod regula Catoniana pertineat ad legata relicta seruo heredis, non etiam ad legata relicta domino heredis. n seruo Inst.deleg. Porro pure relicta legata intelliguntur etiam quae in diem certum relicta sunt quod attinet ad cessionis caus. l. s. si dies. Quan.dies leg.ced. non quod attines ad i. Falcidiam leg. 4s. Ad leg.Falci. Cedunt enim iure antiquo Ac nouissimo statima morte testatoris licer nondum apertae sint tabulae, nondum adita hereditas, & moriente legatario interim, in heredem eius transferuntur. Secundum haec si seruo heredis in diem

certum legatum relinquatur,legatum non valet. quia inutiliter cederet confestim testatore mortuo. At Maecianus ind.

l. 3 o. f. penulti m. qui proposuerat seruo heredis pure tu utili. ter legari, subiici aliam causam esse eorum quae in die certa

754쪽

relinquuntur. quod est manifesto falsum.&legendum emendata traductione verborum, uae die incerta relinquuntur. nam seruo heredis sub conditione legatur recte.& dies incerta coisditio est si non tantum incertum sit quando sit ventura, sed& an sit ventura.& recte l.I.3.Vltim.Vt leg.no. Caveat legato die incerta relicto,dies inccria conditio appellatur.Ideo autem se tuo heredis sub conditione vel die incerta legatum relictum valet quia dies legati huius non cedit antequam conditio extiterit 6 fieri die cedente potest ut seruus exierit potestate heredis .quo casu sane debetur legatum 5c peti potest: ac proinde cum dicat Maecianus d. f. pen. aliam causam esse eorum quae seruo heredis die incerta dantur,haec scilicet valere, pura non valere,quod subiicit ita Corrigendum est,igam siliberisIo dies coeperit cedere, ei debebuntur. Liberato, id est manumisso vi l. cum sub hac. de cond.& demonstrat.

Falsum est quod ait t. licet de usust. leg. tunc tantum asse

huic constitutioni locum ut liceat testatori repetere legatum ususfructus, cum in annos singulos relegaretur. nam repetitur recte,si relegetur alternis annis,mentibus, aut diebus, vel ad certum tempus, vel ad tempus vitae legatarii, vel manifesta repetitione, hoc modo. Quotiensque legatarius capite minutus erit, eidem Vsumfruct. do lego,Vel, quotiensu susseumus amissus erit. namque placet qualicumque ratione amissiim usumfructum repeti posse,dummodo non mortet.I.3. viz.l.2.3.si non mors.l.3.l. F. in princip. Qui b.mod. vlasse. amit. l. in singulos. de an. leg. Igitur perperam ita scriptum est in dict. l. licet. Tune tantum & malim, Nec tantum. nec absque euidenti ratione, Primum enim ita in lege proponitur. Licere testarori repetere legatum ususfructus, scd licere etiam nominatim, puta ut post capitis minutionem deberetur:&hoc Imperatorem Antoninum ad libellum rescripsis' se, nec tantum huic constitutioni permittenti repetitionem usus fructus locum esse cum in annos singulos relegaretur,

sed &cum nominatim , ut similiter dictum est initio l. 3. Ouibus mod. vlasfruct. amit . ficut in annos singulos legari

755쪽

7 o DIFFERENTIARUM

potest usus fructus, ita& post capitis minutionem amissum nominatim legari posse.ac si diceret, non tantum tacite . sed ctiam nominatim usu infruct . repeti & relegari posse. Facilius quid fit tacite, quam exprestim. sed&hoc texpressim

recte. nec tamen carebat dubio. nam repetito palam usu fructu post capitis minutionem, quodammodo fraus videtur fieri viri publico sed non fit in totum. nam ususfructus qui iam processit, extinguitur, non qui insequitur,imo uno eodem que momento M amittitur & resumitur ususfructus l. 3. g. penult. eod. & simili ratione qui insequitur resumit silve, exintinguetur si noua capitis minutio contigerita Dese tibin extremi anni suo diuartium factum est dividιndis

Quae scripsi in sententiis Pauli & in Feudis de fructibus

eius anui quo diuortium fictum est diuidedis inter maritos, nondum bene percipiuntur ab omnibus M vix percipientur unquam forte, nisi ea planiora & pleniora fecero, Certissimo iuris sententia est, Fructus extremi anni quo diuortium factum est diuidi inter virum & uxorem pro rata temporis quo in co anno matrimonium stetit. ut sistetcrit quatuor mensi. bus, diuidi debent pro triente M besse, ut trientem retineae vir, bessem habeat mulier.& annus incipit a die traditi fundido talis si traditio posterior matrimonio fuerit dictio neue aut stipulatione dotis, non a die matrimoni , non a die dictae vel conuentae dotis, l. I. Sol u. mair. Si prior traditio fuerit, a die matrimoni j. nam fructus ante percepti,augent dotem l. 6.eodem i. dotis. g. r. l. s seruo in dotem. de iur. dot. l. videamus. s. ante. de usur. Ergo a die traditi fundi dotalis si traditus sit post nuptias contractas, ut si contractae sint nuptiae Kalend. Ianuar. dos tradita Kalend. Decemb. lutum matrimonium pridie Kalen. Ian. fructus feret maritus pro rata tantum unius mensis. Addunt exceptionem, nisi moram fecerit muller in tradenda dote. quam nonprobo. nam in strictis iudi-Ciis neque usurae neque fructus veniunt ex mora, ex lite contestata veniunt fructus ex aequitate& facilitate quadam secunda Sabinianorum sententiam non usurae l. videamus vii Dissiligod by Corale

756쪽

actionem. De usur.l. 8.de re iudic. l.2. Cod. de petitione hereindi. & stlicto iudicio dos debetur viro ex.dictione, pollicitatione, stipulatione: mulieri iudicio bonae fidei. & in bonae fidei iudicio fructus veniunt etiam si nulla mora interuenerit

d. l. videamus.3.penultimo.vsurae ex mora tantum. Huic autem sententiae de diuidundis fructibus inter coniuges locus est si factum fuerit diuortium bona gratia. nam si culpa mariti tantum restituit ex fructibus quantum ex fundo quadrieniore digitur ut Vlpianus dodet titulo de dotibus: si culpa

mulieris, hodie rei met ipso Iure maritus dotem totam. ergo& fructus. lic in huic sententiae ita de mum locus est, si fundus inaestimatus fuerit. nam aestimatus proprie dotalis non est, de omnes fructus etiam post diuortium ad maritum pertinent,& liberatur reddendo aestimationem fundi. l. unica. s. sed de nouitani. C. de rei uxor.actione. Item huic sententiae ita demum locus est, si non conuenerit inter vitum & uxorem, ut extremi anni fructus nondum percepti omnes mulieris lucrocederent. l. penult. de pactis dot. Item huic sententiae plerumque locus est diuortio facto, itemque morte viri solutomatrim. lege T. β. interdum. in fine. Soluto matrimonio vel

morte mulieris, si dos profectitia fuerit quam patri reddi

oporteat, non etiam si aduentitia, haec enim remanet apud virum ergo & fructus eius. Probatur autem haec sententia de diuisione fructuum l .cum infundo. g. diuortio. de Iuredo tis.& d.F. sed Se nouissimi,ubi Thalelaeus hoc utitur exemplo, quod Heructus Latine reddidit male, Fundus dotalis post nuptias traditus est Kalendis Septem brab. vel post traditione fundi nuptiς contracti sunt. Kal. Septemb. a die fundi traditi Vel nuptiarum, stetere nuptiae decennio & anni undecimi mensibus octo, diuortio facto H. Kalendas Maias anno Irio nancs menses matrimonii sunt cxxum. Retinet malitus

fructus decennii,& ex fructibus anni undecimi hcssem, restituit trientem. quia tamdiu sustinuit onera matrimonii, pro quibus eum dotis percipere fructus aequum cst, nec alia ratione, ut puto, si maritus fiat non soluendo, dotis repetitio mulieri datur, quam quod sit impar oneribus ferundis, aut periculum sit ne fiat, de est petitio potius quam repetitio rerum dotalium. nam maritus non tenetur Ultra quam facere

757쪽

42 DIFFERENTI ARV M possit. quod constat ex lege ubi Cod. de Iure dotium.& No

uel .xcvri. sed & repetitio vergente viro ad inopiam necdum tamen impari reddendae doti aut nondum dissipatis dotalibus rebus. At probatur etiam sententia superior lege si ali nam. lege si marito. 3.vit. lui. mair. quibus ex locis intelligitur- ω eam fructuum dotem augere, id est, pro rata tem poris quo mulier nupta non fuit. tam ergo fructus ante nuptias percepti augent dotem quam percepti post nuptias.

Probatur & in sententiis Pauli libro secundo titulo 22. ubi Paulus loquitur tantum de perceptis constante matrimonio, cum tamen idem Iuris sit in pendentibus lege septima. F. interdum. lege si filiosam. f. vlt. lur. mat r. nisi aliud conuenerit. l. pen. de pact. do t. nam Sc si eorum dominium pertineat ad mulierem tamen contribui debent,sicut fructus pendentes finito usufructu quorum dominium proprietario adquiritur,proprietarius contribuit ut omnes eius anni fructus pro rata dividantur inter cum &fructuarium l. si operas. devsufruct. l. s. s. vlt. si usust. per. His cognitis,tractemus ergo rursus vexatam speciem illam quae ponitur in d. l.7. g. Papinianus. Mulier pendente vindemia Cal. Oct. vineam dedit in dotem,mox sublata vindemia,lecta uua,vir exCal.Nouemb. primis, id est, quae fuerunt ab eo tempore primae, eundem fundum locauit, & solutum est diuortio matrimonium in fine mensis Ianuarii, id est, prid. Cal. Feb. atque ita stetit matrimonium mensibus quatuor. Quaeritur quemadmodum fructus eius anni diuidendi sint inter virum &vxorem. Et quia quatuor mensibus stetit matrimoniunUd est, tertia parte anni,ex vindemia tertiam partem retinebit maritus, de ex mercede locationis quae cessit a Calend. Nov. usque insupremam diem mensis Ianuarii, id est ex quarta parte mercedis aeque retinebit tertiam partem. Haec est sententia Papiniani.& verba sunt clara. nec est quod eam mutemus vel cauillemur, ut qui prudentiores Papiniano videri volunt, partim eam cavillantur, partim mutant male atque corrumput.

Consulantur mathematiCi. respondebunt nihil esse aequius distributione Papiniani. Es D. Buteo doctissimus mathematicus,qui in suis libris cam fortitor defendit aduersus Accut sium Alciatum, nec sibi temperat quin stomachetur ingerat conuicia utrique motus opinionum ineptitudine. Ser-Disit irod by Cooste

758쪽

uat Papinianus proportionem Geometricam quae in distributionibus seruari debet,qua non seruat Duarenus, qui contra manifesta Papiniani verba scripsit, & tamen quod mirum eam se primum inducere profitetur. Seruat,inquam, Papinianus proportionem Geometricam, quandoquidem si mulieri nupta tuerit mensibus 8. nupta g. quae est proportio dupla,

& ex vindemia quae est et . ei relinquit I6. viro 8.quae est eadem proportio, Ac similiter ex quarta parte mercedis locato fundo I 2. mulieri duo,viro unum. nam utrobique est propor tio eadem licet non idem excessias. At videamus quid obiiciatur sententiae Papiniani. Vult Pap. portionem tantum mercedis in contributionem venire, eam scilicet quae cesserat & dcbebatur tempore diuortii, ut si locauerit n. diuidi ita ut unum dumtaxat habeat maritus, mulier duo. Contra ing. seq. ostenditur mercedem totam venire in diuisonem pro modo temporis omnium mensium quo fundus dotalis

fuit. debuit igitur non quarta sed tertia mercedis, id est 4. in

computationem siue diuisionem venire. nam non spectamus

quid tempore diuortii debebatur, sed quid debebitur, ut

Flor. scriptum est recte in F. ex contrario.d. l. T. & hoc ut me lius intelligatur sciendum est, in diuisionem Venire non tantum fructus perceptos vel pensiones locationum , quae pro fructib.accipiuntur,acceptaSa marito,sed etia pendentes,st tes de omnem omnino spem fructuu habita ratione pro portione anni quo diuortium factum est nisi aliud conuenerit t. penult. de pact. dot. qua de causa mulier cui fructibus stanti. hus fundus redditur cauere merito solet ex fructibus reddit hi quod maritum pro portione contingit d. l. . . interdum, de

indemnem eum seruari aduersus conductorem;& contra maritus quod a conductore consecutus fueri praeter portionem Contingentem, id se mulieri redditurum l. si filios. 6. vlt. eod. 'Et aperte traditur in d. l. vi I. 3. non solum, fructuum rationem haberi inter maritos non lotum tempore quo percipiu-tur,sed toto tempore quo curantur. igitur spem etiam futurorum fructuum nondum perceptorum in diuisionis rationem venire. Idem etiam aperte demonstratur in d. g. ex contrario.& f. item si messes. Species haec est. Mulier sublatis vindemin statim fundum dedit in dotem Cal. Oct. &Vir. cun-Disit iroo by COOste

759쪽

DIFFERENT INRVM.

dem fundum Iocauit ex Calen. Mar. & diuortium subsecutum est Calend. Apr. Atque ita a locatione matrimonium stetit mense uno tantum, a traditione fundi mensibus sex, demens s Martius unicus est a locatione, sextus a traditione fundi. An dicemus a locatione mercedem ita diuidi ut maritus ex mercede habeat tantum duodecimam partem, quod a locatione duodecima tantum parte anni steterit matrimoniumὶ Minime,quandoquidem habenda etiam est ratio prς-ceriti temporis quo mulier in matrimonio, fundus in dote fuit. ex quo multa intelligimus. Fructus vindemiae captos a muliere ante traditum fundum in diuisionem non venire,

quia capti sunt ex fundo nondum facto dotali, quod etiam notatur in fine . item si messcs. Non ex die locationis quas nouum annum incipere,sed ex die traditi fundi , ut in specie

defuncta Devsu fructuariis annus non numeratur a die loca.tionis, sed a die constitutivis fluctus, qui in ea specie durauerat anno integro. CC erat enim a Calend. Ianuar. &fiuctuarius eum locauerat ex Calcnd. Mart. eaque die penso. nem sibi solui cauerat.mortuus autem is est me se Decembri, collectis iam a colono fructibus omnibus. Item intelligimus non tantum mercedem quae debebatur tempore diuortii,

sed&spem futurae mercedis quae debebitur in contributionem venire pro portione anni quo diuortium factum est. quq omnia etiam indicat 3. item si messes, quem nescio an aliquis adhuc liquido explicauerit, a Graecis certe deprauatus est lessentibus menses, de mensium pro messes, Zc messium & ob- seruandunt fundum in hoc proposito dici non vineam simpliciter,sed arbustum quod fert messes, & vindemias, & nuces aut poma, ut plerisque regionibus in eodem fundo videre est segctes Sc vites adsitas arboribus. Species autem ad F. item - si messes,varic poni potest,sed hoc modo congruentius. Mulier sublatis vindemiis statim fundum dedit in dotem Caled.

Octob. & vir eum locauit ex Calendis Martii. ca lege ut conductorem messes sequerentur,& matrimonium stetit mensi bus x. atque ita solutum est mense Augusto post messes Mante vindemias, ex mercede messium quam percepit maritus restituet mulieri sextantem, ex vindemiis quas perceptura est mulier,praestabit viro dextantem.& recte eum f. Cyrillusita Diuit tred by COOste

760쪽

ροομῆ-e -τη- si St,inquit post messes ante vindemias disicrdiu at,'maritus megium reddiι raIionem se mulier vindemiarum. cur vero, Vt obiectionem initio institutam absoluamus tandem, etiam in specie F. Papinianus in computationem non venit spes futurae mercedis, pro rata totius temporis quo matrimonium stetit cur venit tantum portio quarta

mercedis Respondeo: in computationem venit spes futurae pensionis pro modo temporis omnium mensium quo matrimonium stetit si post traditionem ante locationem nulli alii retro fructus fuerint. nam si fuerunt ut in specie j. Papinia. fuerunt primo mense fructus vindemiae, non est equum spem omnem futurae mercedis in contributionem venire, sed id tantum quod a die locationis in diem diuortii debebitur. Est & aliud quod Papiniano obiicitur. Extremi tantum anni fluctus diuiduntur inter virum & uxorem. l. . eod. tit. l. penu. de pac. do t. & Pap. diuidit etiam penultimi anni fluctus. stini enim vindemiae fructus anni penultimi, mercedes annivit uni & hac ratione moti quidam dicebant maritum integros fructus vindemiae lucrari & mercedis quartam partem. Fructus vindemiae, quia analogia fructuum non seruatur nisi anno ultimo mercedis quartam partem, quia ultimus annus inchoatur a die locationis, & stetit eo anno matrimonium mensibus dumtaxat tribus, id est,quarta parte anni. Verum hos dum refellit Papin . satis ostendit non duos annos esse constituendos, sed unum. Incipit enim annus a die traditi fundi si traditus sit post nuptias,vel a die nuptiaru, si traditus sit ante nuptias.I. I.& 6. eo. Ergo & eade die desinit,nec in te rupitur, nec unus qui est scinditur in duos. Si copulas annum a collectis vindemiis, duo sunt anni, priori finem adferunt vindemiae,posteriori initium dat locatio .sed male computas. nam ex die traditionis vel nuptiarum computandus est annus non ex die locationis.adeo ut si expleatur is annus in matrimonio, etiam si bis in eo vindemiam collegerit maritus. omnem eum fructum lucraturus sit. & dum confundi Pap. ait fructus vindemiae cum quarta parte mercedis, confundictiam annos significat & cogi in unum,& utrosque fructus

SEARCH

MENU NAVIGATION